Marcus Tullius Cicero
Academia


Cicero

E-Text: The Latin Library.


Liber primus

Liber secundus

Liber tertius


 

 

Liber primus

[1] In Cumano nuper cum mecum Atticus noster esset, nuntiatum est nobis a M. Varrone venisse eum Roma pridie vesperi et, nisi de via fessus esset, continuo ad nos venturum fuisse. quod cum audissemus, nullam moram interponendam putavimus quin videremus hominem nobiscum et studiis eisdem et vetustate amicitiae coniunctum; itaque confestim ad eum ire perreximus. paulumque cum ab eius villa abessemus, ipsum ad nos venientem vidimus; atque illum complexi, ut mos amicorum est (satis enim longo inter vallo **), ad suam villam reduximus.

hic pauca primo atque ea percunctantibus nobis ecquid forte Roma novi. <Tum> Atticus 'Omitte ista quae nec percunctari nec audire sine molestia possumus quaeso' inquit 'et quaere potius ecquid ipse novi. silent enim diutius Musae Varronis quam solebant, nec tamen istum cessare sed celare quae scribat existimo.' 'Minime vero' inquit ille; 'intemperantis enim arbitror esse scribere quod occultari velit; sed habeo magnum opus in manihus, quae iam pridem; ad hunc enim ipsum' (me autem dicebat) 'quaedam institui, quae et sunt magna sane et limantur a me politius.'

Et ego 'Ista quidem' inquam Varro iam diu expectans non audeo tamen flagitare; audivi enim e Libone nostro, cuius nosti studium (nihil enim eius modi celare possumus), non te ea intermittere sed accuratius tractare nec de manibus umquam deponere. illud autem mihi ante hoc tempus numquam in mentem venit a te requirere. sed nunc postea quam sum ingressus res eas quas tecum simul didici mandare monumentis philosophiamque veterem illam a Socrate ortam Latinis litteris illustrare, quaero quid sit cur cum multa scribas genus hoc praetermittas, praesertim cum et ipse in eo excellas et id studium totaque ea res longe ceteris et studiis et artibus antccedat.'

[2] Tum ille: 'Rem a me saepe deliberatam ei multum agitatam requiris. itaque non haesitans respondebo, sed ea dicam quae mihi sunt in promptu, quod ista ipsa de re multum ut dixi et diu cogitavi. nam cum philosophium viderem diligentissime Graecis litteris explicatam, existimavi si qui de nostris eius studio tenerentur, si essent Graecis doctrinis eruditi, Graeca potius quam nostra lecturos, sin a Graecorum artibus et disciplinis abhorrerent, ne haec quidem curaturos, quae sine eruditione Graeca intellegi non possunt. itaque ea nolui scribere quae nec indocti intellegere possent nec docti legere curarent. Vides autem eadem ipse; didicisti enim non posse nos Amafinii aut Rabirii similes esse, qui nulla arte adhibita de rebus ante oculos positis vulgari sermone disputant, nihil definiunt nihil partiuntur nihil apta interrogatione concludunt nullam denique artem esse nec dicendi nec disserendi putant; nos autem praeceptis dialecticorum et oratorum etiam, quoniam utramque vim virtutem esse nostri putant, sic parentes ut legibus verbis quoque novis cogimur uti, qune docti ut dixi a Graecis petere malent, indocti ne a nobis quidem accipient, ut frustra omnis suscipiatur <labor>.

Iam vero physica, si Epicurum id est si Democritum probarem, possem scribere ita plane ut Amafinius. quid est enim magnum, cum causas rerum efficientium sustuleris,de corpusculorum (ita enim appellat atomos) concursione fortuita loqui? nostra tu physica nosti; quae cum contineantur ex effectione et ex materia ea quam fingit et format effectio, adhibenda etiam geometria est; quam quibusnam quisquam enuntiare verbis aut quem ad intellegendum poterit adducere? Haec ipsa de vita et moribus et de expetendis fugiendisque rebus illi simpliciter, pecudis enim et hominis idem bonum esse censent; apud nostros autem non ignoras quae sit et quanta subtilitas.

sive enim Zenonem sequare, magnum est efficere ut quis intellegat quid sit illud verum et simplex bonum quod non possit ab honestate seiungi (quod bonum quale sit negat omnino Epicurus <se> sine voluptatibus sensum moventibus ne suspicari <quidem>; si vero Academiam veterem persequemur, quam nos ut scis probamus quam erit illa acute explicanda nobis, quam argute quam obscure etiam contra Stoicos disserendum. Totum igitur illud philosophiae studium mihi quidem ipse sumo et ad vitae constantiam quantum possum et ad delectationem animi nec ullum arbitror ut apud Platonem est maius aut melius a deis datum munus homini;

sed meos amicos in quibus est studium in Graeciam mitto id est ad Graecos ire iubeo ut ex [a] fontibus potius hauriant quam rivulos consectentur. quae autem nemo adhuc docuerat nec erat unde studiosi scire possent ea quantum potui (nihil enim magnopere meorum miror) feci ut essent nota nostris. a Graecis enim peti non poterant ac post L. Aelii nostri occasum ne a Latinis quidem. et tamen in illis veteribus nostris, quae Menippium imitati nom interpretati quadam hilaritate conspersimus multa admixta ex intima philosophia multa dicta dialectice quae quo facilius minus docti intellegerent iucunditate quadam ad legendum invitati; in laudationibus, in his ipsis antiquatatum prooemiis philosophiae <more> scribere voluimus si modo consecuti sumus.'

[3] Tum ego 'Sunt' inquam 'ista Varro. nam nos in nostra urbe peregrinantis errantisque tamquam hospites tui libri quasi domum deduxerunt ut possemus aliquando qui et ubi essemus agnoscere. tu aetatem patriae tu descriptiones temporum tu sacrorum iura tu sacerdotum tu domesticam tu bellicam disciplinam, tu sedum regionum locorum tu omnium divinarum humanarumque rerum nomina genera officia causas aperuisti; plurimum quidem poetis nostris omninoque Latinis et litteris luminis et verbis attulisti atque ipse varium et elegans omni fere numero poema fecisti philosophiamque multis locis inchoasti, ad impellandum satis, ad edocendorum parum. Causam autem probabilem tu quidem affers: aut enim Graeca legere malent qui erunt eruditi aut ne haec quidem qui illa nescient. sed eam mihi non sane probas immo vero et haec qui illa non poterunt et qui Graeca poterunt non contemnent sua. quid enim causae est cur poetas Latinos Graecis litteris eruditi legant philosophos non legant? an quia delectat Ennius Pacuvius Accius multi alii qui non verba seri vim Graecorum expresserunt poetarum - quanto magis philosophi delectabunt, si ut illi Aeschylum Sophociem Euripidem sic hi Platonem imitentur Aristotelem Theophrastum. oratores quidem laudari video si qui nostris Hyperidem sint aut Demosthenem imitati.

Ego autem Varro (dicam enim ut res est), dum me ambitio dum honores dum causae dum rei publicae non solum cura sed quaedam etiam procuratio multis officiis implicatum et constrictum tenebat aninno haec inclusa habebam et ne obsolescerent renovabam cum licebat legendo; nunc vero et fortunae gravissimo percussus vulnere et administratione rei publicae liberatus doloris medicinam a philosophia peto et otii oblectationem hanc honestissmam iudico. aut enim huic aetati hoc maxime aptum est, aut his rebus si quas dignas laude gessimus hoc in primis consentaneum, aut etiam ad nostros cives erudiendos nilil utilius, aut si haec ita non sunt nihil aliud video quod agere possimus.

Brutus quidem noster excellens omni genere laudis sic philosophiam Latinis litteris persequitur nihil ut isdem de rebus Graeca desideres; et eandem quidem sententiam sequitur quam tu, nam Aristum Athenis audivit aliquamdiu, cuius tu fratrem Antiochum. quam ob rem da quaeso te huic etiam generi litterarum.'

[4] Tum ille: 'Istuc quidem considerabo, nec vero sine te. sed de te ipso quid est' inquit 'quod audio?'
'Quanam' inquam 'de re?'
Va. 'Relictam a te veterem Academiam' inquit,'tractari autem novam.'
'Quid ergo' inquam 'Antiocho id magis licuerit nostro familiari, remigrare in domum veterem e nova, quam nobis in novam e vetere? certe enim recentissima quaeque sunt correcta et emendata maxime. quamquam Antiochi magister Philo, magnus vir ut tu existimas ipse negaret in libris, quod coram etiam ex ipso audiebamus, duas Academias esse, erroremque eorum qui ita putarent coarquit.'
Va. 'Est' inquit 'ut dicis; sed ignorare te non arbitror quae contra Philonis Antiochus scripserit.'
Ci. 'Immo vero et ista et totam veterem Academiam, a qua absum tam diu, renovari a te nisi molestum est velim', et simul 'adsidamus' inquam 'si videtur.
Va. 'Sane istuc quidem' inquit, 'sum enim admodum infirmus. sed videamus idemne Attico placeat fieri a me quod te velle video.'
'Mihi vero' ille; quid est enim quod malim quam ex Antiocho iam pridem audita recordari et simul videre satisne ea commode dici possint Latine?
Quae cam essent dicta, in conspectu consedimus omnes.

Tum Varro ita exorsus est: 'Socrates mihi videtur, id quod constat inter omnes, primus a rebus occultis et ab ipsa natura involutis, in quibus omnes ante eum philosophi occupati fuerunt, avocavisse philosophiam et ad vitam communem adduxisse, ut de virtutibus et de vitiis omninoque de bonis rebus et malis quaereret, caelestia autem vel procul esse a nostra cognitione censeret vel, si maxime cognita essent, nihil tamen ad bene vivendum.

hic in omnibus fere sermonibus, qui ab is qui illum audierunt perscripti varie copioseque sunt, ita disputat ut nihil affirmet ipse refellat alios, nihil se scire dicat nisi id ipsum, eoque praestare ceteris, quod illi quae nesciant scire se putent, ipse se nihil scire id unum sciat, ob eamque rem se arbitrari ab Apolline omnium sapientissimum esse dictum, quod haec esset una hommis sapientia, non arbitrari sese scire quod nesciat. quae cum diceret constanter et in ea sententia permaneret, omnis eius oratio tantum in virtute laudanda et in hominibus ad virtutis studium cohortandis consumebatur, ut e Socraticorum libris maximeque Platonis intellegi potest.

Platonis autem auctoritate, qui varius et multiplex et copiosus fuit, una et consentiens duobus vocabulis philosophiae forma instituta est Academicorum et Peripateticorum, qui rebus congruentes nominibus differebant. nam cum Speusippum sororis fillum Plato philosophine quasi heredem reliquisset, duo autem praestantissimo studio atque doctrina, Xenocratem Calchedonium et Aristotelem Stagiritem, qui erant cum Aristotele Peripatetici dicti sunt, qula disputabant inambulantes in Lycio, illi autem, quia Platonis instituto in Academia, quod est alterum gymnasium, coetus erant et sermones habere soliti, e loci vocabulo nomen habuerunt. sed utrique Platonis ubertate completi certam quandam disciplinae formulam composuerunt et eam quidem plenam ac refertam, illum autem Socraticam dubitanter de omnibus rebus et nulla affirmatione adhibita consuetudinem disserendi reliquerunt. ita facta est, quod minime Socrates probabat, ars quaedam philosophiae et rerum ordo et descriptio disciplinae.

Quae quidem erat primo duobus ut dixi nominibus una; nihil enim inter Peripateticos et illam veterem Academiam differebat. abundantia quadam ingenii prnestabat, ut mihi quidem videtur, Aristoteles, sed idem fons erat utrisque et eadem rerum expetendarum fugiendarumque partitio.

[5] Sed quid ago' inquit 'aut sumne sanus qui haec vos doceo? nam etsi non sus Minervam ut aiunt, tamen inepte quisquis Minervam docet.'
Tum Atticus 'Tu vero' inquit 'perge Varro; valde enim amo nostra atque nostros, meque ista delectant cum Latine dicuntur et isto modo.'
'Quid me' inquam 'putas, qui philosophiam iam professus sim populo nostro me exhibiturum.'
Va. 'Pergamus igitur' inquit, 'quoniam placet. Fuit ergo iam accepta a Platone philosophandi ratio triplex, una de vita et moribus, altera dc natura et rebus occultis, tertia de disserendo et quid verum quid falsum quid rectum in oratione pravumve quid consentiens quid repugnet iudicando.
Ac primum illam partem bene vivendi a natura petebant eique parendum esse dicibant, neque ulla alia in re nisi in natura quaerendum csse illud summum bonum quo omnia referrentur, constituebantque extremum esse rerum expetentiarum et finem bonorum adeptum esse omnia e natura et animo et corpore et vita. corporis autem alia ponebant esse in toto alia in partibus, valetudinem vires pulchritudinem in toto, in partibus autem sensus integros et praestantiam aliquam partium singularum, ut in pedibus celeritatem, vim in manibus, claritatem in voce, in lingua etiam explanatam iocum impressionem;

animi autem quae essent ad comprehendendam ingeniis virtutem idonea, eaque ab his in naturam et mores dividebantur. naturae celeritatem ad discendum et memoriam dabant, quorum utrumque mentis esset proprium et ingenii; morum autem putabant studia esse et quasi consuetudinem, quam partim assiduitate exercitationis partim ratione formabant, in quibus erat ipsa philosophia; in qua quod inchoatum est neque <absolutum> progressio quaedam ad virtutem appellatur, quod autem absolutum, id est virtus, quasi perfectio naturae omniumque rerum quas in animis ponunt una res optuna. ergo haec animorum;

vitae autem (id enim erat tertium) adiuncta esse dicebant quae ad virtutis usum valerent. Iam virtus in animi bonis et in corporis cernitur et in quibusdam quae non tam naturae quam beatae vitae adiuncta sunt. hominem enim esse censebant quasi partem quandam civitatis et universi generis humani, eumque esse coniunctum cum hominibus humana quadam societate. ac de summo quidem atque naturali bono sic agunt; cetera autem pertinere ad id putant aut adaugendum aut [ad] tenendum, ut divitias ut opes ut gloriam ut gratiam.

[6] Ita tripertita ab his inducitur ratio bonorum. atque haec illa sunt tria genera quae putant plerique Peripateticos dicere. id quidem non falso; est enim haec partitio illorum; illud imprudenter, si alios esse Academicos qui tum appellarentur alios Peripateticos arbitrantur. communis haec ratio, et utrisque hic bonorum finis videbatur, adipisci quae essent prima in natura quaeque ipsa per sese expetenda aut omnia aut maxima; ea sunt autem maxima, quae in ipso animo atque in ipsa virtute versantur. itaque omnis illa antiqua philosophia sensit in una virtute esse positam beatam vitam, nec tamen beatissimam nisi adiungerentur etiam corporis et cetera quae supra dicta sunt ad virtutis usum idonea.

Ex hac descriptione agendi quoque aliquid in vita et officii ipsius initium reperiebatur, quod erat in conservatione <sui et in appetitione> earum rerum quas natura praescriberet. hinc gignebatur fuga desidiae voluptatumque contemptio, ex quo laborum dolorumque susceptio multorum magnorum<que> recti honestique causa et earum rerum quae erant congruentes cum praescriptione naturae; unde et amicitia exsistebat et iustitia atque aequitas, eaeque et voluptatibus et multis vitue commodis anteponebantur. Haec quidem fuit apud eos morum institutio et eius partis quam primam posui forma atque descriptio.

De natura autem (id enim sequebatur) ita dicebant ut eam dividerent in res duas, ut altera esset efficiens, altera autem quasi huic se praebens, eaque efficeretur aliquid. in eo quod efficeret vim esse censebant, in eo autem quod efficeretur tantum modo materiam quandam; in utroque tamen utrumque: neque enim materiam ipsam cohaerere potilisse si nulla vi contineretur, neque vim sine aliqua materia; nihil est enim quod non alicubi esse cogatur. sed quod ex utroque, id iam corpus et quasi qualitatem quandam nominabant - dabitis enim profecto ut in rebus inusitatis, quod Graeci ipsi faciunt a quibus haec iam diu tractantur, utamur verbis interdum inauditis.'

[7] 'Nos vero' inquit Atticus; 'quin etiam Graecis licebit utare cum voles, si te Latina forte deficient.' Va. 'Bene sane facis; sod enitar ut Latine loquar, nisi in huiusce modi verbis ut philosophiam aut rhetoricam aut physicam aut dialecticam appellem, quibus ut aliis multis consuetudo iam utitur pro Latinis. qualitates igitur appellavi  poiotaetas Graeci vocant, quod ipsum apud Graccos non est vulgi verbum sed philosophorum, atque id in multis; dialecticorum vero verba nulla sunt publica, suis utuntur. et id quidem commune omnium fere est artium; aut enim nova sunt rerum novarum facienda nomina aut ex aliis transferenda. quod si Gracci faciunt qui in his rebus tot iam saecla versantur, quanto id nobis magis concedendum est, qui haec nunc primum tractare conamur.'

'Tu vero' inquam 'Varro bene etiam meriturus mihi videris de tuis civibus, si eos non modo copia rerum auxeris ut effecisti, sed etiam verborum.' VA. 'Audebimus ergo' inquit 'novis verbis uti te auctore, si necesse erit. earum igitur qualitatum sunt aliae principes aliae ex his ortae. principes sunt unius modi et simplices; ex his autem ortae variae sunt et quasi multiformes. itaque aer (hoc quoque utimur enim pro Latino) et ignis et aqua et terra prima sunt; ex his autem ortae animantium formae earumque rerum quae gignuntur e terra. ergo illa initia et ut e Gracco vertam elementa dicuntur; e quibus aer et ignis movendi vim habent et efficiendi, reliquae partes accipiendi et qasi patiendi, aquam dico et terram. quintum genus, e quo essent astra mentesque, singulare eorumque quattuor quae supra dixi dissimile Aristoteles quoddam esse rebatur.

Sed subiectam putant omnibus sine ulla specie atque carentem omni illa qualitate (faciamus enim tractando usitatius hoc verbum et tritius) materiam quandam, ex ipia omnia expressa atque effecta sint, quae tota omnia accipere possit omnibusque modis mutari atque ex omni parte eoque etiam interire, non in nihilum sed in suos partes, quae infinite secari ac dividi possint, cum sit nihil omnino in rerum natura minimum quod dividi nequeat. quae autem moveantur omnia intervallis moveri, quae intervalla item infinite dividi possint.

et cum ita moveatur illa vis quam qualitatem esse diximus, et cum sic ultro citroque versetur, et materiam ipsam totam penitus commutari putant et illa effici quae appellant qualia; e quibus in omni natura cohaerente et continuata cum omnibus suis partibus unum effectum esse mundum, extra quem nulla pars materiae sit nullumque corpus. Partis autem esse mundi omnia quae insint in eo, quae natura sentiente teneantur, in qua ratio perfecta insit, quae sit eadem sempiterna (nihil enim valentius esse a quo intereat);

quam vim animum esse dicunt mundi, eandemque esse mentem sapientiumque perfectam, quem deum appellant, omniumque rerum quae sunt ei subiectae quasi prudentiam quandam procurantem caelestia maxime, deinde in terris ea quae pertineant ad homines; quam interdum eandem necessitatem appellant, quia nihil aliter possit atque ab ea constitutum sit, inter <dum> ** quasi fatalem et immutabilem continuationem ordinis sempiterni, non numquam quidem eandem fortunam, quod efficiat multa improvisa et necopinata nobis propter obscuritatem ignorationemque causarum.

[8] Tertia deinde philosophiae pars, qune erat in ratione et in disserendo, sic tractabatur ab utrisque. Quamqunm oriretur a sensibus tamen non esse indicium veritatis in sensibus. mentem volebant rerum esse iudicem, solam censebant idoneam cui crederetur, quia sola cerneret id quod semper esset simplex et unius modi et tale quale esset (hanc illi idean appellabant, iam a Platone ita nominatam, nos recte speciem possumus dicere).

Sensus autem omnis hebetes et tardos esse arbitrabantur nec percipcre ullo modi, res eas quae subiectae sensibus viderentur, quod essent aut ita parvae ut sub sensum cadere non possent, aut ita mobiles et concitatae ut nihil umquam unum esset <et> constans, ne idem quidem, quia continenter laberentur et fluerent omnia. itaque hanc omnem partem rerum opinabilem appellabant;

scientiam autem nusquam esse censebant nisi in animi notionibus atque rationibus. qua de causa definitiones rerum probabant et has adl omnia de quibus disceptabatur adhibebant; verborum etiam explicatio probabatur, id est qua de causa quaeque essent ita nominata, quam etymologian appellabant; post argumentis quibusdam et quasi rerum notis ducibus utebantur ad probandum et ad concludendum id quod explanari volebant. in qua tradebatur omnis dialecticae disciplina id est orationis ratione conclusae; huic quasi ex altera parte oratoria vis dicendi adhibebatur, explicatrix orationis perpetuae ad persuadendam accommodatae.

Haec forma erat illis prima, a Platone tradita; cuius quas acceperim dissupationes si vultis exponam.'
'Nos vero volumus' inquam, 'ut pro Attico etiam respondeam.'
Att. 'Et recte quidem' inquit 'respondes; pracclare enim explicatur Peripateticorum et Academiae veteris auctoritas.'

[9] Va. 'Aristoteles igitur primus species quas paulo ante dixi labefactavit, quas mirifice Plato erat amplexatus, ut in iis quiddam divinum esse diceret. Theophrastus autem, vir et oratione snavis et ita moratus ut prae se probitatem quandam et ingenuitatem ferat, vehementius etiam fregit quodam modo auctoritatem veteris disciplinae; spoliavit enim virtutem suo decore imbecillamque reddidit, quod negavit in ea sola positum esse beate vivere.

Nam Strato eius auditor quamquam fuit acri ingenio tamen ab ea disciplina omnino semovendus est; qui cum maxime necessariam partem philosophiae, quae, posita est in virtute et in moribus, reliquisset totumque se ad investigationem naturae contulisset, in ea ipsa plurimum dissedit a suis. Speusippus autem et Xenocrates, qui primi Platonis rationem auctoritatemquc susceperant, et post eos Polemo et Crates unaque Crantor in Academia congregati diligenter ea, quae a superioribus acceperant, tuebantur. Iam Polemonem audiverant assidue Zeno et Arcesilas.

Sed Zeno, cum Arcesilum anteiret aetate valdeque subtiliter clissereret et peracute moveretur, corrigere conatus est disciplinam eam quoque si videtur correctionem explicabo, sicut solebat Antiochus.'
'Mihi vero'inquam 'videtur, quod vides idem significare Pomponium.'

[10] Va. 'Zeno igitur nullo modo is erat qui ut Theophrasttis nervos virtutis inciderit, sed contra qui omnia quae[que] ad beatam vitam pertinerent in una virtute poneret nec quicquam aliud numeraret hi bonis idque appellaret honestum quod esset simplex quoddam et solum et unum bonum.

cetera autem etsi nec bona nec mala essent tamen alia secundum naturam dicebat alia naturae esse contraria, his is ipsis alia interiecta et media numerabat. quae autem secundum naturam essent ea sumenda et quadam aestimatione dignanda docebat, contraque contraria; neutra autem in mediis relinquebat, in quibus ponebat nihil omnino esse momenti.

sed quae essent sumenda, ex iis alia pluris esse aestimanda alia minoris. quae pluris ea praeposita appellabat, reiecta autem quae minoris. Atque ut haec non tam rebus quam vocabulis mutaverat, sic inter recte factum atque peccatum officium et contra officim media locabat quaedam, recte facta sola in bonis actionibus ponetis, prave id est peccata in malis; officia autem conservata praetermissaque media putabat ut dixi.

cumque superiores non omnem virtutem in ratione esse dicerent sed quasdam virtutes quasi natura aut more perfectas. hic ornnis in ratione ponebat. cumque illi ea genera virtutum quae supra dixi seiungi posse arbitrarentur, hic nec id ullo modo fieri posse disserebat, nec virtutis usum modo ut superiores sed ipsum habitum per se esse praeclarum, nec tamen virtutem cuiquam adessc qquin ea semper uteretur. cumque perturbationem animi illi ex homine non tollerent naturaque et condolescere et concupiscere et extimescere et efferri laetitia dicerent. sed ea contraherent in angustumque deducerent, hic omnibus his quasi morbis voluit carere sapientem.

cumque eas perturbationes antiquti naturales esse dicerent et rationis expertes aliaque in parte animi cupiditatem alia rationem rollocarent, ne his quidem assentiebatur; nam et perturbationes voluntarias esse putabat opinionisque iudicio suscipi et omnium perturbationum matrem esse arbitrabatur immoderatam quandam intemperantiam. Haec fere de moribus.

[11] De naturis autem sic sentiebat, primum ut in quattuor initiis rerum illis quintam hanc naturam, ex qua superiores sensus et mentem effici rebantur, non adhiberet; statuebat enim ignem esse ipsam naturam quae quidque gigneret et mentem atque sensus. discrepabat etiam ab isdem, quod nullo modo arbitrabatur quicquam effici posse ab ea quae expers esset corporis, cuius generis Xenocrates et superiores etiam animum esse dixerant, nec vero aut quod efficeret aliquid aut quod efficeretur posse esse non corpus.

Plurima autem in illa tertia philosophiae parte mutavit. in qua primum de sensibus ipsis quaedam dixit nova, quos iunctos esse censuit e quadam quasi impulsione oblata extrinsecus. quam ille phantasian nos visum appellemus licet, et teramus hoc quidem verbum, erit enim utendum in reliquo sermone saepius - sed ad haec quae visa sunt et quasi accepta sensibus assensionem adiungit animomorum, quam esse vult in nobis positam et voluntariam.

visis non omnibus adiungebat fidem sed is solum quae propriam quandam haberent declarationem earum rerum quae viderentur; id autem visum cum ipsum per se cerneretur, comprehenibile - feretis haec?' Att. 'nos vero' inquit; 'quonam enim alio modo katalaempton diceres?' - Va. 'Sed cum acceptum iam et approbatum esset, comprehensionem appellabat, similem is rebus quae manu prenderentur; ex quo etiam nomen hoc duxerat [at] cum eo verbo antea nemo tali in re usus esset, plurimisque idem novis verbis (nova enim dicebat) usus est. Quod autem erat sensu comprensum id ipsum sensum appellabat, et si ita erat comprensum ut convelli ratione non posset scientiam, sin aliter inscientiam nominabat; ex qua existebat etiam opinio, quae esset imbecilla et cum falso incognitoque communis.

sed inter scientiam et inscientiam comprehensionem illam quam dixi collocabat, eamque neque in rectis neque in pravis numerabat, sed soli credendum esse dicebat. E quo sensibus etiam fidem tribuebat, quod ut supra dixi comprehensio facta sensibus et vera esse illi et fidelis videbatur, non quod omnia quae essent in re comprehenderet, sed quia nihil quod cadere in eam posset relinqueret, quodque natura quasi normam scientiae et principium sui dedisset unde postea notiones rerum in animis imprimerentur; e quibus non principia solum sed latiores quaedam ad rationem inveniendam viae reperiuntur. errorem autem et temeritatem et ignorantiam et opinationem et susppcionem et uno nomine omnia quae essent aliena firmae et constantis assensionis a virtute. sapientiaque removebat.

Atque in his fere commutatio constitit omnis dissensioque Zenonis a superioribus.'

[12] Quae cum dixisset [et], 'Breviter sane minimeque obscure eita est' inquam 'a te Varro et veteris Academiae ratio et Stoicorum. horum esse autem arbitror, ut Antiocho nostro familiari placebat, correctionem veteris Academiae potius quam aliquam novam diciplinam putandam.'

Tum Varro 'Tuae sunt nunc partes' inquit qui ab antiquorum ratione desciscis et ea quae ab Arcesila novata sunt probas, docere quod et qua de causa discidium factum sit, ut videamus satisne ista sit iusta defectio.'

Tum ego 'Cum Zenone' inquam 'ut accepimus Arcesilas sibi omne certamen instituit, non pertinacia aut studio vincendi ut quidem mihi videtur, sed earum rerum obscuritate, quae ad confessionem ignorationis adduxerant Socratem et [vel ut] iam ante Socratem Democritum Anaxagoram Empedociem omnes paene veteres, qui nihil cognosci nihil percipi nihil sciri posse dixerunt, angustos sensus imbecillos animos brevia curricula vitae et ut Democritus in profundo veritatem esse demersam, opinionibus et institutis omnia teneri nihil veritati relinqui, deinceps omnia tellebris circumfusa esse dixerunt.

itaque Arcesilas negabat esse quicquam quod sciri posset, ne illud quidem ipsum quod Socrates sibi reliquisset, ut nihil scire se sciret; sic omnia latere censebat in occulto neque esse quicquam quod cerni aut intellegi posset; quibus de causis nihil oportere neque profiteri neque affirmare quemquam neque assensione approbare, cohibereque semper et ab omni lapsu continere temeritatem, quae tum esset insignis cum aut falsa aut incognita res approbaretur neque hoc quicquam esse turpias quam cognitioni et perceptioni assensionem approbationemque praecurrere. huic rationi quod erat consentaneum faciebat ut contra omnium sententias disserens de sua plerosque deduceret, ut cum in eadem re paria contrariis in partibus momenta rationum invenirentur facilius ab utraque parte assensio sustinerctur.

Hanc Academiam novam appellant, quae mihi vetus videtur, si quidem Platonem ex illa vetere numeramus, cuius in libris nihil affirmatur et in utramque partem multa disseruntur, de omnibus quaeritur nihil certi dicitur - sed tamen illa quam euisti vetus, haec nova nominetur. quae usque ad Carneadem perducta, qui quartus ab Arcesila fuit, in eadem Arcesilae ratione permansit. Carneades autem nullius philosophiae partis ignarus et, ut cognovi ex is qui illum audierant maximeque ex Epicureo Zenone, qui cum ab eo plurimum dissentiret unum tamen praeter ceteros mirabatur, incredibili quadam fuit facultate et

***
quid autem stomachatur Mnesarchus, quid Antipater digladiatur cum Carneade tot voluminibus?
***

 

 

Liber secundus

***
atqui si in crederemus. nun egeremus perpendiculis non normis non regulis
***
quid lunae quae liniamenta sint potesne dicere [ne] cuius et nascentis et inseniscentis alias hebetiora alias acutiora videntur cornua.
***
quid tam planum videtur quam mare; e quo etiam aequor illud poetae vocant
***
*in aqua remum integrum quasi fractum videmus
quid mare nonne caeruleum? at eius unda cum est pulsa remis, purpurascit, et quidem aquae tinctum quodam modo et infectum
***
alius adultis, alius valentibus alius. aegris, alius siccis alius vinulentis
***
si quando enim nos demersimus ut qui urinantur, aut nihil superum aut obscure admodum cernimus
***
quibus etiam alabaster plenus unguenti putre esse videtur
***
nihil ab homine percipi posse, nihilque remanere sapienti diligentissimam inquisitionem veritatis propterea quia si incertis rebus esset asseneus etiam si fortasse verae forent liberari errore non posset. quae maxima est culpa aapientis.
***
quae cum similitudine veri concinere maxime sibi videretur
***
probabile vel veri simile ... quod nos ad agendum sine adsensione potest invitare; sine adsensione autem dito ut id quod agimus non opinemur verum esse aut nos id scire arbitremur, agamus tamen. ... talia mihi videntur omnia quae probabilia vel veri similia putavi nominanda; quae tu si alio nomine vis vocare, nihil repugno; satis enim mihi est te iam bene accepisse quid dicam, id est quibus rebus haec nomina imponam; non enim vocabulorum opificem sed rerum inquisitorem decet esse sapientem.
***
frangere avaritiam, scelera ponere, vitam suam exponere ad imitandum iuventuti
***
qui enim serius honores adamaverunt, vix admittuntur ad eos nec satis commendati multitudini possunt esse.
***
Academico sapienti ab omnibus ceterarum sectarum qui sibi sapinentis videntur secundas partes dari, cum primas sibi quemque vindicare necesse sit, ex quo posse probabiliter confici eum recte primum esse iudicio suo qui omnium ceterorum iudicio sit secundus. fac enim verbi causa Stoicum adesse sapientem; contra eos potissmum Academicorum exarsit ingenium. ergo Zeno vel Chrysippus si interrogetur qui sit sapiens, respondebit eum esse quem ipse descripserit; contra Epicurus vel quis alius adversariorum negabit suumque potius peritissimum voluptatum aucupem sapientem esse contendet. inde ad iurgium. clamat Zeno et tota illa porticus tumultuatur, hominem natum ad nihil aliud esse quam honestatem, ipsam suo splendore ad se animos ducere nullo prorsus commodo extrinsecus posito et quasi lenocinante mercede, voluptatemque illam Epicuri solis inter se pecoribus esse communem, in quorum societatem et hominem et sapientem trudere nefas esse. contra ille convocata de hortulis in auxilium quasi liber turba temulenlorum quaerentium tamen quam incomptis unguibus bacchantes asperoque ore discerpant, voluptatis nomen suavitatem quietem teste populo exaggerans instat acriter ut nisi ea beatus nemo esse posse videatur. in quorum rixam si Academnicus incurrerit, utrosque audiet trahentes se ad suas partes. sed si in illos aut in istos concesserit, ab eis quos deseret insanus imperitus temerariusque clamabitur. itaque cum et hac et illac aurem diligenter admoverit. interrogatus quid ei videatur dubitare se dicet. roga nunc Stoicum qui sit melior, Epicurusne qui delirare illum clamat, an Academicas qui sibi adhuc de re tanta deliberandum esse pronuntiat: nemo dubitat Academicum praelatum iri. rursus te ad illum converte et quaere quem magis amet, Zenonem a quo bestia vocatur, an Arcesilan a quo audit 'tu fortasse verum dicis sed requiram diligentius': nonne apertum est totam illam porticum insanam, Academicos autem prae illis modestos cautosque homines videri Epicuro?
***
(Academicis) marem fuisse occultandi sententiam suam, nec eam cuiquam nisi qui secum ad senectutem usque vixissent aperire consuesse.

 

 

Liber tertius

***
in tanta animantium varietate homini ut soli cupiditas ingeneraretur cognitionis et scientiae
***
quod si liceret ut iis qui in itinere deerravissent sic vitam deviam secutos corrigere errorem paenitendo, facilior esset emendatio temeritatis
***
digladiari autem semper, depugnare in facinorosis et audacibus quis non cum miserrimum tum etiam stultissimum dixerit?
***
aliqua potestas sit, vindicet se in libertatem
***
mihi autem non modo ad sapientiam caeci videmur sed ad ea ipsa quae aliqua ex parte verni videantur hebetes et obtunsi
***
disputationem se habuisse cum M. Varrone homine omnium facile acutissimo et sine ulla dubitatione doctissimo
***
fixus
***

 


Aerius, 2004