Quintus Horatius Flaccus
Sermonae


© Horatius

E-Text: The Latin Library.


Liber primus

    1

    2

    3

    4

    5

    6

    7

    8

    9

    10

Liber secundus

    1

    2

    3

    4

    5

    6

    7

    8


 

 

Liber primus

 

1.1

Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem

seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa

contentus vivat, laudet diversa sequentis?

'o fortunati mercatores' gravis annis

miles ait, multo iam fractus membra labore;               5

contra mercator navim iactantibus Austris:

'militia est potior. quid enim? concurritur: horae

momento cita mors venit aut victoria laeta.'

agricolam laudat iuris legumque peritus,

sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat;               10

ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est,

solos felicis viventis clamat in urbe.

cetera de genere hoc—adeo sunt multa—loquacem

delassare valent Fabium. ne te morer, audi,

quo rem deducam. si quis deus 'en ego' dicat               15

'iam faciam quod voltis: eris tu, qui modo miles,

mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos,

vos hinc mutatis discedite partibus. eia,

quid statis?' nolint. atqui licet esse beatis.

quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas               20

iratus buccas inflet neque se fore posthac

tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem?

praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens

percurram: quamquam ridentem dicere verum

quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi               25

doctores, elementa velint ut discere prima:

sed tamen amoto quaeramus seria ludo:

ille gravem duro terram qui vertit aratro,

perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne

audaces mare qui currunt, hac mente laborem               30

sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,

aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut

parvola—nam exemplo est—magni formica laboris

ore trahit quodcumque potest atque addit acervo

quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.               35

quae, simul inversum contristat Aquarius annum,

non usquam prorepit et illis utitur ante

quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus

demoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum,

nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.               40

quid iuvat inmensum te argenti pondus et auri

furtim defossa timidum deponere terra?

quod, si conminuas, vilem redigatur ad assem?

at ni id fit, quid habet pulcri constructus acervus?

milia frumenti tua triverit area centum:               45

non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut, si

reticulum panis venalis inter onusto

forte vehas umero, nihilo plus accipias quam

qui nil portarit. vel dic quid referat intra

naturae finis viventi, iugera centum an               50

mille aret? 'at suave est ex magno tollere acervo.'

dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas,

cur tua plus laudes cumeris granaria nostris?

ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna

vel cyatho et dicas 'magno de flumine mallem               55

quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.' eo fit,

plenior ut siquos delectet copia iusto,

cum ripa simul avolsos ferat Aufidus acer.

at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo

turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis.               60

at bona pars hominum decepta cupidine falso

'nil satis est', inquit, 'quia tanti quantum habeas sis':

quid facias illi? iubeas miserum esse, libenter

quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis

sordidus ac dives, populi contemnere voces               65

sic solitus: 'populus me sibilat, at mihi plaudo

ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.'

Tantalus a labris sitiens fugientia captat

flumina—quid rides? mutato nomine de te

fabula narratur: congestis undique saccis               70

indormis inhians et tamquam parcere sacris

cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.

nescis, quo valeat nummus, quem praebeat usum?

panis ematur, holus, vini sextarius, adde

quis humana sibi doleat natura negatis.               75

an vigilare metu exanimem, noctesque diesque

formidare malos fures, incendia, servos,

ne te conpilent fugientes, hoc iuvat? horum

semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.

at si condoluit temptatum frigore corpus               80

aut alius casus lecto te adflixit, habes qui

adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te

suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis?

non uxor salvum te volt, non filius; omnes

vicini oderunt, noti, pueri atque puellae.               85

miraris, cum tu argento post omnia ponas,

si nemo praestet, quem non merearis, amorem?

an si cognatos, nullo natura labore

quos tibi dat, retinere velis servareque amicos,

infelix operam perdas, ut siquis asellum               90

in campo doceat parentem currere frenis?

denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus,

pauperiem metuas minus et finire laborem

incipias, parto quod avebas, ne facias quod

Ummidius quidam; non longa est fabula: dives               95

ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se

non umquam servo melius vestiret, ad usque

supremum tempus, ne se penuria victus

opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi

divisit medium, fortissima Tyndaridarum.               100

'quid mi igitur suades? ut vivam Naevius aut sic

ut Nomentanus?' pergis pugnantia secum

frontibus adversis conponere: non ego avarum

cum veto te, fieri vappam iubeo ac nebulonem:

est inter Tanain quiddam socerumque Viselli:               105

est modus in rebus, sunt certi denique fines,

quos ultra citraque nequit consistere rectum.

illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut avarus,

se probet ac potius laudet diversa sequentis,

quodque aliena capella gerat distentius uber,               110

tabescat neque se maiori pauperiorum

turbae conparet, hunc atque hunc superare laboret.

sic festinanti semper locupletior obstat,

ut, cum carceribus missos rapit ungula currus,

instat equis auriga suos vincentibus, illum               115

praeteritum temnens extremos inter euntem.

inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum

dicat et exacto contentus tempore vita

cedat uti conviva satur, reperire queamus.

iam satis est. ne me Crispini scrinia lippi               120

conpilasse putes, verbum non amplius addam.

 

1.2

Ambubaiarum collegia, pharmacopolae,

mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne

maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli.

quippe benignus erat. contra hic, ne prodigus esse

dicatur metuens, inopi dare nolit amico,               5

frigus quo duramque famem propellere possit.

hunc si perconteris, avi cur atque parentis

praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,

omnia conductis coemens obsonia nummis,

sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,               10

respondet. laudatur ab his, culpatur ab illis.

Fufidius vappae famam timet ac nebulonis

[dives agris, dives positis in fenore nummis]:

quinas hic capiti mercedes exsecat atque

quanto perditior quisque est, tanto acrius urget;               15

nomina sectatur modo sumpta veste virili

sub patribus duris tironum. 'maxime' quis non

'Iuppiter' exclamat simul atque audivit? 'at in se

pro quaestu sumptum facit hic?' vix credere possis,

quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti               20

fabula quem miserum gnato vixisse fugato

inducit, non se peius cruciaverit atque hic.

siquis nunc quaerat 'quo res haec pertinet?' illuc:

dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.

Maltinus tunicis demissis ambulat, est qui               25

inguen ad obscaenum subductis usque; facetus

pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum:

nil medium est. sunt qui nolint tetigisse nisi illas

quarum subsuta talos tegat instita veste,

contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem.               30

quidam notus homo cum exiret fornice, 'macte

virtute esto' inquit sententia dia Catonis;

'nam simul ac venas inflavit taetra libido,

huc iuvenes aequom est descendere, non alienas

permolere uxores.' 'nolim laudarier' inquit               35

'sic me' mirator cunni Cupiennius albi.

audire est operae pretium, procedere recte

qui moechis non voltis, ut omni parte laborent

utque illis multo corrupta dolore voluptas

atque haec rara cadat dura inter saepe pericla.               40

hic se praecipitem tecto dedit, ille flagellis

ad mortem caesus, fugiens hic decidit acrem

praedonum in turbam, dedit hic pro corpore nummos,

hunc perminxerunt calones; quin etiam illud

accidit, ut cuidam testis caudamque salacem               45

demeterent ferro. 'iure' omnes: Galba negabat.

tutior at quanto merx est in classe secunda,

libertinarum dico: Sallustius in quas

non minus insanit quam qui moechatur. at hic si,

qua res, qua ratio suaderet quaque modeste               50

munifico esse licet, vellet bonus atque benignus

esse, daret quantum satis esset nec sibi damno

dedecorique foret. verum hoc se amplectitur uno,

hoc amat et laudat: 'matronam nullam ego tango',

ut quondam Marsaeus, amator Originis ille,               55

qui patrium mimae donat fundumque laremque,

'nil fuerit mi' inquit 'cum uxoribus umquam alienis.'

verum est cum mimis, est cum meretricibus, unde

fama malum gravius quam res trahit. an tibi abunde

personam satis est, non illud, quidquid ubique               60

officit, evitare? bonam deperdere famam,

rem patris oblimare malum est ubicumque. quid inter-

est in matrona, ancilla peccesne togata?

Villius in Fausta Sullae gener, hoc miser uno

nomine deceptus, poenas dedit usque superque               65

quam satis est, pugnis caesus ferroque petitus,

exclusus fore, cum Longarenus foret intus.

huic si muttonis verbis mala tanta videnti

diceret haec animus 'quid vis tibi? numquid ego a te

magno prognatum deposco consule cunnum               70

velatumque stola, mea cum conferbuit ira?'

quid responderet? 'magno patre nata puella est.'

at quanto meliora monet pugnantiaque istis

dives opis natura suae, tu si modo recte

dispensare velis ac non fugienda petendis               75

inmiscere. tuo vitio rerumne labores,

nil referre putas? quare, ne paeniteat te,

desine matronas sectarier, unde laboris

plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus.

nec magis huic, inter niveos viridisque lapillos               80

sit licet, hoc, Cerinthe, tuum tenerum est femur aut crus

rectius, atque etiam melius persaepe togatae.

adde huc, quod mercem sine fucis gestat, aperte

quod venale habet ostendit nec, siquid honesti est,

iactat habetque palam, quaerit, quo turpia celet.               85

regibus hic mos est, ubi equos mercantur: opertos

inspiciunt, ne si facies, ut saepe, decora

molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem,

quod pulcrae clunes, breve quod caput, ardua cervix.

hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei               90

contemplere oculis, Hypsaea caecior illa,

quae mala sunt, spectes. 'o crus, o bracchia.' verum

depugis, nasuta, brevi latere ac pede longo est.

matronae praeter faciem nil cernere possis,

cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis.               95

si interdicta petes, vallo circumdata—nam te

hoc facit insanum—, multae tibi tum officient res,

custodes, lectica, ciniflones, parasitae,

ad talos stola demissa et circumdata palla,

plurima, quae invideant pure adparere tibi rem.               100

altera, nil obstat: Cois tibi paene videre est

ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi;

metiri possis oculo latus. an tibi mavis

insidias fieri pretiumque avellier ante

quam mercem ostendi? leporem venator ut alta               105

in nive sectetur, positum sic tangere nolit,

cantat et adponit 'meus est amor huic similis; nam

transvolat in medio posita et fugientia captat.'

hiscine versiculis speras tibi posse dolores

atque aestus curasque gravis e pectore pelli?               110

nonne, cupidinibus statuat natura modum quem,

quid latura sibi, quid sit dolitura negatum,

quaerere plus prodest et inane abscindere soldo?

num, tibi cum faucis urit sitis, aurea quaeris

pocula? num esuriens fastidis omnia praeter               115

pavonem rhombumque? tument tibi cum inguina, num, si

ancilla aut verna est praesto puer, impetus in quem

continuo fiat. malis tentigine rumpi?

non ego; namque parabilem amo venerem facilemque.

illam 'post paulo' 'sed pluris' 'si exierit vir'               120

Gallis, hanc Philodemus ait sibi, quae neque magno

stet pretio neque cunctetur cum est iussa venire.

candida rectaque sit, munda hactenus, ut neque longa

nec magis alba velit quam dat natura videri.

haec ubi supposuit dextro corpus mihi laevom,               125

Ilia et Egeria est; do nomen quodlibet illi.

nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat,

ianua frangatur, latret canis, undique magno

pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto

desiliat mulier, miseram se conscia clamet,               130

cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi.

discincta tunica fugiendum est et pede nudo,

ne nummi pereant aut puga aut denique fama.

deprendi miserum est: Fabio vel iudice vincam.

 

1.3

Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos

ut numquam inducant animum cantare rogati,

iniussi numquam desistant. Sardus habebat

ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset,

si peteret per amicitiam patris atque suam, non               5

quicquam proficeret; si conlibuisset, ab ovo

usque ad mala citaret 'io Bacchae' modo summa

voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima.

nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui

currebat fugiens hostem, persaepe velut qui               10

Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,

saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,

omnia magna loquens, modo 'sit mihi mensa tripes et

concha salis puri et toga, quae defendere frigus

quamvis crassa queat.' deciens centena dedisses               15

huic parco, paucis contento, quinque diebus

nil erat in loculis; noctes vigilabat ad ipsum

mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam

sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi 'quid tu?

nullane habes vitia?' immo alia et fortasse minora.               20

Maenius absentem Novium cum carperet, 'heus tu'

quidam ait 'ignoras te an ut ignotum dare nobis

verba putas?' 'egomet mi ignosco' Maenius inquit.

stultus et inprobus hic amor est dignusque notari.

cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis,               25

cur in amicorum vitiis tam cernis acutum

quam aut aquila aut serpens Epidaurius? at tibi contra

evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.

iracundior est paulo, minus aptus acutis

naribus horum hominum; rideri possit eo quod               30

rusticius tonso toga defluit et male laxus

in pede calceus haeret: at est bonus, ut melior vir

non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens

inculto latet hoc sub corpore. denique te ipsum

concute, numqua tibi vitiorum inseverit olim               35

natura aut etiam consuetudo mala; namque

neglectis urenda filix innascitur agris.

illuc praevertamur, amatorem quod amicae

turpia decipiunt caecum vitia aut etiam ipsa haec

delectant, veluti Balbinum polypus Hagnae.               40

vellem in amicitia sic erraremus et isti

errori nomen virtus posuisset honestum.

ac pater ut gnati, sic nos debemus amici

siquod sit vitium non fastidire. strabonem

appellat paetum pater, et pullum, male parvos               45

sicui filius est, ut abortivus fuit olim

Sisyphus; hunc varum distortis cruribus, illum

balbutit scaurum pravis fultum male talis.

parcius hic vivit: frugi dicatur; ineptus

et iactantior hic paulo est: concinnus amicis               50

postulat ut videatur; at est truculentior atque

plus aequo liber: simplex fortisque habeatur;

caldior est: acris inter numeretur. opinor,

haec res et iungit iunctos et servat amicos.

at nos virtutes ipsas invertimus atque               55

sincerum furimus vas incrustare. probus quis

nobiscum vivit, multum demissus homo: illi

tardo cognomen, pingui damus. hic fugit omnis

insidias nullique malo latus obdit apertum,

cum genus hoc inter vitae versemur, ubi acris               60

invidia atque vigent ubi crimina: pro bene sano

ac non incauto fictum astutumque vocamus.

simplicior quis et est, qualem me saepe libenter

obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem

aut tacitum inpellat quovis sermone: 'molestus,               65

communi sensu plane caret' inquimus. eheu,

quam temere in nosmet legem sancimus iniquam.

nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est,

qui minimis urgetur. amicus dulcis, ut aequum est,

cum mea conpenset vitiis bona, pluribus hisce,               70

si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari

si volet: hac lege in trutina ponetur eadem.

qui, ne tuberibus propriis offendat amicum,

postulat, ignoscet verrucis illius: aequum est

peccatis veniam poscentem reddere rursus.               75

denique, quatenus excidi penitus vitium irae,

cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non

ponderibus modulisque suis ratio utitur ac res

ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet?

siquis eum servum, patinam qui tollere iussus               80

semesos piscis tepidumque ligurrierit ius,

in cruce suffigat, Labeone insanior inter

sanos dicatur. quanto hoc furiosius atque

maius peccatum est: paulum deliquit amicus,

quod nisi concedas, habeare insuavis: acerbus               85

odisti et fugis ut Rusonem debitor aeris,

qui nisi, cum tristes misero venere kalendae,

mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras

porrecto iugulo historias captivus ut audit.

conminxit lectum potus mensave catillum               90

Euandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem,

aut positum ante mea quia pullum in parte catini

sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus

sit mihi? quid faciam, si furtum fecerit aut si

prodiderit conmissa fide sponsumve negarit?               95

quis paria esse fere placuit peccata, laborant,

cum ventum ad verum est: sensus moresque repugnant

atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi.

cum prorepserunt primis animalia terris,

mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter               100

unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro

pugnabant armis, quae post fabricaverat usus,

donec verba, quibus voces sensusque notarent,

nominaque invenere; dehinc absistere bello,

oppida coeperunt munire et ponere leges,               105

ne quis fur esset neu latro neu quis adulter.

nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima belli

causa, sed ignotis perierunt mortibus illi,

quos venerem incertam rapientis more ferarum

viribus editior caedebat ut in grege taurus.               110

iura inventa metu iniusti fateare necesse est,

tempora si fastosque velis evolvere mundi.

nec natura potest iusto secernere iniquum,

dividit ut bona diversis, fugienda petendis,

nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque,               115

qui teneros caules alieni fregerit horti

et qui nocturnus sacra divum legerit. adsit

regula, peccatis quae poenas inroget aequas,

ne scutica dignum horribili sectere flagello.

nam ut ferula caedas meritum maiora subire               120

verbera, non vereor, cum dicas esse paris res

furta latrociniis et magnis parva mineris

falce recisurum simili te, si tibi regnum

permittant homines. si dives, qui sapiens est,

et sutor bonus et solus formosus et est rex,               125

cur optas quod habes? 'non nosti, quid pater' inquit

'Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquam

nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens.' qui?

'ut quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque

optumus est modulator; ut Alfenus vafer omni               130

abiecto instrumento artis clausaque taberna

sutor erat: sapiens operis sic optimus omnis

est opifex, solus sic rex.' vellunt tibi barbam

lascivi pueri, quos tu nisi fuste coerces,

urgeris turba circum te stante miserque               135

rumperis et latras, magnorum maxime regum.

ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum

rex ibis neque te quisquam stipator ineptum

praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces

gnoscent, siquid peccaro stultus, amici               140i

inque vicem illorum patiar delicta libenter

privatusque magis vivam te rege beatus.

 

1.4

Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae

atque alii, quorum comoedia prisca virorum est,

siquis erat dignus describi, quod malus ac fur,

quod moechus foret aut sicarius aut alioqui

famosus, multa cum libertate notabant.               5

hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,

mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,

emunctae naris, durus conponere versus.

nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos,

ut magnum, versus dictabat stans pede in uno;               10

cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles;

garrulus atque piger scribendi ferre laborem,

scribendi recte: nam ut multum, nil moror. ecce,

Crispinus minimo me provocat 'accipe, si vis,

accipiam tabulas; detur nobis locus, hora,               15

custodes; videamus, uter plus scribere possit.'

di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli

finxerunt animi, raro et perpauca loquentis;

at tu conclusas hircinis follibus auras

usque laborantis, dum ferrum molliat ignis,               20

ut mavis, imitare. beatus Fannius ultro

delatis capsis et imagine, cum mea nemo

scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem,

quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote pluris

culpari dignos. quemvis media elige turba:               25

aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat.

hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum:

hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere;

hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo

vespertina tepet regio, quin per mala praeceps               30

fertur uti pulvis collectus turbine, nequid

summa deperdat metuens aut ampliet ut rem.

omnes hi metuunt versus, odere poetas.

'faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum

excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico               35

et quodcumque semel chartis inleverit, omnis

gestiet a furno redeuntis scire lacuque

et pueros et anus.' agedum pauca accipe contra.

primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis,

excerpam numero: neque enim concludere versum               40

dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos

sermoni propiora, putes hunc esse poetam.

ingenium cui sit, cui mens divinior atque os

magna sonaturum, des nominis huius honorem.

idcirco quidam comoedia necne poema               45

esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis

nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo

differt sermoni, sermo merus. 'at pater ardens

saevit, quod meretrice nepos insanus amica

filius uxorem grandi cum dote recuset,               50

ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante

noctem cum facibus.' numquid Pomponius istis

audiret leviora, pater si viveret? ergo

non satis est puris versum perscribere verbis,

quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem               55

quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc,

olim quae scripsit Lucilius, eripias si

tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est

posterius facias praeponens ultima primis,

non, ut si solvas 'postquam Discordia taetra               60

belli ferratos postis portasque refregit',

invenias etiam disiecti membra poetae.

hactenus haec: alias, iustum sit necne poema.

nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit

suspectum genus hoc scribendi. Sulgius acer               65

ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis,

magnus uterque timor latronibus; at bene siquis

et vivat puris manibus, contemnat utrumque.

ut sis tu similis Caeli Birrique latronum,

non ego sim Capri neque Sulgi: cur metuas me?               70

nulla taberna meos habeat neque pila libellos,

quis manus insudet volgi Hermogenisque Tigelli,

nec recito cuiquam nisi amicis idque coactus,

non ubivis coramve quibuslibet. in medio qui

scripta foro recitent, sunt multi quique lavantes:               75

suave locus voci resonat conclusus. inanis

hoc iuvat, haud illud quaerentis, num sine sensu,

tempore num faciant alieno. 'laedere gaudes'

inquit 'et hoc studio pravus facis.' unde petitum

hoc in me iacis? est auctor quis denique eorum,               80

vixi cum quibus? absentem qui rodit, amicum

qui non defendit alio culpante, solutos

qui captat risus hominum famamque dicacis,

fingere qui non visa potest, conmissa tacere

qui nequit: hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.               85

saepe tribus lectis videas cenare quaternos,

e quibus unus amet quavis aspergere cunctos

praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus,

condita cum verax aperit praecordia Liber:

hic tibi comis et urbanus liberque videtur               90

infesto nigris: ego si risi, quod ineptus

pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum,

lividus et mordax videor tibi? mentio siquae

de Capitolini furtis iniecta Petilli

te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos:               95

'me Capitolinus convictore usus amicoque

a puero est causaque mea permulta rogatus

fecit et incolumis laetor quod vivit in urbe;

sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud

fugerit': hic nigrae sucus lolliginis, haec est               100

aerugo mera; quod vitium procul afore chartis,

atque animo prius, ut siquid promittere de me

possum aliud vere, promitto. liberius si

dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris

cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me,               105

ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando.

cum me hortaretur, parce frugaliter atque

viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset:

'nonne vides, Albi ut male vivat filius utque

Baius inops? magnum documentum, ne patriam rem               110

perdere quis velit.' a turpi meretricis amore

cum deterreret: 'Scetani dissimilis sis.'

ne sequerer moechas, concessa cum venere uti

possem: 'deprensi non bella est fama Treboni'

aiebat. 'sapiens, vitatu quidque petitu               115

sit melius, causas reddet tibi; mi satis est, si

traditum ab antiquis morem servare tuamque,

dum custodis eges, vitam famamque tueri

incolumem possum; simul ac duraverit aetas

membra animumque tuum, nabis sine cortice.' sic me               120

formabat puerum dictis et, sive iubebat

ut facerem quid, 'habes auctorem, quo facias hoc'

unum ex iudicibus selectis obiciebat,

sive vetabat, 'an hoc inhonestum et inutile factu

necne sit, addubites, flagret rumore malo cum               125

hic atque ille?' avidos vicinum funus ut aegros

exanimat mortisque metu sibi parcere cogit,

sic teneros animos aliena opprobria saepe

absterrent vitiis. ex hoc ego sanus ab illis

perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quis               130

ignoscas vitiis teneor. fortassis et istinc

largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,

consilium proprium; neque enim, cum lectulus aut me

porticus excepit, desum mihi. 'rectius hoc est;

hoc faciens vivam melius; sic dulcis amicis               135

occurram; hoc quidam non belle: numquid ego illi

inprudens olim faciam simile?' haec ego mecum

conpressis agito labris; ubi quid datur oti,

inludo chartis. hoc est mediocribus illis

ex vitiis unum; cui si concedere nolis,               140

multa poetarum veniat manus, auxilio quae

sit mihi—nam multo plures sumus—, ac veluti te

Iudaei cogemus in hanc concedere turbam.

 

1.5

Egressum magna me accepit Aricia Roma

hospitio modico; rhetor comes Heliodorus,

Graecorum longe doctissimus; inde Forum Appi

differtum nautis cauponibus atque malignis.

hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos               5

praecinctis unum: minus est gravis Appia tardis.

hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri

indico bellum, cenantis haud animo aequo

exspectans comites. iam nox inducere terris

umbras et caelo diffundere signa parabat:               10

tum pueri nautis, pueris convicia nautae

ingerere: 'huc adpelle'; 'trecentos inseris'; 'ohe,

iam satis est.' dum aes exigitur, dum mula ligatur,

tota abit hora. mali culices ranaeque palustres

avertunt somnos; absentem cantat amicam               15

multa prolutus vappa nauta atque viator

certatim; tandem fessus dormire viator

incipit ac missae pastum retinacula mulae

nauta piger saxo religat stertitque supinus.

iamque dies aderat, nil cum procedere lintrem               20

sentimus, donec cerebrosus prosilit unus

ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno

fuste dolat: quarta vix demum exponimur hora.

ora manusque tua lavimus, Feronia, lympha.

milia tum pransi tria repimus atque subimus               25

inpositum saxis late candentibus Anxur.

huc venturus erat Maecenas optimus atque

Cocceius, missi magnis de rebus uterque

legati, aversos soliti conponere amicos.

hic oculis ego nigra meis collyria lippus               30

inlinere. interea Maecenas advenit atque

Cocceius Capitoque simul Fonteius, ad unguem

factus homo, Antoni, non ut magis alter, amicus.

Fundos Aufidio Lusco praetore libenter

linquimus, insani ridentes praemia scribae,               35

praetextam et latum clavum prunaeque vatillum.

in Mamurrarum lassi deinde urbe manemus,

Murena praebente domum, Capitone culinam.

postera lux oritur multo gratissima; namque

Plotius et Varius Sinuessae Vergiliusque               40

occurrunt, animae, qualis neque candidiores

terra tulit neque quis me sit devinctior alter.

o qui conplexus et gaudia quanta fuerunt.

nil ego contulerim iucundo sanus amico.

proxima Campano ponti quae villula, tectum               45

praebuit et parochi, quae debent, ligna salemque.

hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt.

lusum it Maecenas, dormitum ego Vergiliusque;

namque pila lippis inimicum et ludere crudis.

hinc nos Coccei recipit plenissima villa,               50

quae super est Caudi cauponas. nunc mihi paucis

Sarmenti scurrae pugnam Messique Cicirri,

Musa, velim memores et quo patre natus uterque

contulerit litis. Messi clarum genus Osci;

Sarmenti domina exstat: ab his maioribus orti

ad pugnam venere. prior Sarmentus 'equi te

               55esse feri similem dico.' ridemus, et ipse

Messius 'accipio,' caput et movet. 'o tua cornu

ni foret exsecto frons,' inquit, 'quid faceres, cum

sic mutilus minitaris?' at illi foeda cicatrix               60

saetosam laevi frontem turpaverat oris.

Campanum in morbum, in faciem permulta iocatus,

pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat:

nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis.

multa Cicirrus ad haec: donasset iamne catenam               65

ex voto Laribus, quaerebat; scriba quod esset,

nilo deterius dominae ius esse; rogabat

denique, cur umquam fugisset, cui satis una

farris libra foret, gracili sic tamque pusillo.

prorsus iucunde cenam producimus illam.               70

tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes

paene macros arsit dum turdos versat in igni.

nam vaga per veterem dilapso flamma culinam

Volcano summum properabat lambere tectum.

convivas avidos cenam servosque timentis               75

tum rapere atque omnis restinguere velle videres.

incipit ex illo montis Apulia notos

ostentare mihi, quos torret Atabulus et quos

nunquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici

villa recepisset lacrimoso non sine fumo,               80

udos cum foliis ramos urente camino.

hic ego mendacem stultissimus usque puellam

ad mediam noctem exspecto; somnus tamen aufert

intentum veneri; tum inmundo somnia visu

nocturnam vestem maculant ventremque supinum.               85

quattuor hinc rapimur viginti et milia raedis,

mansuri oppidulo, quod versu dicere non est,

signis perfacile est: venit vilissima rerum

hic aqua, sed panis longe pulcherrimus, ultra

callidus ut soleat umeris portare viator.               90

nam Canusi lapidosus, aquae non ditior urna:

qui locus a forti Diomede est conditus olim.

flentibus hinc Varius discedit maestus amicis.

inde Rubos fessi pervenimus, utpote longum

carpentes iter et factum corruptius imbri.               95

postera tempestas melior, via peior ad usque

Bari moenia piscosi; dein Gnatia Lymphis

iratis exstructa dedit risusque iocosque,

dum flamma sine tura liquescere limine sacro

persuadere cupit. credat Iudaeus Apella,               100

non ego; namque deos didici securum agere aevom

nec, siquid miri faciat natura, deos id

tristis ex alto caeli demittere tecto.

Brundisium longae finis chartaeque viaeque est.

 

1.6

Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos

incoluit finis, nemo generosior est te,

nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus

olim qui magnis legionibus imperitarent,

ut plerique solent, naso suspendis adunco               5

ignotos, ut me libertino patre natum.

cum referre negas, quali sit quisque parente

natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere,

ante potestatem Tulli atque ignobile regnum

multos saepe viros nullis maioribus ortos               10

et vixisse probos amplis et honoribus auctos;

contra Laevinum, Valeri genus, unde Superbus

Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis

non umquam pretio pluris licuisse, notante

iudice quo nosti, populo, qui stultus honores               15

saepe dat indignis et famae servit ineptus,

qui stupet in titulis et imaginibus. quid oportet

nos facere a volgo longe longeque remotos?

namque esto: populus Laevino mallet honorem

quam Decio mandare novo censorque moveret               20

Appius, ingenuo si non essem patre natus:

vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem.

sed fulgente trahit constrictos Gloria curru

non minus ignotos generosis. quo tibi, Tilli,

sumere depositum clavom fierique tribuno?               25

invidia adcrevit, privato quae minor esset.

nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus

pellibus et latum demisit pectore clavom,

audit continuo 'quis homo hic est? quo patre natus?'

ut siqui aegrotet quo morbo Barrus, haberi               30

et cupiat formosus, eat quacumque, puellis

iniciat curam quaerendi singula, quali

sit facie, sura, quali pede, dente, capillo:

sic qui promittit civis, urbem sibi curae,

imperium fore et Italiam, delubra deorum,               35

quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,

omnis mortalis curare et quaerere cogit.

'tune, Syri Damae aut Dionysi filius, audes

deicere de saxo civis aut tradere Cadmo?'

'at Novius collega gradu post me sedet uno;               40

namque est ille, pater quod erat meus.' 'hoc tibi Paulus

et Messalla videris? at hic, si plostra ducenta

concurrantque foro tria funera magna, sonabit,

cornua quod vincatque tubas: saltem tenet hoc nos.'

nunc ad me redeo libertino patre natum,               45

quem rodunt omnes libertino patre natum,

nunc, quia sim tibi, Maecenas, convictor, at olim,

quod mihi pareret legio Romana tribuno.

dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem

iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum,               50

praesertim cautum dignos adsumere, prava

ambitione procul. felicem dicere non hoc

me possim, casu quod te sortitus amicum;

nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim

Vergilius, post hunc Varius dixere, quid essem.               55

ut veni coram, singultim pauca locutus—

infans namque pudor prohibebat plura profari—

non ego me claro natum patre, non ego circum

me Satureiano vectari rura caballo,

sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos,               60

pauca; abeo, et revocas nono post mense iubesque

esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco,

quod placui tibi, qui turpi secernis honestum

non patre praeclaro, sed vita et pectore puro.

atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis               65

mendosa est natura, alioqui recta, velut si

egregio inspersos reprendas corpore naevos,

si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra

obiciet vere quisquam mihi, purus et insons,

ut me collaudem, si et vivo carus amicis,               70

causa fuit pater his; qui macro pauper agello

noluit in Flavi ludum me mittere, magni

quo pueri magnis e centurionibus orti

laevo suspensi loculos tabulamque lacerto

ibant octonos referentes idibus aeris,               75

sed puerum est ausus Romam portare docendum

artis quas doceat quivis eques atque senator

semet prognatos. vestem servosque sequentis,

in magno ut populo, siqui vidisset, avita

ex re praeberi sumptus mihi crederet illos.               80

ipse mihi custos incorruptissimus omnis

circum doctores aderat. quid multa? pudicum,

qui primus virtutis honos, servavit ab omni

non solum facto, verum opprobrio quoque turpi

nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim               85

si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor

mercedes sequerer; neque ego essem questus. at hoc nunc

laus illi debetur et a me gratia maior.

nil me paeniteat sanum patris huius, eoque

non, ut magna dolo factum negat esse suo pars,               90

quod non ingenuos habeat clarosque parentes,

sic me defendam. longe mea discrepat istis

et vox et ratio. nam si natura iuberet

a certis annis aevum remeare peractum

atque alios legere, ad fastum quoscumque parentes               95

optaret sibi quisque, meis contentus honestos

fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens

iudicio volgi, sanus fortasse tuo, quod

nollem onus haud umquam solitus portare molestum.

nam mihi continuo maior quaerenda foret res               100

atque salutandi plures, ducendus et unus

et comes alter, uti ne solus rusve peregre<ve>

exirem, plures calones atque caballi

pascendi, ducenda petorrita. nunc mihi curto

ire licet mulo vel si libet usque Tarentum,               105

mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos.

obiciet nemo sordis mihi, quas tibi, Tilli,

cum Tiburte via praetorem quinque secuntur

te pueri, lasanum portantes oenophorumque.

hoc ego commodius quam tu, praeclare senator,               110

milibus atque aliis vivo. quacumque libido est,

incedo solus, percontor quanti holus ac far,

fallacem circum vespertinumque pererro

saepe forum, adsisto divinis, inde domum me

ad porri et ciceris refero laganique catinum;               115

cena ministratur pueris tribus et lapis albus

pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinus

vilis, cum patera guttus, Campana supellex.

deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras

surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se               120

voltum ferre negat Noviorum posse minoris.

ad quartam iaceo; post hanc vagor aut ego lecto

aut scripto quod me tacitum iuvet unguor olivo,

non quo fraudatis inmundus Natta lucernis.

ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum               125

admonuit, fugio campum lusumque trigonem.

pransus non avide, quantum interpellet inani

ventre diem durare, domesticus otior. haec est

vita solutorum misera ambitione gravique;

his me consolor victurum suavius ac si               130

quaestor avus pater atque meus patruusque fuisset.

  

1.7

Proscripti Regis Rupili pus atque venenum

hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor

omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.

Persius hic permagna negotia dives habebat

Clazomenis et iam litis cum Rege molestas,

durus homo atque odio qui posset vincere Regem,               5

confidens, tumidus, adeo sermonis amari,

Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis.

ad Regem redeo. postquam nihil inter utrumque

convenit—hoc etenim sunt omnes iure molesti,

quo fortes, quibus adversum bellum incidit: inter               10

Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem

ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors,

non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque

summa fuit: duo si Discordia vexet inertis

aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi               15

cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro

muneribus missis: Bruto praetore tenente

ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non

conpositum melius cum Bitho Bacchius. in ius

acres procurrunt, magnum spectaculum uterque.               20

Persius exponit causam; ridetur ab omni

conventu; laudat Brutum laudatque cohortem,

solem Asiae Brutum appellat stellasque salubris

appellat comites excepto Rege; Canem illum,

invisum agricolis sidus, venisse: ruebat               25

flumen ut hibernum, fertur quo rara securis.

tum Praenestinus salso multoque fluenti

expressa arbusto regerit convicia, durus

vindemiator et invictus, cui saepe viator

cessisset magna conpellans voce cuculum.               30

at Graecus, postquam est Italo perfusus aceto,

Persius exclamat: 'per magnos, Brute, deos te

oro, qui reges consueris tollere, cur non

hunc Regem iugulas? operum hoc, mihi crede, tuorum est.'

  

1.8

Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum,

cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum,

maluit esse deum. deus inde ego, furum aviumque

maxima formido; nam fures dextra coercet

obscaenoque ruber porrectus ab inguine palus,               5

ast inportunas volucres in vertice harundo

terret fixa vetatque novis considere in hortis.

huc prius angustis eiecta cadavera cellis

conservus vili portanda locabat in arca;

hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum;               10

Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti

mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum

hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur.

nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque

aggere in aprico spatiari, quo modo tristes               15

albis informem spectabant ossibus agrum,

cum mihi non tantum furesque feraeque suetae

hunc vexare locum curae sunt atque labori

quantum carminibus quae versant atque venenis

humanos animos: has nullo perdere possum               20

nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum

protulit os, quin ossa legant herbasque nocentis.

vidi egomet nigra succinctam vadere palla

Canidiam pedibus nudis passoque capillo,

cum Sagana maiore ululantem: pallor utrasque               25

fecerat horrendas adspectu. scalpere terram

unguibus et pullam divellere mordicus agnam

coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde

manis elicerent animas responsa daturas.

lanea et effigies erat altera cerea: maior               30

lanea, quae poenis conpesceret inferiorem;

cerea suppliciter stabat, servilibus ut quae

iam peritura modis. Hecaten vocat altera, saevam

altera Tisiphonen: serpentes atque videres

infernas errare canes Lunamque rubentem,               35

ne foret his testis, post magna latere sepulcra.

mentior at siquid, merdis caput inquiner albis

corvorum atque in me veniat mictum atque cacatum

ÄIulius et fragilis Pediatia furque Voranus.

singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes               40

umbrae cum Sagana resonarint triste et acutum

utque lupi barbam variae cum dente colubrae

abdiderint furtim terris et imagine cerea

largior arserit ignis et ut non testis inultus

horruerim voces furiarum et facta duarum?               45

nam, displosa sonat quantum vesica, pepedi

diffissa nate ficus; at illae currere in urbem.

Canidiae dentis, altum Saganae caliendrum

excidere atque herbas atque incantata lacertis

vincula cum magno risuque iocoque videres.               50

  

1.9

Ibam forte via sacra, sicut meus est mos,

nescio quid meditans nugarum, totus in illis:

accurrit quidam notus mihi nomine tantum

arreptaque manu 'quid agis, dulcissime rerum?'

'suaviter, ut nunc est,' inquam 'et cupio omnia quae vis.'               5

cum adsectaretur, 'numquid vis?' occupo. at ille

'noris nos' inquit; 'docti sumus.' hic ego 'pluris

hoc' inquam 'mihi eris.' misere discedere quaerens

ire modo ocius, interdum consistere, in aurem

dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos               10

manaret talos. 'o te, Bolane, cerebri

felicem' aiebam tacitus, cum quidlibet ille

garriret, vicos, urbem laudaret. ut illi

nil respondebam, 'misere cupis' inquit 'abire:

iamdudum video; sed nil agis: usque tenebo;               15

persequar hinc quo nunc iter est tibi.' 'nil opus est te

circumagi: quendam volo visere non tibi notum;

trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.'

'nil habeo quod agam et non sum piger: usque sequar te.'

demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus,               20

cum gravius dorso subiit onus. incipit ille:

'si bene me novi, non Viscum pluris amicum,

non Varium facies; nam quis me scribere pluris

aut citius possit versus? quis membra movere

mollius? invideat quod et Hermogenes, ego canto.'               25

interpellandi locus hic erat 'est tibi mater,

cognati, quis te salvo est opus?' 'haud mihi quisquam.

omnis conposui.' 'felices. nunc ego resto.

confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella

quod puero cecinit divina mota anus urna:               30

"hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis

nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra:

garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces,

si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas."'

ventum erat ad Vestae, quarta iam parte diei               35

praeterita, et casu tum respondere vadato

debebat, quod ni fecisset, perdere litem.

'si me amas,' inquit 'paulum hic ades.' 'inteream, si

aut valeo stare aut novi civilia iura;

et propero quo scis.' 'dubius sum, quid faciam', inquit,               40

'tene relinquam an rem.' 'me, sodes.' 'non faciam' ille,

et praecedere coepit; ego, ut contendere durum

cum victore, sequor. 'Maecenas quomodo tecum?'

hinc repetit. 'paucorum hominum et mentis bene sanae.'

nemo dexterius fortuna est usus. haberes               45

magnum adiutorem, posset qui ferre secundas,

hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni

summosses omnis.' 'non isto vivimus illic,

quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est

nec magis his aliena malis; nil mi officit, inquam,               50

ditior hic aut est quia doctior; est locus uni

cuique suus.' 'magnum narras, vix credibile.' 'atqui

sic habet.' 'accendis quare cupiam magis illi

proximus esse.' 'velis tantummodo: quae tua virtus,

expugnabis: et est qui vinci possit eoque               55

difficilis aditus primos habet.' 'haud mihi dero:

muneribus servos corrumpam; non, hodie si

exclusus fuero, desistam; tempora quaeram,

occurram in triviis, deducam. nil sine magno

vita labore dedit mortalibus.' haec dum agit, ecce               60

Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum

qui pulchre nosset. consistimus. 'unde venis et

quo tendis?' rogat et respondet. vellere coepi

et pressare manu lentissima bracchia, nutans,

distorquens oculos, ut me eriperet. male salsus               65

ridens dissimulare; meum iecur urere bilis.

'certe nescio quid secreto velle loqui te

aiebas mecum.' 'memini bene, sed meliore

tempore dicam; hodie tricensima sabbata: vin tu

curtis Iudaeis oppedere?' 'nulla mihi' inquam               70

'relligio est.' 'at mi: sum paulo infirmior, unus

multorum. ignosces; alias loquar.' huncine solem

tam nigrum surrexe mihi! fugit inprobus ac me

sub cultro linquit. casu venit obvius illi

adversarius et 'quo tu, turpissime?' magna               75

inclamat voce, et 'licet antestari?' ego vero

oppono auriculam. rapit in ius; clamor utrimque,

undique concursus. sic me servavit Apollo.

 

1.10

[Lucili, quam sis mendosus, teste Catone,

defensore tuo, pervincam, qui male factos

emendare parat versus, hoc lenius ille,

quo melior vir et est longe subtilior illo,

qui multum puer et loris et funibus udis               5

exoratus, ut esset, opem qui ferre poetis

antiquis posset contra fastidia nostra,

grammaticorum equitum doctissimus. ut redeam illuc:]

Nempe inconposito dixi pede currere versus

Lucili. quis tam Lucili fautor inepte est,

ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multo

urbem defricuit, charta laudatur eadem.

nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic               5

et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer.

ergo non satis est risu diducere rictum

auditoris; et est quaedam tamen hic quoque virtus.

est brevitate opus, ut currat sententia neu se

inpediat verbis lassas onerantibus auris,               10

et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso,

defendente vicem modo rhetoris atque poetae,

interdum urbani, parcentis viribus atque

extenuantis eas consulto. ridiculum acri

fortius et melius magnas plerumque secat res.               15

illi, scripta quibus comoedia prisca viris est,

hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher

Hermogenes umquam legit neque simius iste

nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.

'at magnum fecit, quod verbis graeca latinis               20

miscuit.' o seri studiorum, quine putetis

difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti

contigit? 'at sermo lingua concinnus utraque

suavior, ut Chio nota si conmixta Falerni est.'

cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum               25

dura tibi peragenda rei sit causa Petilli?

scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini,

cum Pedius causas exsudet Poplicola atque

Corvinus, patriis intermiscere petita

verba foris malis, Canusini more bilinguis.               30

atque ego cum graecos facerem, natus mare citra,

versiculos, vetuit me tali voce Quirinus

post mediam noctem visus, cum somnia vera:

'in silvam non ligna feras insanius ac si

magnas Graecorum malis inplere catervas.'               35

turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque

diffingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,

quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa

nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.

arguta meretrice potes Davoque Chremeta               40

eludente senem comis garrire libellos

unus vivorum, Fundani, Pollio regum

facta canit pede ter percusso; forte epos acer

ut nemo Varius ducit, molle atque facetum

Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camenae:               45

hoc erat, experto frustra Varrone Atacino

atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,

inventore minor; neque ego illi detrahere ausim

haerentem capiti cum multa laude coronam.

at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem               50

plura quidem tollenda relinquendis. age quaeso,

tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?

nil comis tragici mutat Lucilius Acci?

non ridet versus Enni gravitate minores,

cum de se loquitur non ut maiore reprensis?               55

quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis

quaerere, num illius, num rerum dura negarit

versiculos natura magis factos et euntis

mollius ac siquis pedibus quid claudere senis,

hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos               60

ante cibum versus, totidem cenatus, Etrusci

quale fuit Cassi rapido ferventius amni

ingenium, capsis quem fama est esse librisque

ambustum propriis. fuerit Lucilius, inquam,

comis et urbanus, fuerit limatior idem               65

quam rudis et Graecis intacti carminis auctor

quamque poetarum seniorum turba; sed ille,

si foret hoc nostrum fato delapsus in aevum,

detereret sibi multa, recideret omne quod ultra

perfectum traheretur, et in versu faciendo               70

saepe caput scaberet vivos et roderet unguis.

saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint

scripturus, neque te ut miretur turba labores,

contentus paucis lectoribus. an tua demens

vilibus in ludis dictari carmina malis?               75

non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax,

contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.

men moveat cimex Pantilius aut cruciet quod

vellicet absentem Demetrius aut quod ineptus

Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?               80

Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque,

Valgius et probet haec Octavius optimus atque

Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque

ambitione relegata. te dicere possum,

Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque               85

vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni,

conpluris alios, doctos ego quos et amicos

prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque,

adridere velim, doliturus, si placeant spe

deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,               90

discipularum inter iubeo plorare cathedras.

i, puer, atque meo citus haec subscribe libello.

 

 

Liber secundus

 

2.1

'Sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra

legem tendere opus; sine nervis altera quidquid

conposui pars esse putat similisque meorum

mille die versus deduci posse. Trebati,

quid faciam? praescribe.' 'quiescas.' 'ne faciam, inquis,               5

omnino versus?' 'aio.' 'peream male, si non

optimum erat; verum nequeo dormire.' 'ter uncti

transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto,

inriguumque mero sub noctem corpus habento.

aut si tantus amor scribendi te rapit, aude               10

Caesaris invicti res dicere, multa laborum

praemia laturus.' 'cupidum, pater optime, vires

deficiunt; neque enim quivis horrentia pilis

agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos

aut labentis equo describit volnera Parthi.'               15

'attamen et iustum poteras et scribere fortem,

Scipiadam ut sapiens Lucilius.' 'haud mihi dero,

cum res ipsa feret: nisi dextro tempore Flacci

verba per attentam non ibunt Caesaris aurem:

cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.'               20

'quanto rectius hoc quam tristi laedere versu

Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,

cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit.'

'quid faciam? saltat Milonius, ut semel icto

accessit fervor capiti numerusque lucernis;               25

Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem

pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum

milia: me pedibus delectat claudere verba

Lucili ritu, nostrum melioris utroque.

ille velut fidis arcana sodalibus olim               30

credebat libris neque, si male cesserat, usquam

decurrens alio neque, si bene; quo fit ut omnis

votiva pateat veluti descripta tabella

vita senis. sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps;

nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus,               35

missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,

quo ne per vacuum Romano incurreret hostis,

sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum

incuteret violenta. sed hic stilus haud petet ultro

quemquam animantem et me veluti custodiet ensis               40

vagina tectus: quem cur destringere coner

tutus ab infestis latronibus? o pater et rex

Iuppiter, ut pereat positum robigine telum

nec quisquam noceat cupido mihi pacis! at ille,

qui me conmorit—melius non tangere, clamo—,               45

flebit et insignis tota cantabitur urbe.

Cervius iratus leges minitatur et urnam,

Canidia Albuci, quibus est inimica, venenum,

grande malum Turius, siquid se iudice certes.

ut quo quisque valet suspectos terreat utque               50

imperet hoc natura potens, sic collige mecum:

dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus

monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti

matrem: nil faciet sceleris pia dextera—mirum,

ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos—,               55

sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.

ne longum faciam: seu me tranquilla senectus

exspectat seu mors atris circumvolat alis,

dives, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exsul,

quisquis erit vitae scribam color.' 'o puer, ut sis               60

vitalis metuo et maiorum nequis amicus

frigore te feriat.' 'quid? cum est Lucilius ausus

primus in hunc operis conponere carmina morem

detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora

cederet, introrsum turpis: num Laelius aut qui               65

duxit ab oppressa meritum Karthagine nomen

ingenio offensi aut laeso doluere Metello

famosisque Lupo cooperto versibus? atqui

primores populi arripuit populumque tributim,

scilicet uni aequos virtuti atque eius amicis.               70

quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorant

virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,

nugari cum illo et discincti ludere, donec

decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamvis

infra Lucili censum ingeniumque, tamen me               75

cum magnis vixisse invita fatebitur usque

invidia et fragili quaerens inlidere dentem

offendet solido—nisi quid tu, docte Trebati,

dissentis.' 'equidem nihil hinc diffindere possum.

sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti               80

incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum:

si mala condiderit in quem quis carmina, ius est

iudiciumque.' 'esto, siquis mala; sed bona siquis

iudice condiderit laudatus Caesare? siquis

opprobriis dignum latraverit, integer ipse?'               85

'solventur risu tabulae, tu missus abibis.'

  

2.2

Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo

—nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus

rusticus, abnormis sapiens crassaque Minerva—,

discite non inter lances mensasque nitentis,

cum stupet insanis acies fulgoribus et cum                5

adclinis falsis animus meliora recusat,

verum hic inpransi mecum disquirite. cur hoc?

dicam, si potero. male verum examinat omnis

corruptus iudex. leporem sectatus equove

lassus ab indomito vel, si Romana fatigat               10

militia adsuetum graecari—seu pila velox

molliter austerum studio fallente laborem,

seu te discus agit, pete cedentem aera disco:

cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis

sperne cibum vilem; nisi Hymettia mella Falerno               15

ne biberis diluta. foris est promus, et atrum

defendens piscis hiemat mare: cum sale panis

latrantem stomachum bene leniet. unde putas aut

qui partum? non in caro nidore voluptas

summa, sed in te ipso est. tu pulmentaria quaere               20

sudando: pinguem vitiis albumque neque ostrea

nec scarus aut poterit peregrina iuvare lagois.

vix tamen eripiam, posito pavone velis quin

hoc potius quam gallina tergere palatum,

corruptus vanis rerum, quia veneat auro               25

rara avis et picta pandat spectacula cauda:

tamquam ad rem attineat quidquam. num vesceris ista,

quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem?

carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam

inparibus formis deceptum te petere esto:               30

unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto

captus hiet? pontisne inter iactatus an amnis

ostia sub Tusci? laudas, insane, trilibrem

mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.

ducit te species, video: quo pertinet ergo               35

proceros odisse lupos? quia scilicet illis

maiorem natura modum dedit, his breve pondus:

ieiunus raro stomachus volgaria temnit.

'porrectum magno magnum spectare catino

vellem' ait Harpyiis gula digna rapacibus. at vos               40

praesentes, Austri, coquite horum obsonia. quamquam

putet aper rhombusque recens, mala copia quando

aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus

atque acidas mavolt inulas. necdum omnis abacta

pauperies epulis regum: nam vilibus ovis               45

nigrisque est oleis hodie locus. haud ita pridem

Galloni praeconis erat acipensere mensa

infamis. quid? tunc rhombos minus aequor alebat?

tutus erat rhombus tutoque ciconia nido,

donec vos auctor docuit praetorius. ergo               50

siquis nunc mergos suavis edixerit assos,

parebit pravi docilis Romana iuventus.

sordidus a tenui victu distabit Ofello

iudice: nam frustra vitium vitaveris illud,

si te alio pravum detorseris. Avidienus,               55

cui Canis ex vero dictum cognomen adhaeret,

quinquennis oleas est et silvestria corna

ac nisi mutatum parcit defundere vinum et

cuius odorem olei nequeas perferre, licebit

ille repotia, natalis aliosve dierum               60

festos albatus celebret, cornu ipse bilibri

caulibus instillat, veteris non parcus aceti.

quali igitur victu sapiens utetur et horum

utrum imitabitur? hac urget lupus, hac canis, aiunt.

mundus erit, qua non offendat sordibus atque               65

in neutram partem cultus miser. hic neque servis,

Albuci senis exemplo, dum munia didit,

saevus erit, nec sic ut simplex Naevius unctam

convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum.

accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum               70

adferat. in primis valeas bene; nam variae res

ut noceant homini credas, memor illius escae,

quae simplex olim tibi sederit. at simul assis

miscueris elixa, simul conchylia turdis,

dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum               75

lenta feret pitvita. vides, ut pallidus omnis

cena desurgat dubia? quin corpus onustum

hesternis vitiis animum quoque praegravat una

atque adfigit humo divinae particulam aurae.

alter ubi dicto citius curata sopori               80

membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.

hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,

sive diem festum rediens advexerit annus,

seu recreare volet tenuatum corpus, ubique

accedent anni, tractari mollius aetas               85

imbecilla volet: tibi quidnam accedet ad istam

quam puer et validus praesumis mollitiem, seu

dura valetudo inciderit seu tarda senectus?

rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus

illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes                90

tardius adveniens vitiatum commodius quam

integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter

heroas natum tellus me prima tulisset.

das aliquid famae, quae carmine gratior aurem

occupet humanam? grandes rhombi patinaeque               95

grande ferunt una cum damno dedecus. adde

iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum

et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti

as, laquei pretium. 'iure' inquit 'Trausius istis

iurgatur verbis: ego vectigalia magna               100

divitiasque habeo tribus amplas regibus.' ergo,

quod superat non est melius quo insumere possis?

cur eget indignus quisquam te divite? quare

templa ruunt antiqua deum? cur, inprobe, carae

non aliquid patriae tanto emetiris acervo?               105

uni nimirum recte tibi semper erunt res,

o magnus posthac inimicis risus. uterne

ad casus dubios fidet sibi certius? hic qui

pluribus adsuerit mentem corpusque superbum,

an qui contentus parvo metuensque futuri               110

in pace, ut sapiens, aptarit idonea bello?

quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellum

integris opibus novi non latius usum

quam nunc accisis. videas metato in agello

cum pecore et gnatis fortem mercede colonum               115

'non ego' narrantem 'temere edi luce profesta

quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae.

ac mihi seu longum post tempus venerat hospes

sive operum vacuo gratus conviva per imbrem

vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis,               120

sed pullo atque haedo; tum pensilis uva secundas

et nux ornabat mensas cum duplice ficu.

post hoc ludus erat culpa potare magistra

ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto,

explicuit vino contractae seria frontis.               125

saeviat atque novos moveat Fortuna tumultus:

quantum hinc inminuet? quanto aut ego parcius aut vos,

o pueri, nituistis, ut huc novus incola venit?

nam propriae telluris erum natura nec illum

nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille,               130

illum aut nequities aut vafri inscitia iuris,

postremum expellet certe vivacior heres.

nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli

dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum

nunc mihi, nunc alii. quocirca vivite fortes               135

fortiaque adversis opponite pectora rebus.'

  

2.3

'Sic raro scribis, ut toto non quater anno

membranam poscas, scriptorum quaeque retexens,

iratus tibi, quod vini somnique benignus

nil dignum sermone canas. quid fiet? at ipsis

Saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo                5

dic aliquid dignum promissis. incipe. nil est.

culpantur frustra calami inmeritusque laborat

iratis natus paries dis atque poetis.

atqui voltus erat multa et praeclara minantis,

si vacuum tepido cepisset villula tecto.               10

quorsum pertinuit stipare Platona Menandro?

Eupolin, Archilochum, comites educere tantos?

invidiam placare paras virtute relicta?

contemnere miser. vitanda est inproba Siren

desidia, aut quidquid vita meliore parasti               15

ponendum aequo animo.' 'di te, Damasippe, deaeque

verum ob consilium donent tonsore. sed unde

tam bene me nosti?' 'postquam omnis res mea Ianum

ad medium fracta est, aliena negotia curo

excussus propriis. olim nam quaerere amabam,               20

quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere,

quid scalptum infabre, quid fusum durius esset.

callidus huic signo ponebam milia centum;

hortos egregiasque domos mercarier unus

cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale               25

inposuere mihi cognomen compita.' 'novi

et miror morbi purgatum te illius. atqui

emovit veterem mire novus, ut solet, in cor

traiecto lateris miseri capitisve dolore,

ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget.               30

dum nequid simile huic, esto ut libet.' 'o bone, ne te

frustrere: insanis et tu stultique prope omnes,

siquid Stertinius veri crepat, unde ego mira

descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me

solatus iussit sapientem pascere barbam               35

atque a Fabricio non tristem ponte reverti.

nam male re gesta cum vellem mittere operto

me capite in flumen, dexter stetit et "cave faxis

te quicquam indignum. pudor" inquit "te malus angit,

insanos qui inter vereare insanus haberi.               40

primum nam inquiram, quid sit furere: hoc si erit in te

solo, nil verbi, pereas quin fortiter, addam.

quem mala stultitia et quemcumque inscitia veri

caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex

autumat. haec populos, haec magnos formula reges,               45

excepto sapiente, tenet. nunc accipe, quare

desipiant omnes aeque ac tu, qui tibi nomen

insano posuere. velut silvis, ubi passim

palantis error certo de tramite pellit,

ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique               50

error, sed variis inludit partibus: hoc te

crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille

qui te deridet caudam trahat. est genus unum

stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignis,

ut rupes fluviosque in campo obstare queratur;               55

alterum et huic varum et nihilo sapientius ignis

per medios fluviosque ruentis: clamet amica

mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor:

'hic fossa est ingens, hic rupes maxima: serva!'

non magis audierit, quam Fufius ebrius olim,               60

cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis

'mater, te appello' clamantibus. huic ego volgus

errori similem cunctum insanire docebo.

insanit veteres statuas Damasippus emendo:

integer est mentis Damasippi creditor? esto.               65

'accipe quod numquam reddas mihi' si tibi dicam:

tune insanus eris, si acceperis, an magis excors

reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert?

scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae

nodosi tabulas, centum, mille adde catenas:               70

effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.

cum rapies in ius malis ridentem alienis,

fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arbor

si male rem gerere insani est, contra bene sani:

putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perelli               75

dictantis, quod tu numquam rescribere possis.

audire atque togam iubeo conponere, quisquis

ambitione mala aut argenti pallet amore,

quisquis luxuria tristive superstitione

aut alio mentis morbo calet: huc propius me,               80

dum doceo insanire omnis vos, ordine adite.

danda est ellebori multo pars maxima avaris:

nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.

heredes Staberi summam incidere sepulcro,

ni sic fecissent, gladiatorum dare centum               85

damnati populo paria atque epulum arbitrio Arri,

frumenti quantum metit Africa. 'sive ego prave

seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi': credo,

hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid ergo

sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo               90

heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens

pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si

forte minus locuples uno quadrante perisset,

ipse videretur sibi nequior. 'omnis enim res,

virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris               95

divitiis parent; quas qui construxerit, ille

clarus erit, fortis, iustus.' 'sapiensne?' 'etiam, et rex

et quidquid volet.' hoc veluti virtute paratum

speravit magnae laudi fore. quid simile isti

Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum               100

in media iussit Libya, quia tardius irent

propter onus segnes. uter est insanior horum?

nil agit exemplum, litem quod lite resolvit.

siquis emat citharas, emptas conportet in unum,

nec studio citharae nec Musae deditus ulli,               105

si scalpra et formas non sutor, nautica vela

aversus mercaturis: delirus et amens

undique dicatur merito. qui discrepat istis,

qui nummos aurumque recondit, nescius uti

conpositis metuensque velut contingere sacrum?               110

siquis ad ingentem frumenti semper acervum

porrectus vigilet cum longo fuste neque illinc

audeat esuriens dominus contingere granum

ac potius foliis parcus vescatur amaris;

si positis intus Chii veterisque Falerni               115

mille cadis—nihil est: tercentum milibus, acre

potet acetum; age si et stramentis incubet unde-

octoginta annos natus, cui stragula vestis,

blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca:

nimirum insanus paucis videatur, eo quod                120

maxima pars hominum morbo iactatur eodem.

filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres,

dis inimice senex custodis? ne tibi desit?

quantulum enim summae curtabit quisque dierum,

unguere si caules oleo meliore caputque               125

coeperis inpexa foedum porrigine? quare,

si quidvis satis est, peiuras, surripis, aufers

undique? tun sanus? populum si caedere saxis

incipias servosve tuos, quos aere pararis,

insanum te omnes pueri clamentque puellae;               130

cum laqueo uxorem interimis matremque veneno,

incolumi capite es? quid enim? neque tu hoc facis Argis

nec ferro ut demens genetricem occidis Orestes.

an tu reris eum occisa insanisse parente

ac non ante malis dementem actum Furiis quam               135

in matris iugulo ferrum tepefecit acutum?

quin, ex quo est habitus male tutae mentis Orestes,

nil sane fecit quod tu reprehendere possis:

non Pyladen ferro violare aususve sororem

Electran, tantum maledicit utrique vocando               140

hanc Furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis.

pauper Opimius argenti positi intus et auri,

qui Veientanum festis potare diebus

Campana solitus trulla vappamque profestis,

quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres               145

iam circum loculos et clavis laetus ovansque

curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis

excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque

effundi saccos nummorum, accedere pluris

ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud:               150

'ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.'

'men vivo?' 'ut vivas igitur, vigila. hoc age.' 'quid vis?'

'deficient inopem venae te, ni cibus atque

ingens accedit stomacho fultura ruenti.

tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae.'               155

'quanti emptae?' 'parvo.' 'quanti ergo?' 'octussibus.' 'eheu,

quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?'

quisnam igitur sanus? qui non stultus. quid avarus?

stultus et insanus. quid, siquis non sit avarus,

continuo sanus? minime. cur, Stoice? dicam.               160

'non est cardiacus' Craterum dixisse putato

'hic aeger'. recte est igitur surgetque? negabit.

[quod latus aut renes morbo temptentur acuto]

non est periurus neque sordidus: inmolet aequis

hic porcum Laribus; verum ambitiosus et audax:               165

naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone

dones quidquid habes an numquam utare paratis?

Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives

antiquo censu, gnatis divisse duobus

fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis               170

ad lectum: 'postquam te talos, Aule, nucesque

ferre sinu laxo, donare et ludere vidi,

te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem,

extimui, ne vos ageret vesania discors,

tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.               175

quare per divos oratus uterque Penatis

tu cave ne minuas, tu ne maius facias id

quod satis esse putat pater et natura coercet.

praeterea ne vos titillet gloria, iure

iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve               180

vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.'

in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis,

latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes,

nudus agris, nudus nummis, insane, paternis;

scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu,               185

astuta ingenuum volpes imitata leonem?

nequis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur?

'rex sum—' nil ultra quaero plebeius. '—et aequam

rem imperito, ac sicui videor non iustus, inulto

dicere quod sentit permitto.' maxime regum,               190

di tibi dent capta classem redducere Troia.

ergo consulere et mox respondere licebit?

'consule.' cur Aiax, heros ab Achille secundus,

putescit, totiens servatis clarus Achivis,

gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato,               195

per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro?

'mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen

et Menelaum una mecum se occidere clamans.'

tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam

ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa,               200

rectum animi servas? 'quorsum?' insanus quid enim Aiax

fecit? cum stravit ferro pecus, abstinuit vim

uxore et gnato; mala multa precatus Atridis

non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen.

'verum ego, ut haerentis adverso litore navis               205

eriperem, prudens placavi sanguine divos.'

nempe tuo, furiose? 'meo, sed non furiosus.'

qui species alias veris scelerisque tumultu

permixtas capiet, commotus habebitur atque

stultitiane erret nihilum distabit an ira.               210

Aiax inmeritos cum occidit desipit agnos:

cum prudens scelus ob titulos admittis inanis,

stas animo et purum est vitio tibi cum tumidum est cor?

siquis lectica nitidam gestare amet agnam,

huic vestem ut gnatae, paret ancillas, paret aurum,               215

Rufam aut Pusillam appellet fortique marito

destinet uxorem: interdicto huic omne adimat ius

praetor et ad sanos abeat tutela propinquos.

quid, siquis gnatam pro muta devovet agna,

integer est animi? ne dixeris. ergo ubi prava               220

stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus,

et furiosus erit; quem cepit vitrea fama,

hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis.

nunc age luxuriam et Nomentanum arripe mecum.

vincet enim stultos ratio insanire nepotes.               225

hic simul accepit patrimoni mille talenta,

edicit, piscator uti, pomarius, auceps,

unguentarius ac Tusci turba inpia vici,

cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum

mane domum veniant. quid tum? venere frequentes,               230

verba facit leno: 'quidquid mihi, quidquid et horum

cuique domi est, id crede tuum et vel nunc pete vel cras.'

accipe quid contra haec iuvenis responderit aequus.

'in nive Lucana dormis ocreatus, ut aprum

cenem ego; tu piscis hiberno ex aequore verris.               235

segnis ego, indignus qui tantum possideam; aufer,

sume tibi deciens; tibi tantundem; tibi triplex,

unde uxor media currit de nocte vocata.'

filius Aesopi detractam ex aure Metellae,

scilicet ut deciens solidum absorberet, aceto               240

diluit insignem bacam: qui sanior ac si

illud idem in rapidum flumen iaceretve cloacam?

Quinti progenies Arri, par nobile fratrum

nequitia et nugis pravorum et amore gemellum

luscinias soliti inpenso prandere coemptas,               245

quorsum abeant? sani ut creta, an carbone notati?

aedificare casas, plostello adiungere muris,

ludere par inpar, equitare in harundine longa

siquem delectet barbatum, amentia verset.

si puerilius his ratio esse evincet amare               250

nec quicquam differre, utrumne in pulvere, trimus

quale prius, ludas opus, an meretricis amore

sollicitus plores: quaero, faciasne quod olim

mutatus Polemon? ponas insignia morbi,

fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille               255

dicitur ex collo furtim carpsisse coronas,

postquam est inpransi correptus voce magistri?

porrigis irato puero cum poma, recusat;

'sume, catelle': negat; si non des, optet. amator

exclusus qui distat, agit ubi secum, eat an non,               260

quo rediturus erat non arcessitus, et haeret

invisis foribus? 'nec nunc, cum me vocet ultro,

accedam? an potius mediter finire dolores?

exclusit; revocat: redeam? non, si obsecret.' ecce

servos, non paulo sapientior 'o ere, quae res               265

nec modum habet neque consilium, ratione modoque

tractari non volt. in amore haec sunt mala, bellum,

pax rursum: haec siquis tempestatis prope ritu

mobilia et caeca fluitantia sorte laboret

reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si               270

insanire paret certa ratione modoque.'

quid? cum Picenis excerpens semina pomis

gaudes, si cameram percusti forte, penes te es?

quid? cum balba feris annoso verba palato,

aedificante casas qui sanior? adde cruorem               275

stultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam.

Hellade percussa Marius cum praecipitat se,

cerritus fuit? an commotae crimine mentis

absolves hominem et sceleris damnabis eundem

ex more inponens cognata vocabula rebus?               280

libertinus erat, qui circum compita siccus

lautis mane senex manibus currebat et 'unum',

—'quid tam magnum?' addens—, 'unum me surpite morti!

dis etenim facile est' orabat, sanus utrisque

auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus,               285

exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque volgus

Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni.

'Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,'

mater ait pueri mensis iam quinque cubantis,

'frigida si puerum quartana reliquerit, illo               290

mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus

in Tiberi stabit.' casus medicusve levarit

aegrum ex praecipiti: mater delira necabit

in gelida fixum ripa febrimque reducet,

quone malo mentem concussa? timore deorum."               295

haec mihi Stertinius, sapientum octavos, amico

arma dedit, posthac ne conpellarer inultus.

dixerit insanum qui me, totidem audiet atque

respicere ignoto discet pendentia tergo.'

'Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris,               300

qua me stultitia, quoniam non est genus unum,

insanire putas? ego nam videor mihi sanus.'

'quid, caput abscissum manibus cum portat Agaue

gnati infelicis, sibi tunc furiosa videtur?'

'stultum me fateor—liceat concedere veris—               305

atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me

aegrotare putes animi vitio.' 'accipe: primum

aedificas, hoc est longos imitaris, ab imo

ad summum totus moduli bipedalis, et idem

corpore maiorem rides Turbonis in armis               310

spiritum et incessum: qui ridiculus minus illo?

an, quodcumque facit Maecenas, te quoque verum est,

tanto dissimilem et tanto certare minorem?

absentis ranae pullis vituli pede pressis

unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens               315

belua cognatos eliserit: illa rogare,

quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset?

'maior dimidio.' 'num tanto?' cum magis atque

se magis inflaret, 'non, si te ruperis,' inquit,

'par eris.' haec a te non multum abludit imago.               320

adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino,

quae siquis sanus fecit, sanus facis et tu.

non dico horrendam rabiem—' 'iam desine.' '—cultum

maiorem censu—' 'teneas, Damasippe, tuis te.'

'—mille puellarum, puerorum mille furores—'               325

'o maior tandem parcas, insane, minori.'

  

2.4

'Unde et quo Catius?' 'non est mihi tempus, aventi

ponere signa novis praeceptis, qualia vincent

Pythagoran Anytique reum doctumque Platona.'

'peccatum fateor, cum te sic tempore laevo

interpellarim; sed des veniam bonus, oro.               5

quodsi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox,

sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque.'

'quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem

utpote res tenuis, tenui sermone peractas.'

'ede hominis nomen, simul et, Romanus an hospes.'               10

'ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor.

longa quibus facies ovis erit, illa memento,

ut suci melioris et ut magis alba rotundis,

ponere: namque marem cohibent callosa vitellum.

cole suburbano qui siccis crevit in agris               15

dulcior: inriguo nihil est elutius horto.

si vespertinus subito te oppresserit hospes,

ne gallina malum responset dura palato,

doctus eris vivam musto mersare Falerno:

hoc teneram faciet. pratensibus optima fungis               20

natura est; aliis male creditur. ille salubris

aestates peraget, qui nigris prandia moris

finiet, ante gravem quae legerit arbore solem.

Aufidius forti miscebat mella Falerno:

mendose, quoniam vacuis conmittere venis               25

nil nisi lene decet: leni praecordia mulso

prolueris melius. si dura morabitur alvus,

mitulus et viles pellent obstantia conchae

et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo.

lubrica nascentes inplent conchylia lunae;               30

sed non omne mare est generosae fertile testae:

murice Baiano melior Lucrina peloris,

ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini,

pectinibus patulis iactat se molle Tarentum.

nec sibi cenarum quivis temere arroget artem,               35

non prius exacta tenui ratione saporum.

nec satis est cara piscis averrere mensa

ignarum, quibus est ius aptius et quibus assis

languidus in cubitum iam se conviva reponet.

Umber et iligna nutritus glande rotundas               40

curvat aper lances carnem vitantis inertem;

nam Laurens malus est, ulvis et harundine pinguis.

vinea submittit capreas non semper edulis.

fecundae leporis sapiens sectabitur armos.

piscibus atque avibus quae natura et foret aetas,               45

ante meum nulli patuit quaesita palatum.

sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit.

nequaquam satis in re una consumere curam,

ut siquis solum hoc, mala ne sint vina, laboret,

quali perfundat piscis securus olivo.               50

Massica si caelo suppones vina sereno,

nocturna siquid crassi est tenuabitur aura

et decedet odor nervis inimicus; at illa

integrum perdunt lino vitiata saporem.

Surrentina vafer qui miscet faece Falerna               55

vina, columbino limum bene colligit ovo,

quatenus ima petit volvens aliena vitellus.

tostis marcentem squillis recreabis et Afra

potorem coclea; nam lactuca innatat acri

post vinum stomacho; perna magis et magis hillis               60

flagitat inmorsus refici, quin omnia malit

quaecumque inmundis fervent allata popinis.

est operae pretium duplicis pernoscere iuris

naturam. simplex e dulci constat olivo,

quod pingui miscere mero muriaque decebit               65

non alia quam qua Byzantia putuit orca.

hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis

Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes

pressa Venafranae quod baca remisit olivae.

Picenis cedunt pomis Tiburtia suco:               70

nam facie praestant, venucula convenit ollis;

rectius Albanam fumo duraveris uvam.

hanc ego cum malis, ego faecem primus et allec,

primus et invenior piper album cum sale nigro

incretum puris circumposuisse catillis.               75

inmane est vitium dare milia terna macello

angustoque vagos piscis urgere catino.

magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis

tractavit calicem manibus, dum furta ligurrit,

sive gravis veteri creterrae limus adhaesit.               80

vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus

consistit sumptus? neglectis flagitium ingens.

ten lapides varios lutulenta radere palma

et Tyrias dare circum inlota toralia vestis,

oblitum, quanto curam sumptumque minorem               85

haec habeant, tanto reprehendi iustius illis,

quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?'

'docte Cati, per amicitiam divosque rogatus

ducere me auditum, perges quocumque, memento.

nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta,               90

non tamen interpres tantundem iuveris. adde

voltum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus

non magni pendis, quia contigit; at mihi cura

non mediocris inest, fontis ut adire remotos

atque haurire queam vitae praecepta beatae.'

  

2.5

'Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti

responde, quibus amissas reparare queam res

artibus atque modis. quid rides?' 'iamne doloso

non satis est Ithacam revehi patriosque penatis

adspicere?' 'o nulli quicquam mentite, vides ut               5

nudus inopsque domum redeam te vate, neque illic

aut apotheca procis intacta est aut pecus: atqui

et genus et virtus, nisi cum re, vilior alga est.'

quando pauperiem missis ambagibus horres,

accipe qua ratione queas ditescere. turdus               10

sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc,

res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma

et quoscumque feret cultus tibi fundus honores

ante Larem gustet venerabilior Lare dives.

qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentus               15

sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi

tu comes exterior, si postulet, ire recuses.'

'utne tegam spurco Damae latus? haud ita Troiae

me gessi, certans semper melioribus.' 'ergo

pauper eris.' 'fortem hoc animum tolerare iubebo;               20

et quondam maiora tuli. tu protinus, unde

divitias aerisque ruam, dic, augur, acervos.'

'dixi equidem et dico: captes astutus ubique

testamenta senum neu, si vafer unus et alter

insidiatorem praeroso fugerit hamo,               25

aut spem deponas aut artem inlusus omittas.

magna minorve foro si res certabitur olim,

vivet uter locuples sine gnatis, inprobus, ultro

qui meliorem audax vocet in ius, illius esto

defensor; fama civem causaque priorem               30

sperne, domi si gnatus erit fecundave coniux.

"Quinte" puta aut "Publi"—gaudent praenomine molles

auriculae—"tibi me virtus tua fecit amicum.

ius anceps novi, causas defendere possum;

eripiet quivis oculos citius mihi quam te                35

contemptum cassa nuce pauperet; haec mea cura est,

nequid tu perdas neu sis iocus." ire domum atque

pelliculam curare iube; fi cognitor ipse,

persta atque obdura: seu rubra Canicula findet

infantis statuas, seu pingui tentus omaso               40

Furius hibernas cana nive conspuet Alpis.

"nonne vides" aliquis cubito stantem prope tangens

inquiet, "ut patiens, ut amicis aptus, ut acer?"

plures adnabunt thynni et cetaria crescent.

sicui praeterea validus male filius in re               45

praeclara sublatus aletur, ne manifestum

caelibis obsequium nudet te, leniter in spem

adrepe officiosus, ut et scribare secundus

heres et, siquis casus puerum egerit Orco,

in vacuom venias: perraro haec alea fallit.               50

qui testamentum tradet tibi cumque legendum,

abnuere et tabulas a te removere memento,

sic tamen, ut limis rapias, quid prima secundo

cera velit versu; solus multisne coheres,

veloci percurre oculo. plerumque recoctus               55

scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem

captatorque dabit risus Nasica Corano.'

'num furis? an prudens ludis me obscura canendo?'

'o Laertiade, quidquid dicam, aut erit aut non:

divinare etenim magnus mihi donat Apollo.'               60

'quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.'

'tempore quo iuvenis Parthis horrendus, ab alto

demissum genus Aenea, tellure marique

magnus erit, forti nubet procera Corano

filia Nasicae, metuentis reddere soldum.               65

tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque

ut legat orabit; multum Nasica negatas

accipiet tandem et tacitus leget invenietque

nil sibi legatum praeter plorare suisque.

illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa               70

libertusve senem delirum temperet, illis

accedas socius: laudes, lauderis ut absens.

adiuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum

expugnare caput. scribet mala carmina vecors:

laudato. scortator erit: cave te roget; ultro               75

Penelopam facilis potiori trade.' 'putasne

perduci poterit tam frugi tamque pudica,

quam nequiere proci recto depellere cursu?'

'venit enim magnum donandi parca iuventus

nec tantum veneris quantum studiosa culinae.               80

sic tibi Penelope frugi est; quae si semel uno

de sene gustarit tecum partita lucellum,

ut canis a corio numquam absterrebitur uncto.

me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis

ex testamento sic est elata: cadaver               85

unctum oleo largo nudis umeris tulit heres,

scilicet elabi si posset mortua; credo,

quod nimium institerat viventi. cautus adito

neu desis operae neve immoderatus abundes.

difficilem et morosum offendet garrulus: ultra                90

'non' 'etiam' sileas; Davus sis comicus atque

stes capite obstipo, multum similis metuenti.

obsequio grassare; mone, si increbruit aura,

cautus uti velet carum caput; extrahe turba

oppositis umeris; aurem substringe loquaci.               95

inportunus amat laudari: donec 'ohe iam'

ad caelum manibus sublatis dixerit, urge:

crescentem tumidis infla sermonibus utrem.

cum te servitio longo curaque levarit,

et certum vigilans "quartae sit partis Ulixes"               100

audieris "heres": "ergo nunc Dama sodalis

nusquam est? unde mihi tam fortem tamque fidelem?"

sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, est

gaudia prodentem voltum celare. sepulcrum

permissum arbitrio sine sordibus exstrue: funus               105

egregie factum laudet vicinia. siquis

forte coheredum senior male tussiet, huic tu

dic, ex parte tua seu fundi sive domus sit

emptor, gaudentem nummo te addicere. sed me

imperiosa trahit Proserpina: vive valeque.'

  

2.6

Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus,

hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons

et paulum silvae super his foret. auctius atque

di melius fecere. bene est. nil amplius oro,

Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis.                5

si neque maiorem feci ratione mala rem

nec sum facturus vitio culpave minorem,

si veneror stultus nihil horum 'o si angulus ille

proximus accedat, qui nunc denormat agellum!'

'o si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi,               10

thesauro invento qui mercennarius agrum

illum ipsum mercatus aravit, dives amico

Hercule!', si quod adest gratum iuvat, hac prece te oro:

pingue pecus domino facias et cetera praeter

ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis.               15

ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe removi,

quid prius inlustrem saturis musaque pedestri?

nec mala me ambitio perdit nec plumbeus auster

autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae.

Matutine pater, seu Iane libentius audis,               20

unde homines operum primos vitaeque labores

instituunt—sic dis placitum—, tu carminis esto

principium. Romae sponsorem me rapis: 'eia,

ne prior officio quisquam respondeat, urge.'

sive aquilo radit terras seu bruma nivalem               25

interiore diem gyro trahit, ire necesse est.

postmodo quod mi obsit clare certumque locuto

luctandum in turba et facienda iniuria tardis.

'quid tibi vis, insane?' et 'quam rem agis?' inprobus urget

iratis precibus, 'tu pulses omne quod obstat,               30

ad Maecenatem memori si mente recurras.'

hoc iuvat et melli est, non mentiar. at simul atras

ventum est Esquilias, aliena negotia centum

per caput et circa saliunt latus. 'ante secundam

Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.'               35

'de re communi scribae magna atque nova te

orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.'

'inprimat his cura Maecenas signa tabellis.'

dixeris: 'experiar': 'si vis, potes,' addit et instat.

septimus octavo propior iam fugerit annus,               40

ex quo Maecenas me coepit habere suorum

in numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere raeda

vellet iter faciens et cui concredere nugas

hoc genus: 'hora quota est?' 'Thraex est Gallina Syro par?'

'matutina parum cautos iam frigora mordent',               45

et quae rimosa bene deponuntur in aure.

per totum hoc tempus subiectior in diem et horam

invidiae noster. ludos spectaverat, una

luserat in campo: 'fortunae filius' omnes.

frigidus a rostris manat per compita rumor:               50

quicumque obvius est, me consulit: 'o bone—nam te

scire, deos quoniam propius contingis oportet—,

numquid de Dacis audisti?' 'nil equidem.' 'ut tu

semper eris derisor.' 'at omnes di exagitent me,

si quicquam.' 'quid? militibus promissa Triquetra               55

praedia Caesar an est Itala tellure daturus?'

iurantem me scire nihil mirantur ut unum

scilicet egregii mortalem altique silenti.

perditur haec inter misero lux non sine votis:

o rus, quando ego te adspiciam quandoque licebit               60

nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis

ducere sollicitae iucunda oblivia vitae?

o quando faba Pythagorae cognata simulque

uncta satis pingui ponentur holuscula lardo?

o noctes cenaeque deum, quibus ipse meique               65

ante Larem proprium vescor vernasque procacis

pasco libatis dapibus. prout cuique libido est,

siccat inaequalis calices conviva solutus

legibus insanis, seu quis capit acria fortis

pocula seu modicis uvescit laetius. ergo               70

sermo oritur, non de villis domibusve alienis,

nec male necne Lepos saltet; sed, quod magis ad nos

pertinet et nescire malum est, agitamus, utrumne

divitiis homines an sint virtute beati,

quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos               75

et quae sit natura boni summumque quid eius.

Cervius haec inter vicinus garrit anilis

ex re fabellas. siquis nam laudat Arelli

sollicitas ignarus opes, sic incipit: 'olim

rusticus urbanum murem mus paupere fertur               80

accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum,

asper et attentus quaesitis, ut tamen artum

solveret hospitiis animum. quid multa? neque ille

sepositi ciceris nec longae invidit avenae,

aridum et ore ferens acinum semesaque lardi               85

frusta dedit, cupiens varia fastidia cena

vincere tangentis male singula dente superbo,

cum pater ipse domus palea porrectus in horna

esset ador loliumque, dapis meliora relinquens.

tandem urbanus ad hunc "quid te iuvat" inquit, "amice,               90

praerupti nemoris patientem vivere dorso?

vis tu homines urbemque feris praeponere silvis?

carpe viam, mihi crede, comes, terrestria quando

mortalis animas vivunt sortita neque ulla est

aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa,               95

dum licet, in rebus iucundis vive beatus,

vive memor, quam sis aevi brevis." haec ubi dicta

agrestem pepulere, domo levis exsilit; inde

ambo propositum peragunt iter, urbis aventes

moenia nocturni subrepere. iamque tenebat               100

nox medium caeli spatium, cum ponit uterque

in locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco

tincta super lectos canderet vestis eburnos

multaque de magna superessent fercula cena,

quae procul exstructis inerant hesterna canistris.               105

ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit

agrestem, veluti succinctus cursitat hospes

continuatque dapes nec non verniliter ipsis

fungitur officiis, praelambens omne quod adfert.

ille cubans gaudet mutata sorte bonisque               110

rebus agit laetum convivam, cum subito ingens

valvarum strepitus lectis excussit utrumque.

currere per totum pavidi conclave magisque

exanimes trepidare, simul domus alta Molossis

personuit canibus. tum rusticus: "haud mihi vita               115

est opus hac" ait et "valeas: me silva cavosque

tutus ab insidiis tenui solabitur ervo."'

  

2.7

'Iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere servos

pauca reformido.' 'Davusne?' 'ita, Davus, amicum

mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est,

ut vitale putes.' 'age libertate Decembri,

quando ita maiores voluerunt, utere: narra.'               5

'pars hominum vitiis gaudet constanter et urget

propositum; pars multa natat, modo recta capessens,

interdum pravis obnoxia. saepe notatus

cum tribus anellis, modo laeva Priscus inani

vixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas,               10

aedibus ex magnis subito se conderet unde

mundior exiret vix libertinus honeste;

iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenis

vivere, Vortumnis quotquot sunt natus iniquis.

scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra               15

contudit articulos, qui pro se tolleret atque

mitteret in phimum talos, mercede diurna

conductum pavit: quanto constantior isdem

in vitiis, tanto levius miser ac prior illo

qui iam contento, iam laxo fune laborat.'               20

'non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant,

furcifer?' 'ad te, inquam.' 'quo pacto, pessime?' 'laudas

fortunam et mores antiquae plebis, et idem,

siquis ad illa deus subito te agat, usque recuses,

aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse,               25

aut quia non firmus rectum defendis et haeres

nequiquam caeno cupiens evellere plantam.

Romae rus optas; absentem rusticus urbem

tollis ad astra levis. si nusquam es forte vocatus

ad cenam, laudas securum holus ac, velut usquam               30

vinctus eas, ita te felicem dicis amasque,

quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad se

Maecenas serum sub lumina prima venire

convivam: "nemon oleum fert ocius? ecquis

audit?" cum magno blateras clamore fugisque.               35

Mulvius et scurrae, tibi non referenda precati,

discedunt. "etenim fateor me" dixerit ille

"duci ventre levem, nasum nidore supinor,

inbecillus, iners, siquid vis, adde, popino.

tu cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro               40

insectere velut melior verbisque decoris

obvolvas vitium?" quid, si me stultior ipso

quingentis empto drachmis deprenderis? aufer

me voltu terrere; manum stomachumque teneto,

dum quae Crispini docuit me ianitor edo.               45

te coniunx aliena capit, meretricula Davum:

peccat uter nostrum cruce dignius? acris ubi me

natura intendit, sub clara nuda lucerna

quaecumque excepit turgentis verbera caudae

clunibus aut agitavit equum lasciva supinum,                50

dimittit neque famosum neque sollicitum, ne

ditior aut formae melioris meiat eodem.

tu cum proiectis insignibus, anulo equestri

Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama,

turpis odoratum caput obscurante lacerna,               55

non es quod simulas? metuens induceris atque

altercante libidinibus tremis ossa pavore.

quid refert, uri virgis ferroque necari

auctoratus eas, an turpi clausus in arca,

quo te demisit peccati conscia erilis,               60

contractum genibus tangas caput? estne marito

matronae peccantis in ambo iusta potestas,

in corruptorem vel iustior? illa tamen se

non habitu mutatve loco peccatve superne,

cum te formidet mulier neque credat amanti.               65

ibis sub furcam prudens dominoque furenti

conmittes rem omnem et vitam et cum corpore famam

evasti: credo, metues doctusque cavebis:

quaeres, quando iterum paveas iterumque perire

possis, o totiens servus. quae belua ruptis,               70

cum semel effugit, reddit se prava catenis?

"non sum moechus" ais. neque ego hercule fur, ubi vasa

praetereo sapiens argentea. tolle periclum:

iam vaga prosiliet frenis natura remotis.

tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque               75

tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque

inposita haud umquam misera formidine privet?

adde super, dictis quod non levius valeat; nam,

sive vicarius est, qui servo paret, uti mos

vester ait, seu conservus, tibi quid sum ego? nempe               80

tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser atque

duceris ut nervis alienis mobile lignum.

quisnam igitur liber? sapiens sibi qui imperiosus,

quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent,

responsare cupidinibus, contemnere honores               85

fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus,

externi nequid valeat per leve morari,

in quem manca ruit semper fortuna. potesne

ex his ut proprium quid noscere? quinque talenta

poscit te mulier, vexat foribusque repulsum               90

perfundit gelida, rursus vocat: eripe turpi

colla iugo liber, "liber sum" dic age. non quis.

urget enim dominus mentem non lenis et acris

subiectat lasso stimulos versatque negantem.

vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,               95

qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque

aut Pacideiani contento poplite miror

proelia rubrica picta aut carbone, velut si

re vera pugnent, feriant vitentque moventes

arma viri? nequam et cessator Davus; at ipse               100

subtilis veterum iudex et callidus audis.

nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens

virtus atque animus cenis responsat opimis?

obsequium ventris mihi perniciosius est cur?

tergo plector enim. qui tu inpunitior illa,               105

quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas?

nempe inamarescunt epulae sine fine petitae

inlusique pedes vitiosum ferre recusant

corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uvam

furtiva mutat strigili: qui praedia vendit,               110

nil servile gulae parens habet? adde, quod idem

non horam tecum esse potes, non otia recte

ponere teque ipsum vitas fugitivus et erro,

iam vino quaerens, iam somno fallere curam,

frustra: nam comes atra premit sequiturque fugacem.'               115

'unde mihi lapidem?' 'quorsum est opus?' 'unde sagittas?'

'aut insanit homo aut versus facit.' 'ocius hinc te

ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.'

  

2.8

'Ut Nasidieni iuvit te cena beati?

nam mihi quaerenti convivam dictus here illic

de medio potare die.' 'sic, ut mihi numquam

in vita fuerit melius.' 'da, si grave non est,

quae prima iratum ventrem placaverit esca.'               5

'in primis Lucanus aper: leni fuit austro

captus, ut aiebat cenae pater: acria circum

rapula, lactucae, radices, qualia lassum

pervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa.

his ut sublatis puer alte cinctus acernam                10

gausape purpureo mensam pertersit et alter

sublegit quodcumque iaceret inutile quodque

posset cenantis offendere, ut Attica virgo

cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes

Caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers.               15

hic erus "Albanum, Maecenas, sive Falernum

te magis adpositis delectat, habemus utrumque."'

'divitias miseras! sed quis cenantibus una,

Fundani, pulcre fuerit tibi, nosse laboro.'

'summus ego et prope me Viscus Thurinus et infra,               20

si memini, Varius; cum Servilio Balatrone

Vibidius, quos Maecenas adduxerat umbras.

Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra,

ridiculus totas semel absorbere placentas;

Nomentanus ad hoc, qui, siquid forte lateret,               25

indice monstraret digito; nam cetera turba,

nos, inquam, cenamus avis, conchylia, piscis,

longe dissimilem noto celantia sucum,

ut vel continuo patuit, cum passeris atque

ingustata mihi porrexerit ilia rhombi.               30

post hoc me docuit melimela rubere minorem

ad lunam delecta. quid hoc intersit, ab ipso

audieris melius. tum Vibidius Balatroni

"nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti,"

et calices poscit maiores. vertere pallor               35

tum parochi faciem nil sic metuentis ut acris

potores, vel quod maledicunt liberius vel

fervida quod subtile exsurdant vina palatum.

invertunt Allifanis vinaria tota

Vibidius Balatroque secutis omnibus: imi                40

convivae lecti nihilum nocuere lagoenis.

adfertur squillas inter murena natantis

in patina porrecta. sub hoc erus "haec gravida" inquit

"capta est, deterior post partum carne futura.

his mixtum ius est: oleo, quod prima Venafri               45

pressit cella; garo de sucis piscis Hiberi;

vino quinquenni, verum citra mare nato,

dum coquitur—cocto Chium sic convenit, ut non

hoc magis ullum aliud—; pipere albo, non sine aceto,

quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam.               50

erucas viridis, inulas ego primus amaras

monstravi incoquere; inlutos Curtillus echinos,

ut melius muria quod testa marina remittat."

interea suspensa gravis aulaea ruinas

in patinam fecere, trahentia pulveris atri               55

quantum non Aquilo Campanis excitat agris.

nos maius veriti, postquam nihil esse pericli

sensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut si

filius inmaturus obisset, flere. quis esset

finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum               60

tolleret: "heu, Fortuna, quis est crudelior in nos

te deus? ut semper gaudes inludere rebus

humanis!" Varius mappa conpescere risum

vix poterat. Balatro suspendens omnia naso

"haec est condicio vivendi" aiebat, "eoque               65

responsura tuo numquam est par fama labori.

tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni

sollicitudine districtum, ne panis adustus,

ne male conditum ius adponatur, ut omnes

praecincti recte pueri comptique ministrent.                70

adde hos praeterea casus, aulaea ruant si,

ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso.

sed convivatoris, uti ducis, ingenium res

adversae nudare solent, celare secundae."

Nasidienus ad haec "tibi di, quaecumque preceris,               75

commoda dent: ita vir bonus es convivaque comis"

et soleas poscit. tum in lecto quoque videres

stridere secreta divisos aure susurros.'

'nullos his mallem ludos spectasse; sed illa

redde age quae deinceps risisti.' 'Vibidius dum               80

quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagoena,

quod sibi poscenti non dentur pocula, dumque

ridetur fictis rerum Balatrone secundo,

Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte

emendaturus fortunam; deinde secuti               85

mazonomo pueri magno discerpta ferentes

membra gruis sparsi sale multo non sine farre,

pinguibus et ficis pastum iecur anseris albae

et leporum avolsos, ut multo suavius, armos,

quam si cum lumbis quis edit. tum pectore adusto               90

vidimus et merulas poni et sine clune palumbis,

suavis res, si non causas narraret earum et

naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti,

ut nihil omnino gustaremus, velut illis

Canidia adflasset, peior serpentibus Afris.'

 


© Aerius, 2004