Juvenalis
Saturae


© Juvenalis

E-Text: The Latin Library.


Satura I

Satura II

Satura III

Satura IV

Satura V

Satura VI

Satura VII

Satura VIII

Satura IX

Satura X

Satura XI

Satura XII

Satura XIII

Satura XIV

Satura XV

Satura XVI


 

 

Satura I

Semper ego auditor tantum? numquamne reponam

uexatus totiens rauci Theseide Cordi?

inpune ergo mihi recitauerit ille togatas,

hic elegos? inpune diem consumpserit ingens

Telephus aut summi plena iam margine libri    [5

scriptus et in tergo necdum finitus Orestes?

nota magis nulli domus est sua quam mihi lucus

Martis et Aeoliis uicinum rupibus antrum

Vulcani; quid agant uenti, quas torqueat umbras

Aeacus, unde alius furtiuae deuehat aurum    [10

pelliculae, quantas iaculetur Monychus ornos,

Frontonis platani conuolsaque marmora clamant

semper et adsiduo ruptae lectore columnae.

expectes eadem a summo minimoque poeta.

et nos ergo manum ferulae subduximus, et nos    [15

consilium dedimus Sullae, priuatus ut altum

dormiret. stulta est clementia, cum tot ubique

uatibus occurras, periturae parcere chartae.

cur tamen hoc potius libeat decurrere campo,

per quem magnus equos Auruncae flexit alumnus,    [20

si uacat ac placidi rationem admittitis, edam.

cum tener uxorem ducat spado, Meuia Tuscum

figat aprum et nuda teneat uenabula mamma,

patricios omnis opibus cum prouocet unus

quo tondente grauis iuueni mihi barba sonabat,    [25

cum pars Niliacae plebis, cum uerna Canopi

Crispinus Tyrias umero reuocante lacernas

uentilet aestiuum digitis sudantibus aurum

nec sufferre queat maioris pondera gemmae,

difficile est saturam non scribere. nam quis iniquae    [30

tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se,

causidici noua cum ueniat lectica Mathonis

plena ipso, post hunc magni delator amici

et cito rapturus de nobilitate comesa

quod superest, quem Massa timet, quem munere    [35

palpat Carus et a trepido Thymele summissa Latino;

cum te summoueant qui testamenta merentur

noctibus, in caelum quos euehit optima summi

nunc uia processus, uetulae uesica beatae?

unciolam Proculeius habet, sed Gillo deuncem,    [40

partes quisque suas ad mensuram inguinis heres.

accipiat sane mercedem sanguinis et sic

palleat ut nudis pressit qui calcibus anguem

aut Lugudunensem rhetor dicturus ad aram.

quid referam quanta siccum iecur ardeat ira,    [45

cum populum gregibus comitum premit hic spoliator

pupilli prostantis et hic damnatus inani

iudicio? quid enim saluis infamia nummis?

exul ab octaua Marius bibit et fruitur dis

iratis, at tu uictrix, prouincia, ploras.    [50

haec ego non credam Venusina digna lucerna?

haec ego non agitem? sed quid magis? Heracleas

aut Diomedeas aut mugitum labyrinthi

et mare percussum puero fabrumque uolantem,

cum leno accipiat moechi bona, si capiendi    [55

ius nullum uxori, doctus spectare lacunar,

doctus et ad calicem uigilanti stertere naso;

cum fas esse putet curam sperare cohortis

qui bona donauit praesepibus et caret omni

maiorum censu, dum peruolat axe citato    [60

Flaminiam puer Automedon? nam lora tenebat

ipse, lacernatae cum se iactaret amicae.

nonne libet medio ceras inplere capaces

quadriuio, cum iam sexta ceruice feratur

hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra    [65

et multum referens de Maecenate supino

signator falsi, qui se lautum atque beatum

exiguis tabulis et gemma fecerit uda?

occurrit matrona potens, quae molle Calenum

porrectura uiro miscet sitiente rubetam    [70

instituitque rudes melior Lucusta propinquas

per famam et populum nigros efferre maritos.

aude aliquid breuibus Gyaris et carcere dignum,

si uis esse aliquid. probitas laudatur et alget;

criminibus debent hortos, praetoria, mensas,    [75

argentum uetus et stantem extrapocula caprum.

quem patitur dormire nurus corruptor auarae,

quem sponsae turpes et praetextatus adulter?

si natura negat, facit indignatio uersum

qualemcumque potest, quales ego uel Cluuienus.    [80

ex quo Deucalion nimbis tollentibus aequor

nauigio montem ascendit sortesque poposcit

paulatimque anima caluerunt mollia saxa

et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas,

quidquid agunt homines, uotum, timor, ira, uoluptas,    [85

gaudia, discursus, nostri farrago libelli est.

et quando uberior uitiorum copia? quando

maior auaritiae patuit sinus? alea quando

hos animos? neque enim loculis comitantibus itur

ad casum tabulae, posita sed luditur arca.    [90

proelia quanta illic dispensatore uidebis

armigero! simplexne furor sestertia centum

perdere et horrenti tunicam non reddere seruo?

quis totidem erexit uillas, quis fercula septem

secreto cenauit auus? nunc sportula primo    [95

limine parua sedet turbae rapienda togatae.

ille tamen faciem prius inspicit et trepidat ne

suppositus uenias ac falso nomine poscas:

agnitus accipies. iubet a praecone uocari

ipsos Troiugenas, nam uexant limen et ipsi    [100

nobiscum. 'da praetori, da deinde tribuno.'

sed libertinus prior est. 'prior' inquit 'ego adsum.

cur timeam dubitemur locum defendere, quamuis

natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestrae

arguerint, licet ipse negem? sed quinque tabernae    [105

quadringenta parant. quid confert purpura maior

optandum, si Laurenti custodit in agro

conductas Coruinus ouis, ego possideo plus

Pallante et Licinis?' expectent ergo tribuni,

uincant diuitiae, sacro ne cedat honori    [110

nuper in hanc urbem pedibus qui uenerat albis,

quandoquidem inter nos sanctissima diuitiarum

maiestas, etsi funesta Pecunia templo

nondum habitat, nullas nummorum ereximus aras,

ut colitur Pax atque Fides, Victoria, Virtus    [115

quaeque salutato crepitat Concordia nido.

sed cum summus honor finito conputet anno,

sportula quid referat, quantum rationibus addat,

quid facient comites quibus hinc toga, calceus hinc est

et panis fumusque domi? densissima centum    [120

quadrantes lectica petit, sequiturque maritum

languida uel praegnas et circumducitur uxor.

hic petit absenti nota iam callidus arte

ostendens uacuam et clausam pro coniuge sellam.

'Galla mea est' inquit, 'citius dimitte. moraris?    [125

profer, Galla, caput. noli uexare, quiescet.'

ipse dies pulchro distinguitur ordine rerum:

sportula, deinde forum iurisque peritus Apollo

atque triumphales, inter quas ausus habere

nescio quis titulos Aegyptius atque Arabarches,    [130

cuius ad effigiem non tantum meiiere fas est.

uestibulis abeunt ueteres lassique clientes

uotaque deponunt, quamquam longissima cenae

spes homini; caulis miseris atque ignis emendus.

optima siluarum interea pelagique uorabit    [135

rex horum uacuisque toris tantum ipse iacebit.

nam de tot pulchris et latis orbibus et tam

antiquis una comedunt patrimonia mensa.

nullus iam parasitus erit. sed quis ferat istas

luxuriae sordes? quanta est gula quae sibi totos    [140

ponit apros, animal propter conuiuia natum!

poena tamen praesens, cum tu deponis amictus

turgidus et crudum pauonem in balnea portas.

hinc subitae mortes atque intestata senectus.

it noua nec tristis per cunctas fabula cenas;    [145

ducitur iratis plaudendum funus amicis.

nil erit ulterius quod nostris moribus addat

posteritas, eadem facient cupientque minores,

omne in praecipiti uitium stetit. utere uelis,

totos pande sinus. dices hic forsitan 'unde    [150

ingenium par materiae? unde illa priorum

scribendi quodcumque animo flagrante liberet

simplicitas? "cuius non audeo dicere nomen?

quid refert dictis ignoscat Mucius an non?"

pone Tigillinum, taeda lucebis in illa    [155

qua stantes ardent qui fixo gutture fumant,

et latum media sulcum deducit harena.'

qui dedit ergo tribus patruis aconita, uehatur

pensilibus plumis atque illinc despiciat nos?

'cum ueniet contra, digito compesce labellum:    [160

accusator erit qui uerbum dixerit "hic est."

securus licet Aenean Rutulumque ferocem

committas, nulli grauis est percussus Achilles

aut multum quaesitus Hylas urnamque secutus:

ense uelut stricto quotiens Lucilius ardens    [165

infremuit, rubet auditor cui frigida mens est

criminibus, tacita sudant praecordia culpa.

inde ira et lacrimae. tecum prius ergo uoluta

haec animo ante tubas: galeatum sero duelli

paenitet.' experiar quid concedatur in illos    [170

quorum Flaminia tegitur cinis atque Latina.

 

 

Satura II

Vltra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem

Oceanum, quotiens aliquid de moribus audent

qui Curios simulant et Bacchanalia uiuunt.

indocti primum, quamquam plena omnia gypso

Chrysippi inuenias; nam perfectissimus horum,    [5

si quis Aristotelen similem uel Pittacon emit

et iubet archet pluteum seruare Cleanthas.

frontis nulla fides; quis enim non uicus abundat

tristibus obscenis? castigas turpia, cum sis

inter Socraticos notissima fossa cinaedos?    [10

hispida membra quidem et durae per bracchia saetae

promittunt atrocem animum, sed podice leui

caeduntur tumidae medico ridente mariscae.

rarus sermo illis et magna libido tacendi

atque supercilio breuior coma. uerius ergo    [15

et magis ingenue Peribomius; hunc ego fatis

inputo, qui uultu morbum incessuque fatetur.

horum simplicitas miserabilis, his furor ipse

dat ueniam; sed peiiores, qui talia uerbis

Herculis inuadunt et de uirtute locuti    [20

clunem agitant. 'ego te ceuentem, Sexte, uerebor?'

infamis Varillus ait, 'quo deterior te?'

loripedem rectus derideat, Aethiopem albus.

quis tulerit Gracchos de seditione querentes?

quis caelum terris non misceat et mare caelo    [25

si fur displiceat Verri, homicida Miloni,

Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum,

in tabulam Sullae si dicant discipuli tres?

qualis erat nuper tragico pollutus adulter

concubitu, qui tunc leges reuocabat amaras    [30

omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas,

cum tot abortiuis fecundam Iulia uuluam

solueret et patruo similes effunderet offas.

nonne igitur iure ac merito uitia ultima fictos

contemnunt Scauros et castigata remordent?    [35

non tulit ex illis toruum Laronia quendam

clamantem totiens 'ubi nunc, lex Iulia, dormis?'

atque ita subridens: 'felicia tempora, quae te

moribus opponunt. habeat iam Roma pudorem:

tertius e caelo cecidit Cato. sed tamen unde    [40

haec emis, hirsuto spirant opobalsama collo

quae tibi? ne pudeat dominum monstrare tabernae.

quod si uexantur leges ac iura, citari

ante omnis debet Scantinia. respice primum

et scrutare uiros, faciunt nam plura; sed illos    [45

defendit numerus iunctaeque umbone phalanges.

magna inter molles concordia. non erit ullum

exemplum in nostro tam detestabile sexu.

Tedia non lambit Cluuiam nec Flora Catullam:

Hispo subit iuuenes et morbo pallet utroque.    [50

numquid nos agimus causas, ciuilia iura

nouimus aut ullo strepitu fora uestra mouemus?

luctantur paucae, comedunt coloephia paucae.

uos lanam trahitis calathisque peracta refertis

uellera, uos tenui praegnantem stamine fusum    [55

Penelope melius, leuius torquetis Arachne,

horrida quale facit residens in codice paelex.

notum est cur solo tabulas inpleuerit Hister

liberto, dederit uiuus cur multa puellae.

diues erit magno quae dormit tertia lecto.    [60

tu nube atque tace: donant arcana cylindros.

de nobis post haec tristis sententia fertur?

dat ueniam coruis, uexat censura columbas.'

fugerunt trepidi uera ac manifesta canentem

Stoicidae; quid enim falsi Laronia? sed quid    [65

non facient alii, cum tu multicia sumas,

Cretice, et hanc uestem populo mirante perores

in Proculas et Pollittas? est moecha Fabulla;

damnetur, si uis, etiam Carfinia: talem

non sumet damnata togam. 'sed Iulius ardet,    [70

aestuo.' nudus agas: minus est insania turpis.

en habitum quo te leges ac iura ferentem

uulneribus crudis populus modo uictor et illud

montanum positis audiret uulgus aratris.

quid non proclames, in corpore iudicis ista    [75

si uideas? quaero an deceant multicia testem.

acer et indomitus libertatisque magister,

Cretice, perluces. dedit hanc contagio labem

et dabit in plures, sicut grex totus in agris

unius scabie cadit et porrigine porci    [80

uuaque conspecta liuorem ducit ab uua.

foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu;

nemo repente fuit turpissimus. accipient te

paulatim qui longa domi redimicula sumunt

frontibus et toto posuere monilia collo    [85

atque bonam tenerae placant abdomine porcae

et magno cratere deam. sed more sinistro

exagitata procul non intrat femina limen:

solis ara deae maribus patet. 'ite, profanae,'

clamatur, 'nullo gemit hic tibicina cornu.'    [90

talia secreta coluerunt orgia taeda

Cecropiam soliti Baptae lassare Cotyton.

ille supercilium madida fuligine tinctum

obliqua producit acu pingitque trementis

attollens oculos; uitreo bibit ille priapo    [95

reticulumque comis auratum ingentibus implet

caerulea indutus scutulata aut galbina rasa

et per Iunonem domini iurante ministro;

ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis,

Actoris Aurunci spolium, quo se ille uidebat    [100

armatum, cum iam tolli uexilla iuberet.

res memoranda nouis annalibus atque recenti

historia, speculum ciuilis sarcina belli.

nimirum summi ducis est occidere Galbam

et curare cutem, summi constantia ciuis    [105

Bebriaci campis solium adfectare Palati

et pressum in faciem digitis extendere panem,

quod nec in Assyrio pharetrata Sameramis orbe

maesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina.

hic nullus uerbis pudor aut reuerentia mensae,    [110

hic turpis Cybeles et fracta uoce loquendi

libertas et crine senex fanaticus albo

sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni

gutturis exemplum conducendusque magister.

quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat    [115

iam more superuacuam cultris abrumpere carnem?

quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem

cornicini, siue hic recto cantauerat aere;

signatae tabulae, dictum 'feliciter,' ingens

cena sedet, gremio iacuit noua nupta mariti.    [120

o proceres, censore opus est an haruspice nobis?

scilicet horreres maioraque monstra putares,

si mulier uitulum uel si bos ederet agnum?

segmenta et longos habitus et flammea sumit

arcano qui sacra ferens nutantia loro    [125

sudauit clipeis ancilibus. o pater urbis,

unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde

haec tetigit, Gradiue, tuos urtica nepotes?

traditur ecce uiro clarus genere atque opibus uir,

nec galeam quassas nec terram cuspide pulsas    [130

nec quereris patri. uade ergo et cede seueri

iugeribus campi, quem neglegis. 'officium cras

primo sole mihi peragendum in ualle Quirini.'

quae causa officii? 'quid quaeris? nubit amicus

nec multos adhibet.' liceat modo uiuere, fient,    [135

fient ista palam, cupient et in acta referri.

interea tormentum ingens nubentibus haeret

quod nequeant parere et partu retinere maritos.

sed melius, quod nil animis in corpora iuris

natura indulget: steriles moriuntur, et illis    [140

turgida non prodest condita pyxide Lyde,

nec prodest agili palmas praebere luperco.

uicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi,

lustrauitque fuga mediam gladiator harenam

et Capitolinis generosior et Marcellis    [145

et Catuli Paulique minoribus et Fabiis et

omnibus ad podium spectantibus, his licet ipsum

admoueas cuius tunc munere retia misit.

esse aliquos manes et subterranea regna,

Cocytum et Stygio ranas in gurgite nigras,    [150

atque una transire uadum tot milia cumba

nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lauantur.

sed tu uera puta: Curius quid sentit et ambo

Scipiadae, quid Fabricius manesque Camilli,

quid Cremerae legio et Cannis consumpta iuuentus,     [155

tot bellorum animae, quotiens hinc talis ad illos

umbra uenit? cuperent lustrari, si qua darentur

sulpura cum taedis et si foret umida laurus.

illic heu miseri traducimur. arma quidem ultra

litora Iuuernae promouimus et modo captas    [160

Orcadas ac minima contentos nocte Britannos,

sed quae nunc populi fiunt uictoris in urbe

non faciunt illi quos uicimus. et tamen unus

Armenius Zalaces cunctis narratur ephebis

mollior ardenti sese indulsisse tribuno.    [165

aspice quid faciant commercia: uenerat obses,

hic fiunt homines. nam si mora longior urbem

indulsit pueris, non umquam derit amator.

mittentur bracae, cultelli, frena, flagellum:

sic praetextatos referunt Artaxata mores.    [170

 

 

Satura III

Quamuis digressu ueteris confusus amici

laudo tamen, uacuis quod sedem figere Cumis

destinet atque unum ciuem donare Sibyllae.

ianua Baiarum est et gratum litus amoeni

secessus. ego uel Prochytam praepono Suburae;    [5

nam quid tam miserum, tam solum uidimus, ut non

deterius credas horrere incendia, lapsus

tectorum adsiduos ac mille pericula saeuae

urbis et Augusto recitantes mense poetas?

sed dum tota domus raeda componitur una,    [10

substitit ad ueteres arcus madidamque Capenam.

hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae

(nunc sacri fontis nemus et delubra locantur

Iudaeis, quorum cophinus fenumque supellex;

omnis enim populo mercedem pendere iussa est    [15

arbor et eiectis mendicat silua Camenis),

in uallem Egeriae descendimus et speluncas

dissimiles ueris. quanto praesentius esset

numen aquis, uiridi si margine cluderet undas

herba nec ingenuum uiolarent marmora tofum.    [20

     hic tunc Vmbricius 'quando artibus' inquit 'honestis

nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum,

res hodie minor est here quam fuit atque eadem cras

deteret exiguis aliquid, proponimus illuc

ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas,    [25

dum noua canities, dum prima et recta senectus,

dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me

porto meis nullo dextram subeunte bacillo.

cedamus patria. uiuant Artorius istic

et Catulus, maneant qui nigrum in candida uertunt,    [30

quis facile est aedem conducere, flumina, portus,

siccandam eluuiem, portandum ad busta cadauer,

et praebere caput domina uenale sub hasta.

quondam hi cornicines et municipalis harenae

perpetui comites notaeque per oppida buccae    [35

munera nunc edunt et, uerso pollice uulgus

cum iubet, occidunt populariter; inde reuersi

conducunt foricas, et cur non omnia? cum sint

quales ex humili magna ad fastigia rerum

extollit quotiens uoluit Fortuna iocari.    [40

quid Romae faciam? mentiri nescio; librum,

si malus est, nequeo laudare et poscere; motus

astrorum ignoro; funus promittere patris

nec uolo nec possum; ranarum uiscera numquam

inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter,    [45

quae mandat, norunt alii; me nemo ministro

fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam

mancus et extinctae corpus non utile dextrae.

quis nunc diligitur nisi conscius et cui feruens

aestuat occultis animus semperque tacendis?    [50

nil tibi se debere putat, nil conferet umquam,

participem qui te secreti fecit honesti.

carus erit Verri qui Verrem tempore quo uult

accusare potest. tanti tibi non sit opaci

omnis harena Tagi quodque in mare uoluitur aurum,    [55

ut somno careas ponendaque praemia sumas

tristis et a magno semper timearis amico.

     quae nunc diuitibus gens acceptissima nostris

et quos praecipue fugiam, properabo fateri,

nec pudor obstabit. non possum ferre, Quirites,    [60

Graecam urbem. quamuis quota portio faecis Achaei?

iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes

et linguam et mores et cum tibicine chordas

obliquas nec non gentilia tympana secum

uexit et ad circum iussas prostare puellas.    [65

ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra.

rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,

et ceromatico fert niceteria collo.

hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta,

hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis,    [70

Esquilias dictumque petunt a uimine collem,

uiscera magnarum domuum dominique futuri.

ingenium uelox, audacia perdita, sermo

promptus et Isaeo torrentior. ede quid illum

esse putes. quemuis hominem secum attulit ad nos:    [75

grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes,

augur, schoenobates, medicus, magus, omnia nouit

Graeculus esuriens: in caelum iusseris ibit.

in summa non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax

qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis.    [80

horum ego non fugiam conchylia? me prior ille

signabit fultusque toro meliore recumbet,

aduectus Romam quo pruna et cottana uento?

usque adeo nihil est quod nostra infantia caelum

hausit Auentini baca nutrita Sabina?    [85

quid quod adulandi gens prudentissima laudat

sermonem indocti, faciem deformis amici,

et longum inualidi collum ceruicibus aequat

Herculis Antaeum procul a tellure tenentis,

miratur uocem angustam, qua deterius nec    [90

ille sonat quo mordetur gallina marito?

haec eadem licet et nobis laudare, sed illis

creditur. an melior cum Thaida sustinet aut cum

uxorem comoedus agit uel Dorida nullo

cultam palliolo? mulier nempe ipsa uidetur,    [95

non persona, loqui: uacua et plana omnia dicas

infra uentriculum et tenui distantia rima.

nec tamen Antiochus nec erit mirabilis illic

aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo:

natio comoeda est. rides, maiore cachinno    [100

concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici,

nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas,

accipit endromidem; si dixeris "aestuo," sudat.

non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni

nocte dieque potest aliena sumere uultum    [105

a facie, iactare manus laudare paratus,

si bene ructauit, si rectum minxit amicus,

si trulla inuerso crepitum dedit aurea fundo.

praeterea sanctum nihil ~aut~ ab inguine tutum,

non matrona laris, non filia uirgo, nec ipse    [110

sponsus leuis adhuc, non filius ante pudicus.

horum si nihil est, auiam resupinat amici.

[scire uolunt secreta domus atque inde timeri.]

et quoniam coepit Graecorum mentio, transi

gymnasia atque audi facinus maioris abollae.    [115

Stoicus occidit Baream delator amicum

discipulumque senex ripa nutritus in illa

ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi.

non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat

Protogenes aliquis uel Diphilus aut Hermarchus,    [120

qui gentis uitio numquam partitur amicum,

solus habet. nam cum facilem stillauit in aurem

exiguum de naturae patriaeque ueneno,

limine summoueor, perierunt tempora longi

seruitii; nusquam minor est iactura clientis.    [125

     quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod

pauperis hic meritum, si curet nocte togatus

currere, cum praetor lictorem inpellat et ire

praecipitem iubeat dudum uigilantibus orbis,

ne prior Albinam et Modiam collega salutet?    [130

diuitis hic seruo cludit latus ingenuorum

filius; alter enim quantum in legione tribuni

accipiunt donat Caluinae uel Catienae,

ut semel aut iterum super illam palpitet; at tu,

cum tibi uestiti facies scorti placet, haeres    [135

et dubitas alta Chionen deducere sella.

da testem Romae tam sanctum quam fuit hospes

numinis Idaei, procedat uel Numa uel qui

seruauit trepidam flagranti ex aede Mineruam:

protinus ad censum, de moribus ultima fiet    [140

quaestio. "quot pascit seruos? quot possidet agri

iugera? quam multa magnaque paropside cenat?"

quantum quisque sua nummorum seruat in arca,

tantum habet et fidei. iures licet et Samothracum

et nostrorum aras, contemnere fulmina pauper    [145

creditur atque deos dis ignoscentibus ipsis.

quid quod materiam praebet causasque iocorum

omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna,

si toga sordidula est et rupta calceus alter

pelle patet, uel si consuto uolnere crassum    [150

atque recens linum ostendit non una cicatrix?

nil habet infelix paupertas durius in se

quam quod ridiculos homines facit. "exeat" inquit,

"si pudor est, et de puluino surgat equestri,

cuius res legi non sufficit, et sedeant hic    [155

lenonum pueri quocumque ex fornice nati,

hic plaudat nitidus praeconis filius inter

pinnirapi cultos iuuenes iuuenesque lanistae."

sic libitum uano, qui nos distinxit, Othoni.

quis gener hic placuit censu minor atque puellae    [160

sarcinulis inpar? quis pauper scribitur heres?

quando in consilio est aedilibus? agmine facto

debuerant olim tenues migrasse Quirites.

haut facile emergunt quorum uirtutibus obstat

res angusta domi, sed Romae durior illis    [165

conatus: magno hospitium miserabile, magno

seruorum uentres, et frugi cenula magno.

fictilibus cenare pudet, quod turpe negabis

translatus subito ad Marsos mensamque Sabellam

contentusque illic Veneto duroque cucullo.    [170

pars magna Italiae est, si uerum admittimus, in qua

nemo togam sumit nisi mortuus. ipsa dierum

festorum herboso colitur si quando theatro

maiestas tandemque redit ad pulpita notum

exodium, cum personae pallentis hiatum    [175

in gremio matris formidat rusticus infans,

aequales habitus illic similesque uidebis

orchestram et populum; clari uelamen honoris

sufficiunt tunicae summis aedilibus albae.

hic ultra uires habitus nitor, hic aliquid plus    [180

quam satis est interdum aliena sumitur arca.

commune id uitium est: hic uiuimus ambitiosa

paupertate omnes. quid te moror? omnia Romae

cum pretio. quid das, ut Cossum aliquando salutes,

ut te respiciat clauso Veiiento labello?    [185

ille metit barbam, crinem hic deponit amati;

plena domus libis uenalibus: accipe et istud

fermentum tibi habe. praestare tributa clientes

cogimur et cultis augere peculia seruis.

     quis timet aut timuit gelida Praeneste ruinam    [190

aut positis nemorosa inter iuga Volsiniis aut

simplicibus Gabiis aut proni Tiburis arce?

nos urbem colimus tenui tibicine fultam

magna parte sui; nam sic labentibus obstat

uilicus et, ueteris rimae cum texit hiatum,    [195

securos pendente iubet dormire ruina.

uiuendum est illic, ubi nulla incendia, nulli

nocte metus. iam poscit aquam, iam friuola transfert

Vcalegon, tabulata tibi iam tertia fumant:

tu nescis; nam si gradibus trepidatur ab imis,    [200

ultimus ardebit quem tegula sola tuetur

a pluuia, molles ubi reddunt oua columbae.

lectus erat Cordo Procula minor, urceoli sex

ornamentum abaci, nec non et paruulus infra

cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron,    [205

iamque uetus Graecos seruabat cista libellos

et diuina opici rodebant carmina mures.

nil habuit Cordus, quis enim negat? et tamen illud

perdidit infelix totum nihil. ultimus autem

aerumnae cumulus, quod nudum et frusta rogantem    [210

nemo cibo, nemo hospitio tectoque iuuabit.

si magna Asturici cecidit domus, horrida mater,

pullati proceres, differt uadimonia praetor.

tum gemimus casus urbis, tunc odimus ignem.

ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet,    [215

conferat inpensas; hic nuda et candida signa,

hic aliquid praeclarum Euphranoris et Polycliti,

haec Asianorum uetera ornamenta deorum,

hic libros dabit et forulos mediamque Mineruam,

hic modium argenti. meliora ac plura reponit    [ 220

Persicus orborum lautissimus et merito iam

suspectus tamquam ipse suas incenderit aedes.

si potes auelli circensibus, optima Sorae

aut Fabrateriae domus aut Frusinone paratur

quanti nunc tenebras unum conducis in annum.    [225

hortulus hic puteusque breuis nec reste mouendus

in tenuis plantas facili diffunditur haustu.

uiue bidentis amans et culti uilicus horti

unde epulum possis centum dare Pythagoreis.

est aliquid, quocumque loco, quocumque recessu,    [230

unius sese dominum fecisse lacertae.

     plurimus hic aeger moritur uigilando (sed ipsum

languorem peperit cibus inperfectus et haerens

ardenti stomacho); nam quae meritoria somnum

admittunt? magnis opibus dormitur in urbe.    [235

inde caput morbi. raedarum transitus arto

uicorum in flexu et stantis conuicia mandrae

eripient somnum Druso uitulisque marinis.

si uocat officium, turba cedente uehetur

diues et ingenti curret super ora Liburna    [240

atque obiter leget aut scribet uel dormiet intus;

namque facit somnum clausa lectica fenestra.

ante tamen ueniet: nobis properantibus obstat

unda prior, magno populus premit agmine lumbos

qui sequitur; ferit hic cubito, ferit assere duro    [245

alter, at hic tignum capiti incutit, ille metretam.

pinguia crura luto, planta mox undique magna

calcor, et in digito clauus mihi militis haeret.

nonne uides quanto celebretur sportula fumo?

centum conuiuae, sequitur sua quemque culina.    [250

Corbulo uix ferret tot uasa ingentia, tot res

inpositas capiti, quas recto uertice portat

seruulus infelix et cursu uentilat ignem.

scinduntur tunicae sartae modo, longa coruscat

serraco ueniente abies, atque altera pinum    [255

plaustra uehunt; nutant alte populoque minantur.

nam si procubuit qui saxa Ligustica portat

axis et euersum fudit super agmina montem,

quid superest de corporibus? quis membra, quis ossa

inuenit? obtritum uolgi perit omne cadauer    [260

more animae. domus interea secura patellas

iam lauat et bucca foculum excitat et sonat unctis

striglibus et pleno componit lintea guto.

haec inter pueros uarie properantur, at ille

iam sedet in ripa taetrumque nouicius horret    [265

porthmea nec sperat caenosi gurgitis alnum

infelix nec habet quem porrigat ore trientem.

     respice nunc alia ac diuersa pericula noctis:

quod spatium tectis sublimibus unde cerebrum

testa ferit, quotiens rimosa et curta fenestris    [270

uasa cadant, quanto percussum pondere signent

et laedant silicem. possis ignauus haberi

et subiti casus inprouidus, ad cenam si

intestatus eas: adeo tot fata, quot illa

nocte patent uigiles te praetereunte fenestrae.    [275

ergo optes uotumque feras miserabile tecum,

ut sint contentae patulas defundere pelues.

ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit,

dat poenas, noctem patitur lugentis amicum

Pelidae, cubat in faciem, mox deinde supinus:    [ 280

[ergo non aliter poterit dormire; quibusdam]

somnum rixa facit. sed quamuis inprobus annis

atque mero feruens cauet hunc quem coccina laena

uitari iubet et comitum longissimus ordo,

multum praeterea flammarum et aenea lampas.    [285

me, quem luna solet deducere uel breue lumen

candelae, cuius dispenso et tempero filum,

contemnit. miserae cognosce prohoemia rixae,

si rixa est, ubi tu pulsas, ego uapulo tantum.

stat contra starique iubet. parere necesse est;    [290

nam quid agas, cum te furiosus cogat et idem

fortior? "unde uenis" exclamat, "cuius aceto,

cuius conche tumes? quis tecum sectile porrum

sutor et elixi ueruecis labra comedit?

nil mihi respondes? aut dic aut accipe calcem.    [295

ede ubi consistas: in qua te quaero proseucha?"

dicere si temptes aliquid tacitusue recedas,

tantumdem est: feriunt pariter, uadimonia deinde

irati faciunt. libertas pauperis haec est:

pulsatus rogat et pugnis concisus adorat    [300

ut liceat paucis cum dentibus inde reuerti.

nec tamen haec tantum metuas; nam qui spoliet te

non derit clausis domibus postquam omnis ubique

fixa catenatae siluit compago tabernae.

interdum et ferro subitus grassator agit rem:    [305

armato quotiens tutae custode tenentur

et Pomptina palus et Gallinaria pinus,

sic inde huc omnes tamquam ad uiuaria currunt.

qua fornace graues, qua non incude catenae?

maximus in uinclis ferri modus, ut timeas ne    [ 310

uomer deficiat, ne marra et sarcula desint.

felices proauorum atauos, felicia dicas

saecula quae quondam sub regibus atque tribunis

uiderunt uno contentam carcere Romam.

     his alias poteram et pluris subnectere causas,    [315

sed iumenta uocant et sol inclinat. eundum est;

nam mihi commota iamdudum mulio uirga

adnuit. ergo uale nostri memor, et quotiens te

Roma tuo refici properantem reddet Aquino,

me quoque ad Heluinam Cererem uestramque Dianam    [320

conuerte a Cumis. saturarum ego, ni pudet illas,

auditor gelidos ueniam caligatus in agros.'

 

 

Satura IV

Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe uocandus

ad partes, monstrum nulla uirtute redemptum

a uitiis, aegrae solaque libidine fortes

deliciae, uiduas tantum aspernatus adulter.

quid refert igitur, quantis iumenta fatiget    [5

porticibus, quanta nemorum uectetur in umbra,

iugera quot uicina foro, quas emerit aedes

[nemo malus felix, minime corruptor et idem]

incestus, cum quo nuper uittata iacebat

sanguine adhuc uiuo terram subitura sacerdos?    [10

sed nunc de factis leuioribus. et tamen alter

si fecisset idem caderet sub iudice morum;

nam, quod turpe bonis Titio Seiioque, decebat

Crispinum. quid agas, cum dira et foedior omni

crimine persona est? mullum sex milibus emit,    [15

aequantem sane paribus sestertia libris,

ut perhibent qui de magnis maiora locuntur.

consilium laudo artificis, si munere tanto

praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi;

est ratio ulterior, magnae si misit amicae,    [20

quae uehitur cluso latis specularibus antro.

nil tale expectes: emit sibi. multa uidemus

quae miser et frugi non fecit Apicius. hoc tu

succinctus patria quondam, Crispine, papyro?

hoc pretio squamae? potuit fortasse minoris    [25

piscator quam piscis emi; prouincia tanti

uendit agros, sed maiores Apulia uendit.

qualis tunc epulas ipsum gluttisse putamus

induperatorem, cum tot sestertia, partem

exiguam et modicae sumptam de margine cenae,    [30

purpureus magni ructarit scurra Palati,

iam princeps equitum, magna qui uoce solebat

uendere municipes fracta de merce siluros?

incipe, Calliope. licet et considere: non est

cantandum, res uera agitur. narrate, puellae    [35

Pierides, prosit mihi uos dixisse puellas.

     cum iam semianimum laceraret Flauius orbem

ultimus et caluo seruiret Roma Neroni,

incidit Hadriaci spatium admirabile rhombi

ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon,    [40

impleuitque sinus; neque enim minor haeserat illis

quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem

solibus effundit torrentis ad ostia Ponti

desidia tardos et longo frigore pingues.

destinat hoc monstrum cumbae linique magister    [45

pontifici summo. quis enim proponere talem

aut emere auderet, cum plena et litora multo

delatore forent? dispersi protinus algae

inquisitores agerent cum remige nudo,

non dubitaturi fugitiuum dicere piscem    [50

depastumque diu uiuaria Caesaris, inde

elapsum ueterem ad dominum debere reuerti.

si quid Palfurio, si credimus Armillato,

quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto

res fisci est, ubicumque natat. donabitur ergo,    [55

ne pereat. iam letifero cedente pruinis

autumno, iam quartanam sperantibus aegris,

stridebat deformis hiems praedamque recentem

seruabat; tamen hic properat, uelut urgueat auster.

utque lacus suberant, ubi quamquam diruta seruat    [60

ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem,

obstitit intranti miratrix turba parumper.

ut cessit, facili patuerunt cardine ualuae;

exclusi spectant admissa obsonia patres.

itur ad Atriden. tum Picens 'accipe' dixit    [65

'priuatis maiora focis. genialis agatur

iste dies. propera stomachum laxare sagina

et tua seruatum consume in saecula rhombum.

ipse capi uoluit.' quid apertius? et tamen illi

surgebant cristae. nihil est quod credere de se     [70

non possit cum laudatur dis aequa potestas.

sed derat pisci patinae mensura. uocantur

ergo in consilium proceres, quos oderat ille,

in quorum facie miserae magnaeque sedebat

pallor amicitiae. primus clamante Liburno    [75

'currite, iam sedit' rapta properabat abolla

Pegasus, attonitae positus modo uilicus urbi.

anne aliud tum praefecti? quorum optimus atque

interpres legum sanctissimus omnia, quamquam

temporibus diris, tractanda putabat inermi    [80

iustitia. uenit et Crispi iucunda senectus,

cuius erant mores qualis facundia, mite

ingenium. maria ac terras populosque regenti

quis comes utilior, si clade et peste sub illa

saeuitiam damnare et honestum adferre liceret    [85

consilium? sed quid uiolentius aure tyranni,

cum quo de pluuiis aut aestibus aut nimboso

uere locuturi fatum pendebat amici?

ille igitur numquam derexit bracchia contra

torrentem, nec ciuis erat qui libera posset    [90

uerba animi proferre et uitam inpendere uero.

sic multas hiemes atque octogensima uidit

solstitia, his armis illa quoque tutus in aula.

proximus eiusdem properabat Acilius aeui

cum iuuene indigno quem mors tam saeua maneret    [95

et domini gladiis tam festinata; sed olim

prodigio par est in nobilitate senectus,

unde fit ut malim fraterculus esse gigantis.

profuit ergo nihil misero quod comminus ursos

figebat Numidas Albana nudus harena    [100

uenator. quis enim iam non intellegat artes

patricias? quis priscum illud miratur acumen,

Brute, tuum? facile est barbato inponere regi.

nec melior uultu quamuis ignobilis ibat

Rubrius, offensae ueteris reus atque tacendae,    [105

et tamen inprobior saturam scribente cinaedo.

Montani quoque uenter adest abdomine tardus,

et matutino sudans Crispinus amomo

quantum uix redolent duo funera, saeuior illo

Pompeius tenui iugulos aperire susurro,    [110

et qui uulturibus seruabat uiscera Dacis

Fuscus marmorea meditatus proelia uilla,

et cum mortifero prudens Veiiento Catullo,

qui numquam uisae flagrabat amore puellae,

grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum,    [115

caecus adulator dirusque ~a ponte~ satelles,

dignus Aricinos qui mendicaret ad axes

blandaque deuexae iactaret basia raedae.

nemo magis rhombum stupuit; nam plurima dixit

in laeuum conuersus, at illi dextra iacebat    [120

belua. sic pugnas Cilicis laudabat et ictus

et pegma et pueros inde ad uelaria raptos.

non cedit Veiiento, sed ut fanaticus oestro

percussus, Bellona, tuo diuinat et 'ingens

omen habes' inquit 'magni clarique triumphi.    [125

regem aliquem capies, aut de temone Britanno

excidet Aruiragus. peregrina est belua: cernis

erectas in terga sudes?' hoc defuit unum

Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos.

'quidnam igitur censes? conciditur?' 'absit ab illo     [130

dedecus hoc' Montanus ait, 'testa alta paretur

quae tenui muro spatiosum colligat orbem.

debetur magnus patinae subitusque Prometheus.

argillam atque rotam citius properate, sed ex hoc

tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur.'    [135

uicit digna uiro sententia. nouerat ille

luxuriam inperii ueterem noctesque Neronis

iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno

arderet. nulli maior fuit usus edendi

tempestate mea: Circeis nata forent an    [140

Lucrinum ad saxum Rutupinoue edita fundo

ostrea callebat primo deprendere morsu,

et semel aspecti litus dicebat echini.

surgitur et misso proceres exire iubentur

consilio, quos Albanam dux magnus in arcem    [145

traxerat attonitos et festinare coactos,

tamquam de Chattis aliquid toruisque Sygambris

dicturus, tamquam ex diuersis partibus orbis

anxia praecipiti uenisset epistula pinna.

atque utinam his potius nugis tota illa dedisset    [150

tempora saeuitiae, claras quibus abstulit urbi

inlustresque animas inpune et uindice nullo.

sed periit postquam cerdonibus esse timendus

coeperat: hoc nocuit Lamiarum caede madenti.

 

 

Satura V

Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens,

ut bona summa putes aliena uiuere quadra,

si potes illa pati quae nec Sarmentus iniquas

Caesaris ad mensas nec uilis Gabba tulisset,

quamuis iurato metuam tibi credere testi.    [5

uentre nihil noui frugalius; hoc tamen ipsum

defecisse puta, quod inani sufficit aluo:

nulla crepido uacat? nusquam pons et tegetis pars

dimidia breuior? tantine iniuria cenae,

tam ieiuna fames, cum possit honestius illic    [10

et tremere et sordes farris mordere canini?

     primo fige loco, quod tu discumbere iussus

mercedem solidam ueterum capis officiorum.

fructus amicitiae magnae cibus: inputat hunc rex,

et quamuis rarum tamen inputat. ergo duos post    [15

si libuit menses neglectum adhibere clientem,

tertia ne uacuo cessaret culcita lecto,

'una simus' ait. uotorum summa. quid ultra

quaeris? habet Trebius propter quod rumpere somnum

debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne    [20

tota salutatrix iam turba peregerit orbem,

sideribus dubiis aut illo tempore quo se

frigida circumagunt pigri serraca Bootae.

     qualis cena tamen! uinum quod sucida nolit

lana pati: de conuiua Corybanta uidebis.    [25

iurgia proludunt, sed mox et pocula torques

saucius et rubra deterges uulnera mappa,

inter uos quotiens libertorumque cohortem

pugna Saguntina feruet commissa lagona.

ipse capillato diffusum consule potat    [30

calcatamque tenet bellis socialibus uuam.

cardiaco numquam cyathum missurus amico

cras bibet Albanis aliquid de montibus aut de

Setinis, cuius patriam titulumque senectus

deleuit multa ueteris fuligine testae,    [35

quale coronati Thrasea Heluidiusque bibebant

Brutorum et Cassi natalibus. ipse capaces

Heliadum crustas et inaequales berullo

Virro tenet phialas: tibi non committitur aurum,

uel, si quando datur, custos adfixus ibidem,    [40

qui numeret gemmas, ungues obseruet acutos.

da ueniam: praeclara illi laudatur iaspis.

nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert

a digitis, quas in uaginae fronte solebat

ponere zelotypo iuuenis praelatus Iarbae.    [45

tu Beneuentani sutoris nomen habentem

siccabis calicem nasorum quattuor ac iam

quassatum et rupto poscentem sulpura uitro.

si stomachus domini feruet uinoque ciboque,

frigidior Geticis petitur decocta pruinis.    [50

non eadem uobis poni modo uina querebar?

uos aliam potatis aquam. tibi pocula cursor

Gaetulus dabit aut nigri manus ossea Mauri

et cui per mediam nolis occurrere noctem,

cliuosae ueheris dum per monumenta Latinae.    [55

flos Asiae ante ipsum, pretio maiore paratus

quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci

et, ne te teneam, Romanorum omnia regum

friuola. quod cum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem

respice, cum sities. nescit tot milibus emptus    [60

pauperibus miscere puer, sed forma, sed aetas

digna supercilio. quando ad te peruenit ille?

quando rogatus adest calidae gelidaeque minister?

quippe indignatur ueteri parere clienti

quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas.     [65

[maxima quaeque domus seruis est plena superbis.]

ecce alius quanto porrexit murmure panem

uix fractum, solidae iam mucida frusta farinae,

quae genuinum agitent, non admittentia morsum.

sed tener et niueus mollique siligine fictus    [70

seruatur domino. dextram cohibere memento;

salua sit artoptae reuerentia. finge tamen te

inprobulum, superest illic qui ponere cogat:

'uis tu consuetis, audax conuiua, canistris

impleri panisque tui nouisse colorem?'    [75

'scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta

coniuge per montem aduersum gelidasque cucurri

Esquilias, fremeret saeua cum grandine uernus

Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo.'

     aspice quam longo distinguat pectore lancem    [80

quae fertur domino squilla, et quibus undique saepta

asparagis qua despiciat conuiuia cauda,

dum uenit excelsi manibus sublata ministri.

sed tibi dimidio constrictus cammarus ouo

ponitur exigua feralis cena patella.    [85

ipse Venafrano piscem perfundit, at hic qui

pallidus adfertur misero tibi caulis olebit

lanternam; illud enim uestris datur alueolis quod

canna Micipsarum prora subuexit acuta,

propter quod Romae cum Boccare nemo lauatur,    [90

quod tutos etiam facit a serpentibus atris.

mullus erit domini, quem misit Corsica uel quem

Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est

et iam defecit nostrum mare, dum gula saeuit,

retibus adsiduis penitus scrutante macello    [95

proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem.

instruit ergo focum prouincia, sumitur illinc

quod captator emat Laenas, Aurelia uendat.

Virroni muraena datur, quae maxima uenit

gurgite de Siculo; nam dum se continet Auster,    [100

dum sedet et siccat madidas in carcere pinnas,

contemnunt mediam temeraria lina Charybdim:

uos anguilla manet longae cognata colubrae

aut ~glacie aspersus~ maculis Tiberinus et ipse

uernula riparum, pinguis torrente cloaca    [105

et solitus mediae cryptam penetrare Suburae.

     ipsi pauca uelim, facilem si praebeat aurem.

nemo petit, modicis quae mittebantur amicis

a Seneca, quae Piso bonus, quae Cotta solebat

largiri; namque et titulis et fascibus olim    [110

maior habebatur donandi gloria. solum

poscimus ut cenes ciuiliter. hoc face et esto,

esto, ut nunc multi, diues tibi, pauper amicis.

     anseris ante ipsum magni iecur, anseribus par

altilis, et flaui dignus ferro Meleagri    [115

spumat aper. post hunc tradentur tubera, si uer

tunc erit et facient optata tonitrua cenas

maiores. 'tibi habe frumentum' Alledius inquit,

'o Libye, disiunge boues, dum tubera mittas.'

structorem interea, ne qua indignatio desit,    [120

saltantem spectes et chironomunta uolanti

cultello, donec peragat dictata magistri

omnia; nec minimo sane discrimine refert

quo gestu lepores et quo gallina secetur.

duceris planta uelut ictus ab Hercule Cacus    [125

et ponere foris, si quid temptaueris umquam

hiscere tamquam habeas tria nomina. quando propinat

Virro tibi sumitue tuis contacta labellis

pocula? quis uestrum temerarius usque adeo, quis

perditus, ut dicat regi 'bibe'? plurima sunt quae    [130

non audent homines pertusa dicere laena.

quadringenta tibi si quis deus aut similis dis

et melior fatis donaret homuncio, quantus

ex nihilo, quantus fieres Virronis amicus!

'da Trebio, pone ad Trebium. uis, frater, ab ipsis    [135

ilibus?' o nummi, uobis hunc praestat honorem,

uos estis frater. dominus tamen et domini rex

si uis tunc fieri, nullus tibi paruulus aula

luserit Aeneas nec filia dulcior illo.

[iucundum et carum sterilis facit uxor amicum.]    [140

sed tua nunc Mycale pariat licet et pueros tres

in gremium patris fundat semel, ipse loquaci

gaudebit nido, uiridem thoraca iubebit

adferri minimasque nuces assemque rogatum,

ad mensam quotiens parasitus uenerit infans.    [145

     uilibus ancipites fungi ponentur amicis,

boletus domino, sed quales Claudius edit

ante illum uxoris, post quem nihil amplius edit.

Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit

poma dari, quorum solo pascaris odore,    [150

qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat,

credere quae possis subrepta sororibus Afris:

tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit

qui tegitur parma et galea metuensque flagelli

discit ab hirsuta iaculum torquere capella.    [155

     forsitan inpensae Virronem parcere credas.

hoc agit, ut doleas; nam quae comoedia, mimus

quis melior plorante gula? ergo omnia fiunt,

si nescis, ut per lacrimas effundere bilem

cogaris pressoque diu stridere molari.    [160

tu tibi liber homo et regis conuiua uideris:

captum te nidore suae putat ille culinae,

nec male coniectat; quis enim tam nudus, ut illum

bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum

uel nodus tantum et signum de paupere loro?    [165

spes bene cenandi uos decipit. 'ecce dabit iam

semesum leporem atque aliquid de clunibus apri,

ad nos iam ueniet minor altilis.' inde parato

intactoque omnes et stricto pane tacetis.

ille sapit, qui te sic utitur. omnia ferre    [170

si potes, et debes. pulsandum uertice raso

praebebis quandoque caput nec dura timebis

flagra pati, his epulis et tali dignus amico.

 

 

Satura VI

Credo Pudicitiam Saturno rege moratam

in terris uisamque diu, cum frigida paruas

praeberet spelunca domos ignemque laremque

et pecus et dominos communi clauderet umbra,

siluestrem montana torum cum sterneret uxor    [5

frondibus et culmo uicinarumque ferarum

pellibus, haut similis tibi, Cynthia, nec tibi, cuius

turbauit nitidos extinctus passer ocellos,

sed potanda ferens infantibus ubera magnis

et saepe horridior glandem ructante marito.    [10

quippe aliter tunc orbe nouo caeloque recenti

uiuebant homines, qui rupto robore nati

compositiue luto nullos habuere parentes.

multa Pudicitiae ueteris uestigia forsan

aut aliqua exstiterint et sub Ioue, sed Ioue nondum    [15

barbato, nondum Graecis iurare paratis

per caput alterius, cum furem nemo timeret

caulibus ac pomis et aperto uiueret horto.

paulatim deinde ad superos Astraea recessit

hac comite, atque duae pariter fugere sorores.    [20

anticum et uetus est alienum, Postume, lectum

concutere atque sacri genium contemnere fulcri.

omne aliud crimen mox ferrea protulit aetas:

uiderunt primos argentea saecula moechos.

conuentum tamen et pactum et sponsalia nostra    [25

tempestate paras iamque a tonsore magistro

pecteris et digito pignus fortasse dedisti?

certe sanus eras. uxorem, Postume, ducis?

dic qua Tisiphone, quibus exagitere colubris.

ferre potes dominam saluis tot restibus ullam,    [30

cum pateant altae caligantesque fenestrae,

cum tibi uicinum se praebeat Aemilius pons?

aut si de multis nullus placet exitus, illud

nonne putas melius, quod tecum pusio dormit?

pusio, qui noctu non litigat, exigit a te    [35

nulla iacens illic munuscula, nec queritur quod

et lateri parcas nec quantum iussit anheles.

     sed placet Vrsidio lex Iulia: tollere dulcem

cogitat heredem, cariturus turture magno

mullorumque iubis et captatore macello.    [40

quid fieri non posse putes, si iungitur ulla

Vrsidio? si moechorum notissimus olim

stulta maritali iam porrigit ora capistro,

quem totiens texit perituri cista Latini?

quid quod et antiquis uxor de moribus illi    [45

quaeritur? o medici, nimiam pertundite uenam.

delicias hominis! Tarpeium limen adora

pronus et auratam Iunoni caede iuuencam,

si tibi contigerit capitis matrona pudici.

paucae adeo Cereris uittas contingere dignae,    [50

quarum non timeat pater oscula. necte coronam

postibus et densos per limina tende corymbos.

unus Hiberinae uir sufficit? ocius illud

extorquebis, ut haec oculo contenta sit uno.

magna tamen fama est cuiusdam rure paterno    [55

uiuentis. uiuat Gabiis ut uixit in agro,

uiuat Fidenis, et agello cedo paterno.

quis tamen adfirmat nil actum in montibus aut in

speluncis? adeo senuerunt Iuppiter et Mars?

     porticibusne tibi monstratur femina uoto    [60

digna tuo? cuneis an habent spectacula totis

quod securus ames quodque inde excerpere possis?

chironomon Ledam molli saltante Bathyllo

Tuccia uesicae non imperat, Apula gannit,

[sicut in amplexu, subito et miserabile longum.]    [65

attendit Thymele: Thymele tunc rustica discit.

ast aliae, quotiens aulaea recondita cessant,

et uacuo clusoque sonant fora sola theatro,

atque a plebeis longe Megalesia, tristes

personam thyrsumque tenent et subligar Acci.    [70

Vrbicus exodio risum mouet Atellanae

gestibus Autonoes, hunc diligit Aelia pauper.

soluitur his magno comoedi fibula, sunt quae

Chrysogonum cantare uetent, Hispulla tragoedo

gaudet: an expectas ut Quintilianus ametur?    [75

accipis uxorem de qua citharoedus Echion

aut Glaphyrus fiat pater Ambrosiusque choraules.

longa per angustos figamus pulpita uicos,

ornentur postes et grandi ianua lauro,

ut testudineo tibi, Lentule, conopeo    [80

nobilis Euryalum murmillonem exprimat infans.

nupta senatori comitata est Eppia ludum

ad Pharon et Nilum famosaque moenia Lagi

prodigia et mores urbis damnante Canopo.

inmemor illa domus et coniugis atque sororis    [85

nil patriae indulsit, plorantisque improba natos

utque magis stupeas ludos Paridemque reliquit.

sed quamquam in magnis opibus plumaque paterna

et segmentatis dormisset paruula cunis,

contempsit pelagus; famam contempserat olim,    [90

cuius apud molles minima est iactura cathedras.

Tyrrhenos igitur fluctus lateque sonantem

pertulit Ionium constanti pectore, quamuis

mutandum totiens esset mare. iusta pericli

si ratio est et honesta, timent pauidoque gelantur    [95

pectore nec tremulis possunt insistere plantis:

fortem animum praestant rebus quas turpiter audent.

si iubeat coniunx, durum est conscendere nauem,

tunc sentina grauis, tunc summus uertitur aer:

quae moechum sequitur, stomacho ualet. illa maritum    [100

conuomit, haec inter nautas et prandet et errat

per puppem et duros gaudet tractare rudentis.

qua tamen exarsit forma, qua capta iuuenta

Eppia? quid uidit propter quod ludia dici

sustinuit? nam Sergiolus iam radere guttur    [105

coeperat et secto requiem sperare lacerto;

praeterea multa in facie deformia, sicut

attritus galea mediisque in naribus ingens

gibbus et acre malum semper stillantis ocelli.

sed gladiator erat. facit hoc illos Hyacinthos;    [110

hoc pueris patriaeque, hoc praetulit illa sorori

atque uiro. ferrum est quod amant. hic Sergius idem

accepta rude coepisset Veiiento uideri.

     quid priuata domus, quid fecerit Eppia, curas?

respice riuales diuorum, Claudius audi    [115

quae tulerit. dormire uirum cum senserat uxor,

sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos    [118

ausa Palatino et tegetem praeferre cubili    [117

linquebat comite ancilla non amplius una.    [119

sed nigrum flauo crinem abscondente galero

intrauit calidum ueteri centone lupanar

et cellam uacuam atque suam; tunc nuda papillis

prostitit auratis titulum mentita Lyciscae

ostenditque tuum, generose Britannice, uentrem.

excepit blanda intrantis atque aera poposcit.    [125

[continueque iacens cunctorum absorbuit ictus.]

mox lenone suas iam dimittente puellas

tristis abit, et quod potuit tamen ultima cellam

clausit, adhuc ardens rigidae tentigine uoluae,

et lassata uiris necdum satiata recessit,    [130

obscurisque genis turpis fumoque lucernae

foeda lupanaris tulit ad puluinar odorem.

hippomanes carmenque loquar coctumque uenenum

priuignoque datum? faciunt grauiora coactae

imperio sexus minimumque libidine peccant.    [135

     'optima sed quare Caesennia teste marito?'

bis quingena dedit. tanti uocat ille pudicam,

nec pharetris Veneris macer est aut lampade feruet:

inde faces ardent, ueniunt a dote sagittae.

libertas emitur. coram licet innuat atque    [140

rescribat: uidua est, locuples quae nupsit auaro.

     'cur desiderio Bibulae Sertorius ardet?'

si uerum excutias, facies non uxor amatur.

tres rugae subeant et se cutis arida laxet,

fiant obscuri dentes oculique minores,    [145

'collige sarcinulas' dicet libertus 'et exi.

iam grauis es nobis et saepe emungeris. exi

ocius et propera. sicco uenit altera naso.'

interea calet et regnat poscitque maritum

pastores et ouem Canusinam ulmosque Falernas—    [150

quantulum in hoc!—pueros omnes, ergastula tota,

quodque domi non est, sed habet uicinus, ematur.

mense quidem brumae, cum iam mercator Iason

clausus et armatis obstat casa candida nautis,

grandia tolluntur crystallina, maxima rursus    [155

murrina, deinde adamas notissimus et Beronices

in digito factus pretiosior. hunc dedit olim

barbarus incestae, dedit hunc Agrippa sorori,

obseruant ubi festa mero pede sabbata reges

et uetus indulget senibus clementia porcis.    [160

     'nullane de tantis gregibus tibi digna uidetur?'

sit formonsa, decens, diues, fecunda, uetustos

porticibus disponat auos, intactior omni

crinibus effusis bellum dirimente Sabina,

rara auis in terris nigroque simillima cycno,    [165

quis feret uxorem cui constant omnia? malo,

malo Venustinam quam te, Cornelia, mater

Gracchorum, si cum magnis uirtutibus adfers

grande supercilium et numeras in dote triumphos.

tolle tuum, precor, Hannibalem uictumque Syphacem    [170

in castris et cum tota Carthagine migra.

'parce, precor, Paean, et tu, dea, pone sagittas;

nil pueri faciunt, ipsam configite matrem'

Amphion clamat, sed Paean contrahit arcum.

extulit ergo greges natorum ipsumque parentem,    [175

dum sibi nobilior Latonae gente uidetur

atque eadem scrofa Niobe fecundior alba.

quae tanti grauitas, quae forma, ut se tibi semper

inputet? huius enim rari summique uoluptas

nulla boni, quotiens animo corrupta superbo    [180

plus aloes quam mellis habet. quis deditus autem

usque adeo est, ut non illam quam laudibus effert

horreat inque diem septenis oderit horis?

     quaedam parua quidem, sed non toleranda maritis.

nam quid rancidius quam quod se non putat ulla    [185

formosam nisi quae de Tusca Graecula facta est,

de Sulmonensi mera Cecropis? omnia Graece:

[cum sit turpe magis nostris nescire Latine.]

hoc sermone pauent, hoc iram, gaudia, curas,

hoc cuncta effundunt animi secreta. quid ultra?    [190

concumbunt Graece. dones tamen ista puellis,

tune etiam, quam sextus et octogensimus annus

pulsat, adhuc Graece? non est hic sermo pudicus

in uetula. quotiens lasciuum interuenit illud

zoe kai psyche, modo sub lodice relictis    [195

uteris in turba. quod enim non excitet inguen

uox blanda et nequam? digitos habet. ut tamen omnes

subsidant pinnae, dicas haec mollius Haemo

quamquam et Carpophoro, facies tua conputat annos.

     si tibi legitimis pactam iunctamque tabellis    [200

non es amaturus, ducendi nulla uidetur

causa, nec est quare cenam et mustacea perdas

labente officio crudis donanda, nec illud

quod prima pro nocte datur, cum lance beata

Dacicus et scripto radiat Germanicus auro.    [205

si tibi simplicitas uxoria, deditus uni

est animus, summitte caput ceruice parata

ferre iugum. nullam inuenies quae parcat amanti.

ardeat ipsa licet, tormentis gaudet amantis

et spoliis; igitur longe minus utilis illi    [210

uxor, quisquis erit bonus optandusque maritus.

nil umquam inuita donabis coniuge, uendes

hac obstante nihil, nihil haec si nolet emetur.

haec dabit affectus: ille excludatur amicus

iam senior, cuius barbam tua ianua uidit.    [215

testandi cum sit lenonibus atque lanistis

libertas et iuris idem contingat harenae,

non unus tibi riualis dictabitur heres.

'pone crucem seruo.' 'meruit quo crimine seruus

supplicium? quis testis adest? quis detulit? audi;    [220

nulla umquam de morte hominis cunctatio longa est.'

'o demens, ita seruus homo est? nil fecerit, esto:

hoc uolo, sic iubeo, sit pro ratione uoluntas.'

imperat ergo uiro. sed mox haec regna relinquit

permutatque domos et flammea conterit; inde    [225

auolat et spreti repetit uestigia lecti.

ornatas paulo ante fores, pendentia linquit

uela domus et adhuc uirides in limine ramos.

sic crescit numerus, sic fiunt octo mariti

quinque per autumnos, titulo res digna sepulcri.    [230

     desperanda tibi salua concordia socru.

illa docet spoliis nudi gaudere mariti,

illa docet missis a corruptore tabellis

nil rude nec simplex rescribere, decipit illa

custodes aut aere domat. tum corpore sano    [235

aduocat Archigenen onerosaque pallia iactat.

abditus interea latet et secretus adulter

inpatiensque morae silet et praeputia ducit.

scilicet expectas ut tradat mater honestos

atque alios mores quam quos habet? utile porro    [240

filiolam turpi uetulae producere turpem.

     nulla fere causa est in qua non femina litem

mouerit. accusat Manilia, si rea non est.

conponunt ipsae per se formantque libellos,

principium atque locos Celso dictare paratae.    [245

     endromidas Tyrias et femineum ceroma

quis nescit, uel quis non uidit uulnera pali,

quem cauat adsiduis rudibus scutoque lacessit

atque omnis implet numeros dignissima prorsus

Florali matrona tuba, nisi si quid in illo    [250

pectore plus agitat ueraeque paratur harenae?

quem praestare potest mulier galeata pudorem,

quae fugit a sexu? uires amat. haec tamen ipsa

uir nollet fieri; nam quantula nostra uoluptas!

quale decus, rerum si coniugis auctio fiat,    [255

balteus et manicae et cristae crurisque sinistri

dimidium tegimen! uel si diuersa mouebit

proelia, tu felix ocreas uendente puella.

hae sunt quae tenui sudant in cyclade, quarum

delicias et panniculus bombycinus urit.    [260

aspice quo fremitu monstratos perferat ictus

et quanto galeae curuetur pondere, quanta

poplitibus sedeat quam denso fascia libro,

et ride positis scaphium cum sumitur armis.

dicite uos, neptes Lepidi caeciue Metelli    [265

Gurgitis aut Fabii, quae ludia sumpserit umquam

hos habitus? quando ad palum gemat uxor Asyli?

     semper habet lites alternaque iurgia lectus

in quo nupta iacet; minimum dormitur in illo.

tum grauis illa uiro, tunc orba tigride peior,    [270

cum simulat gemitus occulti conscia facti,

aut odit pueros aut ficta paelice plorat

uberibus semper lacrimis semperque paratis

in statione sua atque expectantibus illam,

quo iubeat manare modo. tu credis amorem,    [275

tu tibi tunc, uruca, places fletumque labellis

exorbes, quae scripta et quot lecture tabellas

si tibi zelotypae retegantur scrinia moechae!

sed iacet in serui complexibus aut equitis. dic,

dic aliquem sodes hic, Quintiliane, colorem.    [280

haeremus. dic ipsa. 'olim conuenerat' inquit

'ut faceres tu quod uelles, nec non ego possem

indulgere mihi. clames licet et mare caelo

confundas, homo sum.' nihil est audacius illis

deprensis: iram atque animos a crimine sumunt.    [285

     unde haec monstra tamen uel quo de fonte requiris?

praestabat castas humilis fortuna Latinas

quondam, nec uitiis contingi parua sinebant

tecta labor somnique breues et uellere Tusco

uexatae duraeque manus ac proximus urbi    [290

Hannibal et stantes Collina turre mariti.

nunc patimur longae pacis mala, saeuior armis

luxuria incubuit uictumque ulciscitur orbem.

nullum crimen abest facinusque libidinis ex quo

paupertas Romana perit. hinc fluxit ad istos    [295

et Sybaris colles, hinc et Rhodos et Miletos

atque coronatum et petulans madidumque Tarentum.

prima peregrinos obscena pecunia mores

intulit, et turpi fregerunt saecula luxu

diuitiae molles. quid enim uenus ebria curat?    [300

inguinis et capitis quae sint discrimina nescit

grandia quae mediis iam noctibus ostrea mordet,

cum perfusa mero spumant unguenta Falerno,

cum bibitur concha, cum iam uertigine tectum

ambulat et geminis exsurgit mensa lucernis.    [305

i nunc et dubita qua sorbeat aera sanna

Maura, Pudicitiae ueterem cum praeterit aram,    [308

Tullia quid dicat, notae collactea Maurae.    [307

noctibus hic ponunt lecticas, micturiunt hic    [309

effigiemque deae longis siphonibus implent

inque uices equitant ac Luna teste mouentur,

inde domos abeunt: tu calcas luce reuersa

coniugis urinam magnos uisurus amicos.

nota bonae secreta deae, cum tibia lumbos

incitat et cornu pariter uinoque feruntur    [315

attonitae crinemque rotant ululantque Priapi

maenades. o quantus tunc illis mentibus ardor

concubitus, quae uox saltante libidine, quantus

ille meri ueteris per crura madentia torrens!

lenonum ancillas posita Saufeia corona    [320

prouocat et tollit pendentis praemia coxae,

ipsa Medullinae fluctum crisantis adorat:

palma inter dominas, uirtus natalibus aequa.

nil ibi per ludum simulabitur, omnia fient

ad uerum, quibus incendi iam frigidus aeuo    [325

Laomedontiades et Nestoris hirnea possit.

tunc prurigo morae inpatiens, tum femina simplex,

ac pariter toto repetitus clamor ab antro

'iam fas est, admitte uiros.' dormitat adulter,

illa iubet sumpto iuuenem properare cucullo;    [330

si nihil est, seruis incurritur; abstuleris spem

seruorum, uenit et conductus aquarius; hic si

quaeritur et desunt homines, mora nulla per ipsam

quo minus inposito clunem summittat asello.

atque utinam ritus ueteres et publica saltem    [335

his intacta malis agerentur sacra; sed omnes

nouerunt Mauri atque Indi quae psaltria penem

maiorem quam sunt duo Caesaris Anticatones

illuc, testiculi sibi conscius unde fugit mus,

intulerit, ubi uelari pictura iubetur    [340

quaecumque alterius sexus imitata figuras.

et quis tunc hominum contemptor numinis, aut quis

simpuuium ridere Numae nigrumque catinum

et Vaticano fragiles de monte patellas

ausus erat? sed nunc ad quas non Clodius aras?    [345

[audio quid ueteres olim moneatis amici,

'pone seram, cohibe.' sed quis custodiet ipsos

custodes? cauta est et ab illis incipit uxor.]

iamque eadem summis pariter minimisque libido,

nec melior silicem pedibus quae conterit atrum    [350

quam quae longorum uehitur ceruice Syrorum.

     ut spectet ludos, conducit Ogulnia uestem,

conducit comites, sellam, ceruical, amicas,

nutricem et flauam cui det mandata puellam.

haec tamen argenti superest quodcumque paterni    [355

leuibus athletis et uasa nouissima donat.

multis res angusta domi, sed nulla pudorem

paupertatis habet nec se metitur ad illum

quem dedit haec posuitque modum. tamen utile quid sit

prospiciunt aliquando uiri, frigusque famemque    [360

formica tandem quidam expauere magistra:

prodiga non sentit pereuntem femina censum.

ac uelut exhausta recidiuus pullulet arca

nummus et e pleno tollatur semper aceruo,

non umquam reputant quanti sibi gaudia constent.    [365

     in quacumque domo uiuit luditque professus    [Ox1

obscenum, tremula promittit et omnia dextra,    [Ox2

inuenies omnis turpes similesque cinaedis.    [Ox3

his uiolare cibos sacraeque adsistere mensae    [Ox4

permittunt, et uasa iubent frangenda lauari    [Ox5

cum colocyntha bibit uel cum barbata chelidon.    [Ox6

purior ergo tuis laribus meliorque lanista,    [Ox7

in cuius numero longe migrare iubetur    [Ox8

psyllus ab ~eupholio.~ quid quod nec retia turpi    [Ox9

iunguntur tunicae, nec cella ponit eadem    [Ox10

munimenta umeri ~pulsatamque arma~ tridentem    [Ox11

qui nudus pugnare solet? pars ultima ludi    [Ox12

accipit has animas aliusque in carcere neruos.    [Ox13

sed tibi communem calicem facit uxor et illis    [Ox14

cum quibus Albanum Surrentinumque recuset    [Ox15

flaua ruinosi lupa degustare sepulchri.    [Ox16

horum consiliis nubunt subitaeque recedunt,    [Ox17

his languentem animum ~seruant~ et seria uitae,    [Ox18

his clunem atque latus discunt uibrare magistris,    [Ox19

quicquid praeterea scit qui docet. haud tamen illi    [Ox20

semper habenda fides: oculos fuligine pascit    [Ox21

distinctus croceis et reticulatus adulter.    [Ox22

suspectus tibi sit, quanto uox mollior et quo    [Ox23

saepius in teneris haerebit dextera lumbis.    [Ox24

hic erit in lecto fortissimus; exuit illic    [Ox25

personam docili Thais saltata Triphallo.    [Ox26

quem rides? aliis hunc mimum! sponsio fiat:    [Ox27

purum te contendo uirum. contendo: fateris?    [Ox28

an uocat ancillas tortoris pergula? noui    [Ox29

consilia et ueteres quaecumque monetis amici,    [Ox30

'pone seram, cohibe'. sed quis custodiet ipsos    [Ox31

custodes, qui nunc lasciuae furta puellae    [Ox32

hac mercede silent? crimen commune tacetur.    [Ox33

prospicit hoc prudens et a illis incipit uxor.    [Ox34

     sunt quas eunuchi inbelles ac mollia semper    [366

oscula delectent et desperatio barbae

et quod abortiuo non est opus. illa uoluptas

summa tamen, quom iam calida matura iuuenta

inguina traduntur medicis, iam pectine nigro.    [370

ergo expectatos ac iussos crescere primum

testiculos, postquam coeperunt esse bilibres,

tonsoris tantum damno rapit Heliodorus.

mangonum pueros uera ac miserabilis urit    [373a

debilitas, follisque pudet cicerisque relicti.    [373b

conspicuus longe cunctisque notabilis intrat

balnea nec dubie custodem uitis et horti

prouocat a domina factus spado. dormiat ille

cum domina, sed tu iam durum, Postume, iamque

tondendum eunucho Bromium committere noli.

     si gaudet cantu, nullius fibula durat

uocem uendentis praetoribus. organa semper    [380

in manibus, densi radiant testudine tota

sardonyches, crispo numerantur pectine chordae

quo tener Hedymeles operas dedit: hunc tenet, hoc se

solatur gratoque indulget basia plectro.

quaedam de numero Lamiarum ac nominis Appi    [385

et farre et uino Ianum Vestamque rogabat,

an Capitolinam deberet Pollio quercum

sperare et fidibus promittere. quid faceret plus

aegrotante uiro, medicis quid tristibus erga

filiolum? stetit ante aram nec turpe putauit    [390

pro cithara uelare caput dictataque uerba

pertulit, ut mos est, et aperta palluit agna.

dic mihi nunc, quaeso, dic, antiquissime diuom,

respondes his, Iane pater? magna otia caeli;

non est, quod uideo, non est quod agatur apud uos.    [395

haec de comoedis te consulit, illa tragoedum

commendare uolet: uaricosus fiet haruspex.

     sed cantet potius quam totam peruolet urbem

audax et coetus possit quae ferre uirorum

cumque paludatis ducibus praesente marito    [400

ipsa loqui recta facie siccisque mamillis.

haec eadem nouit quid toto fiat in orbe,

quid Seres, quid Thraces agant, secreta nouercae

et pueri, quis amet, quis diripiatur adulter;

dicet quis uiduam praegnatem fecerit et quo    [405

mense, quibus uerbis concumbat quaeque, modis quot.

instantem regi Armenio Parthoque cometen

prima uidet, famam rumoresque illa recentis

excipit ad portas, quosdam facit; isse Niphaten

in populos magnoque illic cuncta arua teneri    [410

diluuio, nutare urbes, subsidere terras,

quocumque in triuio, cuicumque est obuia, narrat.

nec tamen id uitium magis intolerabile quam quod

uicinos humiles rapere et concidere loris

~exortata~ solet. nam si latratibus alti    [415

rumpuntur somni, 'fustes huc ocius' inquit

'adferte' atque illis dominum iubet ante feriri,

deinde canem. grauis occursu, taeterrima uultu

balnea nocte subit, conchas et castra moueri

nocte iubet, magno gaudet sudare tumultu,    [420

cum lassata graui ceciderunt bracchia massa,

callidus et cristae digitos inpressit aliptes

ac summum dominae femur exclamare coegit.

conuiuae miseri interea somnoque fameque

urguentur. tandem illa uenit rubicundula, totum    [425

oenophorum sitiens, plena quod tenditur urna

admotum pedibus, de quo sextarius alter

ducitur ante cibum rabidam facturus orexim,

dum redit et loto terram ferit intestino.

marmoribus riui properant, aurata Falernum    [430

peluis olet; nam sic, tamquam alta in dolia longus

deciderit serpens, bibit et uomit. ergo maritus

nauseat atque oculis bilem substringit opertis.

     illa tamen grauior, quae cum discumbere coepit

laudat Vergilium, periturae ignoscit Elissae,    [435

committit uates et comparat, inde Maronem

atque alia parte in trutina suspendit Homerum.

cedunt grammatici, uincuntur rhetores, omnis

turba tacet, nec causidicus nec praeco loquetur,

altera nec mulier. uerborum tanta cadit uis,    [440

tot pariter pelues ac tintinnabula dicas

pulsari. iam nemo tubas, nemo aera fatiget:

una laboranti poterit succurrere Lunae.

inponit finem sapiens et rebus honestis;

nam quae docta nimis cupit et facunda uideri    [445

crure tenus medio tunicas succingere debet,

caedere Siluano porcum, quadrante lauari.

non habeat matrona, tibi quae iuncta recumbit,

dicendi genus, aut curuum sermone rotato

torqueat enthymema, nec historias sciat omnes,    [450

sed quaedam ex libris et non intellegat. odi

hanc ego quae repetit uoluitque Palaemonis artem

seruata semper lege et ratione loquendi

ignotosque mihi tenet antiquaria uersus

nec curanda uiris. opicae castiget amicae    [455

uerba: soloecismum liceat fecisse marito.

     nil non permittit mulier sibi, turpe putat nil,

cum uiridis gemmas collo circumdedit et cum

auribus extentis magnos commisit elenchos.

[intolerabilius nihil est quam femina diues.]    [460

interea foeda aspectu ridendaque multo

pane tumet facies aut pinguia Poppaeana

spirat et hinc miseri uiscantur labra mariti.

ad moechum lota ueniunt cute. quando uideri

uult formonsa domi? moechis foliata parantur,    [465

his emitur quidquid graciles huc mittitis Indi.

tandem aperit uultum et tectoria prima reponit,

incipit agnosci, atque illo lacte fouetur

propter quod secum comites educit asellas

exul Hyperboreum si dimittatur ad axem.    [470

sed quae mutatis inducitur atque fouetur

tot medicaminibus coctaeque siliginis offas

accipit et madidae, facies dicetur an ulcus?

     est pretium curae penitus cognoscere toto

quid faciant agitentque die. si nocte maritus    [475

auersus iacuit, periit libraria, ponunt

cosmetae tunicas, tarde uenisse Liburnus

dicitur et poenas alieni pendere somni

cogitur, hic frangit ferulas, rubet ille flagello,

hic scutica; sunt quae tortoribus annua praestent.    [480

uerberat atque obiter faciem linit, audit amicas

aut latum pictae uestis considerat aurum

et caedit, longi relegit transuersa diurni

et caedit, donec lassis caedentibus 'exi'

intonet horrendum iam cognitione peracta.    [485

praefectura domus Sicula non mitior aula.

nam si constituit solitoque decentius optat

ornari et properat iamque expectatur in hortis

aut apud Isiacae potius sacraria lenae,

disponit crinem laceratis ipsa capillis    [490

nuda umeros Psecas infelix nudisque mamillis.

'altior hic quare cincinnus?' taurea punit

continuo flexi crimen facinusque capilli.

quid Psecas admisit? quaenam est hic culpa puellae,

si tibi displicuit nasus tuus? altera laeuum    [495

extendit pectitque comas et uoluit in orbem.

est in consilio materna admotaque lanis

emerita quae cessat acu; sententia prima

huius erit, post hanc aetate atque arte minores

censebunt, tamquam famae discrimen agatur    [500

aut animae: tanta est quaerendi cura decoris.

tot premit ordinibus, tot adhuc conpagibus altum

aedificat caput: Andromachen a fronte uidebis,

post minor est, credas aliam. cedo si breue parui

sortita est lateris spatium breuiorque uidetur    [505

uirgine Pygmaea nullis adiuta coturnis

et leuis erecta consurgit ad oscula planta.

     nulla uiri cura interea nec mentio fiet

damnorum. uiuit tamquam uicina mariti,

hoc solo propior, quod amicos coniugis odit    [510

et seruos, grauis est rationibus. ecce furentis

Bellonae matrisque deum chorus intrat et ingens

semiuir, obsceno facies reuerenda minori,

mollia qui rapta secuit genitalia testa

iam pridem, cui rauca cohors, cui tympana cedunt    [515

plebeia et Phrygia uestitur bucca tiara.

grande sonat metuique iubet Septembris et austri

aduentum, nisi se centum lustrauerit ouis

et xerampelinas ueteres donauerit ipsi,

ut quidquid subiti et magni discriminis instat    [520

in tunicas eat et totum semel expiet annum.

hibernum fracta glacie descendet in amnem,

ter matutino Tiberi mergetur et ipsis

uerticibus timidum caput abluet, inde superbi

totum regis agrum nuda ac tremibunda cruentis    [525

erepet genibus; si candida iusserit Io,

ibit ad Aegypti finem calidaque petitas

a Meroe portabit aquas, ut spargat in aede

Isidis, antiquo quae proxima surgit ouili.

credit enim ipsius dominae se uoce moneri.    [530

en animam et mentem cum qua di nocte loquantur!

ergo hic praecipuum summumque meretur honorem

qui grege linigero circumdatus et grege caluo

plangentis populi currit derisor Anubis.

ille petit ueniam, quotiens non abstinet uxor    [535

concubitu sacris obseruandisque diebus

magnaque debetur uiolato poena cadurco

et mouisse caput uisa est argentea serpens;

illius lacrimae meditataque murmura praestant

ut ueniam culpae non abnuat ansere magno    [540

scilicet et tenui popano corruptus Osiris.

cum dedit ille locum, cophino fenoque relicto

arcanam Iudaea tremens mendicat in aurem,

interpres legum Solymarum et magna sacerdos

arboris ac summi fida internuntia caeli.    [545

implet et illa manum, sed parcius; aere minuto

qualiacumque uoles Iudaei somnia uendunt.

spondet amatorem tenerum uel diuitis orbi

testamentum ingens calidae pulmone columbae

tractato Armenius uel Commagenus haruspex;    [550

pectora pullorum rimabitur, exta catelli

interdum et pueri; faciet quod deferat ipse.

Chaldaeis sed maior erit fiducia: quidquid

dixerit astrologus, credent a fonte relatum

Hammonis, quoniam Delphis oracula cessant    [555

et genus humanum damnat caligo futuri.

praecipuus tamen est horum, qui saepius exul,

cuius amicitia conducendaque tabella

magnus ciuis obit et formidatus Othoni.

inde fides artis, sonuit si dextera ferro    [560

laeuaque, si longe castrorum in carcere mansit.

nemo mathematicus genium indemnatus habebit,

sed qui paene perit, cui uix in Cyclada mitti

contigit et parua tandem caruisse Seripho.

consulit ictericae lento de funere matris,    [565

ante tamen de te Tanaquil tua, quando sororem

efferat et patruos, an sit uicturus adulter

post ipsam; quid enim maius dare numina possunt?

haec tamen ignorat quid sidus triste minetur

Saturni, quo laeta Venus se proferat astro,    [570

quis mensis damnis, quae dentur tempora lucro:

illius occursus etiam uitare memento,

in cuius manibus ceu pinguia sucina tritas

cernis ephemeridas, quae nullum consulit et iam

consulitur, quae castra uiro patriamque petente    [575

non ibit pariter numeris reuocata Thrasylli.

ad primum lapidem uectari cum placet, hora

sumitur ex libro; si prurit frictus ocelli

angulus, inspecta genesi collyria poscit;

aegra licet iaceat, capiendo nulla uidetur    [580

aptior hora cibo nisi quam dederit Petosiris.

si mediocris erit, spatium lustrabit utrimque

metarum et sortes ducet frontemque manumque

praebebit uati crebrum poppysma roganti.

diuitibus responsa dabit Phryx augur et inde    [585

conductus, dabit astrorum mundique peritus

atque aliquis senior qui publica fulgura condit.

plebeium in circo positum est et in aggere fatum.

quae nudis longum ostendit ceruicibus aurum

consulit ante falas delphinorumque columnas    [590

an saga uendenti nubat caupone relicto.

     hae tamen et partus subeunt discrimen et omnis

nutricis tolerant fortuna urguente labores,

sed iacet aurato uix ulla puerpera lecto.

tantum artes huius, tantum medicamina possunt,    [595

quae steriles facit atque homines in uentre necandos

conducit. gaude, infelix, atque ipse bibendum

porrige quidquid erit; nam si distendere uellet

et uexare uterum pueris salientibus, esses

Aethiopis fortasse pater, mox decolor heres    [600

impleret tabulas numquam tibi mane uidendus.

transeo suppositos et gaudia uotaque saepe

ad spurcos decepta lacus, saepe inde petitos

pontifices, salios Scaurorum nomina falso

corpore laturos. stat Fortuna inproba noctu    [605

adridens nudis infantibus: hos fouet omni

inuoluitque sinu, domibus tunc porrigit altis

secretumque sibi mimum parat; hos amat, his se

ingerit utque suos semper producit alumnos.

     hic magicos adfert cantus, hic Thessala uendit    [610

philtra, quibus ualeat mentem uexare mariti

et solea pulsare natis. quod desipis, inde est,

inde animi caligo et magna obliuio rerum

quas modo gessisti. tamen hoc tolerabile, si non

[semper aquam portes rimosa ad dolia, semper    [614a

istud onus subeas ipsis manantibus urnis,    [614b

quo rabidus nostro Phalarim de rege dedisti.]    [614c

et furere incipias ut auunculus ille Neronis,

cui totam tremuli frontem Caesonia pulli

infudit. quae non faciet quod principis uxor?

ardebant cuncta et fracta conpage ruebant

non aliter quam si fecisset Iuno maritum

insanum. minus ergo nocens erit Agrippinae    [620

boletus, siquidem unius praecordia pressit

ille senis tremulumque caput descendere iussit

in caelum et longa manantia labra saliua:

haec poscit ferrum atque ignes, haec potio torquet,

haec lacerat mixtos equitum cum sanguine patres.    [625

tanti partus equae, tanti una uenefica constat.

     oderunt natos de paelice; nemo repugnet,

nemo uetet, iam iam priuignum occidere fas est.

uos ego, pupilli, moneo, quibus amplior est res,

custodite animas et nulli credite mensae:    [630

liuida materno feruent adipata ueneno.

mordeat ante aliquis quidquid porrexerit illa

quae peperit, timidus praegustet pocula papas.

fingimus haec altum satura sumente coturnum

scilicet, et finem egressi legemque priorum    [635

grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu,

montibus ignotum Rutulis caeloque Latino?

nos utinam uani. sed clamat Pontia 'feci,

confiteor, puerisque meis aconita paraui,

quae deprensa patent; facinus tamen ipsa peregi.'    [640

tune duos una, saeuissima uipera, cena?

tune duos? 'septem, si septem forte fuissent.'

credamus tragicis quidquid de Colchide torua

dicitur et Procne; nil contra conor. et illae

grandia monstra suis audebant temporibus, sed    [645

non propter nummos. minor admiratio summis

debetur monstris, quotiens facit ira nocentes

hunc sexum et rabie iecur incendente feruntur

praecipites, ut saxa iugis abrupta, quibus mons

subtrahitur cliuoque latus pendente recedit.    [650

illam ego non tulerim quae conputat et scelus ingens

sana facit. spectant subeuntem fata mariti

Alcestim et, similis si permutatio detur,

morte uiri cupiant animam seruare catellae.

occurrent multae tibi Belides atque Eriphylae    [655

mane, Clytemestram nullus non uicus habebit.

hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem

insulsam et fatuam dextra laeuaque tenebat;

at nunc res agitur tenui pulmone rubetae,

sed tamen et ferro, si praegustarit Atrides    [660

Pontica ter uicti cautus medicamina regis.

 

 

Satura VII

Et spes et ratio studiorum in Caesare tantum;

solus enim tristes hac tempestate Camenas

respexit, cum iam celebres notique poetae

balneolum Gabiis, Romae conducere furnos

temptarent, nec foedum alii nec turpe putarent    [5

praecones fieri, cum desertis Aganippes

uallibus esuriens migraret in atria Clio.

nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra

ostendatur, ames nomen uictumque Machaerae

et uendas potius commissa quod auctio uendit    [10

stantibus, oenophorum, tripedes, armaria, cistas,

Alcithoen Pacci, Thebas et Terea Fausti.

hoc satius quam si dicas sub iudice 'uidi'

quod non uidisti; faciant equites Asiani,

[quamquam et Cappadoces faciant equitesque Bithyni]    [15

altera quos nudo traducit gallica talo.

nemo tamen studiis indignum ferre laborem

cogetur posthac, nectit quicumque canoris

eloquium uocale modis laurumque momordit.

hoc agite, o iuuenes. circumspicit et stimulat uos    [20

materiamque sibi ducis indulgentia quaerit.

si qua aliunde putas rerum expectanda tuarum

praesidia atque ideo croceae membrana tabellae

impletur, lignorum aliquid posce ocius et quae

componis dona Veneris, Telesine, marito,    [25

aut clude et positos tinea pertunde libellos.

frange miser calamum uigilataque proelia dele,

qui facis in parua sublimia carmina cella,

ut dignus uenias hederis et imagine macra.

spes nulla ulterior; didicit iam diues auarus     [30

tantum admirari, tantum laudare disertos,

ut pueri Iunonis auem. sed defluit aetas

et pelagi patiens et cassidis atque ligonis.

taedia tunc subeunt animos, tunc seque suamque

Terpsichoren odit facunda et nuda senectus.    [35

     accipe nunc artes. ne quid tibi conferat iste,

quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta,

ipse facit uersus atque uni cedit Homero

propter mille annos, et si dulcedine famae

succensus recites, maculosas commodat aedes.    [40

haec longe ferrata domus seruire iubetur

in qua sollicitas imitatur ianua portas.

scit dare libertos extrema in parte sedentis

ordinis et magnas comitum disponere uoces;

nemo dabit regum quanti subsellia constant    [45

et quae conducto pendent anabathra tigillo

quaeque reportandis posita est orchestra cathedris.

nos tamen hoc agimus tenuique in puluere sulcos

ducimus et litus sterili uersamus aratro.

nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi    [50

[consuetudo mali, tenet insanabile multos]

scribendi cacoethes et aegro in corde senescit.

sed uatem egregium, cui non sit publica uena,

qui nihil eitum soleat deducere, nec qui

communi feriat carmen triuiale moneta,    [55

hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum,

anxietate carens animus facit, omnis acerbi

inpatiens, cupidus siluarum aptusque bibendis

fontibus Aonidum. neque enim cantare sub antro

Pierio thyrsumque potest contingere maesta    [60

paupertas atque aeris inops, quo nocte dieque

corpus eget: satur est cum dicit Horatius 'euhoe.'

quis locus ingenio, nisi cum se carmine solo

uexant et dominis Cirrhae Nysaeque feruntur

pectora uestra duas non admittentia curas?    [65

magnae mentis opus nec de lodice paranda

attonitae currus et equos faciesque deorum

aspicere et qualis Rutulum confundat Erinys.

nam si Vergilio puer et tolerabile desset

hospitium, caderent omnes a crinibus hydri,    [70

surda nihil gemeret graue bucina. poscimus ut sit

non minor antiquo Rubrenus Lappa coturno,

cuius et alueolos et laenam pignerat Atreus?

non habet infelix Numitor quod mittat amico,

Quintillae quod donet habet, nec defuit illi    [75

unde emeret multa pascendum carne leonem

iam domitum; constat leuiori belua sumptu

nimirum et capiunt plus intestina poetae.

contentus fama iaceat Lucanus in hortis

marmoreis, at Serrano tenuique Saleiio    [80

gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est?

curritur ad uocem iucundam et carmen amicae

Thebaidos, laetam cum fecit Statius urbem

promisitque diem: tanta dulcedine captos

adficit ille animos tantaque libidine uolgi    [85

auditur. sed cum fregit subsellia uersu

esurit, intactam Paridi nisi uendit Agauen.

ille et militiae multis largitus honorem

semenstri uatum digitos circumligat auro.

quod non dant proceres, dabit histrio. tu Camerinos    [90

et Baream, tu nobilium magna atria curas?

praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos.

haut tamen inuideas uati quem pulpita pascunt.

quis tibi Maecenas, quis nunc erit aut Proculeius

aut Fabius, quis Cotta iterum, quis Lentulus alter?    [95

tum par ingenio pretium, tunc utile multis

pallere et uinum toto nescire Decembri.

     uester porro labor fecundior, historiarum

scriptores? perit hic plus temporis atque olei plus.

nullo quippe modo millensima pagina surgit    [100

omnibus et crescit multa damnosa papyro;

sic ingens rerum numerus iubet atque operum lex.

quae tamen inde seges? terrae quis fructus apertae?

quis dabit historico quantum daret acta legenti?

     'sed genus ignauum, quod lecto gaudet et umbra.'    [105

dic igitur quid causidicis ciuilia praestent

officia et magno comites in fasce libelli.

ipsi magna sonant, sed tum cum creditor audit

praecipue, uel si tetigit latus acrior illo

qui uenit ad dubium grandi cum codice nomen.    [110

tunc inmensa caui spirant mendacia folles

conspuiturque sinus; ueram deprendere messem

si libet, hinc centum patrimonia causidicorum,

parte alia solum russati pone Lacertae.

consedere duces, surgis tu pallidus Aiax    [115

dicturus dubia pro libertate bubulco

iudice. rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso

figantur uirides, scalarum gloria, palmae.

quod uocis pretium? siccus petasunculus et uas

pelamydum aut ueteres, Maurorum epimenia, bulbi    [120

aut uinum Tiberi deuectum, quinque lagonae.

si quater egisti, si contigit aureus unus,

inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum.

'Aemilio dabitur quantum licet, et melius nos

egimus.' huius enim stat currus aeneus, alti    [125

quadriiuges in uestibulis, atque ipse feroci

bellatore sedens curuatum hastile minatur

eminus et statua meditatur proelia lusca.

sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est

Tongilii, magno cum rhinocerote lauari    [130

qui solet et uexat lutulenta balnea turba

perque forum iuuenes longo premit assere Maedos

empturus pueros, argentum, murrina, uillas;

spondet enim Tyrio stlattaria purpura filo.

[et tamen est illis hoc utile. purpura uendit]    [135

causidicum uendunt amethystina; conuenit illi

et strepitu et facie maioris uiuere census,

sed finem inpensae non seruat prodiga Roma.

fidimus eloquio? Ciceroni nemo ducentos

nunc dederit nummos, nisi fulserit anulus ingens.    [140

respicit haec primum qui litigat, an tibi serui

octo, decem comites, an post te sella, togati

ante pedes. ideo conducta Paulus agebat

sardonyche, atque ideo pluris quam Gallus agebat,

quam Basilus. rara in tenui facundia panno.    [145

quando licet Basilo flentem producere matrem?

quis bene dicentem Basilum ferat? accipiat te

Gallia uel potius nutricula causidicorum

Africa, si placuit mercedem ponere linguae.

     declamare doces? o ferrea pectora Vetti,    [150

cum perimit saeuos classis numerosa tyrannos.

nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans

perferet atque eadem cantabit uersibus isdem.

occidit miseros crambe repetita magistros.

quis color et quod sit causae genus atque ubi summa    [155

quaestio, quae ueniant diuersa parte sagittae,

nosse uolunt omnes, mercedem soluere nemo.

'mercedem appellas? quid enim scio?' 'culpa docentis

scilicet arguitur, quod laeuae parte mamillae

nil salit Arcadico iuueni, cuius mihi sexta    [160

quaque die miserum dirus caput Hannibal inplet,

quidquid id est de quo deliberat, an petat urbem

a Cannis, an post nimbos et fulmina cautus

circumagat madidas a tempestate cohortes.

quantum uis stipulare et protinus accipe: quid do    [165

ut totiens illum pater audiat?' haec alii sex

uel plures uno conclamant ore sophistae

et ueras agitant lites raptore relicto;

fusa uenena silent, malus ingratusque maritus

et quae iam ueteres sanant mortaria caecos.    [170

ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra mouebunt

consilia, et uitae diuersum iter ingredietur

ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra,

summula ne pereat qua uilis tessera uenit

frumenti; quippe haec merces lautissima. tempta    [175

Chrysogonus quanti doceat uel Pollio quanti

lautorum pueros, artem scindes Theodori.

balnea sescentis et pluris porticus in qua

gestetur dominus quotiens pluit. anne serenum

expectet spargatque luto iumenta recenti?    [180

hic potius, namque hic mundae nitet ungula mulae.

parte alia longis Numidarum fulta columnis

surgat et algentem rapiat cenatio solem.

quanticumque domus, ueniet qui fercula docte

conponit, ueniet qui pulmentaria condit.    [185

hos inter sumptus sestertia Quintiliano,

ut multum, duo sufficient: res nulla minoris

constabit patri quam filius. 'unde igitur tot

Quintilianus habet saltus?' exempla nouorum

fatorum transi. felix et pulcher et acer,    [190

felix et sapiens et nobilis et generosus

adpositam nigrae lunam subtexit alutae,

felix orator quoque maximus et iaculator

et, si perfrixit, cantat bene. distat enim quae

sidera te excipiant modo primos incipientem    [195

edere uagitus et adhuc a matre rubentem.

si Fortuna uolet, fies de rhetore consul;

si uolet haec eadem, fiet de consule rhetor.

Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud quam

sidus et occulti miranda potentia fati?    [200

seruis regna dabunt, captiuis fata triumphum.

felix ille tamen coruo quoque rarior albo.

paenituit multos uanae sterilisque cathedrae,

sicut Tharsimachi probat exitus atque Secundi

Carrinatis; et hunc inopem uidistis, Athenae,    [205

nil praeter gelidas ausae conferre cicutas.

di maiorum umbris tenuem et sine pondere terram

spirantisque crocos et in urna perpetuum uer,

qui praeceptorem sancti uoluere parentis

esse loco. metuens uirgae iam grandis Achilles    [210

cantabat patriis in montibus et cui non tunc

eliceret risum citharoedi cauda magistri;

sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuuentus,

Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit.

     quis gremio Celadi doctique Palaemonis adfert    [215

quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc,

quodcumque est (minus est autem quam rhetoris aera),

discipuli custos praemordet acoenonoetus

et qui dispensat frangit sibi. cede, Palaemon,

et patere inde aliquid decrescere, non aliter quam    [220

institor hibernae tegetis niueique cadurci,

dummodo non pereat mediae quod noctis ab hora

sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet

qui docet obliquo lanam deducere ferro,

dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas    [225

quot stabant pueri, cum totus decolor esset

Flaccus et haereret nigro fuligo Maroni.

rara tamen merces quae cognitione tribuni

non egeat. sed uos saeuas inponite leges,

ut praeceptori uerborum regula constet,    [230

ut legat historias, auctores nouerit omnes

tamquam ungues digitosque suos, ut forte rogatus,

dum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat

nutricem Anchisae, nomen patriamque nouercae

Anchemoli, dicat quot Acestes uixerit annis,    [235

quot Siculi Phrygibus uini donauerit urnas.

exigite ut mores teneros ceu pollice ducat,

ut si quis cera uoltum facit; exigite ut sit

et pater ipsius coetus, ne turpia ludant,

ne faciant uicibus. non est leue tot puerorum    [240

obseruare manus oculosque in fine trementis.

'haec' inquit 'cura; sed cum se uerterit annus,

accipe, uictori populus quod postulat, aurum.'

 

 

Satura VIII

Stemmata quid faciunt? quid prodest, Pontice, longo

sanguine censeri, pictos ostendere uultus

maiorum et stantis in curribus Aemilianos

et Curios iam dimidios umeroque minorem

Coruinum et Galbam auriculis nasoque carentem,    [5

[quis fructus generis tabula iactare capaci

Coruinum, posthac multa contingere uirga

fumosos equitum cum dictatore magistros,]

si coram Lepidis male uiuitur? effigies quo

tot bellatorum, si luditur alea pernox    [10

ante Numantinos, si dormire incipis ortu

luciferi, quo signa duces et castra mouebant?

cur Allobrogicis et magna gaudeat ara

natus in Herculeo Fabius lare, si cupidus, si

uanus et Euganea quantumuis mollior agna,    [15

si tenerum attritus Catinensi pumice lumbum

squalentis traducit auos emptorque ueneni

frangenda miseram funestat imagine gentem?

tota licet ueteres exornent undique cerae

atria, nobilitas sola est atque unica uirtus.    [20

Paulus uel Cossus uel Drusus moribus esto,

hos ante effigies maiorum pone tuorum,

praecedant ipsas illi te consule uirgas.

prima mihi debes animi bona. sanctus haberi

iustitiaeque tenax factis dictisque mereris?    [25

agnosco procerem; salue Gaetulice, seu tu

Silanus: quocumque alto de sanguine rarus

ciuis et egregius patriae contingis ouanti,

exclamare libet populus quod clamat Osiri

inuento. quis enim generosum dixerit hunc qui    [30

indignus genere et praeclaro nomine tantum

insignis? nanum cuiusdam Atlanta uocamus,

Aethiopem Cycnum, prauam extortamque puellam

Europen; canibus pigris scabieque uetusta

leuibus et siccae lambentibus ora lucernae    [35

nomen erit pardus, tigris, leo, si quid adhuc est

quod fremat in terris uiolentius. ergo cauebis

et metues ne tu sic Creticus aut Camerinus.

     his ego quem monui? tecum mihi sermo, Rubelli

Blande. tumes alto Drusorum stemmate, tamquam    [40

feceris ipse aliquid propter quod nobilis esses,

ut te conciperet quae sanguine fulget Iuli,

non quae uentoso conducta sub aggere texit.

'uos humiles' inquis 'uolgi pars ultima nostri,

quorum nemo queat patriam monstrare parentis,    [45

ast ego Cecropides.' uiuas et originis huius

gaudia longa feras. tamen ima plebe Quiritem

facundum inuenies, solet hic defendere causas

nobilis indocti; ueniet de plebe togata

qui iuris nodos et legum aenigmata soluat;    [50

hinc petit Euphraten iuuenis domitique Bataui

custodes aquilas armis industrius; at tu

nil nisi Cecropides truncoque simillimus Hermae.

nullo quippe alio uincis discrimine quam quod

illi marmoreum caput est, tua uiuit imago.    [55

dic mihi, Teucrorum proles, animalia muta

quis generosa putet nisi fortia. nempe uolucrem

sic laudamus equum, facili cui plurima palma

feruet et exultat rauco uictoria circo;

nobilis hic, quocumque uenit de gramine, cuius    [60

clara fuga ante alios et primus in aequore puluis.

sed uenale pecus Coryphaei posteritas et

Hirpini, si rara iugo uictoria sedit.

nil ibi maiorum respectus, gratia nulla

umbrarum; dominos pretiis mutare iubentur    [65

exiguis, trito ducunt epiraedia collo

segnipedes dignique molam uersare nepotes.

ergo ut miremur te, non tua, priuum aliquid da

quod possim titulis incidere praeter honores

quos illis damus ac dedimus, quibus omnia debes.    [70

     haec satis ad iuuenem quem nobis fama superbum

tradit et inflatum plenumque Nerone propinquo;

rarus enim ferme sensus communis in illa

fortuna. sed te censeri laude tuorum,

Pontice, noluerim sic ut nihil ipse futurae    [75

laudis agas. miserum est aliorum incumbere famae,

ne conlapsa ruant subductis tecta columnis.

stratus humi palmes uiduas desiderat ulmos.

esto bonus miles, tutor bonus, arbiter idem

integer; ambiguae si quando citabere testis    [80

incertaeque rei, Phalaris licet imperet ut sis

falsus et admoto dictet periuria tauro,

summum crede nefas animam praeferre pudori

et propter uitam uiuendi perdere causas.

dignus morte perit, cenet licet ostrea centum     [85

Gaurana et Cosmi toto mergatur aeno.

expectata diu tandem prouincia cum te

rectorem accipiet, pone irae frena modumque,

pone et auaritiae, miserere inopum sociorum:

ossa uides rerum uacuis exucta medullis.    [90

respice quid moneant leges, quid curia mandet,

praemia quanta bonos maneant, quam fulmine iusto

et Capito et Tutor ruerint damnante senatu,

piratae Cilicum. sed quid damnatio confert?

praeconem, Chaerippe, tuis circumspice pannis,    [95

cum Pansa eripiat quidquid tibi Natta reliquit,

iamque tace; furor est post omnia perdere naulum.

non idem gemitus olim neque uulnus erat par

damnorum sociis florentibus et modo uictis.

plena domus tunc omnis, et ingens stabat aceruos    [100

nummorum, Spartana chlamys, conchylia Coa,

et cum Parrhasii tabulis signisque Myronis

Phidiacum uiuebat ebur, nec non Polycliti

multus ubique labor, rarae sine Mentore mensae.

inde ~Dolabella atque hinc~ Antonius, inde    [105

sacrilegus Verres referebant nauibus altis

occulta spolia et plures de pace triumphos.

nunc sociis iuga pauca boum, grex paruus equarum,

et pater armenti capto eripietur agello,

ipsi deinde Lares, si quod spectabile signum.    [110

[si quis in aedicula deus unicus; haec etenim sunt

pro summis, nam sunt haec maxima. despicias tu]

forsitan inbellis Rhodios unctamque Corinthon

despicias merito: quid resinata iuuentus

cruraque totius facient tibi leuia gentis?    [115

horrida uitanda est Hispania, Gallicus axis

Illyricumque latus; parce et messoribus illis

qui saturant urbem circo scenaeque uacantem;

quanta autem inde feres tam dirae praemia culpae,

cum tenuis nuper Marius discinxerit Afros?    [120

curandum in primis ne magna iniuria fiat

fortibus et miseris. tollas licet omne quod usquam est

auri atque argenti, scutum gladiumque relinques.

[et iaculum et galeam; spoliatis arma supersunt.]

quod modo proposui, non est sententia, uerum est;    [125

credite me uobis folium recitare Sibyllae.

si tibi sancta cohors comitum, si nemo tribunal

uendit acersecomes, si nullum in coniuge crimen

nec per conuentus et cuncta per oppida curuis

unguibus ire parat nummos raptura Celaeno,    [130

tum licet a Pico numeres genus, altaque si te

nomina delectant omnem Titanida pugnam

inter maiores ipsumque Promethea ponas.

[de quocumque uoles proauom tibi sumito libro.]

quod si praecipitem rapit ambitio atque libido,    [135

si frangis uirgas sociorum in sanguine, si te

delectant hebetes lasso lictore secures,

incipit ipsorum contra te stare parentum

nobilitas claramque facem praeferre pudendis.

omne animi uitium tanto conspectius in se    [140

crimen habet, quanto maior qui peccat habetur.

quo mihi te, solitum falsas signare tabellas,

in templis quae fecit auus statuamque parentis

ante triumphalem? quo, si nocturnus adulter

tempora Santonico uelas adoperta cucullo?    [145

     praeter maiorum cineres atque ossa uolucri

carpento rapitur pinguis Lateranus, et ipse,

ipse rotam adstringit sufflamine mulio consul,

nocte quidem, sed Luna uidet, sed sidera testes

intendunt oculos. finitum tempus honoris    [150

cum fuerit, clara Lateranus luce flagellum

sumet et occursum numquam trepidabit amici

iam senis ac uirga prior adnuet atque maniplos

soluet et infundet iumentis hordea lassis.

interea, dum lanatas robumque iuuencum    [155

more Numae caedit, Iouis ante altaria iurat

solam Eponam et facies olida ad praesepia pictas.

sed cum peruigiles placet instaurare popinas,

obuius adsiduo Syrophoenix udus amomo

currit, Idymaeae Syrophoenix incola portae    [160

hospitis adfectu dominum regemque salutat,

et cum uenali Cyane succincta lagona.

defensor culpae dicet mihi 'fecimus et nos

haec iuuenes.' esto, desisti nempe nec ultra

fouisti errorem. breue sit quod turpiter audes,     [165

quaedam cum prima resecentur crimina barba.

indulge ueniam pueris: Lateranus ad illos

thermarum calices inscriptaque lintea uadit

maturus bello Armeniae Syriaeque tuendis

amnibus et Rheno atque Histro. praestare Neronem    [170

securum ualet haec aetas. mitte Ostia, Caesar,

mitte, sed in magna legatum quaere popina:

inuenies aliquo cum percussore iacentem,

permixtum nautis et furibus ac fugitiuis,

inter carnifices et fabros sandapilarum    [175

et resupinati cessantia tympana galli.

aequa ibi libertas, communia pocula, lectus

non alius cuiquam, nec mensa remotior ulli.

quid facias talem sortitus, Pontice, seruum?

nempe in Lucanos aut Tusca ergastula mittas.    [180

at uos, Troiugenae, uobis ignoscitis et quae

turpia cerdoni Volesos Brutumque decebunt.

     quid si numquam adeo foedis adeoque pudendis

utimur exemplis, ut non peiora supersint?

consumptis opibus uocem, Damasippe, locasti    [185

sipario, clamosum ageres ut Phasma Catulli.

Laureolum uelox etiam bene Lentulus egit,

iudice me dignus uera cruce. nec tamen ipsi

ignoscas populo; populi frons durior huius,

qui sedet et spectat triscurria patriciorum,    [190

planipedes audit Fabios, ridere potest qui

Mamercorum alapas. quanti sua funera uendant

quid refert? uendunt nullo cogente Nerone,

nec dubitant celsi praetoris uendere ludis.

finge tamen gladios inde atque hinc pulpita poni,    [195

quid satius? mortem sic quisquam exhorruit, ut sit

zelotypus Thymeles, stupidi collega Corinthi?

res haut mira tamen citharoedo principe mimus

nobilis. haec ultra quid erit nisi ludus? et illic

dedecus urbis habes, nec murmillonis in armis    [200

nec clipeo Gracchum pugnantem aut falce supina;

damnat enim talis habitus [sed damnat et odit,

nec galea faciem abscondit]: mouet ecce tridentem.

postquam uibrata pendentia retia dextra

nequiquam effudit, nudum ad spectacula uoltum    [205

erigit et tota fugit agnoscendus harena.

credamus tunicae, de faucibus aurea cum se

porrigat et longo iactetur spira galero.

ergo ignominiam grauiorem pertulit omni

uolnere cum Graccho iussus pugnare secutor.    [210

     libera si dentur populo suffragia, quis tam

perditus ut dubitet Senecam praeferre Neroni?

cuius supplicio non debuit una parari

simia nec serpens unus nec culleus unus.

par Agamemnonidae crimen, sed causa facit rem    [215

dissimilem. quippe ille deis auctoribus ultor

patris erat caesi media inter pocula, sed nec

Electrae iugulo se polluit aut Spartani

sanguine coniugii, nullis aconita propinquis

miscuit, in scena numquam cantauit Orestes,    [220

Troica non scripsit. quid enim Verginius armis

debuit ulcisci magis aut cum Vindice Galba,

quod Nero tam saeua crudaque tyrannide fecit?

haec opera atque hae sunt generosi principis artes,

gaudentis foedo peregrina ad pulpita cantu    [225

prostitui Graiaeque apium meruisse coronae.

maiorum effigies habeant insignia uocis,

ante pedes Domiti longum tu pone Thyestae

syrma uel Antigones seu personam Melanippes,

et de marmoreo citharam suspende colosso.    [230

     quid, Catilina, tuis natalibus atque Cethegi

inueniet quisquam sublimius? arma tamen uos

nocturna et flammas domibus templisque paratis,

ut bracatorum pueri Senonumque minores,

ausi quod liceat tunica punire molesta.    [235

sed uigilat consul uexillaque uestra coercet.

hic nouus Arpinas, ignobilis et modo Romae

municipalis eques, galeatum ponit ubique

praesidium attonitis et in omni monte laborat.

tantum igitur muros intra toga contulit illi    [240

nominis ac tituli, quantum ~in~ Leucade, quantum

Thessaliae campis Octauius abstulit udo

caedibus adsiduis gladio; sed Roma parentem,

Roma patrem patriae Ciceronem libera dixit.

Arpinas alius Volscorum in monte solebat    [245

poscere mercedes alieno lassus aratro;

nodosam post haec frangebat uertice uitem,

si lentus pigra muniret castra dolabra.

hic tamen et Cimbros et summa pericula rerum

excipit et solus trepidantem protegit urbem,    [250

atque ideo, postquam ad Cimbros stragemque uolabant

qui numquam attigerant maiora cadauera corui,

nobilis ornatur lauro collega secunda.

plebeiae Deciorum animae, plebeia fuerunt

nomina; pro totis legionibus hi tamen et pro    [255

omnibus auxiliis atque omni pube Latina

sufficiunt dis infernis Terraeque parenti.

[pluris enim Decii quam quae seruantur ab illis.]

ancilla natus trabeam et diadema Quirini

et fascis meruit, regum ultimus ille bonorum.    [260

prodita laxabant portarum claustra tyrannis

exulibus iuuenes ipsius consulis et quos

magnum aliquid dubia pro libertate deceret,

quod miraretur cum Coclite Mucius et quae

imperii finis Tiberinum uirgo natauit.    [265

occulta ad patres produxit crimina seruus

matronis lugendus; at illos uerbera iustis

adficiunt poenis et legum prima securis.

     malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis

Aeacidae similis Volcaniaque arma capessas,    [270

quam te Thersitae similem producat Achilles.

et tamen, ut longe repetas longeque reuoluas

nomen, ab infami gentem deducis asylo;

maiorum primus, quisquis fuit ille, tuorum

aut pastor fuit aut illud quod dicere nolo.

 

 

Satura IX

Scire uelim quare totiens mihi, Naeuole, tristis

occurras fronte obducta ceu Marsya uictus.

quid tibi cum uultu, qualem deprensus habebat

Rauola dum Rhodopes uda terit inguina barba?

[nos colaphum incutimus lambenti crustula seruo.]    [5

non erit hac facie miserabilior Crepereius

Pollio, qui triplicem usuram praestare paratus

circumit et fatuos non inuenit. unde repente

tot rugae? certe modico contentus agebas

uernam equitem, conuiua ioco mordente facetus    [10

et salibus uehemens intra pomeria natis.

omnia nunc contra, uultus grauis, horrida siccae

silua comae, nullus tota nitor in cute, qualem

Bruttia praestabat calidi tibi fascia uisci,

sed fruticante pilo neglecta et squalida crura.    [15

quid macies aegri ueteris, quem tempore longo

torret quarta dies olimque domestica febris?

deprendas animi tormenta latentis in aegro

corpore, deprendas et gaudia; sumit utrumque

inde habitum facies. igitur flexisse uideris    [20

propositum et uitae contrarius ire priori.

nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et Ganymedem

Pacis et aduectae secreta Palatia matris

et Cererem (nam quo non prostat femina templo?)

notior Aufidio moechus celebrare solebas,    [25

quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos.

     'utile et hoc multis uitae genus, at mihi nullum

inde operae pretium. pingues aliquando lacernas,

munimenta togae, duri crassique coloris

et male percussas textoris pectine Galli    [30

accipimus, tenue argentum uenaeque secundae.

fata regunt homines, fatum est et partibus illis

quas sinus abscondit. nam si tibi sidera cessant,

nil faciet longi mensura incognita nerui,

quamuis te nudum spumanti Virro labello    [35

uiderit et blandae adsidue densaeque tabellae

sollicitent, autos gar ephelketai andra kinaidos.

quod tamen ulterius monstrum quam mollis auarus?

"haec tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti."

computat et ceuet. ponatur calculus, adsint    [40

cum tabula pueri; numera sestertia quinque

omnibus in rebus, numerentur deinde labores.

an facile et pronum est agere intra uiscera penem

legitimum atque illic hesternae occurrere cenae?

seruus erit minus ille miser qui foderit agrum    [45

quam dominum. sed tu sane tenerum et puerum te

et pulchrum et dignum cyatho caeloque putabas.

uos humili adseculae, uos indulgebitis umquam

cultori, iam nec morbo donare parati?

en cui tu uiridem umbellam, cui sucina mittas    [50

grandia, natalis quotiens redit aut madidum uer

incipit et strata positus longaque cathedra

munera femineis tractat secreta kalendis.

dic, passer, cui tot montis, tot praedia seruas

Apula, tot miluos intra tua pascua lassas?    [55

te Trifolinus ager fecundis uitibus implet

suspectumque iugum Cumis et Gaurus inanis—

nam quis plura linit uicturo dolia musto?—

quantum erat exhausti lumbos donare clientis

iugeribus paucis! meliusne hic rusticus infans    [60

cum matre et casulis et conlusore catello

cymbala pulsantis legatum fiet amici?

"improbus es cum poscis" ait. sed pensio clamat

"posce," sed appellat puer unicus ut Polyphemi

lata acies per quam sollers euasit Vlixes.    [65

alter emendus erit, namque hic non sufficit, ambo

pascendi. quid agam bruma spirante? quid, oro,

quid dicam scapulis puerorum aquilone Decembri

et pedibus? "durate atque expectate cicadas"?

uerum, ut dissimules, ut mittas cetera, quanto    [70

metiris pretio quod, ni tibi deditus essem

deuotusque cliens, uxor tua uirgo maneret?

scis certe quibus ista modis, quam saepe rogaris

et quae pollicitus. fugientem saepe puellam

amplexu rapui; tabulas quoque ruperat et iam    [75

signabat; tota uix hoc ego nocte redemi

te plorante foris. testis mihi lectulus et tu,

ad quem peruenit lecti sonus et dominae uox.

instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum

coniugium in multis domibus seruauit adulter.    [80

quo te circumagas? quae prima aut ultima ponas?

nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum

quod tibi filiolus uel filia nascitur ex me?

tollis enim et libris actorum spargere gaudes

argumenta uiri. foribus suspende coronas:    [85

iam pater es, dedimus quod famae opponere possis.

iura parentis habes, propter me scriberis heres,

legatum omne capis nec non et dulce caducum.

commoda praeterea iungentur multa caducis,

si numerum, si tres impleuero.' iusta doloris,    [90

Naeuole, causa tui; contra tamen ille quid adfert?

     'neglegit atque alium bipedem sibi quaerit asellum.

haec soli commissa tibi celare memento

et tacitus nostras intra te fige querellas;

nam res mortifera est inimicus pumice leuis.    [95

qui modo secretum commiserat, ardet et odit,

tamquam prodiderim quidquid scio. sumere ferrum,

fuste aperire caput, candelam adponere ualuis

non dubitat. nec contemnas aut despicias quod

his opibus numquam cara est annona ueneni.    [100

ergo occulta teges ut curia Martis Athenis.'

     o Corydon, Corydon, secretum diuitis ullum

esse putas? serui ut taceant, iumenta loquentur

et canis et postes et marmora. claude fenestras,

uela tegant rimas, iunge ostia, tollite lumen,    [105

e medio fac eant omnes, prope nemo recumbat;

quod tamen ad cantum galli facit ille secundi

proximus ante diem caupo sciet, audiet et quae

finxerunt pariter libarius, archimagiri,

carptores. quod enim dubitant componere crimen    [110

in dominos, quotiens rumoribus ulciscuntur

baltea? nec derit qui te per compita quaerat

nolentem et miseram uinosus inebriet aurem.

illos ergo roges quidquid paulo ante petebas

a nobis, taceant illi. sed prodere malunt    [115

arcanum quam subrepti potare Falerni

pro populo faciens quantum Saufeia bibebat.

uiuendum recte, cum propter plurima, ~tunc est~

idcirco ut possis linguam contemnere serui.

[praecipue causis, ut linguas mancipiorum    [120

contemnas; nam lingua mali pars pessima serui.

deterior tamen hic qui liber non erit illis

quorum animas et farre suo custodit et aere.]

     'utile consilium modo, sed commune, dedisti.

nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes    [125

deceptas? festinat enim decurrere uelox

flosculus angustae miseraeque breuissima uitae

portio; dum bibimus, dum serta, unguenta, puellas

poscimus, obrepit non intellecta senectus.'

     ne trepida, numquam pathicus tibi derit amicus    [130

stantibus et saluis his collibus; undique ad illos

conuenient et carpentis et nauibus omnes

qui digito scalpunt uno caput. altera maior

spes superest, tu tantum erucis inprime dentem.

[gratus eris, tu tantum erucis inprime dentem.]    [134a

     'haec exempla para felicibus; at mea Clotho

et Lachesis gaudent, si pascitur inguine uenter.

o parui nostrique Lares, quos ture minuto

aut farre et tenui soleo exorare corona,

quando ego figam aliquid quo sit mihi tuta senectus

a tegete et baculo? uiginti milia fenus    [140

pigneribus positis, argenti uascula puri,

sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes

de grege Moesorum, qui me ceruice locata

securum iubeant clamoso insistere circo;

sit mihi praeterea curuus caelator, et alter    [145

qui multas facies pingit cito; sufficiunt haec.

quando ego pauper ero? uotum miserabile, nec spes

his saltem; nam cum pro me Fortuna uocatur,

adfixit ceras illa de naue petitas

quae Siculos cantus effugit remige surdo.'

 

 

Satura X

Omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque

Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt

uera bona atque illis multum diuersa, remota

erroris nebula. quid enim ratione timemus

aut cupimus? quid tam dextro pede concipis ut te    [5

conatus non paeniteat uotique peracti?

euertere domos totas optantibus ipsis

di faciles. nocitura toga, nocitura petuntur

militia; torrens dicendi copia multis

et sua mortifera est facundia; uiribus ille    [10

confisus periit admirandisque lacertis;

sed pluris nimia congesta pecunia cura

strangulat et cuncta exuperans patrimonia census

quanto delphinis ballaena Britannica maior.

temporibus diris igitur iussuque Neronis    [15

Longinum et magnos Senecae praediuitis hortos

clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes

tota cohors: rarus uenit in cenacula miles.

pauca licet portes argenti uascula puri

nocte iter ingressus, gladium contumque timebis    [20

et mota ad lunam trepidabis harundinis umbra:

cantabit uacuus coram latrone uiator.

prima fere uota et cunctis notissima templis

diuitiae, crescant ut opes, ut maxima toto

nostra sit arca foro. sed nulla aconita bibuntur    [25

fictilibus; tunc illa time cum pocula sumes

gemmata et lato Setinum ardebit in auro.

iamne igitur laudas quod de sapientibus alter

ridebat, quotiens a limine mouerat unum

protuleratque pedem, flebat contrarius auctor?    [30

sed facilis cuiuis rigidi censura cachinni:

mirandum est unde ille oculis suffecerit umor.

perpetuo risu pulmonem agitare solebat

Democritus, quamquam non essent urbibus illis

praetextae, trabeae, fasces, lectica, tribunal.    [35

quid si uidisset praetorem curribus altis

extantem et medii sublimem puluere circi

in tunica Iouis et pictae Sarrana ferentem

ex umeris aulaea togae magnaeque coronae

tantum orbem, quanto ceruix non sufficit ulla?    [40

quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul

ne placeat, curru seruus portatur eodem.

da nunc et uolucrem, sceptro quae surgit eburno,

illinc cornicines, hinc praecedentia longi

agminis officia et niueos ad frena Quirites,    [45

defossa in loculos quos sportula fecit amicos.

tum quoque materiam risus inuenit ad omnis

occursus hominum, cuius prudentia monstrat

summos posse uiros et magna exempla daturos

ueruecum in patria crassoque sub aere nasci.    [50

ridebat curas nec non et gaudia uolgi,

interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci

mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.

     ergo superuacua aut quae perniciosa petuntur?

propter quae fas est genua incerare deorum?    [55

     quosdam praecipitat subiecta potentia magnae

inuidiae, mergit longa atque insignis honorum

pagina. descendunt statuae restemque secuntur,

ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis

caedit et inmeritis franguntur crura caballis.    [60

iam strident ignes, iam follibus atque caminis

ardet adoratum populo caput et crepat ingens

Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda

fiunt urceoli, pelues, sartago, matellae.

pone domi laurus, duc in Capitolia magnum    [65

cretatumque bouem: Seianus ducitur unco

spectandus, gaudent omnes. 'quae labra, quis illi

uultus erat! numquam, si quid mihi credis, amaui

hunc hominem. sed quo cecidit sub crimine? quisnam

delator quibus indicibus, quo teste probauit?'    [70

'nil horum; uerbosa et grandis epistula uenit

a Capreis.' 'bene habet, nil plus interrogo.' sed quid

turba Remi? sequitur fortunam, ut semper, et odit

damnatos. idem populus, si Nortia Tusco

fauisset, si oppressa foret secura senectus    [75

principis, hac ipsa Seianum diceret hora

Augustum. iam pridem, ex quo suffragia nulli

uendimus, effudit curas; nam qui dabat olim

imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se

continet atque duas tantum res anxius optat,    [80

panem et circenses. 'perituros audio multos.'

'nil dubium, magna est fornacula.' 'pallidulus mi

Bruttidius meus ad Martis fuit obuius aram;

quam timeo, uictus ne poenas exigat Aiax

ut male defensus. curramus praecipites et,    [85

dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem.

sed uideant serui, ne quis neget et pauidum in ius

ceruice obstricta dominum trahat.' hi sermones

tunc de Seiano, secreta haec murmura uolgi.

uisne salutari sicut Seianus, habere    [90

tantundem atque illi summas donare curules,

illum exercitibus praeponere, tutor haberi

principis angusta Caprearum in rupe sedentis

cum grege Chaldaeo? uis certe pila, cohortis,

egregios equites et castra domestica; quidni     [95

haec cupias? et qui nolunt occidere quemquam

posse uolunt. sed quae praeclara et prospera tanti,

ut rebus laetis par sit mensura malorum?

huius qui trahitur praetextam sumere mauis

an Fidenarum Gabiorumque esse potestas    [100

et de mensura ius dicere, uasa minora

frangere pannosus uacuis aedilis Vlubris?

ergo quid optandum foret ignorasse fateris

Seianum; nam qui nimios optabat honores

et nimias poscebat opes, numerosa parabat    [105

excelsae turris tabulata, unde altior esset

casus et inpulsae praeceps inmane ruinae.

quid Crassos, quid Pompeios euertit et illum,

ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites?

summus nempe locus nulla non arte petitus    [110

magnaque numinibus uota exaudita malignis.

ad generum Cereris sine caede ac uulnere pauci

descendunt reges et sicca morte tyranni.

     eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis

incipit optare et totis quinquatribus optat    [115

quisquis adhuc uno parcam colit asse Mineruam,

quem sequitur custos angustae uernula capsae.

eloquio sed uterque perit orator, utrumque

largus et exundans leto dedit ingenii fons.

ingenio manus est et ceruix caesa, nec umquam    [120

sanguine causidici maduerunt rostra pusilli.

'o fortunatam natam me consule Romam:'

Antoni gladios potuit contemnere si sic

omnia dixisset. ridenda poemata malo

quam te, conspicuae diuina Philippica famae,     [125

uolueris a prima quae proxima. saeuus et illum

exitus eripuit, quem mirabantur Athenae

torrentem et pleni moderantem frena theatri.

dis ille aduersis genitus fatoque sinistro,

quem pater ardentis massae fuligine lippus    [130

a carbone et forcipibus gladiosque paranti

incude et luteo Volcano ad rhetora misit.

     bellorum exuuiae, truncis adfixa tropaeis

lorica et fracta de casside buccula pendens

et curtum temone iugum uictaeque triremis    [135

aplustre et summo tristis captiuos in arcu

humanis maiora bonis creduntur. ad hoc se

Romanus Graiusque et barbarus induperator

erexit, causas discriminis atque laboris

inde habuit: tanto maior famae sitis est quam    [140

uirtutis. quis enim uirtutem amplectitur ipsam,

praemia si tollas? patriam tamen obruit olim

gloria paucorum et laudis titulique cupido

haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae

discutienda ualent sterilis mala robora fici,    [145

quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.

expende Hannibalem: quot libras in duce summo

inuenies? hic est quem non capit Africa Mauro

percussa oceano Niloque admota tepenti

rursus ad Aethiopum populos aliosque elephantos.    [150

additur imperiis Hispania, Pyrenaeum

transilit. opposuit natura Alpemque niuemque:

diducit scopulos et montem rumpit aceto.

iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit.

'acti' inquit 'nihil est, nisi Poeno milite portas    [155

frangimus et media uexillum pono Subura.'

o qualis facies et quali digna tabella,

cum Gaetula ducem portaret belua luscum!

exitus ergo quis est? o gloria! uincitur idem

nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus    [160

mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,

donec Bithyno libeat uigilare tyranno.

finem animae, quae res humanas miscuit olim,

non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille

Cannarum uindex et tanti sanguinis ultor    [165

anulus. i, demens, et saeuas curre per Alpes

ut pueris placeas et declamatio fias.

unus Pellaeo iuueni non sufficit orbis,

aestuat infelix angusto limite mundi

ut Gyarae clausus scopulis paruaque Seripho;    [170

cum tamen a figulis munitam intrauerit urbem,

sarcophago contentus erit. mors sola fatetur

quantula sint hominum corpuscula. creditur olim

uelificatus Athos et quidquid Graecia mendax

audet in historia, constratum classibus isdem    [175

suppositumque rotis solidum mare; credimus altos

defecisse amnes epotaque flumina Medo

prandente et madidis cantat quae Sostratus alis.

ille tamen qualis rediit Salamine relicta,

in Corum atque Eurum solitus saeuire flagellis    [180

barbarus Aeolio numquam hoc in carcere passos,

ipsum conpedibus qui uinxerat Ennosigaeum

(mitius id sane, quod non et stigmate dignum

credidit. huic quisquam uellet seruire deorum?)—

sed qualis rediit? nempe una naue, cruentis    [185

fluctibus ac tarda per densa cadauera prora.

has totiens optata exegit gloria poenas.

     'da spatium uitae, multos da, Iuppiter, annos.'

hoc recto uoltu, solum hoc et pallidus optas.

sed quam continuis et quantis longa senectus    [190

plena malis! deformem et taetrum ante omnia uultum

dissimilemque sui, deformem pro cute pellem

pendentisque genas et talis aspice rugas

quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus,

in uetula scalpit iam mater simia bucca.    [195

plurima sunt iuuenum discrimina, pulchrior ille

hoc atque +ille+ alio, multum hic robustior illo:

una senum facies, cum uoce trementia membra

et iam leue caput madidique infantia nasi;

frangendus misero gingiua panis inermi.    [200

usque adeo grauis uxori natisque sibique,

ut captatori moueat fastidia Cosso.

non eadem uini atque cibi torpente palato

gaudia; nam coitus iam longa obliuio, uel si

coneris, iacet exiguus cum ramice neruus    [205

et, quamuis tota palpetur nocte, iacebit.

anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri

canities? quid quod merito suspecta libido est

quae uenerem adfectat sine uiribus? aspice partis

nunc damnum alterius. nam quae cantante uoluptas,    [210

sit licet eximius, citharoedo siue Seleuco

et quibus aurata mos est fulgere lacerna?

quid refert, magni sedeat qua parte theatri

qui uix cornicines exaudiet atque tubarum

concentus? clamore opus est ut sentiat auris    [215

quem dicat uenisse puer, quot nuntiet horas.

praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis

febre calet sola, circumsilit agmine facto

morborum omne genus, quorum si nomina quaeras,

promptius expediam quot amauerit Oppia moechos,    [220

quot Themison aegros autumno occiderit uno,

quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus

pupillos, quot longa uiros exorbeat uno

Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus;

percurram citius quot uillas possideat nunc    [225

quo tondente grauis iuueni mihi barba sonabat.

ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis; ambos

perdidit ille oculos et luscis inuidet; huius

pallida labra cibum accipiunt digitis alienis,

ipse ad conspectum cenae diducere rictum    [230

suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem

ore uolat pleno mater ieiuna. sed omni

membrorum damno maior dementia, quae nec

nomina seruorum nec uoltum agnoscit amici

cum quo praeterita cenauit nocte, nec illos    [235

quos genuit, quos eduxit. nam codice saeuo

heredes uetat esse suos, bona tota feruntur

ad Phialen; tantum artificis ualet halitus oris,

quod steterat multis in carcere fornicis annis.

ut uigeant sensus animi, ducenda tamen sunt    [240

funera natorum, rogus aspiciendus amatae

coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae.

haec data poena diu uiuentibus, ut renouata

semper clade domus multis in luctibus inque

perpetuo maerore et nigra ueste senescant.    [245

rex Pylius, magno si quicquam credis Homero,

exemplum uitae fuit a cornice secundae.

felix nimirum, qui tot per saecula mortem

distulit atque suos iam dextra conputat annos,

quique nouum totiens mustum bibit. oro parumper    [250

attendas quantum de legibus ipse queratur

fatorum et nimio de stamine, cum uidet acris

Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni,

quisquis adest, socio cur haec in tempora duret,

quod facinus dignum tam longo admiserit aeuo.    [255

haec eadem Peleus, raptum cum luget Achillem,

atque alius, cui fas Ithacum lugere natantem.

incolumi Troia Priamus uenisset ad umbras

Assaraci magnis sollemnibus Hectore funus

portante ac reliquis fratrum ceruicibus inter    [260

Iliadum lacrimas, ut primos edere planctus

Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla,

si foret extinctus diuerso tempore, quo non

coeperat audaces Paris aedificare carinas.

longa dies igitur quid contulit? omnia uidit    [265

euersa et flammis Asiam ferroque cadentem.

tunc miles tremulus posita tulit arma tiara

et ruit ante aram summi Iouis ut uetulus bos,

qui domini cultris tenue et miserabile collum

praebet ab ingrato iam fastiditus aratro.    [270

exitus ille utcumque hominis, sed torua canino

latrauit rictu quae post hunc uixerat uxor.

festino ad nostros et regem transeo Ponti

et Croesum, quem uox iusti facunda Solonis

respicere ad longae iussit spatia ultima uitae.    [275

exilium et carcer Minturnarumque paludes

et mendicatus uicta Carthagine panis

hinc causas habuere; quid illo ciue tulisset

natura in terris, quid Roma beatius umquam,

si circumducto captiuorum agmine et omni    [280

bellorum pompa animam exhalasset opimam,

cum de Teutonico uellet descendere curru?

prouida Pompeio dederat Campania febres

optandas, sed multae urbes et publica uota

uicerunt; igitur Fortuna ipsius et urbis    [285

seruatum uicto caput abstulit. hoc cruciatu

Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus

integer et iacuit Catilina cadauere toto.

     formam optat modico pueris, maiore puellis

murmure, cum Veneris fanum uidet, anxia mater    [290

usque ad delicias uotorum. 'cur tamen' inquit

'corripias? pulchra gaudet Latona Diana.'

sed uetat optari faciem Lucretia qualem

ipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia gibbum

accipere +atque suum+ Rutilae dare. filius autem    [295

corporis egregii miseros trepidosque parentes

semper habet: rara est adeo concordia formae

atque pudicitiae. sanctos licet horrida mores

tradiderit domus ac ueteres imitata Sabinos,

praeterea castum ingenium uoltumque modesto    [300

sanguine feruentem tribuat natura benigna

larga manu (quid enim puero conferre potest plus

custode et cura natura potentior omni?),

non licet esse uiro; nam prodiga corruptoris

improbitas ipsos audet temptare parentes:    [305

tanta in muneribus fiducia. nullus ephebum

deformem saeua castrauit in arce tyrannus,

nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec

strumosum atque utero pariter gibboque tumentem.

i nunc et iuuenis specie laetare tui, quem    [310

maiora expectant discrimina. fiet adulter

publicus et poenas metuet quascumque mariti

+irati+ debet, nec erit felicior astro

Martis, ut in laqueos numquam incidat. exigit autem

interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori    [315

concessit: necat hic ferro, secat ille cruentis

uerberibus, quosdam moechos et mugilis intrat.

sed tuus Endymion dilectae fiet adulter

matronae. mox cum dederit Seruilia nummos

fiet et illius quam non amat, exuet omnem    [320

corporis ornatum; quid enim ulla negauerit udis

inguinibus, siue est haec Oppia siue Catulla?

deterior totos habet illic femina mores.

'sed casto quid forma nocet?' quid profuit immo

Hippolyto graue propositum, quid Bellerophonti?    [325

erubuit +nempe haec+ ceu fastidita repulso

nec Stheneboea minus quam Cressa excanduit, et se

concussere ambae. mulier saeuissima tunc est

cum stimulos odio pudor admouet. elige quidnam

suadendum esse putes cui nubere Caesaris uxor    [330

destinat. optimus hic et formonsissimus idem

gentis patriciae rapitur miser extinguendus

Messalinae oculis; dudum sedet illa parato

flammeolo Tyriusque palam genialis in hortis

sternitur et ritu decies centena dabuntur    [335

antiquo, ueniet cum signatoribus auspex.

haec tu secreta et paucis commissa putabas?

non nisi legitime uolt nubere. quid placeat dic.

ni parere uelis, pereundum erit ante lucernas;

si scelus admittas, dabitur mora paruula, dum res    [340

nota urbi et populo contingat principis aurem.

dedecus ille domus sciet ultimus. interea tu

obsequere imperio, si tanti uita dierum

paucorum. quidquid leuius meliusque putaris,

praebenda est gladio pulchra haec et candida ceruix.    [345

     nil ergo optabunt homines? si consilium uis,

permittes ipsis expendere numinibus quid

conueniat nobis rebusque sit utile nostris;

nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di.

carior est illis homo quam sibi. nos animorum    [350

inpulsu et caeca magnaque cupidine ducti

coniugium petimus partumque uxoris, at illis

notum qui pueri qualisque futura sit uxor.

ut tamen et poscas aliquid uoueasque sacellis

exta et candiduli diuina tomacula porci,    [355

orandum est ut sit mens sana in corpore sano.

fortem posce animum mortis terrore carentem,

qui spatium uitae extremum inter munera ponat

naturae, qui ferre queat quoscumque labores,

nesciat irasci, cupiat nihil et potiores    [360

Herculis aerumnas credat saeuosque labores

et uenere et cenis et pluma Sardanapalli.

monstro quod ipse tibi possis dare; semita certe

tranquillae per uirtutem patet unica uitae.

nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,    [365

nos facimus, Fortuna, deam caeloque locamus.

 

 

Satura XI

Atticus eximie si cenat, lautus habetur,

si Rutilus, demens. quid enim maiore cachinno

excipitur uolgi quam pauper Apicius? omnis

conuictus, thermae, stationes, omne theatrum

de Rutilo. nam dum ualida ac iuuenalia membra    [5

sufficiunt galeae dumque ardent sanguine, fertur

non cogente quidem sed nec prohibente tribuno

scripturus leges et regia uerba lanistae.

multos porro uides, quos saepe elusus ad ipsum

creditor introitum solet expectare macelli,    [10

et quibus in solo uiuendi causa palato est.

egregius cenat meliusque miserrimus horum

et cito casurus iam perlucente ruina.

interea gustus elementa per omnia quaerunt

numquam animo pretiis obstantibus; interius si    [15

attendas, magis illa iuuant quae pluris ementur.

ergo haut difficile est perituram arcessere summam

lancibus oppositis uel matris imagine fracta,

et quadringentis nummis condire gulosum

fictile; sic ueniunt ad miscellanea ludi.    [20

refert ergo quis haec eadem paret; in Rutilo nam

luxuria est, in Ventidio laudabile nomen

sumit et a censu famam trahit. illum ego iure

despiciam, qui scit quanto sublimior Atlas

omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem    [25

ignorat quantum ferrata distet ab arca

sacculus. e caelo descendit gnґyi seautіn

figendum et memori tractandum pectore, siue

coniugium quaeras uel sacri in parte senatus

esse uelis; neque enim loricam poscit Achillis    [30

Thersites, in qua se traducebat Vlixes;

ancipitem seu tu magno discrimine causam

protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis,

orator uehemens an Curtius et Matho buccae.

noscenda est mensura sui spectandaque rebus    [35

in summis minimisque, etiam cum piscis emetur,

ne mullum cupias, cum sit tibi gobio tantum

in loculis. quis enim te deficiente crumina

et crescente gula manet exitus, aere paterno

ac rebus mersis in uentrem fenoris atque    [40

argenti grauis et pecorum agrorumque capacem?

talibus a dominis post cuncta nouissimus exit

anulus, et digito mendicat Pollio nudo.

non praematuri cineres nec funus acerbum

luxuriae sed morte magis metuenda senectus.    [45

hi plerumque gradus: conducta pecunia Romae

et coram dominis consumitur; inde, ubi paulum

nescio quid superest et pallet fenoris auctor,

qui uertere solum, Baias et ad ostrea currunt.

cedere namque foro iam non est deterius quam    [50

Esquilias a feruenti migrare Subura.

ille dolor solus patriam fugientibus, illa

maestitia est, caruisse anno circensibus uno.

sanguinis in facie non haeret gutta, morantur

pauci ridiculum et fugientem ex urbe pudorem.    [55

     experiere hodie numquid pulcherrima dictu,

Persice, non praestem uita et moribus et re,

si laudem siliquas occultus ganeo, pultes

coram aliis dictem puero sed in aure placentas.

nam cum sis conuiua mihi promissus, habebis    [60

Euandrum, uenies Tirynthius aut minor illo

hospes, et ipse tamen contingens sanguine caelum,

alter aquis, alter flammis ad sidera missus.

fercula nunc audi nullis ornata macellis.

de Tiburtino ueniet pinguissimus agro    [65

haedulus et toto grege mollior, inscius herbae

necdum ausus uirgas humilis mordere salicti,

qui plus lactis habet quam sanguinis, et montani

asparagi, posito quos legit uilica fuso.

grandia praeterea tortoque calentia feno    [70

oua adsunt ipsis cum matribus, et seruatae

parte anni quales fuerant in uitibus uuae,

Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdem

aemula Picenis et odoris mala recentis

nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam     [75

autumnum et crudi posuere pericula suci.

haec olim nostri iam luxuriosa senatus

cena fuit. Curius paruo quae legerat horto

ipse focis breuibus ponebat holuscula, quae nunc

squalidus in magna fastidit conpede fossor,    [80

qui meminit calidae sapiat quid uolua popinae.

sicci terga suis rara pendentia crate

moris erat quondam festis seruare diebus

et natalicium cognatis ponere lardum

accedente noua, si quam dabat hostia, carne.    [85

cognatorum aliquis titulo ter consulis atque

castrorum imperiis et dictatoris honore

functus ad has epulas solito maturius ibat

erectum domito referens a monte ligonem.

cum tremerent autem Fabios durumque Catonem    [90

et Scauros et Fabricium, rigidique seueros

censoris mores etiam collega timeret,

nemo inter curas et seria duxit habendum

qualis in Oceani fluctu testudo nataret,

clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum;    [95

sed nudo latere et paruis frons aerea lectis

uile coronati caput ostendebat aselli,

ad quod lasciui ludebant ruris alumni.

[tales ergo cibi qualis domus atque supellex.]

tunc rudis et Graias mirari nescius artes    [100

urbibus euersis praedarum in parte reperta

magnorum artificum frangebat pocula miles,

ut phaleris gauderet ecus caelataque cassis

Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae

imperii fato, geminos sub rupe Quirinos    [105

ac nudam effigiem in clipeo uenientis et hasta

pendentisque dei perituro ostenderet hosti.

ponebant igitur Tusco farrata catino:

argenti quod erat solis fulgebat in armis.

omnia tunc quibus inuideas, si liuidulus sis.    [110

templorum quoque maiestas praesentior, et uox

nocte fere media mediamque audita per urbem

litore ab Oceani Gallis uenientibus et dis

officium uatis peragentibus. his monuit nos,

hanc rebus Latiis curam praestare solebat    [115

fictilis et nullo uiolatus Iuppiter auro.

illa domi natas nostraque ex arbore mensas

tempora uiderunt; hos lignum stabat ad usus,

annosam si forte nucem deiecerat eurus.

at nunc diuitibus cenandi nulla uoluptas,    [120

nil rhombus, nil damma sapit, putere uidentur

unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbis

grande ebur et magno sublimis pardus hiatu

dentibus ex illis quos mittit porta Syenes

et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus,    [125

et quos deposuit Nabataeo belua saltu

iam nimios capitique graues. hinc surgit orexis,

hinc stomacho uires; nam pes argenteus illis,

anulus in digito quod ferreus. ergo superbum

conuiuam caueo, qui me sibi comparat et res    [130

despicit exiguas. adeo nulla uncia nobis

est eboris, nec tessellae nec calculus ex hac

materia, quin ipsa manubria cultellorum

ossea. non tamen his ulla umquam obsonia fiunt

rancidula aut ideo peior gallina secatur.    [135

sed nec structor erit cui cedere debeat omnis

pergula, discipulus Trypheri doctoris, apud quem

sumine cum magno lepus atque aper et pygargus

et Scythicae uolucres et phoenicopterus ingens

et Gaetulus oryx hebeti lautissima ferro    [140

caeditur et tota sonat ulmea cena Subura.

nec frustum capreae subducere nec latus Afrae

nouit auis noster, tirunculus ac rudis omni

tempore et exiguae furtis inbutus ofellae.

plebeios calices et paucis assibus emptos    [145

porriget incultus puer atque a frigore tutus,

non Phryx aut Lycius [non a mangone petitus

quisquam erit et magno]: cum posces, posce Latine.

idem habitus cunctis, tonsi rectique capilli

atque hodie tantum propter conuiuia pexi.    [150

pastoris duri hic filius, ille bubulci.

suspirat longo non uisam tempore matrem

et casulam et notos tristis desiderat haedos

ingenui uoltus puer ingenuique pudoris,

qualis esse decet quos ardens purpura uestit,    [155

nec pupillares defert in balnea raucus

testiculos, nec uellendas iam praebuit alas,

crassa nec opposito pauidus tegit inguina guto.

hic tibi uina dabit diffusa in montibus illis

a quibus ipse uenit, quorum sub uertice lusit.    [160

[namque una atque eadem est uini patria atque ministri.]

forsitan expectes ut Gaditana canoro

incipiant prurire choro plausuque probatae

ad terram tremulo descendant clune puellae,

[spectant hoc nuptae iuxta recubante marito    [165

quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis.]

inritamentum ueneris languentis et acres

diuitis urticae [maior tamen ista uoluptas

alterius sexus]; magis ille extenditur, et mox

auribus atque oculis concepta urina mouetur.    [170

non capit has nugas humilis domus. audiat ille

testarum crepitus cum uerbis, nudum olido stans

fornice mancipium quibus abstinet, ille fruatur

uocibus obscenis omnique libidinis arte,

qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem;    [175

namque ibi fortunae ueniam damus. alea turpis,

turpe et adulterium mediocribus: haec eadem illi

omnia cum faciunt, hilares nitidique uocantur.

nostra dabunt alios hodie conuiuia ludos:

conditor Iliados cantabitur atque Maronis    [180

altisoni dubiam facientia carmina palmam.

quid refert, tales uersus qua uoce legantur?

     sed nunc dilatis auerte negotia curis

et gratam requiem dona tibi, quando licebit

per totum cessare diem. non fenoris ulla    [185

mentio nec, prima si luce egressa reuerti

nocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxor

umida suspectis referens multicia rugis

uexatasque comas et uoltum auremque calentem.

protinus ante meum quidquid dolet exue limen,    [190

pone domum et seruos et quidquid frangitur illis

aut perit, ingratos ante omnia pone sodalis.

interea Megalesiacae spectacula mappae

Idaeum sollemne colunt, similisque triumpho

praeda caballorum praetor sedet ac, mihi pace    [195

inmensae nimiaeque licet si dicere plebis,

totam hodie Romam circus capit, et fragor aurem

percutit, euentum uiridis quo colligo panni.

nam si deficeret, maestam attonitamque uideres

hanc urbem ueluti Cannarum in puluere uictis    [200

consulibus. spectent iuuenes, quos clamor et audax

sponsio, quos cultae decet adsedisse puellae:

nostra bibat uernum contracta cuticula solem

effugiatque togam. iam nunc in balnea salua

fronte licet uadas, quamquam solida hora supersit    [205

ad sextam. facere hoc non possis quinque diebus

continuis, quia sunt talis quoque taedia uitae

magna: uoluptates commendat rarior usus.

 

 

Satura XII

Natali, Coruine, die mihi dulcior haec lux,

qua festus promissa deis animalia caespes

expectat. niueam reginae ducimus agnam,

par uellus dabitur pugnanti Gorgone Maura;

sed procul extensum petulans quatit hostia funem    [5

Tarpeio seruata Ioui frontemque coruscat,

quippe ferox uitulus templis maturus et arae

spargendusque mero, quem iam pudet ubera matris

ducere, qui uexat nascenti robora cornu.

si res ampla domi similisque adfectibus esset,    [10

pinguior Hispulla traheretur taurus et ipsa

mole piger, nec finitima nutritus in herba,

laeta sed ostendens Clitumni pascua sanguis

et grandi ceruix iret ferienda ministro

ob reditum trepidantis adhuc horrendaque passi    [15

nuper et incolumem sese mirantis amici.

nam praeter pelagi casus et fulminis ictus

euasit. densae caelum abscondere tenebrae

nube una subitusque antemnas inpulit ignis,

cum se quisque illo percussum crederet et mox    [20

attonitus nullum conferri posse putaret

naufragium uelis ardentibus. omnia fiunt

talia, tam grauiter, si quando poetica surgit

tempestas. genus ecce aliud discriminis audi

et miserere iterum, quamquam sint cetera sortis    [25

eiusdem pars dira quidem sed cognita multis

et quam uotiua testantur fana tabella

plurima: pictores quis nescit ab Iside pasci?

accidit et nostro similis fortuna Catullo.

cum plenus fluctu medius foret alueus et iam    [30

alternum puppis latus euertentibus undis

arboris incertae, nullam prudentia cani

rectoris cum ferret opem, decidere iactu

coepit cum uentis, imitatus castora, qui se

eunuchum ipse facit cupiens euadere damno    [35

testiculi: adeo medicatum intellegit inguen.

'fundite quae mea sunt' dicebat 'cuncta' Catullus

praecipitare uolens etiam pulcherrima, uestem

purpuream teneris quoque Maecenatibus aptam,

atque alias quarum generosi graminis ipsum    [40

infecit natura pecus, sed et egregius fons

uiribus occultis et Baeticus adiuuat aer.

ille nec argentum dubitabat mittere, lances

Parthenio factas, urnae cratera capacem

et dignum sitiente Pholo uel coniuge Fusci;    [45

adde et bascaudas et mille escaria, multum

caelati, biberat quo callidus emptor Olynthi.

sed quis nunc alius, qua mundi parte quis audet

argento praeferre caput rebusque salutem?

[non propter uitam faciunt patrimonia quidam,    [50

sed uitio caeci propter patrimonia uiuunt.]

iactatur rerum utilium pars maxima, sed nec

damna leuant. tunc aduersis urguentibus illuc

reccidit ut malum ferro summitteret, ac se

explicat angustum: discriminis ultima, quando    [55

praesidia adferimus nauem factura minorem.

i nunc et uentis animam committe dolato

confisus ligno, digitis a morte remotus

quattuor aut septem, si sit latissima, taedae;

mox cum reticulis et pane et uentre lagonae    [60

accipe sumendas in tempestate secures.

sed postquam iacuit planum mare, tempora postquam

prospera uectoris fatumque ualentius euro

et pelago, postquam Parcae meliora benigna

pensa manu ducunt hilares et staminis albi     [65

lanificae, modica nec multum fortior aura

uentus adest, inopi miserabilis arte cucurrit

uestibus extentis et, quod superauerat unum,

uelo prora suo. iam deficientibus austris

spes uitae cum sole redit. tum gratus Iulo    [70

atque nouercali sedes praelata Lauino

conspicitur sublimis apex, cui candida nomen

scrofa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen

et numquam uisis triginta clara mamillis.

tandem intrat positas inclusa per aequora moles    [75

Tyrrhenamque pharon porrectaque bracchia rursum

quae pelago occurrunt medio longeque relincunt

Italiam; non sic igitur mirabere portus

quos natura dedit. sed trunca puppe magister

interiora petit Baianae peruia cumbae    [80

tuti stagna sinus, gaudent ubi uertice raso

garrula securi narrare pericula nautae.

     ite igitur, pueri, linguis animisque fauentes

sertaque delubris et farra inponite cultris

ac mollis ornate focos glebamque uirentem.    [85

iam sequar et sacro, quod praestat, rite peracto

inde domum repetam, graciles ubi parua coronas

accipiunt fragili simulacra nitentia cera.

hic nostrum placabo Iouem Laribusque paternis

tura dabo atque omnis uiolae iactabo colores.    [90

cuncta nitent, longos erexit ianua ramos

et matutinis operatur festa lucernis.

neu suspecta tibi sint haec, Coruine, Catullus,

pro cuius reditu tot pono altaria, paruos

tres habet heredes. libet expectare quis aegram    [95

et claudentem oculos gallinam inpendat amico

tam sterili; uerum haec nimia est inpensa, coturnix

nulla umquam pro patre cadet. sentire calorem

si coepit locuples Gallitta et Pacius orbi,

legitime fixis uestitur tota libellis    [100

porticus, existunt qui promittant hecatomben,

quatenus hic non sunt nec uenales elephanti,

nec Latio aut usquam sub nostro sidere talis

belua concipitur, sed furua gente petita

arboribus Rutulis et Turni pascitur agro,    [105

Caesaris armentum nulli seruire paratum

priuato, siquidem Tyrio parere solebant

Hannibali et nostris ducibus regique Molosso

horum maiores ac dorso ferre cohortis,

partem aliquam belli, et euntem in proelia turrem.    [110

nulla igitur mora per Nouium, mora nulla per Histrum

Pacuuium, quin illud ebur ducatur ad aras

et cadat ante Lares Gallittae uictima sola

tantis digna deis et captatoribus horum.

alter enim, si concedas, mactare uouebit    [115

de grege seruorum magna et pulcherrima quaeque

corpora, uel pueris et frontibus ancillarum

inponet uittas et, si qua est nubilis illi

Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi

non sperat tragicae furtiua piacula ceruae.    [120

laudo meum ciuem, nec comparo testamento

mille rates; nam si Libitinam euaserit aeger,

delebit tabulas inclusus carcere nassae

post meritum sane mirandum atque omnia soli

forsan Pacuuio breuiter dabit, ille superbus    [125

incedet uictis riualibus. ergo uides quam

grande operae pretium faciat iugulata Mycenis.

uiuat Pacuuius quaeso uel Nestora totum,

possideat quantum rapuit Nero, montibus aurum

exaequet, nec amet quemquam nec ametur ab ullo.

 

 

Satura XIII

Exemplo quodcumque malo committitur, ipsi

displicet auctori. prima est haec ultio, quod se

iudice nemo nocens absoluitur, improba quamuis

gratia fallaci praetoris uicerit urna.

quid sentire putas homines, Caluine, recenti    [5

de scelere et fidei uiolatae crimine? sed nec

tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris

iacturae te mergat onus, nec rara uidemus

quae pateris: casus multis hic cognitus ac iam

tritus et e medio fortunae ductus aceruo.    [10

ponamus nimios gemitus. flagrantior aequo

non debet dolor esse uiri nec uolnere maior.

tu quamuis leuium minimam exiguamque malorum

particulam uix ferre potes spumantibus ardens

uisceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus    [15

depositum? stupet haec qui iam post terga reliquit

sexaginta annos Fonteio consule natus?

an nihil in melius tot rerum proficis usu?

magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis,

uictrix fortunae sapientia, ducimus autem    [20

hos quoque felices, qui ferre incommoda uitae

nec iactare iugum uita didicere magistra.

quae tam festa dies, ut cesset prodere furem,

perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum

quaesitum et partos gladio uel pyxide nummos?    [25

rari quippe boni, numera, uix sunt totidem quot

Thebarum portae uel diuitis ostia Nili.

nona aetas agitur peioraque saecula ferri

temporibus, quorum sceleri non inuenit ipsa

nomen et a nullo posuit natura metallo.    [30

nos hominum diuomque fidem clamore ciemus

quanto Faesidium laudat uocalis agentem

sportula? dic, senior bulla dignissime, nescis

quas habeat ueneres aliena pecunia? nescis

quem tua simplicitas risum uulgo moueat, cum    [35

exigis a quoquam ne peieret et putet ullis

esse aliquod numen templis araeque rubenti?

quondam hoc indigenae uiuebant more, priusquam

sumeret agrestem posito diademate falcem

Saturnus fugiens, tunc cum uirguncula Iuno    [40

et priuatus adhuc Idaeis Iuppiter antris;

nulla super nubes conuiuia caelicolarum

nec puer Iliacus formonsa nec Herculis uxor

ad cyathos et iam siccato nectare tergens

bracchia Volcanus Liparaea nigra taberna;    [45

prandebat sibi quisque deus nec turba deorum

talis ut est hodie, contentaque sidera paucis

numinibus miserum urguebant Atlanta minori

pondere; nondum imi sortitus triste profundi

imperium Sicula toruos cum coniuge Pluton,    [50

nec rota nec Furiae nec saxum aut uolturis atri

poena, sed infernis hilares sine regibus umbrae.

inprobitas illo fuit admirabilis aeuo,

credebant quo grande nefas et morte piandum

si iuuenis uetulo non adsurrexerat et si    [55

barbato cuicumque puer, licet ipse uideret

plura domi fraga et maiores glandis aceruos;

tam uenerabile erat praecedere quattuor annis

primaque par adeo sacrae lanugo senectae.

nunc si depositum non infitietur amicus,    [60

si reddat ueterem cum tota aerugine follem,

prodigiosa fides et Tuscis digna libellis

quaeque coronata lustrari debeat agna.

egregium sanctumque uirum si cerno, bimembri

hoc monstrum puero et miranti sub aratro    [65

piscibus inuentis et fetae comparo mulae,

sollicitus, tamquam lapides effuderit imber

examenque apium longa consederit uua

culmine delubri, tamquam in mare fluxerit amnis

gurgitibus miris et lactis uertice torrens.    [70

     intercepta decem quereris sestertia fraude

sacrilega. quid si bis centum perdidit alter

hoc arcana modo, maiorem tertius illa

summam, quam patulae uix ceperat angulus arcae?

tam facile et pronum est superos contemnere testes,    [75

si mortalis idem nemo sciat. aspice quanta

uoce neget, quae sit ficti constantia uoltus.

per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat

et Martis frameam et Cirrhaei spicula uatis,

per calamos uenatricis pharetramque puellae    [80

perque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem,

addit et Herculeos arcus hastamque Mineruae,

quidquid habent telorum armamentaria caeli.

si uero et pater est, 'comedam' inquit 'flebile nati

sinciput elixi Pharioque madentis aceto.'    [85

     sunt in fortunae qui casibus omnia ponant

et nullo credant mundum rectore moueri

natura uoluente uices et lucis et anni,

atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt.

[est alius metuens ne crimen poena sequatur.]    [90

hic putat esse deos et peierat, atque ita secum:

'decernat quodcumque uolet de corpore nostro

Isis et irato feriat mea lumina sistro,

dummodo uel caecus teneam quos abnego nummos.

et pthisis et uomicae putres et dimidium crus    [95

sunt tanti. pauper locupletem optare podagram

nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec

Archigene; quid enim uelocis gloria plantae

praestat et esuriens Pisaeae ramus oliuae?

ut sit magna, tamen certe lenta ira deorum est;    [100

si curant igitur cunctos punire nocentes,

quando ad me uenient? sed et exorabile numen

fortasse experiar; solet his ignoscere. multi

committunt eadem diuerso crimina fato:

ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema.'    [105

sic animum dirae trepidum formidine culpae

confirmat, tunc te sacra ad delubra uocantem

praecedit, trahere immo ultro ac uexare paratus.

nam cum magna malae superest audacia causae,

creditur a multis fiducia. mimum agit ille,    [110

urbani qualem fugitiuus scurra Catulli:

tu miser exclamas, ut Stentora uincere possis,

uel potius quantum Gradiuus Homericus, 'audis,

Iuppiter, haec nec labra moues, cum mittere uocem

debueris uel marmoreus uel aeneus? aut cur    [115

in carbone tuo charta pia tura soluta

ponimus et sectum uituli iecur albaque porci

omenta? ut uideo, nullum discrimen habendum est

effigies inter uestras statuamque Vagelli.'

     accipe quae contra ualeat solacia ferre    [120

et qui nec Cynicos nec Stoica dogmata legit

a Cynicis tunica distantia, non Epicurum

suspicit exigui laetum plantaribus horti.

curentur dubii medicis maioribus aegri:

tu uenam uel discipulo committe Philippi.    [125

si nullum in terris tam detestabile factum

ostendis, taceo, nec pugnis caedere pectus

te ueto nec plana faciem contundere palma,

quandoquidem accepto claudenda est ianua damno,

et maiore domus gemitu, maiore tumultu    [130

planguntur nummi quam funera; nemo dolorem

fingit in hoc casu, uestem diducere summam

contentus, uexare oculos umore coacto:

ploratur lacrimis amissa pecunia ueris.

sed si cuncta uides simili fora plena querella,    [135

si deciens lectis diuersa parte tabellis

uana superuacui dicunt chirographa ligni,

arguit ipsorum quos littera gemmaque princeps

sardonychum, loculis quae custoditur eburnis,

ten, o delicias, extra communia censes    [140

ponendum, quia tu gallinae filius albae,

nos uiles pulli nati infelicibus ouis?

rem pateris modicam et mediocri bile ferendam,

si flectas oculos maiora ad crimina. confer

conductum latronem, incendia sulpure coepta    [145

atque dolo, primos cum ianua colligit ignes;

confer et hos, ueteris qui tollunt grandia templi

pocula adorandae robiginis et populorum

dona uel antiquo positas a rege coronas;

haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus qui    [150

radat inaurati femur Herculis et faciem ipsam

Neptuni, qui bratteolam de Castore ducat;

[an dubitet solitus totum conflare Tonantem?]

confer et artifices mercatoremque ueneni

et deducendum corio bouis in mare, cum quo    [155

clauditur aduersis innoxia simia fatis.

haec quota pars scelerum, quae custos Gallicus urbis

usque a lucifero donec lux occidat audit?

humani generis mores tibi nosse uolenti

sufficit una domus; paucos consume dies et    [160

dicere te miserum, postquam illinc ueneris, aude.

quis tumidum guttur miratur in Alpibus aut quis

in Meroe crasso maiorem infante mamillam?

caerula quis stupuit Germani lumina, flauam

caesariem et madido torquentem cornua cirro?    [165

[nempe quod haec illis natura est omnibus una.]

ad subitas Thracum uolucres nubemque sonoram

Pygmaeus paruis currit bellator in armis,

mox inpar hosti raptusque per aera curuis

unguibus a saeua fertur grue. si uideas hoc    [170

gentibus in nostris, risu quatiare; sed illic,

quamquam eadem adsidue spectentur proelia, ridet

nemo, ubi tota cohors pede non est altior uno.

     'nullane peiuri capitis fraudisque nefandae

poena erit?' abreptum crede hunc grauiore catena    [175

protinus et nostro (quid plus uelit ira?) necari

arbitrio: manet illa tamen iactura nec umquam

depositum tibi sospes erit, sed corpore trunco

inuidiosa dabit minimus solacia sanguis.

'at uindicta bonum uita iucundius ipsa.'    [180

nempe hoc indocti, quorum praecordia nullis

interdum aut leuibus uideas flagrantia causis.

[quantulacumque adeo est occasio sufficit irae.]

Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis

ingenium dulcique senex uicinus Hymetto,    [185

qui partem acceptae saeua inter uincla cicutae

accusatori nollet dare. [plurima felix

paulatim uitia atque errores exuit, omnes

prima docens rectum, sapientia.] quippe minuti

semper et infirmi est animi exiguique uoluptas    [190

ultio. continuo sic collige, quod uindicta

nemo magis gaudet quam femina. cur tamen hos tu

euasisse putes, quos diri conscia facti

mens habet attonitos et surdo uerbere caedit

occultum quatiente animo tortore flagellum?    [195

poena autem uehemens ac multo saeuior illis

quas et Caedicius grauis inuenit et Rhadamanthus,

nocte dieque suum gestare in pectore testem.

Spartano cuidam respondit Pythia uates

haut inpunitum quondam fore quod dubitaret    [200

depositum retinere et fraudem iure tueri

iurando. quaerebat enim quae numinis esset

mens et an hoc illi facinus suaderet Apollo.

reddidit ergo metu, non moribus, et tamen omnem

uocem adyti dignam templo ueramque probauit    [205

extinctus tota pariter cum prole domoque

et quamuis longa deductis gente propinquis.

has patitur poenas peccandi sola uoluntas.

nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum

facti crimen habet. cedo si conata peregit.    [210

perpetua anxietas nec mensae tempore cessat

faucibus ut morbo siccis interque molares

difficili crescente cibo, sed uina misellus

expuit, Albani ueteris pretiosa senectus

displicet; ostendas melius, densissima ruga    [215

cogitur in frontem uelut acri ducta Falerno.

nocte breuem si forte indulsit cura soporem

et toto uersata toro iam membra quiescunt,

continuo templum et uiolati numinis aras

et, quod praecipuis mentem sudoribus urguet,    [220

te uidet in somnis; tua sacra et maior imago

humana turbat pauidum cogitque fateri.

hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent,

cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli,

non quasi fortuitus nec uentorum rabie sed    [225

iratus cadat in terras et iudicet ignis.

illa nihil nocuit, cura grauiore timetur

proxima tempestas uelut hoc dilata sereno.

praeterea lateris uigili cum febre dolorem

si coepere pati, missum ad sua corpora morbum    [230

infesto credunt a numine; saxa deorum

haec et tela putant. pecudem spondere sacello

balantem et Laribus cristam promittere galli

non audent; quid enim sperare nocentibus aegris

concessum? uel quae non dignior hostia uita?    [235

[mobilis et uaria est ferme natura malorum.]

cum scelus admittunt, superest constantia; quod fas

atque nefas tandem incipiunt sentire peractis

criminibus. tamen ad mores natura recurrit

damnatos fixa et mutari nescia. nam quis    [240

peccandi finem posuit sibi? quando recepit

eiectum semel attrita de fronte ruborem?

quisnam hominum est quem tu contentum uideris uno

flagitio? dabit in laqueum uestigia noster

perfidus et nigri patietur carceris uncum    [245

aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes

exulibus magnis. poena gaudebis amara

nominis inuisi tandemque fatebere laetus

nec surdum nec Teresian quemquam esse deorum.

 

 

Satura XIV

Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistra

[et quod maiorum uitia sequiturque minores]     [1a

et nitidis maculam haesuram figentia rebus,

quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes.

si damnosa senem iuuat alea, ludit et heres

bullatus paruoque eadem mouet arma fritillo.    [5

nec melius de se cuiquam sperare propinquo

concedet iuuenis, qui radere tubera terrae,

boletum condire et eodem iure natantis

mergere ficedulas didicit nebulone parente

et cana monstrante gula. cum septimus annus    [10

transierit puerum, nondum omni dente renato,

barbatos licet admoueas mille inde magistros,

hinc totidem, cupiet lauto cenare paratu

semper et a magna non degenerare culina.

mitem animum et mores modicis erroribus aequos    [15

praecipit atque animas seruorum et corpora nostra

materia constare putat paribusque elementis,

an saeuire docet Rutilus, qui gaudet acerbo

plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis

conparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus,    [20

tunc felix, quotiens aliquis tortore uocato

uritur ardenti duo propter lintea ferro?

quid suadet iuueni laetus stridore catenae,

quem mire adficiunt inscripta, ergastula, carcer?

rusticus expectas ut non sit adultera Largae    [25

filia, quae numquam maternos dicere moechos

tam cito nec tanto poterit contexere cursu

ut non ter deciens respiret? conscia matri

uirgo fuit, ceras nunc hac dictante pusillas

implet et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis.     [30

sic natura iubet: uelocius et citius nos

corrumpunt uitiorum exempla domestica, magnis

cum subeant animos auctoribus. unus et alter

forsitan haec spernant iuuenes, quibus arte benigna

et meliore luto finxit praecordia Titan,    [35

sed reliquos fugienda patrum uestigia ducunt

et monstrata diu ueteris trahit orbita culpae.

abstineas igitur damnandis. huius enim uel

una potens ratio est, ne crimina nostra sequantur

ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis    [40

turpibus ac prauis omnes sumus, et Catilinam

quocumque in populo uideas, quocumque sub axe,

sed nec Brutus erit Bruti nec auunculus usquam.

nil dictu foedum uisuque haec limina tangat

intra quae pater est. procul, a procul inde puellae    [45

lenonum et cantus pernoctantis parasiti.

maxima debetur puero reuerentia, si quid

turpe paras, nec tu pueri contempseris annos,

sed peccaturo obstet tibi filius infans.

nam si quid dignum censoris fecerit ira    [50

quandoque et similem tibi se non corpore tantum

nec uultu dederit, morum quoque filius et qui

omnia deterius tua per uestigia peccet,

corripies nimirum et castigabis acerbo

clamore ac post haec tabulas mutare parabis.    [55

unde tibi frontem libertatemque parentis,

cum facias peiora senex uacuumque cerebro

iam pridem caput hoc uentosa cucurbita quaerat?

     hospite uenturo cessabit nemo tuorum.

'uerre pauimentum, nitidas ostende columnas,    [60

arida cum tota descendat aranea tela,

hic leue argentum, uasa aspera tergeat alter.'

uox domini furit instantis uirgamque tenentis.

ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino

atria displiceant oculis uenientis amici,    [65

ne perfusa luto sit porticus, et tamen uno

semodio scobis haec emendat seruulus unus:

illud non agitas, ut sanctam filius omni

aspiciat sine labe domum uitioque carentem?

gratum est quod patriae ciuem populoque dedisti,    [70

si facis ut patriae sit idoneus, utilis agris,

utilis et bellorum et pacis rebus agendis.

plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu

moribus instituas. serpente ciconia pullos

nutrit et inuenta per deuia rura lacerta:    [75

illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis.

uoltur iumento et canibus crucibusque relictis

ad fetus properat partemque cadaueris adfert:

hic est ergo cibus magni quoque uolturis et se

pascentis, propria cum iam facit arbore nidos.    [80

sed leporem aut capream famulae Iouis et generosae

in saltu uenantur aues, hinc praeda cubili

ponitur: inde autem cum se matura leuauit

progenies stimulante fame festinat ad illam

quam primum praedam rupto gustauerat ouo.    [85

     aedificator erat Caetronius et modo curuo

litore Caietae, summa nunc Tiburis arce,

nunc Praenestinis in montibus alta parabat

culmina uillarum Graecis longeque petitis

marmoribus uincens Fortunae atque Herculis aedem,    [90

ut spado uincebat Capitolia nostra Posides.

dum sic ergo habitat Caetronius, inminuit rem,

fregit opes, nec parua tamen mensura relictae

partis erat. totam hanc turbauit filius amens,

dum meliore nouas attollit marmore uillas.    [95

     quidam sortiti metuentem sabbata patrem

nil praeter nubes et caeli numen adorant,

nec distare putant humana carne suillam,

qua pater abstinuit, mox et praeputia ponunt;

Romanas autem soliti contemnere leges    [100

Iudaicum ediscunt et seruant ac metuunt ius,

tradidit arcano quodcumque uolumine Moyses:

non monstrare uias eadem nisi sacra colenti,

quaesitum ad fontem solos deducere uerpos.

sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux    [105

ignaua et partem uitae non attigit ullam.

     sponte tamen iuuenes imitantur cetera, solam

inuiti quoque auaritiam exercere iubentur.

fallit enim uitium specie uirtutis et umbra,

cum sit triste habitu uultuque et ueste seuerum,    [110

nec dubie tamquam frugi laudetur auarus,

tamquam parcus homo et rerum tutela suarum

certa magis quam si fortunas seruet easdem

Hesperidum serpens aut Ponticus. adde quod hunc de

quo loquor egregium populus putat adquirendi    [115

artificem; quippe his crescunt patrimonia fabris

[sed crescunt quocumque modo maioraque fiunt]

incude adsidua semperque ardente camino.

[et pater ergo animi felices credit auaros]

qui miratur opes, qui nulla exempla beati    [120

pauperis esse putat, iuuenes hortatur ut illa

ire uia pergant et eidem incumbere sectae.

sunt quaedam uitiorum elementa, his protinus illos

inbuit et cogit minimas ediscere sordes;

mox adquirendi docet insatiabile uotum.    [125

seruorum uentres modio castigat iniquo

ipse quoque esuriens, neque enim omnia sustinet umquam

mucida caerulei panis consumere frusta,

hesternum solitus medio seruare minutal

Septembri nec non differre in tempora cenae    [130

alterius conchem aestiuam cum parte lacerti

signatam uel dimidio putrique siluro

filaque sectiui numerata includere porri.

inuitatus ad haec aliquis de ponte negabit.

sed quo diuitias haec per tormenta coactas,    [135

cum furor haut dubius, cum sit manifesta phrenesis,

ut locuples moriaris, egentis uiuere fato?

interea, pleno cum turget sacculus ore,

crescit amor nummi quantum ipsa pecunia creuit,

et minus hanc optat qui non habet. ergo paratur    [140

altera uilla tibi, cum rus non sufficit unum

et proferre libet finis maiorque uidetur

et melior uicina seges; mercaris et hanc et

arbusta et densa montem qui canet oliua.

quorum si pretio dominus non uincitur ullo,    [145

nocte boues macri lassoque famelica collo

iumenta ad uiridis huius mittentur aristas

nec prius inde domum quam tota noualia saeuos

in uentres abeant, ut credas falcibus actum.

dicere uix possis quam multi talia plorent    [150

et quot uenales iniuria fecerit agros.

sed qui sermones, quam foede bucina famae!

'quid nocet haec?' inquit 'tunicam mihi malo lupini

quam si me toto laudet uicinia pago

exigui ruris paucissima farra secantem.'    [155

scilicet et morbis et debilitate carebis

et luctum et curam effugies, et tempora uitae

longa tibi posthac fato meliore dabuntur,

si tantum culti solus possederis agri

quantum sub Tatio populus Romanus arabat.    [160

mox etiam fractis aetate ac Punica passis

proelia uel Pyrrhum inmanem gladiosque Molossos

tandem pro multis uix iugera bina dabantur

uulneribus; merces haec sanguinis atque laboris

nulli uisa umquam meritis minor aut ingratae    [165

curta fides patriae. saturabat glebula talis

patrem ipsum turbamque casae, qua feta iacebat

uxor et infantes ludebant quattuor, unus

uernula, tres domini; sed magnis fratribus horum

a scrobe uel sulco redeuntibus altera cena    [170

amplior et grandes fumabant pultibus ollae.

nunc modus hic agri nostro non sufficit horto.

inde fere scelerum causae, nec plura uenena

miscuit aut ferro grassatur saepius ullum

humanae mentis uitium quam saeua cupido    [175

inmodici census. nam diues qui fieri uolt,

et cito uolt fieri; sed quae reuerentia legum,

quis metus aut pudor est umquam properantis auari?

'uiuite contenti casulis et collibus istis,

o pueri,' Marsus dicebat et Hernicus olim    [180

Vestinusque senex, 'panem quaeramus aratro,

qui satis est mensis: laudant hoc numina ruris,

quorum ope et auxilio gratae post munus aristae

contingunt homini ueteris fastidia quercus.

nil uetitum fecisse uolet, quem non pudet alto    [185

per glaciem perone tegi, qui summouet euros

pellibus inuersis: peregrina ignotaque nobis

ad scelus atque nefas, quaecumque est, purpura ducit.'

haec illi ueteres praecepta minoribus; at nunc

post finem autumni media de nocte supinum    [190

clamosus iuuenem pater excitat: 'accipe ceras,

scribe, puer, uigila, causas age, perlege rubras

maiorum leges; aut uitem posce libello,

sed caput intactum buxo narisque pilosas

adnotet et grandes miretur Laelius alas;    [195

dirue Maurorum attegias, castella Brigantum,

ut locupletem aquilam tibi sexagesimus annus

adferat; aut, longos castrorum ferre labores

si piget et trepidum soluunt tibi cornua uentrem

cum lituis audita, pares quod uendere possis    [200

pluris dimidio, nec te fastidia mercis

ullius subeant ablegandae Tiberim ultra,

neu credas ponendum aliquid discriminis inter

unguenta et corium: lucri bonus est odor ex re

qualibet. illa tuo sententia semper in ore    [205

uersetur dis atque ipso Ioue digna poeta:

"unde habeas quaerit nemo, sed oportet habere."'

[hoc monstrant uetulae pueris repentibus assae,

hoc discunt omnes ante alpha et beta puellae.]

talibus instantem monitis quemcumque parentem    [210

sic possem adfari: 'dic, o uanissime, quis te

festinare iubet? meliorem praesto magistro

discipulum. securus abi: uinceris, ut Aiax

praeteriit Telamonem, ut Pelea uicit Achilles.

parcendum est teneris; nondum impleuere medullas    [215

maturae mala nequitiae. cum pectere barbam

coeperit et longae mucronem admittere cultri,

falsus erit testis, uendet periuria summa

exigua et Cereris tangens aramque pedemque.

elatam iam crede nurum, si limina uestra    [220

mortifera cum dote subit. quibus illa premetur

per somnum digitis! nam quae terraque marique

adquirenda putas breuior uia conferet illi;

nullus enim magni sceleris labor. "haec ego numquam

mandaui" dices olim "nec talia suasi."    [225

mentis causa malae tamen est et origo penes te.

nam quisquis magni census praecepit amorem

et laeuo monitu pueros producit auaros

[et qui per fraudes patrimonia conduplicari]

dat libertatem et totas effundit habenas    [230

curriculo; quem si reuoces, subsistere nescit

et te contempto rapitur metisque relictis.

nemo satis credit tantum delinquere quantum

permittas: adeo indulgent sibi latius ipsi.

cum dicis iuueni stultum qui donet amico,    [235

qui paupertatem leuet attollatque propinqui,

et spoliare doces et circumscribere et omni

crimine diuitias adquirere, quarum amor in te

quantus erat patriae Deciorum in pectore, quantum

dilexit Thebas, si Graecia uera, Menoeceus,    [240

in quorum sulcis legiones dentibus anguis

cum clipeis nascuntur et horrida bella capessunt

continuo, tamquam et tubicen surrexerit una.

ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti,

flagrantem late et rapientem cuncta uidebis.    [245

nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum

in cauea magno fremitu leo tollet alumnus.

nota mathematicis genesis tua, sed graue tardas

expectare colus: morieris stamine nondum

abrupto. iam nunc obstas et uota moraris,    [250

iam torquet iuuenem longa et ceruina senectus.

ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates

composuit: si uis aliam decerpere ficum

atque alias tractare rosas, medicamen habendum est,

sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.'    [255

     monstro uoluptatem egregiam, cui nulla theatra,

nulla aequare queas praetoris pulpita lauti,

si spectes quanto capitis discrimine constent

incrementa domus, aerata multus in arca

fiscus et ad uigilem ponendi Castora nummi,    [260

ex quo Mars Vltor galeam quoque perdidit et res

non potuit seruare suas. ergo omnia Florae

et Cereris licet et Cybeles aulaea relinquas:

tanto maiores humana negotia ludi.

an magis oblectant animum iactata petauro    [265

corpora quique solet rectum descendere funem

quam tu, Corycia semper qui puppe moraris

atque habitas, coro semper tollendus et austro,

perditus ~ac uilis~ sacci mercator olentis,

qui gaudes pingue antiquae de litore Cretae    [270

passum et municipes Iouis aduexisse lagonas?

hic tamen ancipiti figens uestigia planta

uictum illa mercede parat, brumamque famemque

illa reste cauet: tu propter mille talenta

et centum uillas temerarius. aspice portus    [275

et plenum magnis trabibus mare: plus hominum est iam

in pelago. ueniet classis quocumque uocarit

spes lucri, nec Carpathium Gaetulaque tantum

aequora transiliet, sed longe Calpe relicta

audiet Herculeo stridentem gurgite solem.    [280

grande operae pretium est, ut tenso folle reuerti

inde domum possis tumidaque superbus aluta,

Oceani monstra et iuuenes uidisse marinos.

non unus mentes agitat furor. ille sororis

in manibus uoltu Eumenidum terretur et igni,    [285

hic boue percusso mugire Agamemnona credit

aut Ithacum. parcat tunicis licet atque lacernis,

curatoris eget qui nauem mercibus implet

ad summum latus et tabula distinguitur unda,

cum sit causa mali tanti et discriminis huius    [290

concisum argentum in titulos faciesque minutas.

occurrunt nubes et fulgura: 'soluite funem'

frumenti dominus clamat piperisue coempti,

'nil color hic caeli, nil fascia nigra minatur;

aestiuom tonat.' infelix hac forsitan ipsa    [295

nocte cadet fractis trabibus fluctuque premetur

obrutus et zonam laeua morsuque tenebit.

sed cuius uotis modo non suffecerat aurum

quod Tagus et rutila uoluit Pactolus harena,

frigida sufficient uelantes inguina panni    [300

exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem

dum rogat et picta se tempestate tuetur.

     tantis parta malis cura maiore metuque

seruantur: misera est magni custodia census.

dispositis praediues amis uigilare cohortem    [305

seruorum noctu Licinus iubet, attonitus pro

electro signisque suis Phrygiaque columna

atque ebore et lata testudine. dolia nudi

non ardent Cynici; si fregeris, altera fiet

cras domus atque eadem plumbo commissa manebit.    [310

sensit Alexander, testa cum uidit in illa

magnum habitatorem, quanto felicior hic qui

nil cuperet quam qui totum sibi posceret orbem

passurus gestis aequanda pericula rebus.

nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,    [315

nos facimus, Fortuna, deam. mensura tamen quae

sufficiat census, si quis me consulat, edam:

in quantum sitis atque fames et frigora poscunt,

quantum, Epicure, tibi paruis suffecit in hortis,

quantum Socratici ceperunt ante penates;    [320

numquam aliud natura, aliud sapientia dicit.

acribus exemplis uideor te cludere? misce

ergo aliquid nostris de moribus, effice summam

bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis.

haec quoque si rugam trahit extenditque labellum,    [325

sume duos equites, fac tertia quadringenta.

si nondum impleui gremium, si panditur ultra,

nec Croesi fortuna umquam nec Persica regna

sufficient animo nec diuitiae Narcissi,

indulsit Caesar cui Claudius omnia, cuius    [330

paruit imperiis uxorem occidere iussus.

 

 

Satura XV

Quis nescit, Volusi Bithynice, qualia demens

Aegyptos portenta colat? crocodilon adorat

pars haec, illa pauet saturam serpentibus ibin.

effigies sacri nitet aurea cercopitheci,

dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae    [5

atque uetus Thebe centum iacet obruta portis.

illic aeluros, hic piscem fluminis, illic

oppida tota canem uenerantur, nemo Dianam.

porrum et caepe nefas uiolare et frangere morsu

(o sanctas gentes, quibus haec nascuntur in hortis    [10

numina!), lanatis animalibus abstinet omnis

mensa, nefas illic fetum iugulare capellae:

carnibus humanis uesci licet. attonito cum

tale super cenam facinus narraret Vlixes

Alcinoo, bilem aut risum fortasse quibusdam    [15

mouerat ut mendax aretalogus. 'in mare nemo

hunc abicit saeua dignum ueraque Charybdi,

fingentem inmanis Laestrygonas et Cyclopas?

nam citius Scyllam uel concurrentia saxa

Cyaneis plenos et tempestatibus utres    [20

crediderim aut tenui percussum uerbere Circes

et cum remigibus grunnisse Elpenora porcis.

tam uacui capitis populum Phaeaca putauit?'

sic aliquis merito nondum ebrius et minimum qui

de Corcyraea temetum duxerat urna;    [25

solus enim haec Ithacus nullo sub teste canebat.

nos miranda quidem sed nuper consule Iunco

gesta super calidae referemus moenia Copti,

nos uolgi scelus et cunctis grauiora coturnis;

nam scelus, a Pyrrha quamquam omnia syrmata uoluas,    [30

nullus apud tragicos populus facit. accipe nostro

dira quod exemplum feritas produxerit aeuo.

     inter finitimos uetus atque antiqua simultas,

inmortale odium et numquam sanabile uulnus,

ardet adhuc Ombos et Tentura. summus utrimque    [35

inde furor uolgo, quod numina uicinorum

odit uterque locus, cum solos credat habendos

esse deos quos ipse colit. sed tempore festo

alterius populi rapienda occasio cunctis

uisa inimicorum primoribus ac ducibus, ne    [40

laetum hilaremque diem, ne magnae gaudia cenae

sentirent positis ad templa et compita mensis

peruigilique toro, quem nocte ac luce iacentem

septimus interdum sol inuenit. horrida sane

Aegyptos, sed luxuria, quantum ipse notaui,    [45

barbara famoso non cedit turba Canopo.

adde quod et facilis uictoria de madidis et

blaesis atque mero titubantibus. inde uirorum

saltatus nigro tibicine, qualiacumque

unguenta et flores multaeque in fronte coronae:    [50

hinc ieiunum odium. sed iurgia prima sonare

incipiunt; animis ardentibus haec tuba rixae.

dein clamore pari concurritur, et uice teli

saeuit nuda manus. paucae sine uolnere malae,

uix cuiquam aut nulli toto certamine nasus    [55

integer. aspiceres iam cuncta per agmina uoltus

dimidios, alias facies et hiantia ruptis

ossa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.

ludere se credunt ipsi tamen et puerilis

exercere acies quod nulla cadauera calcent.    [60

et sane quo tot rixantis milia turbae,

si uiuunt omnes? ergo acrior impetus et iam

saxa inclinatis per humum quaesita lacertis

incipiunt torquere, domestica seditioni

tela, nec hunc lapidem, qualis et Turnus et Aiax,    [65

uel quo Tydides percussit pondere coxam

Aeneae, sed quem ualeant emittere dextrae

illis dissimiles et nostro tempore natae.

nam genus hoc uiuo iam decrescebat Homero,

terra malos homines nunc educat atque pusillos;    [70

ergo deus, quicumque aspexit, ridet et odit.

a deuerticulo repetatur fabula. postquam

subsidiis aucti, pars altera promere ferrum

audet et infestis pugnam instaurare sagittis.

terga fugae celeri praestant instantibus Ombis    [75

qui uicina colunt umbrosae Tentura palmae.

labitur hic quidam nimia formidine cursum

praecipitans capiturque. ast illum in plurima sectum

frusta et particulas, ut multis mortuus unus

sufficeret, totum corrosis ossibus edit    [80

uictrix turba, nec ardenti decoxit aeno

aut ueribus, longum usque adeo tardumque putauit

expectare focos, contenta cadauere crudo.

hic gaudere libet quod non uiolauerit ignem,

quem summa caeli raptum de parte Prometheus    [85

donauit terris; elemento gratulor, et te

exultare reor. sed qui mordere cadauer

sustinuit nil umquam hac carne libentius edit;

nam scelere in tanto ne quaeras et dubites an

prima uoluptatem gula senserit, ultimus ante    [90

qui stetit, absumpto iam toto corpore ductis

per terram digitis aliquid de sanguine gustat.

Vascones, ut fama est, alimentis talibus usi

produxere animas, sed res diuersa, sed illic

fortunae inuidia est bellorumque ultima, casus    [95

extremi, longae dira obsidionis egestas.

[huius enim, quod nunc agitur, miserabile debet

exemplum esse tibi, sicut modo dicta mihi gens.]

post omnis herbas, post cuncta animalia, quidquid

cogebat uacui uentris furor, hostibus ipsis    [100

pallorem ac maciem et tenuis miserantibus artus,

membra aliena fame lacerabant, esse parati

et sua. quisnam hominum ueniam dare quisue deorum

uentribus abnueret dira atque inmania passis

et quibus illorum poterant ignoscere manes    [105

quorum corporibus uescebantur? melius nos

Zenonis praecepta monent, [nec enim omnia quidam

pro uita facienda putant] sed Cantaber unde

Stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli?

nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas,    [110

Gallia causidicos docuit facunda Britannos,

de conducendo loquitur iam rhetore Thyle.

nobilis ille tamen populus, quem diximus, et par

uirtute atque fide sed maior clade Zacynthos

tale quid excusat: Maeotide saeuior ara    [115

Aegyptos. quippe illa nefandi Taurica sacri

inuentrix homines, ut iam quae carmina tradunt

digna fide credas, tantum immolat; ulterius nil

aut grauius cultro timet hostia. quis modo casus

inpulit hos? quae tanta fames infestaque uallo    [120

arma coegerunt tam detestabile monstrum

audere? anne aliam terra Memphitide sicca

inuidiam facerent nolenti surgere Nilo?

qua nec terribiles Cimbri nec Brittones umquam

Sauromataeque truces aut inmanes Agathyrsi,    [125

hac saeuit rabie inbelle et inutile uolgus

paruula fictilibus solitum dare uela phaselis

et breuibus pictae remis incumbere testae.

nec poenam sceleri inuenies nec digna parabis

supplicia his populis, in quorum mente pares sunt    [130

et similes ira atque fames. mollissima corda

humano generi dare se natura fatetur,

quae lacrimas dedit. haec nostri pars optima sensus.

plorare ergo iubet causam dicentis amici

squaloremque rei, pupillum ad iura uocantem    [135

circumscriptorem, cuius manantia fletu

ora puellares faciunt incerta capilli.

naturae imperio gemimus, cum funus adultae

uirginis occurrit uel terra clauditur infans

et minor igne rogi. quis enim bonus et face dignus    [140

arcana, qualem Cereris uolt esse sacerdos,

ulla aliena sibi credit mala? separat hoc nos

a grege mutorum, atque ideo uenerabile soli

sortiti ingenium diuinorumque capaces

atque exercendis pariendisque artibus apti    [145

sensum a caelesti demissum traximus arce,

cuius egent prona et terram spectantia. mundi

principio indulsit communis conditor illis

tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos

adfectus petere auxilium et praestare iuberet,    [150

dispersos trahere in populum, migrare uetusto

de nemore et proauis habitatas linquere siluas,

aedificare domos, laribus coniungere nostris

tectum aliud, tutos uicino limine somnos

ut conlata daret fiducia, protegere armis    [155

lapsum aut ingenti nutantem uolnere ciuem,

communi dare signa tuba, defendier isdem

turribus atque una portarum claue teneri.

sed iam serpentum maior concordia. parcit

cognatis maculis similis fera. quando leoni    [160

fortior eripuit uitam leo? quo nemore umquam

expirauit aper maioris dentibus apri?

Indica tigris agit rabida cum tigride pacem

perpetuam, saeuis inter se conuenit ursis.

ast homini ferrum letale incude nefanda    [165

produxisse parum est, cum rastra et sarcula tantum

adsueti coquere et marris ac uomere lassi

nescierint primi gladios extendere fabri.

aspicimus populos quorum non sufficit irae

occidisse aliquem, sed pectora, bracchia, uoltum    [170

crediderint genus esse cibi. quid diceret ergo

uel quo non fugeret, si nunc haec monstra uideret

Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui

tamquam homine et uentri indulsit non omne legumen?

 

 

Satura XVI

Quis numerare queat felicis praemia, Galli,

militiae? nam si subeuntur prospera castra

                             * * *                              [2a

me pauidum excipiat tironem porta secundo

sidere. plus etenim fati ualet hora benigni

quam si nos Veneris commendet epistula Marti    [5

et Samia genetrix quae delectatur harena.

     commoda tractemus primum communia, quorum

haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus

audeat, immo, etsi pulsetur, dissimulet nec

audeat excussos praetori ostendere dentes    [10

et nigram in facie tumidis liuoribus offam

atque oculum medico nil promittente relictum.

Bardaicus iudex datur haec punire uolenti

calceus et grandes magna ad subsellia surae

legibus antiquis castrorum et more Camilli    [15

seruato, miles ne uallum litiget extra

et procul a signis. 'iustissima centurionum

cognitio est +igitur+ de milite, nec mihi derit

ultio, si iustae defertur causa querellae.'

tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli    [20

consensu magno efficiunt curabilis ut sit

uindicta et grauior quam iniuria. dignum erit ergo

declamatoris mulino corde Vagelli,

cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot

milia clauorum. quis tam procul adsit ab urbe    [25

praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra

ut ueniat? lacrimae siccentur protinus, et se

excusaturos non sollicitemus amicos.

'da testem' iudex cum dixerit, audeat ille

nescio quis, pugnos qui uidit, dicere 'uidi,'    [30

et credam dignum barba dignumque capillis

maiorum. citius falsum producere testem

contra paganum possis quam uera loquentem

contra fortunam armati contraque pudorem.

     praemia nunc alia atque alia emolumenta notemus    [35

sacramentorum. conuallem ruris auiti

improbus aut campum mihi si uicinus ademit

et sacrum effodit medio de limite saxum,

quod mea cum patulo coluit puls annua libo,

debitor aut sumptos pergit non reddere nummos    [40

uana superuacui dicens chirographa ligni,

expectandus erit qui lites incohet annus

totius populi. sed tum quoque mille ferenda

taedia, mille morae; totiens subsellia tantum

sternuntur, iam facundo ponente lacernas    [45

Caedicio et Fusco iam micturiente parati

digredimur, lentaque fori pugnamus harena.

ast illis quos arma tegunt et balteus ambit

quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi,

nec res atteritur longo sufflamine litis.    [50

     solis praeterea testandi militibus ius

uiuo patre datur. nam quae sunt parta labore

militiae placuit non esse in corpore census,

omne tenet cuius regimen pater. ergo Coranum

signorum comitem castrorumque aera merentem    [55

quamuis iam tremulus captat pater; hunc fauor aequus

prouehit et pulchro reddit sua dona labori.

ipsius certe ducis hoc referre uidetur

ut, qui fortis erit, sit felicissimus idem,

ut laeti phaleris omnes et torquibus, omnes     [60

 


© Aerius, 2004