Lucanus
Pharsalia


© Lucanus

E-Text: The Latin Library.


Liber I

Liber II

Liber III

Liber IV

Liber V

Liber VI

Liber VII

Liber VIII

Liber IX

Liber X


 

 

Liber I

Bella per Emathios plus quam ciuilia campos

iusque datum sceleri canimus, populumque potentem

in sua uictrici conuersum uiscera dextra

cognatasque acies, et rupto foedere regni

certatum totis concussi uiribus orbis    [5

in commune nefas, infestisque obuia signis

signa, pares aquilas et pila minantia pilis.

      quis furor, o ciues, quae tanta licentia ferri?

gentibus inuisis Latium praebere cruorem

cumque superba foret Babylon spolianda tropaeis    [10

Ausoniis umbraque erraret Crassus inulta

bella geri placuit nullos habitura triumphos?

heu, quantum terrae potuit pelagique parari

hoc quem ciuiles hauserunt sanguine dextrae,

unde uenit Titan et nox ubi sidera condit    [15

quaque dies medius flagrantibus aestuat horis

et qua bruma rigens ac nescia uere remitti

astringit Scythico glacialem frigore pontum!

sub iuga iam Seres, iam barbarus isset Araxes

et gens siqua iacet nascenti conscia Nilo.    [20

tum, si tantus amor belli tibi, Roma, nefandi,

totum sub Latias leges cum miseris orbem,

in te uerte manus: nondum tibi defuit hostis.

at nunc semirutis pendent quod moenia tectis

urbibus Italiae lapsisque ingentia muris    [25

saxa iacent nulloque domus custode tenentur

rarus et antiquis habitator in urbibus errat,

horrida quod dumis multosque inarata per annos

Hesperia est desuntque manus poscentibus aruis,

non tu, Pyrrhe ferox, nec tantis cladibus auctor    [30

Poenus erit: nulli penitus descendere ferro

contigit; alta sedent ciuilis uolnera dextrae.

      quod si non aliam uenturo fata Neroni

inuenere uiam magnoque aeterna parantur

regna deis caelumque suo seruire Tonanti    [35

non nisi saeuorum potuit post bella gigantum,

iam nihil, o superi, querimur; scelera ipsa nefasque

hac mercede placent. diros Pharsalia campos

inpleat et Poeni saturentur sanguine manes,

ultima funesta concurrant proelia Munda,    [40

his, Caesar, Perusina fames Mutinaeque labores

accedant fatis et quas premit aspera classes

Leucas et ardenti seruilia bella sub Aetna,

multum Roma tamen debet ciuilibus armis

quod tibi res acta est. te, cum statione peracta    [45

astra petes serus, praelati regia caeli

excipiet gaudente polo: seu sceptra tenere

seu te flammigeros Phoebi conscendere currus

telluremque nihil mutato sole timentem

igne uago lustrare iuuet, tibi numine ab omni    [50

cedetur, iurisque tui natura relinquet

quis deus esse uelis, ubi regnum ponere mundi.

sed neque in Arctoo sedem tibi legeris orbe

nec polus auersi calidus qua uergitur Austri,

unde tuam uideas obliquo sidere Romam.    [55

aetheris inmensi partem si presseris unam,

sentiet axis onus. librati pondera caeli

orbe tene medio; pars aetheris illa sereni

tota uacet nullaeque obstent a Caesare nubes.

tum genus humanum positis sibi consulat armis    [60

inque uicem gens omnis amet; pax missa per orbem

ferrea belligeri conpescat limina Iani.

sed mihi iam numen; nec, si te pectore uates

accipio, Cirrhaea uelim secreta mouentem

sollicitare deum Bacchumque auertere Nysa:    [65

tu satis ad uires Romana in carmina dandas.

      fert animus causas tantarum expromere rerum,

inmensumque aperitur opus, quid in arma furentem

inpulerit populum, quid pacem excusserit orbi.

inuida fatorum series summisque negatum    [70

stare diu nimioque graues sub pondere lapsus

nec se Roma ferens. sic, cum conpage soluta

saecula tot mundi suprema coegerit hora

antiquum repetens iterum chaos, [omnia mixtis

sidera sideribus concurrent,] ignea pontum     [75

astra petent, tellus extendere litora nolet

excutietque fretum, fratri contraria Phoebe

ibit et obliquum bigas agitare per orbem

indignata diem poscet sibi, totaque discors

machina diuolsi turbabit foedera mundi.    [80

in se magna ruunt: laetis hunc numina rebus

crescendi posuere modum. nec gentibus ullis

commodat in populum terrae pelagique potentem

inuidiam Fortuna suam. tu causa malorum

facta tribus dominis communis, Roma, nec umquam    [85

in turbam missi feralia foedera regni.

o male concordes nimiaque cupidine caeci,

quid miscere iuuat uires orbemque tenere

in medio? dum terra fretum terramque leuabit

aer et longi uoluent Titana labores    [90

noxque diem caelo totidem per signa sequetur,

nulla fides regni sociis, omnisque potestas

inpatiens consortis erit. nec gentibus ullis

credite nec longe fatorum exempla petantur:

fraterno primi maduerunt sanguine muri.    [95

nec pretium tanti tellus pontusque furoris

tunc erat: exiguum dominos commisit asylum.

      temporis angusti mansit concordia discors

paxque fuit non sponte ducum; nam sola futuri

Crassus erat belli medius mora. qualiter undas    [100

qui secat et geminum gracilis mare separat Isthmos

nec patitur conferre fretum, si terra recedat,

Ionium Aegaeo frangat mare, sic, ubi saeua

arma ducum dirimens miserando funere Crassus

Assyrias Latio maculauit sanguine Carrhas,    [105

Parthica Romanos soluerunt damna furores.

plus illa uobis acie, quam creditis, actum est,

Arsacidae: bellum uictis ciuile dedistis.

diuiditur ferro regnum, populique potentis,

quae mare, quae terras, quae totum possidet orbem,    [110

non cepit fortuna duos. nam pignora iuncti

sanguinis et diro ferales omine taedas

abstulit ad manes Parcarum Iulia saeua

intercepta manu. quod si tibi fata dedissent

maiores in luce moras, tu sola furentem    [115

inde uirum poteras atque hinc retinere parentem

armatasque manus excusso iungere ferro,

ut generos soceris mediae iunxere Sabinae.

morte tua discussa fides bellumque mouere

permissum ducibus. stimulos dedit aemula uirtus.    [120

tu, noua ne ueteres obscurent acta triumphos

et uictis cedat piratica laurea Gallis,

Magne, times; te iam series ususque laborum

erigit inpatiensque loci fortuna secundi;

nec quemquam iam ferre potest Caesarue priorem    [125

Pompeiusue parem. quis iustius induit arma

scire nefas: magno se iudice quisque tuetur;

uictrix causa deis placuit sed uicta Catoni.

nec coiere pares. alter uergentibus annis

in senium longoque togae tranquillior usu    [130

dedidicit iam pace ducem, famaeque petitor

multa dare in uolgus, totus popularibus auris

inpelli plausuque sui gaudere theatri,

nec reparare nouas uires, multumque priori

credere fortunae. stat magni nominis umbra,    [135

qualis frugifero quercus sublimis in agro

exuuias ueteris populi sacrataque gestans

dona ducum nec iam ualidis radicibus haerens

pondere fixa suo est, nudosque per aera ramos

effundens trunco, non frondibus, efficit umbram,    [140

et quamuis primo nutet casura sub Euro,

tot circum siluae firmo se robore tollant,

sola tamen colitur. sed non in Caesare tantum

nomen erat nec fama ducis, sed nescia uirtus

stare loco, solusque pudor non uincere bello.    [145

acer et indomitus, quo spes quoque ira uocasset,

ferre manum et numquam temerando parcere ferro,

successus urguere suos, instare fauori

numinis, inpellens quidquid sibi summa petenti

obstaret gaudensque uiam fecisse ruina,    [150

qualiter expressum uentis per nubila fulmen

aetheris inpulsi sonitu mundique fragore

emicuit rupitque diem populosque pauentes

terruit obliqua praestringens lumina flamma:

in sua templa furit, nullaque exire uetante    [155

materia magnamque cadens magnamque reuertens

dat stragem late sparsosque recolligit ignes.

&&&hae ducibus causae; suberant sed publica belli

semina, quae populos semper mersere potentis.

namque, ut opes nimias mundo fortuna subacto    [160

intulit et rebus mores cessere secundis

praedaque et hostiles luxum suasere rapinae,

non auro tectisue modus, mensasque priores

aspernata fames; cultus gestare decoros

uix nuribus rapuere mares; fecunda uirorum    [165

paupertas fugitur totoque accersitur orbe

quo gens quaeque perit; tum longos iungere fines

agrorum, et quondam duro sulcata Camilli

uomere et antiquos Curiorum passa ligones

longa sub ignotis extendere rura colonis.    [170

non erat is populus quem pax tranquilla iuuaret,

quem sua libertas inmotis pasceret armis.

inde irae faciles et, quod suasisset egestas,

uile nefas, magnumque decus ferroque petendum

plus patria potuisse sua, mensuraque iuris    [175

uis erat: hinc leges et plebis scita coactae

et cum consulibus turbantes iura tribuni;

hinc rapti fasces pretio sectorque fauoris

ipse sui populus letalisque ambitus urbi

annua uenali referens certamina Campo;    [180

hinc usura uorax auidumque in tempora fenus

et concussa fides et multis utile bellum.

      iam gelidas Caesar cursu superauerat Alpes

ingentisque animo motus bellumque futurum

ceperat. ut uentum est parui Rubiconis ad undas,    [185

ingens uisa duci patriae trepidantis imago

clara per obscuram uoltu maestissima noctem

turrigero canos effundens uertice crines

caesarie lacera nudisque adstare lacertis

et gemitu permixta loqui: 'quo tenditis ultra?    [190

quo fertis mea signa, uiri? si iure uenitis,

si ciues, huc usque licet.' tum perculit horror

membra ducis, riguere comae gressumque coercens

languor in extrema tenuit uestigia ripa.

mox ait 'o magnae qui moenia prospicis urbis    [195

Tarpeia de rupe Tonans Phrygiique penates

gentis Iuleae et rapti secreta Quirini

et residens celsa Latiaris Iuppiter Alba

Vestalesque foci summique o numinis instar

Roma, faue coeptis. non te furialibus armis    [200

persequor: en, adsum uictor terraque marique

Caesar, ubique tuus (liceat modo, nunc quoque) miles.

ille erit ille nocens, qui me tibi fecerit hostem.'

inde moras soluit belli tumidumque per amnem

signa tulit propere: sicut squalentibus aruis    [205

aestiferae Libyes uiso leo comminus hoste

subsedit dubius, totam dum colligit iram;

mox, ubi se saeuae stimulauit uerbere caudae

erexitque iubam et uasto graue murmur hiatu

infremuit, tum torta leuis si lancea Mauri    [210

haereat aut latum subeant uenabula pectus,

per ferrum tanti securus uolneris exit.

      fonte cadit modico paruisque inpellitur undis

puniceus Rubicon, cum feruida canduit aestas,

perque imas serpit ualles et Gallica certus    [215

limes ab Ausoniis disterminat arua colonis.

tum uires praebebat hiemps atque auxerat undas

tertia iam grauido pluuialis Cynthia cornu

et madidis Euri resolutae flatibus Alpes.

primus in obliquum sonipes opponitur amnem    [220

excepturus aquas; molli tum cetera rumpit

turba uado faciles iam fracti fluminis undas.

Caesar, ut aduersam superato gurgite ripam

attigit, Hesperiae uetitis et constitit aruis,

'hic' ait 'hic pacem temerataque iura relinquo;    [225

te, Fortuna, sequor. procul hinc iam foedera sunto;

credidimus satis <his>, utendum est iudice bello.'

sic fatus noctis tenebris rapit agmina ductor

inpiger, et torto Balearis uerbere fundae

ocior et missa Parthi post terga sagitta,    [230

uicinumque minax inuadit Ariminum, et ignes

solis Lucifero fugiebant astra relicto.

iamque dies primos belli uisura tumultus

exoritur; sed sponte deum, seu turbidus Auster

inpulerat, maestam tenuerunt nubila lucem.    [235

constitit ut capto iussus deponere miles

signa foro, stridor lituum clangorque tubarum

non pia concinuit cum rauco classica cornu.

rupta quies populi, stratisque excita iuuentus

deripuit sacris adfixa penatibus arma    [240

quae pax longa dabat: nuda iam crate fluentis

inuadunt clipeos curuataque cuspide pila

et scabros nigrae morsu robiginis enses.

ut notae fulsere aquilae Romanaque signa

et celsus medio conspectus in agmine Caesar,    [245

deriguere metu, gelidos pauor occupat artus,

et tacito mutos uoluunt in pectore questus.

'o male uicinis haec moenia condita Gallis,

o tristi damnata loco! pax alta per omnes

et tranquilla quies populos: nos praeda furentum    [250

primaque castra sumus. melius, Fortuna, dedisses

orbe sub Eoo sedem gelidaque sub Arcto

errantisque domos, Latii quam claustra tueri.

nos primi Senonum motus Cimbrumque ruentem

uidimus et Martem Libyes cursumque furoris    [255

Teutonici: quotiens Romam fortuna lacessit,

hac iter est bellis.' gemitu sic quisque latenti,

non ausus timuisse palam: uox nulla dolori

credita, sed quantum, uolucres cum bruma coercet,

rura silent, mediusque tacet sine murmure pontus,    [260

tanta quies. noctis gelidas lux soluerat umbras:

ecce, faces belli dubiaeque in proelia menti

urguentes addunt stimulos cunctasque pudoris

rumpunt fata moras: iustos Fortuna laborat

esse ducis motus et causas inuenit armis.     [265

expulit ancipiti discordes urbe tribunos

uicto iure minax iactatis curia Gracchis.

hos iam mota ducis uicinaque signa petentes

audax uenali comitatur Curio lingua,

uox quondam populi libertatemque tueri    [270

ausus et armatos plebi miscere potentes.

utque ducem uarias uoluentem pectore curas

conspexit 'dum uoce tuae potuere iuuari,

Caesar,' ait 'partes, quamuis nolente senatu

traximus imperium, tum cum mihi rostra tenere    [275

ius erat et dubios in te transferre Quirites.

at postquam leges bello siluere coactae

pellimur e patriis laribus patimurque uolentes

exilium: tua nos faciet uictoria ciues.

dum trepidant nullo firmatae robore partes,    [280

tolle moras: semper nocuit differre paratis.

[par labor atque metus pretio maiore petuntur.]

bellantem geminis tenuit te Gallia lustris,

pars quota terrarum! facili si proelia pauca

gesseris euentu, tibi Roma subegerit orbem.    [285

nunc neque te longi remeantem pompa triumphi

excipit aut sacras poscunt Capitolia laurus:

liuor edax tibi cuncta negat, gentesque subactas

uix inpune feres. socerum depellere regno

decretum genero est: partiri non potes orbem,    [290

solus habere potes.' sic postquam fatus, et ipsi

in bellum prono tantum tamen addidit irae

accenditque ducem, quantum clamore iuuatur

Eleus sonipes, quamuis iam carcere clauso

inmineat foribus pronusque repagula laxet.    [295

conuocat armatos extemplo ad signa maniplos,

utque satis trepidum turba coeunte tumultum

conposuit uoltu dextraque silentia iussit

'bellorum o socii, qui mille pericula Martis

mecum' ait 'experti decimo iam uincitis anno,    [300

hoc cruor Arctois meruit diffusus in aruis

uolneraque et mortes hiemesque sub Alpibus actae?

non secus ingenti bellorum Roma tumultu

concutitur, quam si Poenus transcenderit Alpes

Hannibal: inplentur ualidae tirone cohortes,    [305

in classem cadit omne nemus, terraque marique

iussus Caesar agi. quid, si mihi signa iacerent

Marte sub aduerso ruerentque in terga feroces

Gallorum populi? nunc, cum fortuna secundis

mecum rebus agat superique ad summa uocantes,    [310

temptamur. ueniat longa dux pace solutus

milite cum subito partesque in bella togatae

Marcellusque loquax et nomina uana Catones.

scilicet extremi Pompeium emptique clientes

continuo per tot satiabunt tempora regno?    [315

ille reget currus nondum patientibus annis,

ille semel raptos numquam dimittet honores?

quid iam rura querar totum suppressa per orbem

ac iussam seruire famem? quis castra timenti

nescit mixta foro, gladii cum triste micantes    [320

iudicium insolita trepidum cinxere corona

atque auso medias perrumpere milite leges

Pompeiana reum clauserunt signa Milonem?

nunc quoque, ne lassum teneat priuata senectus,

bella nefanda parat suetus ciuilibus armis    [325

et docilis Sullam scelerum uicisse magistrum.

utque ferae tigres numquam posuere furorem,

quas, nemore Hyrcano matrum dum lustra secuntur,

altus caesorum pauit cruor armentorum,

sic et Sullanum solito tibi lambere ferrum    [330

durat, magne, sitis. nullus semel ore receptus

pollutas patitur sanguis mansuescere fauces.

quem tamen inueniet tam longa potentia finem?

quis scelerum modus est? ex hoc iam te, inprobe, regno

ille tuus saltem doceat descendere Sulla.    [335

post Cilicasne uagos et lassi Pontica regis

proelia barbarico uix consummata ueneno

ultima Pompeio dabitur prouincia Caesar,

quod non uictrices aquilas deponere iussus

paruerim? mihi si merces erepta laborum est,    [340

his saltem longi non cum duce praemia belli

reddantur; miles sub quolibet iste triumphet.

conferet exanguis quo se post bella senectus?

quae sedes erit emeritis? quae rura dabuntur

quae noster ueteranus aret, quae moenia fessis?    [345

an melius fient piratae, Magne, coloni?

tollite iam pridem uictricia tollite signa:

uiribus utendum est quas fecimus. arma tenenti

omnia dat, qui iusta negat. nec numina derunt;

nam neque praeda meis neque regnum quaeritur armis:    [350

detrahimus dominos urbi seruire paratae.'

      dixerat; at dubium non claro murmure uolgus

secum incerta fremit. pietas patriique penates

quamquam caede feras mentes animosque tumentes

frangunt; sed diro ferri reuocantur amore    [355

ductorisque metu. summi tum munera pili

Laelius emeritique gerens insignia doni,

seruati ciuis referentem praemia quercum,

'si licet,' exclamat 'Romani maxime rector

nominis, et ius est ueras expromere uoces,    [360

quod tam lenta tuas tenuit patientia uires

conquerimur. deratne tibi fiducia nostri?

dum mouet haec calidus spirantia corpora sanguis

et dum pila ualent fortes torquere lacerti,

degenerem patiere togam regnumque senatus?     [365

usque adeo miserum est ciuili uincere bello?

duc age per Scythiae populos, per inhospita Syrtis

litora, per calidas Libyae sitientis harenas:

haec manus, ut uictum post terga relinqueret orbem,

Oceani tumidas remo conpescuit undas    [370

fregit et Arctoo spumantem uertice Rhenum:

iussa sequi tam posse mihi quam uelle necesse est.

nec ciuis meus est, in quem tua classica, Caesar,

audiero. per signa decem felicia castris

perque tuos iuro quocumque ex hoste triumphos,    [375

pectore si fratris gladium iuguloque parentis

condere me iubeas plenaeque in uiscera partu

coniugis, inuita peragam tamen omnia dextra;

si spoliare deos ignemque inmittere templis,

numina miscebit castrensis flamma monetae;    [380

castra super Tusci si ponere Thybridis undas,

Hesperios audax ueniam metator in agros.

tu quoscumque uoles in planum effundere muros,

his aries actus disperget saxa lacertis,

illa licet, penitus tolli quam iusseris urbem,     [385

Roma sit.' his cunctae simul adsensere cohortes

elatasque alte, quaecumque ad bella uocaret,

promisere manus. it tantus ad aethera clamor,

quantus, piniferae Boreas cum Thracius Ossae

rupibus incubuit, curuato robore pressae    [390

fit sonus aut rursus redeuntis in aethera siluae.

      Caesar, ut acceptum tam prono milite bellum

fataque ferre uidet, nequo languore moretur

fortunam, sparsas per Gallica rura cohortes

euocat et Romam motis petit undique signis.    [395

deseruere cauo tentoria fixa Lemanno

castraque quae Vosegi curuam super ardua ripam

pugnaces pictis cohibebant Lingonas armis.

hi uada liquerunt Isarae, qui, gurgite ductus

per tam multa suo, famae maioris in amnem    [400

lapsus ad aequoreas nomen non pertulit undas.

soluuntur flaui longa statione Ruteni;

mitis Atax Latias gaudet non ferre carinas

finis et Hesperiae, promoto limite, Varus;

quaque sub Herculeo sacratus nomine portus    [405

urguet rupe caua pelagus: non Corus in illum

ius habet aut Zephyrus, solus sua litora turbat

Circius et tuta prohibet statione Monoeci:

quaque iacet litus dubium quod terra fretumque

uindicat alternis uicibus, cum funditur ingens    [410

Oceanus uel cum refugis se fluctibus aufert.

uentus ab extremo pelagus sic axe uolutet

destituatque ferens, an sidere mota secundo

Tethyos unda uagae lunaribus aestuet horis,

flammiger an Titan, ut alentes hauriat undas,    [415

erigat Oceanum fluctusque ad sidera ducat,

quaerite, quos agitat mundi labor; at mihi semper

tu, quaecumque moues tam crebros causa meatus,

ut superi uoluere, late. tum rura Nemetis

qui tenet et ripas Atyri, qua litore curuo    [420

molliter admissum claudit Tarbellicus aequor,

signa mouet, gaudetque amoto Santonus hoste

et Biturix longisque leues Suessones in armis,

optimus excusso Leucus Remusque lacerto,

optima gens flexis in gyrum Sequana frenis,    [425

et docilis rector monstrati Belga couinni,

Aruernique, ausi Latio se fingere fratres

sanguine ab Iliaco populi, nimiumque rebellis

Neruius et caesi pollutus foedere Cottae,

et qui te laxis imitantur, Sarmata, bracis     [430

Vangiones, Batauique truces, quos aere recuruo

stridentes acuere tubae; qua Cinga pererrat

gurgite, qua Rhodanus raptum uelocibus undis

in mare fert Ararim, qua montibus ardua summis

gens habitat cana pendentes rupe Cebennas.    [435

tu quoque laetatus conuerti proelia, Treuir,    [441

et nunc tonse Ligur, quondam per colla decore

crinibus effusis toti praelate Comatae,

et quibus inmitis placatur sanguine diro

Teutates horrensque feris altaribus Esus    [445

et Taranis Scythicae non mitior ara Dianae.

uos quoque, qui fortes animas belloque peremptas

laudibus in longum uates dimittitis aeuum,

plurima securi fudistis carmina, Bardi.

et uos barbaricos ritus moremque sinistrum    [450

sacrorum, Dryadae, positis repetistis ab armis.

solis nosse deos et caeli numina uobis

aut solis nescire datum; nemora alta remotis

incolitis lucis; uobis auctoribus umbrae

non tacitas Erebi sedes Ditisque profundi    [455

pallida regna petunt: regit idem spiritus artus

orbe alio; longae, canitis si cognita, uitae

mors media est. certe populi quos despicit Arctos

felices errore suo, quos ille timorum

maximus haut urguet leti metus. inde ruendi    [460

in ferrum mens prona uiris animaeque capaces

mortis, et ignauum rediturae parcere uitae.

et uos, crinigeros Belgis arcere Caycos

oppositi, petitis Romam Rhenique feroces

deseritis ripas et apertum gentibus orbem.    [465

      Caesar, ut inmensae conlecto robore uires

audendi maiora fidem fecere, per omnem

spargitur Italiam uicinaque moenia conplet.

uana quoque ad ueros accessit fama timores

inrupitque animos populi clademque futuram    [470

intulit et uelox properantis nuntia belli

innumeras soluit falsa in praeconia linguas.

est qui tauriferis ubi se Meuania campis

explicat audaces ruere in certamina turmas

adferat, et qua Nar Tiberino inlabitur amni    [475

barbaricas saeui discurrere Caesaris alas;

ipsum omnes aquilas conlataque signa ferentem

agmine non uno densisque incedere castris.

nec qualem meminere uident: maiorque ferusque

mentibus occurrit uictoque inmanior hoste.    [480

hunc inter Rhenum populos Albimque iacentes

finibus Arctois patriaque a sede reuolsos

pone sequi, iussamque feris a gentibus urbem

Romano spectante rapi. sic quisque pauendo

dat uires famae, nulloque auctore malorum    [485

quae finxere timent. nec solum uolgus inani

percussum terrore pauet, sed curia et ipsi

sedibus exiluere patres, inuisaque belli

consulibus fugiens mandat decreta senatus.

tum, quae tuta petant et quae metuenda relinquant    [490

incerti, quo quemque fugae tulit impetus urguent

praecipitem populum, serieque haerentia longa

agmina prorumpunt. credas aut tecta nefandas

corripuisse faces aut iam quatiente ruina

nutantes pendere domos, sic turba per urbem    [495

praecipiti lymphata gradu, uelut unica rebus

spes foret adflictis patrios excedere muros,

inconsulta ruit. qualis, cum turbidus Auster

reppulit a Libycis inmensum Syrtibus aequor

fractaque ueliferi sonuerunt pondera mali,    [500

desilit in fluctus deserta puppe magister

nauitaque et nondum sparsa conpage carinae

naufragium sibi quisque facit, sic urbe relicta

in bellum fugitur. nullum iam languidus aeuo

eualuit reuocare parens coniunxue maritum    [505

fletibus, aut patrii, dubiae dum uota salutis

conciperent, tenuere lares; nec limine quisquam

haesit et extremo tunc forsitan urbis amatae

plenus abit uisu: ruit inreuocabile uolgus.

o faciles dare summa deos eademque tueri    [510

difficiles! urbem populis uictisque frequentem

gentibus et generis, coeat si turba, capacem

humani facilem uenturo Caesare praedam

ignauae liquere manus. cum pressus ab hoste

clauditur externis miles Romanus in oris,    [515

effugit exiguo nocturna pericula uallo,

et subitus rapti munimine caespitis agger

praebet securos intra tentoria somnos:

tu tantum audito bellorum nomine, Roma,

desereris; nox una tuis non credita muris.    [520

danda tamen uenia est tantorum danda pauorum:

Pompeio fugiente timent. tum, nequa futuri

spes saltem trepidas mentes leuet, addita fati

peioris manifesta fides, superique minaces

prodigiis terras inplerunt, aethera, pontum.     [525

ignota obscurae uiderunt sidera noctes

ardentemque polum flammis caeloque uolantes

obliquas per inane faces crinemque timendi

sideris et terris mutantem regna cometen.

fulgura fallaci micuerunt crebra sereno,    [530

et uarias ignis denso dedit aere formas,

nunc iaculum longo, nunc sparso lumine lampas.

emicuit caelo tacitum sine nubibus ullis

fulmen et Arctois rapiens de partibus ignem

percussit Latiare caput, stellaeque minores    [535

per uacuum solitae noctis decurrere tempus

in medium uenere diem, cornuque coacto

iam Phoebe toto fratrem cum redderet orbe

terrarum subita percussa expalluit umbra.

ipse caput medio Titan cum ferret Olympo    [540

condidit ardentis atra caligine currus

inuoluitque orbem tenebris gentesque coegit

desperare diem; qualem fugiente per ortus

sole Thyesteae noctem duxere Mycenae.

ora ferox Siculae laxauit Mulciber Aetnae,    [545

nec tulit in caelum flammas sed uertice prono

ignis in Hesperium cecidit latus. atra Charybdis

sanguineum fundo torsit mare; flebile saeui

latrauere canes. Vestali raptus ab ara

ignis, et ostendens confectas flamma Latinas    [550

scinditur in partes geminoque cacumine surgit

Thebanos imitata rogos. tum cardine tellus

subsedit, ueteremque iugis nutantibus Alpes

discussere niuem. Tethys maioribus undis

Hesperiam Calpen summumque inpleuit Atlanta.    [555

indigetes fleuisse deos, urbisque laborem

testatos sudore Lares, delapsaque templis

dona suis, dirasque diem foedasse uolucres

accipimus, siluisque feras sub nocte relictis

audaces media posuisse cubilia Roma.    [560

tum pecudum faciles humana ad murmura linguae,

monstrosique hominum partus numeroque modoque

membrorum, matremque suus conterruit infans;

diraque per populum Cumanae carmina uatis

uolgantur. tum, quos sectis Bellona lacertis    [565

saeua mouet, cecinere deos, crinemque rotantes

sanguineum populis ulularunt tristia Galli.

conpositis plenae gemuerunt ossibus urnae.

tum fragor armorum magnaeque per auia uoces

auditae nemorum et uenientes comminus umbrae.    [570

quique colunt iunctos extremis moenibus agros

diffugiunt: ingens urbem cingebat Erinys

excutiens pronam flagranti uertice pinum

stridentisque comas, Thebanam qualis Agauen

inpulit aut saeui contorsit tela Lycurgi    [575

Eumenis, aut qualem iussu Iunonis iniquae

horruit Alcides uiso iam Dite Megaeram.

insonuere tubae et, quanto clamore cohortes

miscentur, tantum nox atra silentibus auris

edidit. e medio uisi consurgere Campo    [580

tristia Sullani cecinere oracula manes,

tollentemque caput gelidas Anienis ad undas

agricolae fracto Marium fugere sepulchro.

      haec propter placuit Tuscos de more uetusto

acciri uates. quorum qui maximus aeuo    [585

Arruns incoluit desertae moenia Lucae,

fulminis edoctus motus uenasque calentis

fibrarum et monitus errantis in aere pinnae,

monstra iubet primum quae nullo semine discors

protulerat natura rapi sterilique nefandos     [590

ex utero fetus infaustis urere flammis.

mox iubet et totam pauidis a ciuibus urbem

ambiri et festo purgantes moenia lustro

longa per extremos pomeria cingere fines

pontifices, sacri quibus est permissa potestas.    [595

turba minor ritu sequitur succincta Gabino,

Vestalemque chorum ducit uittata sacerdos

Troianam soli cui fas uidisse Mineruam.

tum, qui fata deum secretaque carmina seruant

et lotam paruo reuocant Almone Cybeben,    [600

et doctus uolucres augur seruare sinistras

septemuirque epulis festus Titiique sodales

et Salius laeto portans ancilia collo

et tollens apicem generoso uertice flamen.

dumque illi effusam longis anfractibus urbem    [605

circumeunt Arruns dispersos fulminis ignes

colligit et terrae maesto cum murmure condit

datque locis numen; sacris tunc admouet aris

electa ceruice marem. iam fundere Bacchum

coeperat obliquoque molas inducere cultro,    [610

inpatiensque diu non grati uictima sacri,

cornua succincti premerent cum torua ministri,

deposito uictum praebebat poplite collum.

nec cruor emicuit solitus, sed uolnere laxo

diffusum rutilo dirum pro sanguine uirus.    [615

palluit attonitus sacris feralibus Arruns

atque iram superum raptis quaesiuit in extis.

terruit ipse color uatem; nam pallida taetris

uiscera tincta notis gelidoque infecta cruore

plurimus asperso uariabat sanguine liuor.    [620

cernit tabe iecur madidum, uenasque minaces

hostili de parte uidet. pulmonis anheli

fibra latet, paruusque secat uitalia limes.

cor iacet, et saniem per hiantis uiscera rimas

emittunt, produntque suas omenta latebras.    [625

quodque nefas nullis inpune apparuit extis,

ecce, uidet capiti fibrarum increscere molem

alterius capitis. pars aegra et marcida pendet,

pars micat et celeri uenas mouet inproba pulsu.

his ubi concepit magnorum fata malorum    [630

exclamat 'uix fas, superi, quaecumque mouetis,

prodere me populis; nec enim tibi, summe, litaui,

Iuppiter, hoc sacrum, caesique in pectora tauri

inferni uenere dei. non fanda timemus,

sed uenient maiora metu. di uisa secundent,    [635

et fibris sit nulla fides, sed conditor artis

finxerit ista Tages.' flexa sic omina Tuscus

inuoluens multaque tegens ambage canebat.

      at Figulus, cui cura deos secretaque caeli

nosse fuit, quem non stellarum Aegyptia Memphis    [640

aequaret uisu numerisque <seque>ntibus astra,

'aut hic errat' ait 'nulla cum lege per aeuum

mundus et incerto discurrunt sidera motu,

aut, si fata mouent, urbi generique paratur

humano matura lues. terraene dehiscent    [645

subsidentque urbes, an tollet feruidus aer

temperiem? segetes tellus infida negabit,

omnis an infusis miscebitur unda uenenis?

quod cladis genus, o superi, qua peste paratis

saeuitiam? extremi multorum tempus in unum    [650

conuenere dies. summo si frigida caelo

stella nocens nigros Saturni accenderet ignis,

Deucalioneos fudisset Aquarius imbres

totaque diffuso latuisset in aequore tellus.

si saeuum radiis Nemeaeum, Phoebe, Leonem    [655

nunc premeres, toto fluerent incendia mundo

succensusque tuis flagrasset curribus aether.

hi cessant ignes. tu, qui flagrante minacem

Scorpion incendis cauda chelasque peruris,

quid tantum, Gradiue, paras? nam mitis in alto    [660

Iuppiter occasu premitur, Venerisque salubre

sidus hebet, motuque celer Cyllenius haeret,

et caelum Mars solus habet. cur signa meatus

deseruere suos mundoque obscura feruntur,

ensiferi nimium fulget latus Orionis?    [665

inminet armorum rabies, ferrique potestas

confundet ius omne manu, scelerique nefando

nomen erit uirtus, multosque exibit in annos

hic furor. et superos quid prodest poscere finem?

cum domino pax ista uenit. duc, Roma, malorum    [670

continuam seriem clademque in tempora multa

extrahe ciuili tantum iam libera bello.'

      terruerant satis haec pauidam praesagia plebem,

sed maiora premunt. nam, qualis uertice Pindi

Edonis Ogygio decurrit plena Lyaeo,    [675

talis et attonitam rapitur matrona per urbem

uocibus his prodens urguentem pectora Phoebum:

'quo feror, o Paean? qua me super aethera raptam

constituis terra? uideo Pangaea niuosis

cana iugis latosque Haemi sub rupe Philippos.    [680

quis furor hic, o Phoebe, doce, quo tela manusque

Romanae miscent acies bellumque sine hoste est.

quo diuersa feror? primos me ducis in ortus,

qua mare Lagei mutatur gurgite Nili:

hunc ego, fluminea deformis truncus harena    [685

qui iacet, agnosco. dubiam super aequora Syrtim

arentemque feror Libyen, quo tristis Enyo

transtulit Emathias acies. nunc desuper Alpis

nubiferae colles atque aeriam Pyrenen

abripimur. patriae sedes remeamus in urbis,     [690

inpiaque in medio peraguntur bella senatu.

consurgunt partes iterum, totumque per orbem

rursus eo. noua da mihi cernere litora ponti

telluremque nouam: uidi iam, Phoebe, Philippos.'

haec ait, et lasso iacuit deserta furore.

 

 

Liber II

Iamque irae patuere deum manifestaque belli

signa dedit mundus legesque et foedera rerum

praescia monstrifero uertit natura tumultu

indixitque nefas. cur hanc tibi, rector Olympi,

sollicitis uisum mortalibus addere curam,    [5

noscant uenturas ut dira per omina clades?

siue parens rerum, cum primum informia regna

materiamque rudem flamma cedente recepit,

fixit in aeternum causas, qua cuncta coercet

se quoque lege tenens, et saecula iussa ferentem    [10

fatorum inmoto diuisit limite mundum,

siue nihil positum est, sed fors incerta uagatur

fertque refertque uices et habet mortalia casus,

sit subitum quodcumque paras; sit caeca futuri

mens hominum fati; liceat sperare timenti.    [15

     ergo, ubi concipiunt quantis sit cladibus orbi

constatura fides superum, ferale per urbem

iustitium; latuit plebeio tectus amictu

omnis honos, nullos comitata est purpura fasces.

tum questus tenuere suos magnusque per omnis    [20

errauit sine uoce dolor. sic funere primo

attonitae tacuere domus, cum corpora nondum

conclamata iacent nec mater crine soluto

exigit ad saeuos famularum bracchia planctus,

sed cum membra premit fugiente rigentia uita    [25

uoltusque exanimes oculosque in morte minaces,

necdum est ille dolor nec iam metus: incubat amens

miraturque malum. cultus matrona priores

deposuit maestaeque tenent delubra cateruae:

hae lacrimis sparsere deos, hae pectora duro    [30

adflixere solo, lacerasque in limine sacro

attonitae fudere comas uotisque uocari

adsuetas crebris feriunt ululatibus aures.

nec cunctae summi templo iacuere Tonantis:

diuisere deos, et nullis defuit aris    [35

inuidiam factura parens. quarum una madentis

scissa genas, planctu liuentis atra lacertos,

'nunc', ait 'o miserae, contundite pectora, matres,

nunc laniate comas neue hunc differte dolorem

et summis seruate malis. nunc flere potestas    [40

dum pendet fortuna ducum: cum uicerit alter

gaudendum est.' his se stimulis dolor ipse lacessit.

nec non bella uiri diuersaque castra petentes

effundunt iustas in numina saeua querellas.

'o miserae sortis, quod non in Punica nati    [45

tempora Cannarum fuimus Trebiaeque iuuentus.

non pacem petimus, superi: date gentibus iras,

nunc urbes excite feras; coniuret in arma

mundus, Achaemeniis decurrant Medica Susis

agmina, Massageten Scythicus non adliget Hister,     [50

fundat ab extremo flauos Aquilone Suebos

Albis et indomitum Rheni caput; omnibus hostes

reddite nos populis: ciuile auertite bellum.

hinc Dacus, premat inde Getes; occurrat Hiberis

alter, ad Eoas hic uertat signa pharetras;    [55

nulla uacet tibi, Roma, manus. uel, perdere nomen

si placet Hesperium, superi, conlatus in ignes

plurimus ad terram per fulmina decidat aether.

saeue parens, utrasque simul partesque ducesque,

dum nondum meruere, feri. tantone nouorum    [60

prouentu scelerum quaerunt uter imperet urbi?

uix tanti fuerat ciuilia bella mouere

ut neuter.' talis pietas peritura querellas

egerit. at miseros angit sua cura parentes,

oderuntque grauis uiuacia fata senectae    [65

seruatosque iterum bellis ciuilibus annos.

atque aliquis magno quaerens exempla timori

'non alios' inquit 'motus tum fata parabant

cum post Teutonicos uictor Libycosque triumphos

exul limosa Marius caput abdidit ulua.    [70

stagna auidi texere soli laxaeque paludes

depositum, Fortuna, tuum; mox uincula ferri

exedere senem longusque in carcere paedor.

consul et euersa felix moriturus in urbe

poenas ante dabat scelerum. mors ipsa refugit    [75

saepe uirum, frustraque hosti concessa potestas

sanguinis inuisi, primo qui caedis in actu

deriguit ferrumque manu torpente remisit.

uiderat inmensam tenebroso in carcere lucem

terribilisque deos scelerum Mariumque futurum,    [80

audieratque pauens "fas haec contingere non est

colla tibi; debet multas hic legibus aeui

ante suam mortes: uanum depone furorem."

si libet ulcisci deletae funera gentis,

hunc, Cimbri, seruate senem. non ille fauore    [85

numinis, ingenti superum protectus ab ira,

uir ferus et Romam cupienti perdere fato

sufficiens. idem pelago delatus iniquo

hostilem in terram uacuisque mapalibus actus

nuda triumphati iacuit per regna Iugurthae    [90

et Poenos pressit cineres. solacia fati

Carthago Mariusque tulit, pariterque iacentes

ignouere deis. Libycas ibi colligit iras.

ut primum fortuna redit, seruilia soluit

agmina, conflato saeuas ergastula ferro    [95

exeruere manus. nulli gestanda dabantur

signa ducis, nisi qui scelerum iam fecerat usum

adtuleratque in castra nefas. pro fata, quis ille,

quis fuit ille dies, Marius quo moenia uictor

corripuit, quantoque gradu mors saeua cucurrit!    [100

nobilitas cum plebe perit, lateque uagatus

ensis, et a nullo reuocatum pectore ferrum.

stat cruor in templis multaque rubentia caede

lubrica saxa madent. nulli sua profuit aetas:

non senis extremum piguit uergentibus annis    [105

praecepisse diem, nec primo in limine uitae

infantis miseri nascentia rumpere fata.

crimine quo parui caedem potuere mereri?

sed satis est iam posse mori. trahit ipse furoris

impetus, et uisum lenti quaesisse nocentem.    [110

in numerum pars magna perit, rapuitque cruentus

uictor ab ignota uoltus ceruice recisos

dum uacua pudet ire manu. spes una salutis

oscula pollutae fixisse trementia dextrae.

mille licet gladii mortis noua signa sequantur,    [115

degener o populus, uix saecula longa decorum

sic meruisse uiris, nedum breue dedecus aeui

et uitam dum Sulla redit. cui funera uolgi

flere uacet? uix te sparsum per viscera, Baebi,

innumeras inter carpentis membra coronae    [120

discessisse manus, aut te, praesage malorum

Antoni, cuius laceris pendentia canis

ora ferens miles festae rorantia mensae

inposuit. truncos lacerauit Fimbria Crassos;

saeua tribunicio maduerunt robora tabo.    [125

te quoque neclectum uiolatae, Scaeuola, Vestae

ante ipsum penetrale deae semperque calentis

mactauere focos; paruom set fessa senectus

sanguinis effudit iugulo flammisque pepercit.

septimus haec sequitur repetitis fascibus annus.    [130

ille fuit uitae Mario modus, omnia passo

quae peior fortuna potest, atque omnibus uso

quae melior, mensoque hominis quid fata paterent.

iam quot apud Sacri cecidere cadauera Portum

aut Collina tulit stratas quot porta cateruas,    [135

tum cum paene caput mundi rerumque potestas

mutauit translata locum, Romanaque Samnis

ultra Caudinas sperauit uolnera Furcas!

Sulla quoque inmensis accessit cladibus ultor.

ille quod exiguum restabat sanguinis urbi    [140

hausit; dumque nimis iam putria membra recidit

excessit medicina modum, nimiumque secuta est,

qua morbi duxere, manus. periere nocentes,

sed cum iam soli possent superesse nocentes.

tum data libertas odiis, resolutaque legum    [145

frenis ira ruit. non uni cuncta dabantur

sed fecit sibi quisque nefas: semel omnia uictor

iusserat. infandum domini per uiscera ferrum

exegit famulus, nati maduere paterno

sanguine, certatum est cui ceruix caesa parentis    [150

cederet, in fratrum ceciderunt praemia fratres.

busta repleta fuga, permixtaque uiua sepultis

corpora, nec populum latebrae cepere ferarum.

hic laqueo fauces elisaque guttura fregit,

hic se praecipiti iaculatus pondere dura    [155

dissiluit percussus humo, mortesque cruento

uictori rapuere suas; hic robora busti

exstruit ipse sui necdum omni sanguine fuso

desilit in flammas et, dum licet, occupat ignes.

colla ducum pilo trepidam gestata per urbem    [160

et medio congesta foro: cognoscitur illic

quidquid ubique iacet. scelerum non Thracia tantum

uidit Bistonii stabulis pendere tyranni,

postibus Antaei Libye, nec Graecia maerens

tot laceros artus Pisaea fleuit in aula.    [165

cum iam tabe fluunt confusaque tempore multo

amisere notas, miserorum dextra parentum

colligit et pauido subducit cognita furto.

meque ipsum memini, caesi deformia fratris

ora rogo cupidum uetitisque inponere flammis,    [170

omnia Sullanae lustrasse cadauera pacis

perque omnis truncos, cum qua ceruice recisum

conueniat, quaesisse, caput. quid sanguine manes

placatos Catuli referam? cum uictima tristis

inferias Marius forsan nolentibus umbris    [175

pendit inexpleto non fanda piacula busto,

cum laceros artus aequataque uolnera membris

uidimus et toto quamuis in corpore caeso

nil animae letale datum, moremque nefandae

dirum saeuitiae, pereuntis parcere morti.    [180

auolsae cecidere manus exsectaque lingua

palpitat et muto uacuum ferit aera motu.

hic aures, alius spiramina naris aduncae

amputat, ille cauis euoluit sedibus orbes

ultimaque effodit spectatis lumina membris.    [185

uix erit ulla fides tam saeui criminis, unum

tot poenas cepisse caput. sic mole ruinae

fracta sub ingenti miscentur pondere membra,

nec magis informes ueniunt ad litora trunci

qui medio periere freto. quid perdere fructum    [190

iuuit et, ut uilem, Marii confundere uoltum?

ut scelus hoc Sullae caedesque ostensa placeret

agnoscendus erat. uidit Fortuna colonos

Praenestina suos cunctos simul ense recepto

unius populum pereuntem tempore mortis.    [195

tum flos Hesperiae, Latii iam sola iuuentus,

concidit et miserae maculauit ouilia Romae.

tot simul infesto iuuenes occumbere leto

saepe fames pelagique furor subitaeque ruinae

aut terrae caelique lues aut bellica clades,    [200

numquam poena fuit. densi uix agmina uolgi

inter et exangues inmissa morte cateruas

uictores mouere manus; uix caede peracta

procumbunt, dubiaque labant ceruice; sed illos

magna premit strages peraguntque cadauera partem    [205

caedis: uiua graues elidunt corpora trunci.

intrepidus tanti sedit securus ab alto

spectator sceleris: miseri tot milia uolgi

non timuit iussisse mori. congesta recepit

omnia Tyrrhenus Sullana cadauera gurges.    [210

in fluuium primi cecidere, in corpora summi.

praecipites haesere rates, et strage cruenta

interruptus aquae fluxit prior amnis in aequor,

ad molem stetit unda sequens. iam sanguinis alti

uis sibi fecit iter campumque effusa per omnem    [215

praecipitique ruens Tiberina in flumina riuo

haerentis adiuuit aquas; nec iam alueus amnem

nec retinent ripae, redditque cadauera campo.

tandem Tyrrhenas uix eluctatus in undas

sanguine caeruleum torrenti diuidit aequor.    [220

hisne salus rerum, felix his Sulla uocari,

his meruit tumulum medio sibi tollere Campo?

haec rursus patienda manent, hoc ordine belli

ibitur, hic stabit ciuilibus exitus armis.

quamquam agitant grauiora metus, multumque coitur    [225

humani generis maiore in proelia damno.

exulibus Mariis bellorum maxima merces

Roma recepta fuit, nec plus uictoria Sullae

praestitit inuisas penitus quam tollere partes:

hos alio, Fortuna, uocas, olimque potentes    [230

concurrunt. neuter ciuilia bella moueret

contentus quo Sulla fuit.' sic maesta senectus

praeteritique memor flebat metuensque futuri.

     at non magnanimi percussit pectora Bruti

terror et in tanta pauidi formidine motus    [235

pars populi lugentis erat, set nocte sopora,

Parrhasis obliquos Helice cum uerteret axes,

atria cognati pulsat non ampla Catonis.

inuenit insomni uoluentem publica cura

fata uirum casusque urbis cunctisque timentem    [240

securumque sui, farique his uocibus orsus:

'omnibus expulsae terris olimque fugatae

uirtutis iam sola fides, quam turbine nullo

excutiet fortuna tibi, tu mente labantem

derige me, dubium certo tu robore firma.    [245

namque alii Magnum uel Caesaris arma sequantur,

dux Bruto Cato solus erit. pacemne tueris

inconcussa tenens dubio uestigia mundo,

an placuit ducibus scelerum populique furentis

cladibus inmixtum ciuile absoluere bellum?    [250

quemque suae rapiunt scelerata in proelia causae:

hos polluta domus legesque in pace timendae,

hos ferro fugienda fames mundique ruinae

permiscenda fides. nullum furor egit in arma;

castra petunt magna uicti mercede: tibi uni    [255

per se bella placent? quid tot durare per annos

profuit inmunem corrupti moribus aeui?

hoc solum longae pretium uirtutis habebis:

accipient alios, facient te bella nocentem.

ne tantum, o superi, liceat feralibus armis,    [260

has etiam mouisse manus. nec pila lacertis

missa tuis caeca telorum in nube ferentur:

ne tanta in cassum uirtus eat, ingeret omnis

se belli fortuna tibi. quis nolet in isto

ense mori, quamuis alieno uolnere labens,    [265

et scelus esse tuum? melius tranquilla sine armis

otia solus ages, sicut caelestia semper

inconcussa suo uoluuntur sidera lapsu.

fulminibus propior terrae succenditur aer,

imaque telluris uentos tractusque coruscos    [270

flammarum accipiunt; nubes excedit Olympus.

lege deum minimas rerum discordia turbat,

pacem magna tenent. quam laetae Caesaris aures

accipient tantum uenisse in proelia ciuem!

nam praelata suis numquam diuersa dolebit    [275

castra ducis Magni. nimium placet ipse Catoni,

si bellum ciuile placet. pars magna senatus

et duce priuato gesturus proelia consul

sollicitant proceresque alii; quibus adde Catonem

sub iuga Pompei, toto iam liber in orbe    [280

solus Caesar erit. quod si pro legibus arma

ferre iuuat patriis libertatemque tueri

nunc neque Pompei Brutum neque Caesaris hostem,

post bellum uictoris habes.' sic fatur; at illi

arcano sacras reddit Cato pectore uoces.    [285

'summum, Brute, nefas ciuilia bella fatemur,

sed quo fata trahunt uirtus secura sequetur.

crimen erit superis et me fecisse nocentem.

sidera quis mundumque uelit spectare cadentem

expers ipse metus? quis, cum ruat arduus aether,    [290

terra labet mixto coeuntis pondere mundi,

complossas tenuisse manus? gentesne furorem

Hesperium ignotae Romanaque bella sequentur

diductique fretis alio sub sidere reges,

otia solus agam? procul hunc arcete furorem,    [295

o superi, motura Dahas ut clade Getasque

securo me Roma cadat. ceu morte parentem

natorum orbatum longum producere funus

ad tumulos iubet ipse dolor, iuuat ignibus atris

inseruisse manus constructoque aggere busti    [300

ipsum atras tenuisse faces, non ante reuellar

exanimem quam te conplectar, Roma; tuumque

nomen, Libertas, et inanem persequar umbram.

sic eat: inmites Romana piacula diui

plena ferant, nullo fraudemus sanguine bellum.    [305

o utinam caelique deis Erebique liceret

hoc caput in cunctas damnatum exponere poenas!

deuotum hostiles Decium pressere cateruae:

me geminae figant acies, me barbara telis

Rheni turba petat, cunctis ego peruius hastis    [310

excipiam medius totius uolnera belli.

hic redimat sanguis populos, hac caede luatur

quidquid Romani meruerunt pendere mores.

ad iuga cur faciles populi, cur saeua uolentes

regna pati pereunt? me solum inuadite ferro,    [315

me frustra leges et inania iura tuentem.

hic dabit hic pacem iugulus finemque malorum

gentibus Hesperiis: post me regnare uolenti

non opus est bello. quin publica signa ducemque

Pompeium sequimur? nec, si fortuna fauebit,    [320

hunc quoque totius sibi ius promittere mundi

non bene conpertum est: ideo me milite uincat

ne sibi se uicisse putet.' sic fatur, et acris

irarum mouit stimulos iuuenisque calorem

excitat in nimios belli ciuilis amores,    [325

     interea Phoebo gelidas pellente tenebras

pulsatae sonuere fores, quas sancta relicto

Hortensi maerens inrupit Marcia busto.

quondam uirgo toris melioris iuncta mariti,

mox, ubi conubii pretium mercesque soluta est    [330

tertia iam suboles, alios fecunda penates

inpletura datur geminas et sanguine matris

permixtura domos; sed, postquam condidit urna

supremos cineres, miserando concita uoltu,

effusas laniata comas contusaque pectus    [335

uerberibus crebris cineresque ingesta sepulchri,

non aliter placitura uiro, sic maesta profatur:

'dum sanguis inerat, dum uis materna, peregi

iussa, Cato, et geminos excepi feta maritos:

uisceribus lassis partuque exhausta reuertor    [340

iam nulli tradenda uiro. da foedera prisci

inlibata tori, da tantum nomen inane

conubii; liceat tumulo scripsisse "Catonis

Marcia", nec dubium longo quaeratur in aeuo

mutarim primas expulsa an tradita taedas.    [345

non me laetorum sociam rebusque secundis

accipis: in curas uenio partemque laborum.

da mihi castra sequi: cur tuta in pace relinquar

et sit ciuili propior Cornelia bello?'

     hae flexere uirum uoces, et, tempora quamquam    [350

sint aliena toris iam fato in bella uocante,

foedera sola tamen uanaque carentia pompa

iura placent sacrisque deos admittere testes.

festa coronato non pendent limine serta,

infulaque in geminos discurrit candida postes,    [355

legitimaeque faces, gradibusque adclinis eburnis

stat torus et picto uestes discriminat auro,

turritaque premens frontem matrona corona

translata uitat contingere limina planta;

non timidum nuptae leuiter tectura pudorem    [360

lutea demissos uelarunt flammea uoltus,

balteus aut fluxos gemmis astrinxit amictus,

colla monile decens umerisque haerentia primis

suppara nudatos cingunt angusta lacertos.

sicut erat, maesti seruat lugubria cultus    [365

quoque modo natos hoc est amplexa maritum.

obsita funerea celatur purpura lana,

non soliti lusere sales, nec more Sabino

excepit tristis conuicia festa maritus.

pignora nulla domus, nulli coiere propinqui:    [370

iunguntur taciti contentique auspice Bruto.

ille nec horrificam sancto dimouit ab ore

caesariem duroque admisit gaudia uoltu

(ut primum tolli feralia uiderat arma,

intonsos rigidam in frontem descendere canos    [375

passus erat maestamque genis increscere barbam:

uni quippe uacat studiis odiisque carenti

humanum lugere genus), nec foedera prisci

sunt temptata tori: iusto quoque robur amori

restitit. hi mores, haec duri inmota Catonis    [380

secta fuit, seruare modum finemque tenere

naturamque sequi patriaeque inpendere uitam

nec sibi sed toti genitum se credere mundo.

huic epulae uicisse famem, magnique penates

summouisse hiemem tecto, pretiosaque uestis    [385

hirtam membra super Romani more Quiritis

induxisse togam, Venerisque hic us usus,

progenies: urbi pater est urbique maritus,

iustitiae cultor, rigidi seruator honesti,

in commune bonus; nullosque Catonis in actus    [390

subrepsit partemque tulit sibi nata uoluptas.

     interea trepido discedens agmine Magnus

moenia Dardanii tenuit Campana coloni.

haec placuit belli sedes, hinc summa mouentem

hostis in occursum sparsas extendere partis,    [395

umbrosis mediam qua collibus Appenninus

erigit Italiam nulloque a uertice tellus

altius intumuit propiusque accessit Olympo.

mons inter geminas medius se porrigit undas

inferni superique maris, collesque coercent    [400

hinc Tyrrhena uado frangentes aequora Pisae,

illinc Dalmaticis obnoxia fluctibus Ancon.

fontibus hic uastis inmensos concipit amnes

fluminaque in gemini spargit diuortia ponti

(in laeuum cecidere latus ueloxque Metaurus     [405

Crustumiumque rapax et iuncto Sapis Isauro

Senaque et Hadriacas qui uerberat Aufidus undas;

quoque magis nullum tellus se soluit in amnem

Eridanus fractas deuoluit in aequora siluas

Hesperiamque exhaurit aquis. hunc fabula primum    [410

populea fluuium ripas umbrasse corona,

cumque diem pronum transuerso limite ducens

succendit Phaethon flagrantibus aethera loris,

gurgitibus raptis penitus tellure perusta,

hunc habuisse pares Phoebeis ignibus undas.    [415

non minor hic Nilo, si non per plana iacentis

Aegypti Libycas Nilus stagnaret harenas;

non minor hic Histro, nisi quod, dum permeat orbem,

Hister casuros in quaelibet aequora fontes

accipit et Scythicas exit non solus in undas.    [420

dexteriora petens montis decliuia Thybrim

unda facit Rutubamque cauum. delabitur inde

Vulturnusque celer nocturnaeque editor aurae

Sarnus et umbrosae Liris per regna Maricae

Vestinis inpulsus aquis radensque Salerni    [425

tesca Siler nullasque uado qui Macra moratus

alnos uicinae procurrit in aequora Lunae).

longior educto qua surgit in aera dorso,

Gallica rura uidet deuexasque excipit Alpes.

tunc Vmbris Marsisque ferax domitusque Sabello    [430

uomere, piniferis amplexus rupibus omnis

indigenas Latii populos, non deserit ante

Hesperiam, quam cum Scyllaeis clauditur undis,

extenditque suas in templa Lacinia rupes,

longior Italia, donec confinia pontus    [435

solueret incumbens terrasque repelleret aequor,

at, postquam gemino tellus elisa profundo est,

extremi colles Siculo cessere Peloro.

     Caesar in arma furens nullas nisi sanguine fuso

gaudet habere uias, quod non terat hoste uacantis    [440

Hesperiae fines uacuosque inrumpat in agros

atque ipsum non perdat iter consertaque bellis

bella gerat. non tam portas intrare patentis

quam fregisse iuuat, nec tam patiente colono

arua premi quam si ferro populetur et igni.    [445

concessa pudet ire uia ciuemque uideri.

tunc urbes Latii dubiae uarioque fauore

ancipites, quamquam primo terrore ruentis

cessurae belli, denso tamen aggere firmant

moenia et abrupto circumdant undique uallo,    [450

saxorumque orbes et quae super eminus hostem

tela petant altis murorum turribus aptant.

pronior in Magnum populus, pugnatque minaci

cum terrore fides, ut, cum mare possidet Auster

flatibus horrisonis, hunc aequora tota secuntur,    [455

si rursus tellus pulsu laxata tridentis

Aeolii tumidis inmittat fluctibus Eurum,

quamuis icta nouo, uentum tenuere priorem

aequora, nubiferoque polus cum cesserit Euro

uindicat unda Notum. facilis sed uertere mentes    [460

terror erat, dubiamque fidem fortuna ferebat.

     gens Etrusca fuga trepidi nudata Libonis,

iusque sui pulso iam perdidit Vmbria Thermo.

nec gerit auspiciis ciuilia bella paternis

Caesaris audito conuersus nomine Sulla.     [465

Varus, ut admotae pulsarunt Auximon alae,

per diuersa ruens neclecto moenia tergo,

qua siluae, qua saxa, fugit. depellitur arce

Lentulus Asculea; uictor cedentibus instat

deuertitque acies, solusque ex agmine tanto    [470

dux fugit et nullas ducentia signa cohortes.

tu quoque nudatam commissae deseris arcem,

Scipio, Nuceriae, quamquam firmissima pubes

his sedeat castris, iam pridem Caesaris armis

Parthorum seducta metu, qua Gallica damna    [475

suppleuit Magnus, dumque ipse ad bella uocaret

donauit socero Romani sanguinis usum.

     at te Corfini ualidis circumdata muris

tecta tenent, pugnax Domiti; tua classica seruat

oppositus quondam polluto tiro Miloni.    [480

ut procul inmensam campo consurgere nubem

ardentisque acies percussis sole corusco

conspexit telis, 'socii, decurrite' dixit

'fluminis ad ripas undaeque inmergite pontem.

et tu montanis totus nunc fontibus exi    [485

atque omnis trahe, gurges, aquas, ut spumeus alnos

discussa conpage feras. hoc limite bellum

haereat, hac hostis lentus terat otia ripa.

praecipitem cohibete ducem: uictoria nobis

hic primum stans Caesar erit.' nec plura locutus    [490

deuoluit rapidum nequiquam moenibus agmen.

nam prior e campis ut conspicit amne soluto

rumpi Caesar iter calida pro la t ab ira

'non satis est muris latebras quaesisse pauori?

obstruitis campos fluuiisque arcere paratis,    [495

ignaui? non, si tumido me gurgite Ganges

summoueat, stabit iam flumine Caesar in ullo

post Rubiconis aquas. equitum properate cateruae,

ite simul pedites, ruiturum ascendite pontem.'

haec ubi dicta, leuis totas accepit habenas    [500

in campum sonipes, crebroque simillima nimbo

trans ripam ualidi torserunt tela lacerti.

ingreditur pulsa fluuium statione uacantem

Caesar, et ad tutas hostis conpellitur arces.

et iam moturas ingentia pondera turris    [505

erigit, et mediis subrepit uinea muris:

ecce, nefas belli, reseratis agmina portis

captiuum traxere ducem, ciuisque superbi

constitit ante pedes. uoltu tamen alta minaci

nobilitas recta ferrum ceruice poposcit.    [510

scit Caesar poenamque peti ueniamque timeri.

'uiue, licet nolis, et nostro munere' dixit

'cerne diem. uictis iam spes bona partibus esto

exemplumque mei. uel, si libet, arma retempta,

et nihil hac uenia, si uiceris, ipse paciscor.'    [515

fatur et astrictis laxari uincula palmis

imperat. heu, quanto melius uel caede peracta

parcere Romano potuit fortuna pudori!

poenarum extremum ciui, quod castra secutus

sit patriae Magnumque ducem totumque senatum,     [520

ignosci. premit ille grauis interritus iras,

et secum 'Romamne petes pacisque recessus

degener? in medios belli non ire furores

iam dudum moriture paras? rue certus et omnis

lucis rumpe moras et Caesaris effuge munus.'    [525

     nescius interea capti ducis arma parabat

Magnus, ut inmixto firmaret robore partis.

iamque secuturo iussurus classica Phoebo

temptandasque ratus moturi militis iras

adloquitur tacitas ueneranda uoce cohortes.    [530

'o scelerum ultores melioraque signa secuti,

o uere Romana manus, quibus arma senatus

non priuata dedit, uotis deposcite pugnam,

ardent Hesperii saeuis populatibus agri,

Gallica per gelidas rabies ecfunditur Alpes,    [535

iam tetigit sanguis pollutos Caesaris enses.

di melius, belli tulimus quod damna priores:

coeperit inde nefas, iam iam me praeside Roma

supplicium poenamque petat. neque enim ista uocari

proelia iusta decet, patriae sed uindicis iram;    [540

nec magis hoc bellum est, quam quom Catilina parauit

arsuras in tecta faces sociusque furoris

Lentulus exertique manus uaesana Cethegi.

o rabies miseranda ducis! cum fata Camillis

te, Caesar, magnisque uelint miscere Metellis,    [545

ad Cinnas Mariosque uenis. sternere profecto

ut Catulo iacuit Lepidus, nostrasque securis

passus Sicanio tegitur qui Carbo sepulchro,

quique feros mouit Sertorius exul Hiberos.

quamquam, siqua fides, his te quoque iungere, Caesar,    [550

inuideo nostrasque manus quod Roma furenti

opposuit. Parthorum utinam post proelia sospes

et Scythicis Crassus uictor remeasset ab oris,

ut simili causa caderes, quoi Spartacus, hosti.

te quoque si superi titulis accedere nostris    [555

iusserunt, ualet, en, torquendo dextera pilo,

feruidus haec iterum circa praecordia sanguis

incaluit; disces non esse ad bella fugaces

qui pacem potuere pati. licet ille solutum

defectumque uocet, ne uos mea terreat aetas:    [560

dux sit in his castris senior, dum miles in illis.

quo potuit ciuem populus perducere liber

ascendi, supraque nihil nisi regna reliqui.

non priuata cupis, Romana quisquis in urbe

Pompeium transire paras. hinc consul uterque,    [565

hinc acies statura ducum est. Caesarne senatus

uictor erit? non tam caeco trahis omnia cursu

teque nihil, Fortuna, pudet. multisne rebellis

Gallia iam lustris aetasque inpensa labori

dant animos? Rheni gelidis quod fugit ab undis     [570

Oceanumque uocans incerti stagna profundi

territa quaesitis ostendit terga Britannis?

an uanae tumuere minae quod fama furoris

expulit armatam patriis e sedibus urbem?

heu demens, non te fugiunt, me cuncta secuntur.    [575

qui cum signa tuli toto fulgentia ponto,

ante bis exactum quam Cynthia conderet orbem,

omne fretum metuens pelagi pirata reliquit

angustaque domum terrarum in sede poposcit.

idem per Scythici profugum diuortia ponti    [580

indomitum regem Romanaque fata morantem

ad mortem Sulla felicior ire coegi.

pars mundi mihi nulla uacat, sed tota tenetur

terra meis, quocumque iacet sub sole, tropaeis:

hinc me uictorem gelidas ad Phasidos undas    [585

Arctos habet, calida medius mihi cognitus axis

Aegypto atque umbras nusquam flectente Syene,

occasus mea iura timent Tethynque fugacem

qui ferit Hesperius post omnia flumina Baetis,

me domitus cognouit Arabs, me Marte feroces    [590

Heniochi notique erepto uellere Colchi,

Cappadoces mea signa timent et dedita sacris

incerti Iudaea dei mollisque Sophene,

Armenios Cilicasque feros Taurumque subegi:

quod socero bellum praeter ciuile reliqui?'    [595

     uerba ducis nullo partes clamore secuntur

nec matura petunt promissae classica pugnae.

sensit et ipse metum Magnus, placuitque referri

signa nec in tantae discrimina mittere pugnae

iam uictum fama non uisi Caesaris agmen.    [600

pulsus ut armentis primo certamine taurus

siluarum secreta petit uacuosque per agros

exul in aduersis explorat cornua truncis

nec redit in pastus, nisi cum ceruice recepta

excussi placuere tori, mox reddita uictor    [605

quoslibet in saltus comitantibus agmina tauris

inuito pastore trahit, sic uiribus inpar

tradidit Hesperiam profugusque per Apula rura

Brundisii tutas concessit Magnus in arces.

     urbs est Dictaeis olim possessa colonis,    [610

quos Creta profugos uexere per aequora puppes

Cecropiae uictum mentitis Thesea uelis.

hinc latus angustum iam se cogentis in artum

Hesperiae tenuem producit in aequora linguam,

Hadriacas flexis claudit quae cornibus undas.    [615

nec tamen hoc artis inmissum faucibus aequor

portus erat, si non uiolentos insula Coros

exciperet saxis lassasque refunderet undas.

hinc illinc montes scopulosae rupis aperto

opposuit natura mari flatusque remouit,    [620

ut tremulo starent contentae fune carinae.

hinc late patet omne fretum, seu uela ferantur

in portus, Corcyra, tuos, seu laeua petatur

Illyris Ionias uergens Epidamnos in undas.

hoc fuga nautarum, cum totas Hadria uires    [625

mouit et in nubes abiere Ceraunia cumque

spumoso Calaber perfunditur aequore Sason.

     ergo, ubi nulla fides rebus post terga relictis

nec licet ad duros Martem conuertere Hiberos,

cum mediae iaceant inmensis tractibus Alpes,    [630

tum subole e tanta natum cui firmior aetas

adfatur. 'mundi iubeo temptare recessus:

Euphraten Nilumque moue, quo nominis usque

nostri fama uenit, quas est uolgata per urbes

post me Roma ducem. sparsos per rura colonos    [635

redde mari Cilicas; Pharios hinc concute reges

Tigranemque meum; nec Pharnacis arma relinquas

admoneo nec tu populos utraque uagantis

Armenia Pontique feras per litora gentis

Riphaeasque manus et quas tenet aequore denso    [640

pigra palus Scythici patiens Maeotia plaustri

et—quid plura moror? totos mea, nate, per ortus

bella feres totoque urbes agitabis in orbe

perdomitas; omnes redeant in castra triumphi.

at uos, qui Latios signatis nomine fastos,     [645

primus in Epirum Boreas agat; inde per arua

Graiorum Macetumque nouas adquirite uires

dum paci dat tempus hiemps.' sic fatur, et omnes

iussa gerunt soluuntque cauas a litore puppes.

     at numquam patiens pacis longaeque quietis    [650

armorum, nequid fatis mutare liceret,

adsequitur generique premit uestigia Caesar.

sufficerent aliis primo tot moenia cursu

rapta, tot oppressae depulsis hostibus arces,

ipsa, caput mundi, bellorum maxima merces,    [655

Roma capi facilis; sed Caesar in omnia praeceps,

nil actum credens cum quid superesset agendum,

instat atrox et adhuc, quamuis possederit omnem

Italiam, extremo sedeat quod litore Magnus,

communem tamen esse dolet; nec rursus aperto    [660

uult hostes errare freto, sed molibus undas

obstruit et latum deiectis rupibus aequor.

cedit in inmensum cassus labor; omnia pontus

haurit saxa uorax montesque inmiscet harenis,

ut, maris Aeolii medias si celsus in undas     [665

depellatur Eryx, nullae tamen aequore rupes

emineant, uel si conuolso uertice Gaurus

decidat in fundum penitus stagnantis Auerni.

ergo, ubi nulla uado tenuit sua pondera moles,

tunc placuit caesis innectere uincula siluis    [670

roboraque inmensis late religare catenis.

talis fama canit tumidum super aequora Persen

construxisse uias, multum cum pontibus ausis

Europamque Asiae Sestonque admouit Abydo

incessitque fretum rapidi super Hellesponti,    [675

non Eurum Zephyrumque timens, cum uela ratisque

in medium deferret Athon. sic ora profundi

artantur casu nemorum; tunc aggere multo

surgit opus longaeque tremunt super aequora turres.

     Pompeius tellure noua conpressa profundi    [680

ora uidens curis animum mordacibus angit,

ut reseret pelagus spargatque per aequora bellum.

saepe Noto plenae tensisque rudentibus actae

ipsa maris per claustra rates fastigia molis

discussere salo spatiumque dedere carinis    [685

tortaque per tenebras ualidis ballista lacertis

multifidas iaculata faces. ut tempora tandem

furtiuae placuere fugae, ne litora clamor

nauticus exagitet neu bucina diuidat horas

neu tuba praemonitos perducat ad aequora nautas    [690

praecepit sociis. iam coeperat ultima Virgo

Phoebum laturas ortu praecedere Chelas,

cum tacitas soluere rates. non anchora uoces

mouit, dum spissis auellitur uncus harenis;

dum iuga curuantur mali dumque ardua pinus    [695

erigitur, pauidi classis siluere magistri,

strictaque pendentes deducunt carbasa nautae

nec quatiunt ualidos, ne sibilet aura, rudentes.

dux etiam uotis hoc te, Fortuna, precatur,

quam retinere uetas, liceat sibi perdere saltem    [700

Italiam. uix fata sinunt; nam murmure uasto

inpulsum rostris sonuit mare, fluctuat unda,

totque carinarum permixtis aequora sulcis

<Eruta feruescunt litusque frementia pulsant.>    [703a

     ergo hostes portis, quas omnis soluerat urbis

cum fato conuersa fides, murisque recepti

praecipiti cursu flexi per cornua portus

ora petunt pelagusque dolent contingere classi.

heu pudor, exigua est fugiens uictoria Magnus.

angustus puppes mittebat in aequora limes

artior Euboica, qua Chalcida uerberat, unda.    [710

hic haesere rates geminae, classique paratae

excepere manus, tractoque in litora bello

hic primum rubuit ciuili sanguine Nereus,

cetera classis abit summis spoliata carinis:

ut, Pagasaea ratis peteret cum Phasidos undas,    [715

Cyaneas tellus emisit in aequora cautes;

rapta puppe minor subducta est montibus Argo

uanaque percussit pontum Symplegas inanem

et statura redit. iam Phoebum urguere monebat

non idem Eoi color aetheris, albaque nondum    [720

lux rubet et flammas propioribus eripit astris,

et iam Plias hebet, flexi iam plaustra Bootae

in faciem puri redeunt languentia caeli,

maioresque latent stellae, calidumque refugit

Lucifer ipse diem. pelagus iam, Magne, tenebas    [725

non ea fata ferens quae cum super aequora toto

praedonem sequerere mari: lassata triumphis

desciuit Fortuna tuis. cum coniuge pulsus

et natis totosque trahens in bella penates

uadis adhuc ingens populis comitantibus exul.    [730

quaeritur indignae sedes longinqua ruinae.

non quia te superi patrio priuare sepulchro

maluerint Phariae busto damnantur harenae:

parcitur Hesperiae. procul hoc et in orbe remoto

abscondat Fortuna nefas, Romanaque tellus    [735

inmaculata sui seruetur sanguine Magni.

 

 

Liber III

Propulit ut classem uelis cedentibus Auster

incumbens mediumque rates mouere profundum,

omnis in Ionios spectabat nauita fluctus:

solus ab Hesperia non flexit lumina terra

Magnus, dum patrios portus, dum litora numquam    [5

ad uisus reditura suos tectumque cacumen

nubibus et dubios cernit uanescere montis.

inde soporifero cesserunt languida somno

membra ducis; diri tum plena horroris imago

uisa caput maestum per hiantis Iulia terras    [10

tollere et accenso furialis stare sepulchro.

'sedibus Elysiis campoque expulsa piorum

ad Stygias' inquit 'tenebras manesque nocentis

post bellum ciuile trahor. uidi ipsa tenentis

Eumenidas quaterent quas uestris lampadas armis;    [15

praeparat innumeras puppes Acherontis adusti

portitor; in multas laxantur Tartara poenas;

uix operi cunctae dextra properante sorores

sufficiunt, lassant rumpentis stamina Parcas.

coniuge me laetos duxisti, Magne, triumphos:    [20

fortuna est mutata toris, semperque potentis

detrahere in cladem fato damnata maritos

innupsit tepido paelex Cornelia busto.

haereat illa tuis per bella per aequora signis,

dum non securos liceat mihi rumpere somnos    [25

et nullum uestro uacuum sit tempus amori

sed teneat Caesarque dies et Iulia noctes.

me non Lethaeae, coniunx, obliuia ripae

inmemorem fecere tui, regesque silentum

permisere sequi. ueniam te bella gerente    [30

in medias acies. numquam tibi, Magne, per umbras

perque meos manes genero non esse licebit;

abscidis frustra ferro tua pignora: bellum

te faciet ciuile meum.' sic fata refugit

umbra per amplexus trepidi dilapsa mariti.    [35

     ille, dei quamuis cladem manesque minentur,

maior in arma ruit certa cum mente malorum,

et 'quid' ait 'uani terremur imagine uisus?

aut nihil est sensus animis a morte relictum

aut mors ipsa nihil.' Titan iam pronus in undas    [40

ibat et igniferi tantum demerserat orbis

quantum desse solet lunae, seu plena futura est

seu iam plena fuit: tunc obtulit hospita tellus

puppibus accessus faciles; legere rudentes

et posito remis petierunt litora malo.    [45

     Caesar, ut emissas uenti rapuere carinas,

absconditque fretum classes, et litore solus

dux stetit Hesperio, non illum gloria pulsi

laetificat Magni: queritur quod tuta per aequor

terga ferant hostes. neque enim iam sufficit ulla    [50

praecipiti fortuna uiro, nec uincere tanti,

ut bellum differret, erat. tum pectore curas

expulit armorum pacique intentus agebat

quoque modo uanos populi conciret amores,

gnarus et irarum causas et summa fauoris    [55

annona momenta trahi. namque adserit urbes

sola fames, emiturque metus, cum segne potentes

uolgus alunt: nescit plebes ieiuna timere.

Curio Sicanias transcendere iussus in urbes,

qua mare tellurem subitis aut obruit undis    [60

aut scidit, et medias fecit sibi litora terras:

uis illic ingens pelagi, semperque laborant

aequora ne rupti repetant confinia montes.

bellaque Sardoas etiam sparguntur in oras.

utraque frugiferis est insula nobilis aruis,    [65

nec prius Hesperiam longinquis messibus ullae

nec Romana magis conplerunt horrea terrae.

ubere uix glaebae superat, cessantibus Austris

cum medium nubes Borea cogente sub axem

effusis magnum Libye tulit imbribus annum.    [70

     haec ubi sunt prouisa duci, tunc agmina uictor

non armata trahens sed pacis habentia uoltum

tecta petit patriae. pro, si remeasset in urbem

Gallorum tantum populis Arctoque subacta,

quam seriem rerum longa praemittere pompa,    [75

quas potuit belli facies! ut uincula Rheno

Oceanoque daret, celsos ut Gallia currus

nobilis et flauis sequeretur mixta Britannis.

perdidit o qualem uincendo plura triumphum!

non illum laetis uadentem coetibus urbes     [80

sed tacitae uidere metu, nec constitit usquam

obuia turba duci. gaudet tamen esse timori

tam magno populis et se non mallet amari.

     iamque et praecipitis superauerat Anxuris arces,

et qua Pomptinas uia diuidit uda paludes,    [85

qua sublime nemus, Scythicae qua regna Dianae,

quaque iter est Latiis ad summam fascibus Albam;

excelsa de rupe procul iam conspicit urbem

Arctoi toto non uisam tempore belli

miratusque suae sic fatur moenia Romae:    [90

'tene, deum sedes, non ullo Marte coacti

deseruere uiri? pro qua pugnabitur urbe?

di melius, quod non Latias Eous in oras

nunc furor incubuit nec iuncto Sarmata uelox

Pannonio Dacisque Getes admixtus: habenti    [95

tam pauidum tibi, Roma, ducem fortuna pepercit,

quod bellum ciuile fuit.' sic fatur et urbem

attonitam terrore subit. namque ignibus atris

creditur, ut captae, rapturus moenia Romae

sparsurusque deos. fuit haec mensura timoris:    [100

uelle putant quodcumque potest. non omina festa,

non fictas laeto uoces simulare tumultu,

uix odisse uacat. Phoebea Palatia conplet

turba patrum nullo cogendi iure senatus

e latebris educta suis; non consule sacrae    [105

fulserunt sedes, non, proxima lege potestas,

praetor adest, uacuaeque loco cessere curules.

omnia Caesar erat: priuatae curia uocis

testis adest. sedere patres censere parati,

si regnum, si templa sibi iugulumque senatus    [110

exiliumque petat. melius, quod plura iubere

erubuit quam Roma pati. tamen exit in iram,

uiribus an possint obsistere iura, per unum

Libertas experta uirum; pugnaxque Metellus,

ut uidet ingenti Saturnia templa reuelli    [115

mole, rapit gressus et Caesaris agmina rumpens

ante fores nondum reseratae constitit aedis

(usque adeo solus ferrum mortemque timere

auri nescit amor, pereunt discrimine nullo

amissae leges set, pars uilissima rerum,    [120

certamen mouistis, opes), prohibensque rapina

uictorem clara testatur uoce tribunus.

'non nisi per nostrum uobis percussa patebunt

templa latus, nullasque feres nisi sanguine sacro

sparsas, raptor, opes. certe uiolata potestas    [125

inuenit ista deos; Crassumque in bella secutae

saeua tribuniciae uouerunt proelia dirae.

detege iam ferrum; neque enim tibi turba uerenda est

spectatrix scelerum: deserta stamus in urbe.

non feret e nostro sceleratus praemia miles:    [130

sunt quos prosternas populi, quae moenia dones.

pacis ad exutae spolium non cogit egestas:

bellum, Caesar, habes.' his magnam uictor in iram

uocibus accensus 'uanam spem mortis honestae

concipis: haud' inquit 'iugulo se polluet isto    [135

nostra, Metelle, manus; dignum te Caesaris ira

nullus honor faciet. te uindice tuta relicta est

libertas? non usque adeo permiscuit imis

longus summa dies ut non, si uoce Metelli

seruantur leges, malint a Caesare tolli.'    [140

     dixerat, et nondum foribus cedente tribuno

acrior ira subit: saeuos circumspicit enses

oblitus simulare togam; cum Cotta Metellum

conpulit audaci nimium desistere coepto.

'libertas' inquit 'populi quem regna coercent    [145

libertate perit; cuius seruaueris umbram,

si quidquid iubeare uelis. tot rebus iniquis

paruimus uicti; uenia est haec sola pudoris

degenerisque metus, nullam potuisse negari.

ocius auertat diri mala semina belli.    [150

damna mouent populos siquos sua iura tuentur:

non sibi sed domino grauis est quae seruit egestas.'

protinus abducto patuerunt templa Metello.

tunc rupes Tarpeia sonat magnoque reclusas

testatur stridore fores; tum conditus imo    [155

eruitur templo multis non tactus ab annis

Romani census populi, quem Punica bella,

quem dederat Perses, quem uicti praeda Philippi,

quod tibi, Roma, fuga llus trepidante reliquit,

quo te Fabricius regi non uendidit auro,    [160

quidquid parcorum mores seruastis auorum,

quod dites Asiae populi misere tributum

uictorique dedit Minoia Creta Metello,

quod Cato longinqua uexit super aequora Cypro.

tunc Orientis opes captorumque ultima regum    [165

quae Pompeianis praelata est gaza triumphis

egeritur; tristi spoliantur templa rapina,

pauperiorque fuit tum primum Caesare Roma.

     interea totum Magni fortuna per orbem

secum casuras in proelia mouerat urbes.    [170

proxima uicino uires dat Graecia bello.

Phocaicas Amphissa manus scopulosaque Cirrha

Parnasosque iugo misit desertus utroque.

Boeoti coiere duces, quos inpiger ambit

fatidica Cephisos aqua Cadmeaque Dirce,    [175

Pisaeaeque manus populisque per aequora mittens

Sicaniis Alpheos aquas. tum Maenala liquit

Arcas et Herculeam miles Trachinius Oeten.

Thesproti Dryopesque ruunt, quercusque silentis

Chaonio ueteres liquerunt uertice Selloe.    [180

exhausit totas quamuis dilectus Athenas,

exiguae Phoebea tenent naualia puppes

tresque petunt ueram credi Salamina carinae.

iam dilecta Ioui centenis uenit in arma

Creta uetus populis Cnososque agitare pharetras    [185

docta nec Eois peior Gortyna sagittis;

tunc qui Dardaniam tenet Oricon et uagus altis

dispersus siluis Athaman et nomine prisco

Encheliae uersi testantes funera Cadmi,

Colchis et Hadriaca spumans Apsyrtos in unda;    [190

Penei qui rura colunt, quorumque labore

Thessalus Haemoniam uomer proscindit Iolcon.

inde lacessitum primo mare, cum rudis Argo

miscuit ignotas temerato litore gentes

primaque cum uentis pelagique furentibus undis    [195

conposuit mortale genus, fatisque per illam

accessit mors una ratem. tum linquitur Haemus

Thracius et populum Pholoe mentita biformem.

deseritur Strymon tepido committere Nilo

Bistonias consuetus aues et barbara Cone,    [200

Sarmaticas ubi perdit aquas sparsamque profundo

multifidi Peucen unum caput adluit Histri,

Mysiaque et gelido tellus perfusa Caico

Idalis et nimium glaebis exilis Arisbe,

quique colunt Pitanen, et quae tua munera, Pallas,    [205

lugent damnatae Phoebo uictore Celaenae,

qua celer et rectis descendens Marsya ripis

errantem Maeandron adit mixtusque refertur,

passaque ab auriferis tellus exire metallis

Pactolon, qua culta secat non uilior Hermus.    [210

Iliacae quoque signa manus perituraque castra

ominibus petiere suis, nec fabula Troiae

continuit Phrygiique ferens se Caesar Iuli.

accedunt Syriae populi; desertus Orontes

et felix, sic fama, Ninos, uentosa Damascos    [215

Gazaque et arbusto palmarum diues Idume

et Tyros in stabilis pretiosaque murice Sidon.

has ad bella rates non flexo limite ponti

certior haud ullis duxit Cynosura carinis.

(Phoenices primi, famae si creditur, ausi    [220

mansuram rudibus uocem signare figuris:

nondum flumineas Memphis contexere biblos

nouerat, et saxis tantum uolucresque feraeque

sculptaque seruabant magicas animalia linguas.)

deseritur Taurique nemus Perseaque Tarsos    [225

Coryciumque patens exesis rupibus antrum;

Mallos et extremae resonant naualibus Aegae,

itque Cilix iusta iam non pirata carina.

     mouit et Eoos bellorum fama recessus,

qua colitur Ganges, toto qui solus in orbe    [230

ostia nascenti contraria soluere Phoebo

audet et aduersum fluctus inpellit in Eurum,

hic ubi Pellaeus post Tethyos aequora ductor

constitit et magno uinci se fassus ab orbe est;

quaque ferens rapidum diuiso gurgite fontem    [235

uastis Indus aquis mixtum non sentit Hydaspen;

quique bibunt tenera dulcis ab harundine sucos,

et qui tinguentes croceo medicamine crinem

fluxa coloratis astringunt carbasa gemmis,

quique suas struxere pyras uiuique calentis    [240

conscendere rogos. pro, quanta est gloria genti

iniecisse manum fatis uitaque repletos

quod superest donasse deis! uenere feroces

Cappadoces, duri populus non cultor Amani,

Armeniusque tenens uoluentem saxa Niphaten.    [245

aethera tangentis siluas liquere Choatrae.

ignotum uobis, Arabes, uenistis in orbem

umbras mirati nemorum non ire sinistras.

tum furor extremos mouit Romanus Orestas

Carmanosque duces, quorum iam flexus in Austrum     [250

aether non totam mergi tamen aspicit Arcton

lucet et exigua uelox ibi nocte Bootes,

Aethiopumque solum, quod non premeretur ab ulla

signiferi regione poli, nisi poplite lapso

ultima curuati procederet ungula Tauri,    [255

quaque caput rapido tollit cum Tigride magnus

Euphrates, quos non diuersis fontibus edit

Persis, et incertum, tellus si misceat amnes,

quod potius sit nomen aquis. sed sparsus in agros

fertilis Euphrates Phariae uice fungitur undae;    [260

at Tigrim subito tellus absorbet hiatu

occultosque tegit cursus rursusque renatum

fonte nouo flumen pelagi non abnegat undis.

inter Caesareas acies diuersaque signa

pugnaces dubium Parthi tenuere fauorem    [265

contenti fecisse duos. tinxere sagittas

errantes Scythiae populi, quos gurgite Bactros

includit gelido uastisque Hyrcania siluis;

hinc Lacedaemonii, moto gens aspera freno,

Heniochi saeuisque adfinis Sarmata Moschis;    [270

Colchorum qua rura secat ditissima Phasis,

qua Croeso fatalis Halys, qua uertice lapsus

Riphaeo Tanais diuersi nomina mundi

inposuit ripis Asiaeque et terminus idem

Europae, mediae dirimens confinia terrae,    [275

nunc hunc nunc illum, qua flectitur, ampliat orbem;

quaque, fretum torrens, Maeotidos egerit undas

Pontus, et Herculeis aufertur gloria metis,

Oceanumque negant solas admittere Gadis;

hinc Essedoniae gentes auroque ligatas    [280

substringens Arimaspe comas; hinc fortis Arius

longaque Sarmatici soluens ieiunia belli

Massagetes, quo fugit, equo uolucresque Geloni.

non, cum Memnoniis deducens agmina regnis

Cyrus et effusis numerato milite telis    [285

descendit Perses, fraternique ultor amoris

aequora cum tantis percussit classibus, unum

tot reges habuere ducem, coiere nec umquam

tam uariae cultu gentes, tam dissona uolgi

ora. tot inmensae comites missura ruinae    [290

exciuit populos et dignas funere Magni

exequias Fortuna dedit. non corniger Hammon

mittere Marmaricas cessauit in arma cateruas,

quidquid ab occiduis Libye patet arida Mauris

usque Paraetonias Eoa ad litora Syrtis.    [295

acciperet felix ne non semel omnia Caesar,

uincendum pariter Pharsalia praestitit orbem.

     ille ubi deseruit trepidantis moenia Romae

agmine nubiferam rapto super euolat Alpem;

cumque alii famae populi terrore pauerent    [300

Phocais in dubiis ausa est seruare iuuentus

non Graia leuitate fidem signataque iura,

et causas, non fata, sequi. tamen ante furorem

indomitum duramque uiri deflectere mentem

pacifico sermone parant hostemque propinquum    [305

orant Cecropiae praelata fronde Mineruae.

     'semper in externis populo communia uestro

Massiliam bellis testatur fata tulisse

conprensa est Latiis quaecumque annalibus aetas.

et nunc, ignoto siquos petis orbe triumphos,    [310

accipe deuotas externa in proelia dextras.

at, si funestas acies, si dira paratis

proelia discordes, lacrimas ciuilibus armis

secretumque damus. tractentur uolnera nulla

sacra manu. si caelicolis furor arma dedisset    [315

aut si terrigenae temptarent astra gigantes,

non tamen auderet pietas humana uel armis

uel uotis prodesse Ioui, sortisque deorum

ignarum mortale genus per fulmina tantum

sciret adhuc caelo solum regnare Tonantem.    [320

adde quod innumerae concurrunt undique gentes,

nec sic horret iners scelerum contagia mundus

ut gladiis egeant ciuilia bella coactis.

sit mens ista quidem cunctis, ut uestra recusent

fata, nec haec alius committat proelia miles.    [325

cui non conspecto languebit dextra parente

telaque diuersi prohibebunt spargere fratres?

finis adest elerum, si non committitis ullis

arma quibus fas est. nobis haec summa precandi:

terribilis aquilas infestaque signa relinquas    [330

urbe procul nostrisque uelis te credere muris

excludique sinas admisso Caesare bellum.

sit locus exceptus sceleri, Magnoque tibique

tutus, ut, inuictae fatum si consulat urbi,

foedera si placeant, sit quo ueniatis inermes.    [335

uel, cum tanta uocent discrimina Martis Hiberi,

quid rapidum deflectis iter? non pondera rerum

nec momenta sumus, numquam felicibus armis

usa manus, patriae primis a sedibus exul,

et post translatas exustae Phocidos arces    [340

moenibus exiguis alieno in litore tuti,

inlustrat quos sola fides. si claudere muros

obsidione paras et ui perfringere portas,

excepisse faces tectis et tela parati,

undarum raptos auersis fontibus haustus    [345

quaerere et effossam sitientes lambere terram

et, desit si larga Ceres, tunc horrida cerni

foedaque contingi maculato attingere morsu.

nec pauet hic populus pro libertate subire

obsessum Poeno gessit quae Marte Saguntum.    [350

pectoribus rapti matrum frustraque trahentes

ubera sicca fame medios mittentur in ignis

uxor et a caro poscet sibi fata marito,

uolnera miscebunt fratres bellumque coacti

hoc potius ciuile gerent.' sic Graia iuuentus    [355

finierat, cum turbato iam prodita uoltu

ira ducis tandem testata est uoce dolorem.

     'uana mouet Graios nostri fiducia cursus.

quamuis Hesperium mundi properemus ad axem

Massiliam delere uacat. gaudete, cohortes:    [360

obuia praebentur fatorum munere bella.

uentus ut amittit uires, nisi robore densae

occurrunt siluae, spatio diffusus inani,

utque perit magnus nullis obstantibus ignis,

sic hostes mihi desse nocet, damnumque putamus    [365

armorum, nisi qui uinci potuere rebellant.

sed, si solus eam dimissis degener armis,

tunc mihi tecta patent. iam non excludere tantum,

inclusisse uolunt. at enim contagia belli

dira fugant. dabitis poenas pro pace petita,    [370

et nihil esse meo discetis tutius aeuo

quam duce me bellum.' sic postquam fatus, ad urbem

haud trepidam conuertit iter; cum moenia clausa

conspicit et densa iuuenum uallata corona.

     haut procul a muris tumulus surgentis in altum    [375

telluris paruum diffuso uertice campum

explicat: haec patiens longo munimine cingi

uisa duci rupes tutisque aptissima castris.

proxima pars urbis celsam consurgit in arcem

par tumulo, mediisque sedent conuallibus arua.    [380

tunc res inmenso placuit statura labore,

aggere diuersos uasto committere colles.

sed prius, ut totam, qua terra cingitur, urbem

clauderet, a summis perduxit ad aequora castris

longum Caesar opus, fontesque et pabula campi    [385

amplexus fossa densas tollentia pinnas

caespitibus crudaque extruxit bracchia terra.

     iam satis hoc Graiae memorandum contigit urbi

aeternumque decus, quod non inpulsa nec ipso

strata metu tenuit flagrantis in omnia belli    [390

praecipitem cursum, raptisque a Caesare cunctis

uincitur una mora. quantum est quod fata tenentur

quodque uirum toti properans inponere mundo

hos perdit Fortuna dies! tunc omnia late

procumbunt nemora et spoliantur robore siluae,    [395

ut, cum terra leuis mediam uirgultaque molem

suspendant, structa laterum conpage ligatam

artet humum, pressus ne cedat turribus agger.

     lucus erat longo numquam uiolatus ab aeuo

obscurum cingens conexis aera ramis    [400

et gelidas alte summotis solibus umbras.

hunc non ruricolae Panes nemorumque potentes

Siluani Nymphaeque tenent, sed barbara ritu

sacra deum; structae diris altaribus arae

omnisque humanis lustrata cruoribus arbor.    [405

siqua fidem meruit superos mirata uetustas,

illis et uolucres metuunt insistere ramis

et lustris recubare ferae; nec uentus in illas

incubuit siluas excussaque nubibus atris

fulgura: non ulli frondem praebentibus aurae    [410

arboribus suus horror inest. tum plurima nigris

fontibus unda cadit, simulacraque maesta deorum

arte carent caesisque extant informia truncis.

ipse situs putrique facit iam robore pallor

attonitos; non uolgatis sacrata figuris    [415

numina sic metuunt: tantum terroribus addit,

quos timeant, non nosse, deos. iam fama ferebat

saepe cauas motu terrae mugire cauernas,

et procumbentis iterum consurgere taxos,

et non ardentis fulgere incendia siluae,    [420

roboraque amplexos circum fluxisse dracones.

non illum cultu populi propiore frequentant

sed cessere deis. medio cum Phoebus in axe est

aut caelum nox atra tenet, pauet ipse sacerdos

accessus dominumque timet deprendere luci.    [425

     hanc iubet inmisso siluam procumbere ferro;

nam uicina operi belloque intacta priore

inter nudatos stabat densissima montis.

sed fortes tremuere manus, motique uerenda

maiestate loci, si robora sacra ferirent,    [430

in sua credebant redituras membra securis.

inplicitas magno Caesar torpore cohortes

ut uidit, primus raptam librare bipennem

ausus et aeriam ferro proscindere quercum

effatur merso uiolata in robora ferro    [435

'iam nequis uestrum dubitet subuertere siluam

credite me fecisse nefas'. tum paruit omnis

imperiis non sublato secura pauore

turba, sed expensa superorum et Caesaris ira.

procumbunt orni, nodosa inpellitur ilex,    [440

siluaque Dodones et fluctibus aptior alnus

et non plebeios luctus testata cupressus

tum primum posuere comas et fronde carentes

admisere diem, propulsaque robore denso

sustinuit se silua cadens. gemuere uidentes    [445

Gallorum populi, muris sed clausa iuuentus

exultat; quis enim laesos inpune putaret

esse deos? seruat multos fortuna nocentis

et tantum miseris irasci numina possunt.

utque satis caesi nemoris, quaesita per agros    [450

plaustra ferunt, curuoque soli cessantis aratro

agricolae raptis annum fleuere iuuencis.

     dux tamen inpatiens haesuri ad moenia Martis

uersus ad Hispanas acies extremaque mundi

iussit bella geri. stellatis axibus agger    [455

erigitur geminasque aequantis moenia turris

accipit; hae nullo fixerunt robore terram

sed per iter longum causa repsere latenti.

cum tantum nutaret onus, telluris inanis

concussisse sinus quaerentem erumpere uentum    [460

credidit et muros mirata est stare iuuentus.

illinc tela cadunt excelsas urbis in arces.

sed maior Graio Romana in corpora ferro

uis inerat. neque enim solis excussa lacertis

lancea, sed tenso ballistae turbine rapta,    [465

haut unum contenta latus transire quiescit,

sed pandens perque arma uiam perque ossa relicta

morte fugit: superest telo post uolnera cursus.

at saxum quotiens ingenti uerberis actu

excutitur, qualis rupes quam uertice montis    [470

abscidit inpulsu uentorum adiuta uetustas,

frangit cuncta ruens, nec tantum corpora pressa

exanimat, totos cum sanguine dissipat artus.

ut tamen hostiles densa testudine muros

tecta subit uirtus, armisque innexa priores    [475

arma ferunt, galeamque extensus protegit umbo,

quae prius ex longo nocuerunt missa recessu

iam post terga cadunt. nec Grais flectere iactum

aut facilis labor est longinqua ad tela parati

tormenti mutare modum; sed pondere solo    [480

contenti nudis euoluunt saxa lacertis.

dum fuit armorum series, ut grandine tecta

innocua percussa sonant, sic omnia tela

respuit; at postquam uirtus incerta uirorum

perpetuam rupit defesso milite cratem    [485

singula continuis cesserunt ictibus arma.

tunc adoperta leui procedit uinea terra,

sub cuius pluteis et tecta fronte latentes

moliri nunc iam parant et uertere ferro

moenia; nunc aries suspenso fortior ictu    [490

incussus densi conpagem soluere muri

temptat et inpositis unum subducere saxis.

sed super et flammis et magnae fragmine molis

et sudibus crebris et adusti roboris ictu

percussae cedunt crates, frustraque labore    [495

exhausto fessus repetit tentoria miles.

     summa fuit Grais, starent ut moenia, uoti:

ultro acies inferre parant, armisque coruscas

nocturni texere faces, audaxque iuuentus

erupit. non hasta uiris, non letifer arcus,    [500

telum flamma fuit, rapiensque incendia uentus

per Romana tulit celeri munimina cursu.

nec, quamuis uiridi luctetur robore, lentas

ignis agit uires, taeda sed raptus ab omni

consequitur nigri spatiosa uolumina fumi,    [505

nec solum siluas sed saxa ingentia soluit,

et crudae putri fluxerunt puluere cautes.

procubuit maiorque iacens apparuit agger.

     spes uictis telluris abit, placuitque profundo

fortunam temptare maris. non robore picto    [510

ornatas decuit fulgens tutela carinas,

sed rudis et qualis procumbit montibus arbor

conseritur, stabilis naualibus area bellis.

et iam turrigeram Bruti comitata carinam

uenerat in fluctus Rhodani cum gurgite classis    [515

Stoechados arua tenens. nec non et Graia iuuentus

omne suum fatis uoluit committere robur

grandaeuosque senes mixtis armauit ephebis.

accepit non sola uiros, quae stabat in undis,

classis: et emeritas repetunt naualibus alnos.    [520

ut matutinos spargens super aequora Phoebus

fregit aquis radios et liber nubibus aether

et posito Borea pacemque tenentibus Austris

seruatum bello iacuit mare, mouit ab omni

quisque suam statione ratem, paribusque lacertis    [525

Caesaris hinc puppes, hinc Graio remige classis

tollitur: inpulsae tonsis tremuere carinae

crebraque sublimes conuellunt uerbera puppes.

cornua Romanae classis ualidaeque triremes

quasque quater surgens extructi remigis ordo     [530

commouet et plures quae mergunt aequore pinus

multiplices cinxere rates. hoc robur aperto

oppositum pelago: lunata classe recedunt

ordine contentae gemino creuisse Liburnae.

celsior at cunctis Bruti praetoria puppis    [535

uerberibus senis agitur molemque profundo

inuehit et summis longe petit aequora remis.

     ut tantum medii fuerat maris, utraque classis

quod semel excussis posset transcurrere tonsis,

innumerae uasto miscentur in aethere uoces,    [540

remorumque sonus premitur clamore, nec ullae

audiri potuere tubae. tum caerula uerrunt

atque in transtra cadunt et remis pectora pulsant.

ut primum rostris crepuerunt obuia rostra,

in puppem rediere rates, emissaque tela    [545

aera texerunt uacuumque cadentia pontum.

et iam diductis extendunt cornua proris

diuersaeque rates laxata classe receptae.

ut, quotiens aestus Zephyris Eurisque repugnat,

huc abeunt fluctus, illo mare, sic, ubi puppes    [550

sulcato uarios duxerunt gurgite tractus,

quod tulit illa ratis remis, haec rettulit aequor.

sed Grais habiles pugnamque lacessere pinus

et temptare fugam nec longo frangere gyro

cursum nec tarde flectenti cedere clauo;    [555

at Romana ratis stabilem praebere carinam

certior et terrae similem bellantibus usum.

tunc in signifera residenti puppe magistro

Brutus ait 'paterisne acies errare profundo

artibus et certas pelagi? iam consere bellum,    [560

Phocaicis medias rostris oppone carinas.'

paruit, obliquas et praebuit hostibus alnos.

tum quaecumque ratis temptauit robora Bruti

ictu uicta suo percussae capta cohaesit;

ast alias manicaeque ligant teretesque catenae,    [565

seque tenent remis: tecto stetit aequore bellum.

     iam non excussis torquentur tela lacertis

nec longinqua cadunt iaculato uolnera ferro,

miscenturque manus. nauali plurima bello

ensis agit. stat quisque suae de robore puppis    [570

pronus in aduersos ictus, nullique perempti

in ratibus cecidere suis. cruor altus in unda

spumat, et obducti concreto sanguine fluctus.

et, quas inmissi traxerunt uincula ferri,

has prohibent iungi conferta cadauera puppes.    [575

semianimes alii uastum subiere profundum

hauseruntque suo permixtum sanguine pontum;

hi luctantem animam lenta cum morte trahentes

fractarum subita ratium periere ruina.

inrita tela suas peragunt in gurgite caedes,     [580

et quodcumque cadit frustrato pondere ferrum

exceptum mediis inuenit uolnus in undis.

     Phocaicis Romana ratis uallata carinis

robore diducto dextrum laeuumque tuetur

aequo Marte latus; cuius dum pugnat ab alta    [585

puppe Catus Graiumque audax aplustre retentat,

terga simul pariter missis et pectora telis

transigitur: medio concurrit corpore ferrum,

et stetit incertus, flueret quo uolnere, sanguis,

donec utrasque simul largus cruor expulit hastas    [590

diuisitque animam sparsitque in uolnera letum.

derigit huc puppem miseri quoque dextra Telonis,

qua nullam melius pelago turbante carinae

audiuere manum, nec lux est notior ulli

crastina, seu Phoebum uideat seu cornua lunae,    [595

semper uenturis conponere carbasa uentis.

hic Latiae rostro conpagem ruperat alni,

pila sed in medium uenere trementia pectus

auertitque ratem morientis dextra magistri.

dum cupit in sociam Gyareus erepere puppem,    [600

excipit inmissum suspensa per ilia ferrum

adfixusque rati telo retinente pependit.

     stant gemini fratres, fecundae gloria matris,

quos eadem uariis genuerunt uiscera fatis:

discreuit mors saeua uiros, unumque relictum    [605

agnorunt miseri sublato errore parentes,

aeternis causam lacrimis; tenet ille dolorem

semper et amissum fratrem lugentibus offert.

quorum alter mixtis obliquo pectine remis

ausus Romanae Graia de puppe carinae    [610

iniectare manum; sed eam grauis insuper ictus

amputat; illa tamen nisu, quo prenderat, haesit

deriguitque tenens strictis inmortua neruis.

creuit in aduersis uirtus: plus nobilis irae

truncus habet fortique instaurat proelia laeua    [615

rapturusque suam procumbit in aequora dextram.

haec quoque cum toto manus est abscisa lacerto.

iam clipeo telisque carens, non conditus ima

puppe sed expositus fraternaque pectore nudo

arma tegens, crebra confixus cuspide perstat    [620

telaque multorum leto casura suorum

emerita iam morte tenet. tum uolnere multo

effugientem animam lassos collegit in artus

membraque contendit toto, quicumque manebat,

sanguine et hostilem defectis robore neruis     [625

insiluit solo nociturus pondere puppem.

strage uirum cumulata ratis multoque cruore

plena per obliquum crebros latus accipit ictus

et, postquam ruptis pelagus conpagibus hausit,

ad summos repleta foros descendit in undas    [630

uicinum inuoluens contorto uertice pontum.

aequora discedunt mersa diducta carina

inque locum puppis cecidit mare. multaque ponto

praebuit ille dies uarii miracula fati.

     ferrea dum puppi rapidos manus inserit uncos    [635

adfixit Lycidan. mersus foret ille profundo,

sed prohibent socii suspensaque crura retentant.

scinditur auolsus, nec, sicut uolnere, sanguis

emicuit lentus: ruptis cadit undique uenis,

discursusque animae diuersa in membra meantis    [640

interceptus aquis. nullius uita perempti

est tanta dimissa uia. pars ultima trunci

tradidit in letum uacuos uitalibus artus;

at tumidus qua pulmo iacet, qua uiscera feruent,

haeserunt ibi fata diu, luctataque multum    [645

hac cum parte uiri uix omnia membra tulerunt.

     dum nimium pugnax unius turba carinae

incumbit prono lateri uacuamque relinquit,

qua caret hoste, ratem, congesto pondere puppis

uersa caua texit pelagus nautasque carina,    [650

bracchia nec licuit uasto iactare profundo

sed clauso periere mari. tunc unica diri

conspecta est leti facies, cum forte natantem

diuersae rostris iuuenem fixere carinae.

discessit medium tam uastos pectus ad ictus,     [655

nec prohibere ualent obtritis ossibus artus

quo minus aera sonent; eliso uentre per ora

eiectat saniem permixtus uiscere sanguis.

postquam inhibent remis puppes ac rostra reducunt,

deiectum in pelagus perfosso pectore corpus    [660

uolneribus transmisit aquas. pars maxima turbae

naufraga iactatis morti obluctata lacertis

puppis ad auxilium sociae concurrit; at illis,

robora cum uetitis prensarent altius ulnis

nutaretque ratis populo peritura recepto,    [665

inpia turba super medios ferit ense lacertos.

bracchia linquentes Graia pendentia puppe

a manibus cecidere suis: non amplius undae

sustinuere graues in summo gurgite truncos.

     iamque omni fusis nudato milite telis    [670

inuenit arma furor: remum contorsit in hostem

alter, at hi totum ualidis aplustre lacertis

auolsasque rotant expulso remige sedes.

in pugnam fregere rates. sidentia pessum

corpora caesa tenent spoliantque cadauera ferro.    [675

multi inopes teli iaculum letale reuolsum

uolneribus traxere suis et uiscera laeua

oppressere manu, ualidos dum praebeat ictus

sanguis et, hostilem cum torserit, exeat, hastam.

     nulla tamen plures hoc edidit aequore clades     [680

quam pelago diuersa lues. nam pinguibus ignis

adfixus taedis et tecto sulpure uiuax

spargitur; at faciles praebere alimenta carinae

nunc pice, nunc liquida rapuere incendia cera.

nec flammas superant undae, sparsisque per aequor    [685

iam ratibus fragmenta ferus sibi uindicat ignis.

hic recipit fluctus, extinguat ut aequore flammas,

hi, ne mergantur, tabulis ardentibus haerent.

mille modos inter leti mors una timori est

qua coepere mori. nec cessat naufraga uirtus:    [690

tela legunt deiecta mari ratibusque ministrant

incertasque manus ictu languente per undas

exercent; nunc, rara datur si copia ferri,

utuntur pelago: saeuus conplectitur hostem

hostis, et inplicitis gaudent subsidere membris    [695

mergentesque mori. pugna fuit unus in illa

eximius Phoceus animam seruare sub undis

scrutarique fretum, siquid mersisset harenis,

et nimis adfixos unci conuellere morsus,

adductum quotiens non senserat anchora funem.    [700

hic, ubi conprensum penitus deduxerat hostem,

uictor et incolumis summas remeabat in undas;

sed, se per uacuos credit dum surgere fluctus,

puppibus occurrit tandemque sub aequore mansit.

hi super hostiles iecerunt bracchia remos    [705

et ratium tenuere fugam. non perdere letum

maxima cura fuit: multus sua uolnera puppi

adfixit moriens et rostris abstulit ictus.

     stantem sublimi Tyrrhenum culmine prorae

Lygdamus excussa Balearis tortor habenae    [710

glande petens solido fregit caua tempora plumbo.

sedibus expulsi, postquam cruor omnia rupit

uincula, procurrunt oculi; stat lumine rapto

attonitus mortisque illas putat esse tenebras.

at postquam membris sensit constare uigorem    [715

'uos', ait 'o socii, sicut tormenta soletis,

me quoque mittendis rectum conponite telis.

egere quod superest animae, Tyrrhene, per omnis

bellorum casus. ingentem militis usum

hoc habet ex magna defunctum parte cadauer:    [720

uiuentis feriere loco.' sic fatus in hostem

caeca tela manu sed non tamen inrita mittit.

excipit haec iuuenis generosi sanguinis Argus

qua iam non medius descendit in ilia uenter,

adiuuitque suo procumbens pondere ferrum.    [725

stabat diuersa uictae iam parte carinae

infelix Argi genitor, non ille iuuentae

tempore Phocaicis ulli cessurus in armis:

uictum aeuo robur cecidit, fessusque senecta

exemplum, non miles erat; qui funere uiso    [730

saepe cadens longae senior per transtra carinae

peruenit ad puppim spirantisque inuenit artus.

non lacrimae cecidere genis, non pectora tundit,

distentis toto riguit sed corpore palmis.

nox subit atque oculos uastae obduxere tenebrae,    [735

et miserum cernens agnoscere desinit Argum.

ille caput labens et iam languentia colla

uiso patre leuat; uox faucis nulla solutas

prosequitur, tacito tantum petit oscula uoltu

inuitatque patris claudenda ad lumina dextram.     [740

ut torpore senex caruit uiresque cruentus

coepit habere dolor, 'non perdam tempora' dixit

'a saeuis permissa deis, iugulumque senilem

confodiam. ueniam misero concede parenti,

Arge, quod amplexus, extrema quod oscula fugi.    [745

nondum destituit calidus tua uolnera sanguis,

semianimisque iaces et adhuc potes esse superstes.'

sic fatus, quamuis capulum per uiscera missi

polluerit gladii, tamen alta sub aequora tendit

praecipiti saltu: letum praecedere nati    [750

festinantem animam morti non credidit uni.

     inclinant iam fata ducum, nec iam amplius anceps

belli casus erat. Graiae pars maxima classis

mergitur, ast aliae mutato remige puppes

uictores uexere suos; naualia paucae    [755

praecipiti tenuere fuga. quis in urbe parentum

fletus erat, quanti matrum per litora planctus!

coniunx saepe sui confusis uoltibus unda

credidit ora uiri Romanum amplexa cadauer,

accensisque rogis miseri de corpore trunco    [760

certauere patres. at Brutus in aequore uictor

primus Caesareis pelagi decus addidit armis.

 

 

Liber IV

At procul extremis terrarum Caesar in oris

Martem saeuus agit non multa caede nocentem

maxima sed fati ducibus momenta daturum.

iure pari rector castris Afranius illis

ac Petreius erat; concordia duxit in aequas    [5

imperium commune uices, tutelaque ualli

peruigil alterno paret custodia signo.

his praeter Latias acies erat inpiger Astur

Vettonesque leues profugique a gente uetusta

Gallorum Celtae miscentes nomen Hiberis.    [10

     colle tumet modico lenique excreuit in altum

pingue solum tumulo; super hunc fundata uetusta

surgit Ilerda manu; placidis praelabitur undis

Hesperios inter Sicoris non ultimus amnis,

saxeus ingenti quem pons amplectitur arcu    [15

hibernas passurus aquas. at proxima rupes

signa tenet Magni, nec Caesar colle minore

castra leuat; medius dirimit tentoria gurges.

explicat hinc tellus campos effusa patentis

uix oculo prendente modum, camposque coerces,    [20

Cinga rapax, uetitus fluctus et litora cursu

Oceani pepulisse tuo; nam gurgite mixto

qui praestat terris aufert tibi nomen Hiberus.

     prima dies belli cessauit Marte cruento

spectandasque ducum uires numerosaque signa    [25

exposuit. piguit sceleris; pudor arma furentum

continuit, patriaeque et ruptis legibus unum

donauere diem; prono cum Caesar Olympo

in noctem subita circumdedit agmina fossa,

dum primae perstant acies, hostemque fefellit    [30

et prope consertis obduxit castra maniplis.

luce noua collem subito conscendere cursu,

qui medius tutam castris dirimebat Ilerdam,

imperat. huc hostem pariter terrorque pudorque

inpulit, et rapto tumulum prior agmine cepit.    [35

his uirtus ferrumque locum promittit, at illis

ipse locus. miles rupes oneratus in altas

nititur, aduersoque acies in monte supina

haeret et in tergum casura umbone sequentis

erigitur. nulli telum uibrare uacauit,    [40

dum labat et fixo firmat uestigia pilo,

dum scopulos stirpesque tenent atque hoste relicto

caedunt ense uiam. uidit lapsura ruina

agmina dux equitemque iubet succedere bello

munitumque latus laeuo praeducere gyro.    [45

sic pedes ex facili nulloque urguente receptus,

inritus et uictor subducto Marte pependit.

     hactenus armorum discrimina: cetera bello

fata dedit uariis incertus motibus aer.

pigro bruma gelu siccisque Aquilonibus haerens    [50

aethere constricto pluuias in nube tenebat.

urebant montana niues camposque iacentis

non duraturae conspecto sole pruinae,

atque omnis propior mergenti sidera caelo

aruerat tellus hiberno dura sereno.    [ 55

sed postquam uernus calidum Titana recepit

sidera respiciens delapsae portitor Helles,

atque iterum aequatis ad iustae pondera Librae

temporibus uicere dies, tum sole relicto

Cynthia, quo primum cornu dubitanda refulsit,    [60

exclusit Borean flammasque accepit in Euro.

ille suo nubes quascumque inuenit in axe

torsit in occiduum Nabataeis flatibus orbem,

et quas sentit Arabs et quas Gangetica tellus

exhalat nebulas, quidquid concrescere primus    [65

sol patitur, quidquid caeli fuscator Eoi

inpulerat Corus, quidquid defenderat Indos.

incendere diem nubes oriente remotae

nec medio potuere graues incumbere mundo

sed nimbos rapuere fuga. uacat imbribus Arctos    [70

et Notos, in solam Calpen fluit umidus aer.

hic, ubi iam Zephyri fines, et summus Olympi

cardo tenet Tethyn, uetitae transcurrere densos

inuoluere globos, congestumque aeris atri

uix recipit spatium quod separat aethere terram.    [ 75

iamque polo pressae largos densantur in imbres

spissataeque fluunt; nec seruant fulmina flammas

quamuis crebra micent: extinguunt fulgura nimbi.

hinc inperfecto conplectitur aera gyro

arcus uix ulla uariatus luce colorem    [80

Oceanumque bibit raptosque ad nubila fluctus

pertulit et caelo defusum reddidit aequor.

iamque Pyrenaeae, quas numquam soluere Titan

eualuit, fluxere niues, fractoque madescunt

saxa gelu. tum quae solitis e fontibus exit    [85

non habet unda uias, tam largas alueus omnis

a ripis accepit aquas. iam naufraga campo

Caesaris arma natant, inpulsaque gurgite multo

castra labant; alto restagnant flumina uallo.

non pecorum raptus faciles, non pabula mersi    [90

ulla ferunt sulci; tectarum errore uiarum

fallitur occultis sparsus populator in agris.

iamque comes semper magnorum prima malorum

saeua fames aderat, nulloque obsessus ab hoste

miles eget: toto censu non prodigus emit    [95

exiguam Cererem. pro lucri pallida tabes!

non dest prolato ieiunus uenditor auro.

iam tumuli collesque latent, iam flumina cuncta

condidit una palus uastaque uoragine mersit,

absorpsit penitus rupes ac tecta ferarum    [100

detulit atque ipsas hausit, subitisque frementis

uerticibus contorsit aquas et reppulit aestus

fortior Oceani. nec Phoebum surgere sentit

nox subtexta polo: rerum discrimina miscet

deformis caeli facies iunctaeque tenebrae.    [105

sic mundi pars ima iacet, quam zona niualis

perpetuaeque premunt hiemes: non sidera caelo

ulla uidet, sterili non quicquam frigore gignit

sed glacie medios signorum temperat ignes.

sic, o summe parens mundi, sic, sorte secunda    [110

aequorei rector, facias, Neptune tridentis,

et tu perpetuis inpendas aera nimbis,

tu remeare uetes quoscumque emiseris aestus.

non habeant amnes decliuem ad litora cursum

sed pelagi referantur aquis, concussaque tellus    [115

laxet iter fluuiis: hos campos Rhenus inundet,

hos Rhodanus; uastos obliquent flumina fontes.

Riphaeas huc solue niues, huc stagna lacusque

et pigras, ubicumque iacent, effunde paludes

et miseras bellis ciuilibus eripe terras.    [120

     sed paruo Fortuna uiri contenta pauore

plena redit, solitoque magis fauere secundi

et ueniam meruere dei. iam rarior aer,

et par Phoebus aquis densas in uellera nubes

sparserat, et noctes uentura luce rubebant,    [125

seruatoque loco rerum discessit ab astris

umor, et ima petit quidquid pendebat aquarum.

tollere silua comas, stagnis emergere colles

incipiunt uisoque die durescere ualles.

utque habuit ripas Sicoris camposque reliquit    [130

primum cana salix madefacto uimine paruam

texitur in puppem caesoque inducta iuuenco

uectoris patiens tumidum super emicat amnem.

sic Venetus stagnante Pado fusoque Britannus

nauigat Oceano; sic, cum tenet omnia Nilus,    [135

conseritur bibula Memphitis cumba papyro.

his ratibus traiecta manus festinat utrimque

succisum curuare nemus, fluuiique ferocis

incrementa timens non primis robora ripis

inposuit, medios pontem distendit in agros.    [140

ac, nequid Sicoris repetitis audeat undis,

spargitur in sulcos et scisso gurgite riuis

dat poenas maioris aquae. postquam omnia fatis

Caesaris ire uidet, celsam Petreius Ilerdam

deserit et noti diffisus uiribus orbis    [145

indomitos quaerit populos et semper in arma

mortis amore feros et tendit in ultima mundi.

     nudatos Caesar colles desertaque castra

conspiciens capere arma iubet nec quaerere pontem

nec uada, sed duris fluuium superare lacertis.    [150

paretur, rapuitque ruens in proelia miles

quod fugiens timuisset iter. mox uda receptis

membra fouent armis gelidosque a gurgite cursu

restituunt artus, donec decresceret umbra

in medium surgente die; iamque agmina summa    [155

carpit eques, dubiique fugae pugnaeque tenentur.

     attollunt campo geminae iuga saxea rupes

ualle caua media; tellus hinc ardua celsos

continuat colles, tutae quos inter opaco

anfractu latuere uiae; quibus hoste potito    [160

faucibus emitti terrarum in deuia Martem

inque feras gentes Caesar uidet. 'ite sine ullo

ordine' ait 'raptumque fuga conuertite bellum

et faciem pugnae uoltusque inferte minaces;

nec liceat pauidis ignaua occumbere morte:    [165

excipiant recto fugientes pectore ferrum.'

dixit et ad montis tendentem praeuenit hostem.

illic exiguo paulum distantia uallo

castra locant. postquam spatio languentia nullo

mutua conspicuos habuerunt lumina uoltus,    [170

[hic fratres natosque suos uidere patresque]

deprensum est ciuile nefas. tenuere parumper

ora metu, tantum nutu motoque salutant

ense suos. mox, ut stimulis maioribus ardens

rupit amor leges, audet transcendere uallum    [175

miles, in amplexus effusas tendere palmas.

hospitis ille ciet nomen, uocat ille propinquum,

admonet hunc studiis consors puerilibus aetas;

nec Romanus erat, qui non agnouerat hostem.

arma rigant lacrimis, singultibus oscula rumpunt,    [180

et quamuis nullo maculatus sanguine miles

quae potuit fecisse timet. quid pectora pulsas?

quid, uaesane, gemis? fletus quid fundis inanis

nec te sponte tua sceleri parere fateris?

usque adeone times quem tu facis ipse timendum?    [185

classica det bello, saeuos tu neclege cantus;

signa ferat, cessa: iam iam ciuilis Erinys

concidet et Caesar generum priuatus amabit.

     nunc ades, aeterno conplectens omnia nexu,

o rerum mixtique salus Concordia mundi    [190

et sacer orbis amor: magnum nunc saecula nostra

uenturi discrimen habent. periere latebrae

tot scelerum, populo uenia est erepta nocenti:

agnouere suos. pro numine fata sinistro

exigua requie tantas augentia clades!    [195

pax erat, et castris miles permixtus utrisque

errabat; duro concordes caespite mensas

instituunt et permixto libamina Baccho;

graminei luxere foci, iunctoque cubili

extrahit insomnis bellorum fabula noctes,    [200

quo primum steterint campo, qua lancea dextra

exierit. dum quae gesserunt fortia iactant

et dum multa negant, quod solum fata petebant,

est miseris renouata fides, atque omne futurum

creuit amore nefas. nam postquam foedera pacis    [205

cognita Petreio, seque et sua tradita uenum

castra uidet, famulas scelerata ad proelia dextras

excitat atque hostis turba stipatus inermis

praecipitat castris iunctosque amplexibus ense

separat et multo disturbat sanguine pacem.    [210

addidit ira ferox moturas proelia uoces.

'inmemor o patriae, signorum obliorum,

non potes hoc causae, miles, praestare, senatus

adsertor uicto redeas ut Caesare? certe,

ut uincare, potes. dum ferrum, incertaque fata,    [215

quique fluat multo non derit uolnere sanguis,

ibitis ad dominum damnataque signa feretis,

utque habeat famulos nullo discrimine Caesar

exorandus erit? ducibus quoque uita petita est?

numquam nostra salus pretium mercesque nefandae    [220

proditionis erit: non hoc ciuilia bella,

ut uiuamus, agunt. trahimur sub nomine pacis.

non chalybem gentes penitus fugiente metallo

eruerent, nulli uallarent oppida muri,

non sonipes in bella ferox, non iret in aequor    [225

turrigeras classis pelago sparsura carinas,

si bene libertas umquam pro pace daretur.

hostes nempe meos sceleri iurata nefando

sacramenta tenent; at uobis uilior hoc est

uestra fides, quod pro causa pugnantibus aequa    [230

et ueniam sperare licet. pro dira pudoris

funera! nunc toto fatorum ignarus in orbe,

Magne, paras acies mundique extrema tenentis

sollicitas reges, cum forsan foedere nostro

iam tibi sit promissa salus.' sic fatur et omnis    [235

concussit mentes scelerumque reduxit amorem.

sic, ubi desuetae siluis in carcere clauso

mansueuere ferae et uoltus posuere minaces

atque hominem didicere pati, si torrida paruos

uenit in ora cruor, redeunt rabiesque furorque    [240

admonitaeque tument gustato sanguine fauces;

feruet et a trepido uix abstinet ira magistro.

itur in omne nefas, et, quae fortuna deorum

inuidia caeca bellorum in nocte tulisset,

fecit monstra fides. inter mensasque torosque    [245

quae modo conplexu fouerunt pectora caedunt;

et quamuis primo ferrum strinxere gementes,

ut dextrae iusti gladius dissuasor adhaesit,

dum feriunt, odere suos, animosque labantis

confirmant ictu. feruent iam castra tumultu,    [250

ac, uelut occultum pereat scelus, omnia monstra    [252

in facie posuere ducum: iuuat esse nocentis.

     tu, Caesar, quamuis spoliatus milite multo,

agnoscis superos; neque enim tibi maior in aruis    [255

Emathiis fortuna fuit nec Phocidos undis

Massiliae, Phario nec tantum est aequore gestum,

hoc siquidem solo ciuilis crimine belli

dux causae melioris eris. polluta nefanda

agmina caede duces iunctis committere castris    [260

non audent, altaeque ad moenia rursus Ilerdae

intendere fugam. campos eques obuius omnis

abstulit et siccis inclusit collibus hostem.

tunc inopes undae praerupta cingere fossa

Caesar auet nec castra pati contingere ripas    [265

aut circum largos curuari bracchia fontes.

     ut leti uidere uiam, conuersus in iram

praecipitem timor est. miles non utile clausis

auxilium mactauit equos, tandemque coactus

spe posita damnare fugam casurus in hostes    [270

fertur. ut effuso Caesar decurrere passu

uidit et ad certam deuotos tendere mortem,

'tela tene iam, miles', ait 'ferrumque ruenti

subtrahe: non ullo constet mihi sanguine bellum.

uincitur haut gratis iugulo qui prouocat hostem.    [275

en, sibi uilis adest inuisa luce iuuentus

iam damno peritura meo; non sentiet ictus,

incumbet gladiis, gaudebit sanguine fuso.

deserat hic feruor mentes, cadat impetus amens,

perdant uelle mori.' sic deflagrare minaces    [280

in cassum et uetito passus languescere bello,

substituit merso dum nox sua lumina Phoebo.

inde, ubi nulla data est miscendae copia mortis,

paulatim cadit ira ferox mentesque tepescunt,

saucia maiores animos ut pectora gestant,    [285

dum dolor est ictusque recens et mobile neruis

conamen calidus praebet cruor ossaque nondum

adduxere cutem: si conscius ensis adacti

stat uictor tenuitque manus, tum frigidus artus

alligat atque animum subducto robore torpor,    [290

postquam sicca rigens astrinxit uolnera sanguis.

iamque inopes undae primum tellure refossa

occultos latices abstrusaque flumina quaerunt;

nec solum rastris durisque ligonibus arua

sed gladiis fodere suis, puteusque cauati    [295

montis ad inrigui premitur fastigia campi.

non se tam penitus, tam longe luce relicta

merserit Astyrici scrutator pallidus auri.

non tamen aut tectis sonuerunt cursibus amnes

aut micuere noui percusso pumice fontes,    [300

antra nec exiguo stillant sudantia rore

aut inpulsa leui turbatur glarea uena.

tunc exhausta super multo sudore iuuentus

extrahitur duris silicum lassata metallis;

quoque minus possent siccos tolerare uapores    [305

quaesitae fecistis aquae. nec languida fessi

corpora sustentant epulis, mensasque perosi

auxilium fecere famem. si mollius aruum

prodidit umorem, pinguis manus utraque glaebas

exprimit ora super; nigro si turbida limo    [310

conluuies inmota iacet, cadit omnis in haustus

certatim obscaenos miles moriensque recepit

quas nollet uicturus aquas; rituque ferarum

distentas siccant pecudes, et lacte negato

sordidus exhausto sorbetur ab ubere sanguis.    [315

tunc herbas frondesque terunt, et rore madentis

destringunt ramos et siquos palmite crudo

arboris aut tenera sucos pressere medulla.

     o fortunati, fugiens quos barbarus hostis

fontibus inmixto strauit per rura ueneno.    [320

hos licet in fluuios saniem tabemque ferarum,

pallida Dictaeis, Caesar, nascentia saxis

infundas aconita palam, Romana iuuentus

non decepta bibet. torrentur uiscera flamma

oraque sicca rigent squamosis aspera linguis;    [325

iam marcent uenae, nulloque umore rigatus

aeris alternos angustat pulmo meatus,

rescissoque nocent suspiria dura palato;

pandunt ora tamen nociturumque aera captant.

expectant imbres, quorum modo cuncta natabant    [330

inpulsu, et siccis uoltus in nubibus haerent.

quoque magis miseros undae ieiunia soluant

non super arentem Meroen Cancrique sub axe,

qua nudi Garamantes arant, sedere, sed inter

stagnantem Sicorim et rapidum deprensus Hiberum    [335

spectat uicinos sitiens exercitus amnes.

     iam domiti cessere duces, pacisque petendae

auctor damnatis supplex Afranius armis

semianimes in castra trahens hostilia turmas

uictoris stetit ante pedes. seruata precanti    [340

maiestas non fracta malis, interque priorem

fortunam casusque nouos gerit omnia uicti,

sed ducis, et ueniam securo pectore poscit.

'si me degeneri strauissent fata sub hoste,

non derat fortis rapiendo dextera leto;    [345

at nunc causa mihi est orandae sola salutis

dignum donanda, Caesar, te credere uita.

non partis studiis agimur nec sumpsimus arma

consiliis inimica tuis. nos denique bellum

inuenit ciuile duces, causaeque priori,    [350

dum potuit, seruata fides. nil fata moramur:

tradimus Hesperias gentes, aperimus Eoas,

securumque orbis patimur post terga relicti.

nec cruor effusus campis tibi bella peregit

nec ferrum lassaeque manus: hoc hostibus unum,    [ 355

quod uincas, ignosce tuis. nec magna petuntur:

otia des fessis, uitam patiaris inermis

degere quam tribuis. campis prostrata iacere

agmina nostra putes; nec enim felicibus armis

misceri damnata decet, partemque triumphi    [360

captos ferre tui: turba haec sua fata peregit.

hoc petimus, uictos ne tecum uincere cogas.'

     dixerat; at Caesar facilis uoltuque serenus

flectitur atque usus belli poenamque remittit.

ut primum iustae placuerunt foedera pacis,    [365

incustoditos decurrit miles ad amnes,

incumbit ripis permissaque flumina turbat.

continuus multis subitarum tractus aquarum

aera non passus uacuis discurrere uenis

artauit clausitque animam; nec feruida pestis    [370

cedit adhuc, sed morbus egens iam gurgite plenis

uisceribus sibi poscit aquas. mox robora neruis

et uires rediere uiris. o prodiga rerum

luxuries numquam paruo contenta paratis

et quaesitorum terra pelagoque ciborum    [375

ambitiosa fames et lautae gloria mensae,

discite quam paruo liceat producere uitam

et quantum natura petat. non erigit aegros

nobilis ignoto diffusus consule Bacchus,

non auro murraque bibunt, sed gurgite puro    [380

uita redit. satis est populis fluuiusque Ceresque.

     heu miseri qui bella gerunt! tunc arma relinquens

uictori miles spoliato pectore tutus

innocuusque suas curarum liber in urbes

spargitur. o quantum donata pace potitos    [385

excussis umquam ferrum uibrasse lacertis

paenituit, tolerasse sitim frustraque rogasse

prospera bella deos! nempe usis Marte secundo

tot dubiae restant acies, tot in orbe labores;

ut numquam fortuna labet successibus anceps,    [390

uincendum totiens; terras fundendus in omnis

est cruor et Caesar per tot sua fata sequendus.

felix qui potuit mundi nutante ruina

quo iaceat iam scire loco. non proelia fessos

ulla uocant, certos non rumpunt classica somnos.    [395

iam coniunx natique rudes et sordida tecta

et non deductos recipit sua terra colonos.

hoc quoque securis oneris fortuna remisit,

sollicitus menti quod abest fauor: ille salutis

est auctor, dux ille fuit. sic proelia soli    [400

felices nullo spectant ciuilia uoto.

     non eadem belli totum fortuna per orbem

constitit, in partes aliquid sed Caesaris ausa est.

qua maris Hadriaci longas ferit unda Salonas

et tepidum in molles Zephyros excurrit Iader,    [405

illic bellaci confisus gente Curictum,

quos alit Hadriaco tellus circumflua ponto,

clauditur extrema residens Antonius ora

cautus ab incursu belli, si sola recedat,

expugnat quae tuta, fames. non pabula tellus    [410

pascendis summittit equis, non proserit ullam

flaua Ceres segetem; spoliarat gramine campum

miles et attonso miseris iam dentibus aruo

castrorum siccas de caespite uolserat herbas.

ut primum aduersae socios in litore terrae    [415

et Basilum uidere ducem, noua furta per aequor

exquisita fugae. neque enim de more carinas

extendunt puppesque leuant, sed firma gerendis

molibus insolito contexunt robora ductu.

namque ratem uacuae sustentant undique cupae    [420

quarum porrectis series constricta catenis

ordinibus geminis obliquas excipit alnos;

nec gerit expositum telis in fronte patenti

remigium, sed, quod trabibus circumdedit aequor,

hoc ferit et taciti praebet miracula cursus,    [425

quod nec uela ferat nec apertas uerberet undas.

tum freta seruantur, dum se declinibus undis

aestus agat refluoque mari nudentur harenae.

iamque relabenti crescebant litora ponto:

missa ratis prono defertur lapsa profundo    [430

et geminae comites. cunctas super ardua turris

eminet et tremulis tabulata minantia pinnis.

noluit Illyricae custos Octauius undae

confestim temptare ratem, celeresque carinas

continuit, cursu crescat dum praeda secundo,    [435

et temere ingressos repetendum inuitat ad aequor

pace maris. sic, dum pauidos formidine ceruos

claudat odoratae metuentis aera pinnae

aut dum dispositis attollat retia uaris,

uenator tenet ora leuis clamosa Molossi,    [440

Spartanos Cretasque ligat, nec creditur ulli

silua cani, nisi qui presso uestigia rostro

colligit et praeda nescit latrare reperta

contentus tremulo monstrasse cubilia loro.

nec mora, conplentur moles, auideque petitis    [445

insula deseritur ratibus, quo tempore primas

inpedit ad noctem iam lux extrema tenebras.

at Pompeianus fraudes innectere ponto

antiqua parat arte Cilix, passusque uacare

summa freti medio suspendit uincula ponto    [450

et laxe fluitare sinit, religatque catenas

rupis ab Illyricae scopulis. nec prima nec illam

quae sequitur tardata ratis, sed tertia moles

haesit et ad cautes adducto fune secuta est.

inpendent caua saxa mari, ruituraque semper    [455

stat, mirum, moles et siluis aequor inumbrat.

huc fractas Aquilone rates summersaque pontus

corpora saepe tulit caecisque abscondit in antris;

restituit raptus tectum mare, cumque cauernae

euomuere fretum contorti uerticis undae    [460

Tauromenitanam uincunt feruore Charybdim.

hic Opiterginis moles onerata colonis

constitit; hanc omni puppes statione solutae

circumeunt, alii rupes ac litora conplent.

Vulteius tacitas sensit sub gurgite fraudes    [465

(dux erat ille ratis); frustra qui uincula ferro

rumpere conatus poscit spe proelia nulla

incertus qua terga daret, qua pectora bello.

hoc tamen in casu quantum deprensa ualebat

effecit uirtus: inter tot milia captae    [470

circumfusa rati et plenam uix inde cohortem

pugna fuit, non longa quidem; nam condidit umbra

nox lucem dubiam pacemque habuere tenebrae.

     tum sic attonitam uenturaque fata pauentem

rexit magnanima Vulteius uoce cohortem:    [475

'libera non ultra parua quam nocte iuuentus,

consulite extremis angusto in tempore rebus.

uita breuis nulli superest qui tempus in illa

quaerendae sibi mortis habet; nec gloria leti

inferior, iuuenes, admoto occurrere fato.    [480

omnibus incerto uenturae tempore uitae

par animi laus est et, quos speraueris, annos

perdere et extremae momentum abrumpere lucis,

accersas dum fata manu: non cogitur ullus

uelle mori. fuga nulla patet, stant undique nostris    [485

intenti ciues iugulis: decernite letum,

et metus omnis abest. cupias quodcumque necesse est.

non tamen in caeca bellorum nube cadendum est

aut cum permixtas acies sua tela tenebris

inuoluent. conferta iacent cum corpora campo,    [490

in medium mors omnis abit, perit obruta uirtus:

nos in conspicua sociis hostique carina

constituere dei; praebebunt aequora testes,

praebebunt terrae, summis dabit insula saxis,

spectabunt geminae diuerso litore partes.    [495

nescio quod nostris magnum et memorabile fatis

exemplum, Fortuna, paras. quaecumque per aeuum

exhibuit monimenta fides seruataque ferro

militiae pietas, transisset nostra iuuentus.

namque suis pro te gladiis incumbere, Caesar,    [500

esse parum scimus; sed non maiora supersunt

obsessis tanti quae pignora demus amoris.

abscidit nostrae multum fors inuida laudi,

quod non cum senibus capti natisque tenemur.

indomitos sciat esse uiros timeatque furentis    [505

et morti faciles animos et gaudeat hostis

non plures haesisse rates. temptare parabunt

foederibus turpique uolent corrumpere uita.

o utinam, quo plus habeat mors unica famae,

promittant ueniam, iubeant sperare salutem,    [510

ne nos, cum calido fodiemus uiscera ferro,

desperasse putent. magna uirtute merendum est,

Caesar ut amissis inter tot milia paucis

hoc damnum clademque uocet. dent fata recessum

emittantque licet, uitare instantia nolim.    [515

proieci uitam, comites, totusque futurae

mortis agor stimulis: furor est. agnoscere solis

permissum, quos iam tangit uicinia fati,

uicturosque dei celant, ut uiuere durent,

felix esse mori.' sic cunctas sustulit ardor    [520

mobilium mentes iuuenum. cum sidera caeli

ante ducis uoces oculis umentibus omnes

aspicerent flexoque Vrsae temone pauerent,

idem, cum fortes animos praecepta subissent,

optauere diem. nec segnis uergere ponto    [525

tunc erat astra polus; nam sol Ledaea tenebat

sidera, uicino cum lux altissima Cancro est;

nox tum Thessalicas urguebat parua sagittas.

     detegit orta dies stantis in rupibus Histros

pugnacesque mari Graia cum classe Liburnos.    [530

temptauere prius suspenso uincere bello

foederibus, fieret captis si dulcior ipsa

mortis uita mora. stabat deuota iuuentus

damnata iam luce ferox securaque pugnae

promisso sibi fine manu, nullique tumultus    [535

excussere uiris mentes ad summa paratas;

innumerasque simul pauci terraque marique

sustinuere manus: tanta est fiducia mortis.

utque satis bello uisum est fluxisse cruoris

uersus ab hoste furor. primus dux ipse carinae    [540

Vulteius iugulo poscens iam fata retecto

'ecquis' ait 'iuuenum est cuius sit dextra cruore

digna meo certaque fide per uolnera nostra

testetur se uelle mori?' nec plura locuto

uiscera non unus iam dudum transigit ensis.    [545

conlaudat cunctos, sed eum cui uolnera prima

debebat grato moriens interficit ictu.

concurrunt alii totumque in partibus unis

bellorum fecere nefas. sic semine Cadmi

emicuit Dircaea cohors ceciditque suorum    [550

uolneribus, dirum Thebanis fratribus omen;

Phasidos et campis insomni dente creati

terrigenae missa magicis e cantibus ira

cognato tantos inplerunt sanguine sulcos,

ipsaque inexpertis quod primum fecerat herbis    [555

expauit Medea nefas. sic mutua pacti

fata cadunt iuuenes, minimumque in morte uirorum

mors uirtutis habet. pariter sternuntque caduntque

uolnere letali, nec quemquam dextra fefellit

cum feriat moriente manu. nec uolnus adactis    [560

debetur gladiis: percussum est pectore ferrum

et iuguli pressere manum. cum sorte cruenta

fratribus incurrunt fratres natusque parenti,

haud trepidante tamen toto cum pondere dextra

exegere enses. pietas ferientibus una    [565

non repetisse fuit. iam latis uiscera lapsa

semianimes traxere foris multumque cruorem

infudere mari. despectam cernere lucem

uictoresque suos uoltu spectare superbo

et mortem sentire iuuat. iam strage cruenta    [570

conspicitur cumulata ratis, bustisque remittunt

corpora uictores, ducibus mirantibus ulli

esse ducem tanti. nullam maiore locuta est

ore ratem totum discurrens Fama per orbem.

non tamen ignauae post haec exempla uirorum    [575

percipient gentes quam sit non ardua uirtus

seruitium fugisse manu, sed regna timentur

ob ferrum et saeuis libertas uritur armis,

ignorantque datos, ne quisquam seruiat, enses.

mors, utinam pauidos uitae subducere nolles,    [580

sed uirtus te sola daret.

     non segnior illo

Marte fuit, qui tum Libycis exarsit in aruis.

namque rates audax Lilybaeo litore soluit

Curio, nec forti uelis Aquilone recepto

inter semirutas magnae Carthaginis arces    [585

et Clipeam tenuit stationis litora notae,

primaque castra locat cano procul aequore, qua se

Bagrada lentus agit siccae sulcator harenae.

inde petit tumulos exesasque undique rupes,

Antaei quas regna uocat non uana uetustas.    [590

nominis antiqui cupientem noscere causas

cognita per multos docuit rudis incola patres.

     'nondum post genitos Tellus ecfeta gigantas

terribilem Libycis partum concepit in antris.

nec tam iusta fuit terrarum gloria Typhon    [595

aut Tityos Briareusque ferox; caeloque pepercit

quod non Phlegraeis Antaeum sustulit aruis.

hoc quoque tam uastas cumulauit munere uires

Terra sui fetus, quod, cum tetigere parentem,

iam defecta uigent renouato robore membra.    [600

haec illi spelunca domus; latuisse sub alta

rupe ferunt, epulas raptos habuisse leones;

ad somnos non terga ferae praebere cubile

adsuerunt, non silua torum, uiresque resumit

in nuda tellure iacens. periere coloni    [605

aruorum Libyae, pereunt quos appulit aequor;

auxilioque diu uirtus non usa cadendi

terrae spernit opes: inuictus robore cunctis,

quamuis staret, erat. tandem uolgata cruenti

fama mali terras monstris aequorque leuantem    [610

magnanimum Alciden Libycas exciuit in oras.

ille Cleonaei proiecit terga leonis,

Antaeus Libyci; perfudit membra liquore

hospes Olympiacae seruato more palaestrae,

ille parum fidens pedibus contingere matrem    [615

auxilium membris calidas infudit harenas.

conseruere manus et multo bracchia nexu;

colla diu grauibus frustra temptata lacertis,

inmotumque caput fixa cum fronte tenetur,

miranturque habuisse parem. nec uiribus uti    [620

Alcides primo uoluit certamine totis,

exhausitque uirum, quod creber anhelitus illi

prodidit et gelidus fesso de corpore sudor.

tum ceruix lassata quati, tum pectore pectus

urgueri, tunc obliqua percussa labare    [625

crura manu. iam terga uiri cedentia uictor

alligat et medium conpressis ilibus artat

inguinaque insertis pedibus distendit et omnem

explicuit per membra uirum. rapit arida tellus

sudorem; calido conplentur sanguine uenae,    [630

intumuere tori, totosque induruit artus

Herculeosque nouo laxauit corpore nodos.

constitit Alcides stupefactus robore tanto,

nec sic Inachiis, quamuis rudis esset, in undis

desectam timuit reparatis anguibus hydram.    [635

conflixere pares, Telluris uiribus ille,

ille suis. numquam saeuae sperare nouercae

plus licuit: uidet exhaustos sudoribus artus

ceruicemque uiri, siccam cum ferret Olympum.

utque iterum fessis iniecit bracchia membris    [640

non expectatis Antaeus uiribus hostis

sponte cadit maiorque accepto robore surgit.

quisquis inest terris in fessos spiritus artus

egeritur, Tellusque uiro luctante laborat.

ut tandem auxilium tactae prodesse parentis    [645

Alcides sensit, 'standum est tibi,' dixit 'et ultra

non credere solo, sternique uetabere terra.

haerebis pressis intra mea pectora membris:

huc, Antaee, cades.' sic fatus sustulit alte

nitentem in terras iuuenem. morientis in artus    [650

non potuit nati Tellus permittere uires:

Alcides medio tenuit iam pectora pigro

stricta gelu terrisque diu non credidit hostem.

hinc, aeui ueteris custos, famosa uetustas,

miratrixque sui, signauit nomine terras.    [655

sed maiora dedit cognomina collibus istis

Poenum qui Latiis reuocauit ab arcibus hostem

Scipio; nam sedes Libyca tellure potito

haec fuit. en, ueteris cernis uestigia ualli.

Romana hos primum tenuit uictoria campos.'    [660

     Curio laetatus, tamquam fortuna locorum

bella gerat seruetque ducum sibi fata priorum,

felici non fausta loco tentoria ponens

indulsit castris et collibus abstulit omen

sollicitatque feros non aequis uiribus hostis.    [ 665

     omnis Romanis quae cesserat Africa signis

tum Vari sub iure fuit; qui robore quamquam

confisus Latio regis tamen undique uires

exciuit, Libycas gentis, extremaque mundi

signa suum comitata Iubam. non fusior ulli    [670

terra fuit domino: qua sunt longissima, regna

cardine ab occiduo uicinus Gadibus Atlans

terminat, a medio confinis Syrtibus Hammon;

at, qua lata iacet, uasti plaga feruida regni

distinet Oceanum zonaeque exusta calentis.    [675

sufficiunt spatio populi: tot castra secuntur,

Autololes Numidaeque uagi semperque paratus

inculto Gaetulus equo, tum concolor Indo

Maurus, inops Nasamon, mixti Garamante perusto

Marmaridae uolucres, aequaturusque sagittas    [680

Medorum, tremulum cum torsit missile, Mazax,

et gens quae nudo residens Massylia dorso

ora leui flectit frenorum nescia uirga,

et solitus uacuis errare mapalibus Afer

uenator ferrique simul fiducia non est    [685

uestibus iratos laxis operire leones.

nec solum studiis ciuilibus arma parabat

priuatae sed bella dabat Iuba concitus irae.

hunc quoque quo superos humanaque polluit anno

lege tribunicia solio depellere auorum    [690

Curio temptarat, Libyamque auferre tyranno

dum regnum te, Roma, facit. memor ille doloris

hoc bellum sceptri fructum putat esse retenti.

hac igitur regis trepidat iam Curio fama

et quod Caesareis numquam deuota iuuentus    [695

illa nimis castris nec Rheni miles in undis

exploratus erat, Corfini captus in arce,

infidusque nouis ducibus dubiusque priori

fas utrumque putat. sed, postquam languida segni

cernit cuncta metu nocturnaque munera ualli    [700

desolata fuga, trepida sic mente profatur:

     'audendo magnus tegitur timor; arma capessam

ipse prior. campum miles descendat in aequum

dum meus est; uariam semper dant otia mentem.

eripe consilium pugna: cum dira uoluptas    [705

ense subit presso, galeae texere pudorem,

quis conferre duces meminit, quis pendere causas?

qua stetit inde fauet; ueluti fatalis harenae

muneribus non ira uetus concurrere cogit

productos, odere pares.' sic fatus apertis    [710

instruxit campis acies; quem blanda futuris

deceptura malis belli fortuna recepit.

nam pepulit Varum campo nudataque foeda

terga fuga, donec uetuerunt castra, cecidit.

     tristia sed postquam superati proelia Vari    [715

sunt audita Iubae, laetus quod gloria belli

sit rebus seruata suis, rapit agmina furtim,

obscuratque suam per iussa silentia famam

hoc solum incauto metuentis ab hoste, timeri.

mittitur, exigua qui proelia prima lacessat    [720

eliciatque manu, Numidis a rege secundus,

ut sibi commissi simulator Sabbura belli;

ipse caua regni uires in ualle retentat:

aspidas ut Pharias cauda sollertior hostis

ludit et iratas incerta prouocat umbra    [725

obliquusque caput uanas serpentis in auras

effusae tuto conprendit guttura morsu

letiferam citra saniem; tunc inrita pestis

exprimitur faucesque fluunt pereunte ueneno.

fraudibus euentum dederat fortuna, feroxque    [730

non exploratis occulti uiribus hostis

Curio nocturnum castris erumpere cogit

ignotisque equitem late decurrere campis.

ipse sub aurorae primos excedere motus

signa iubet castris, multum frustraque rogatus    [735

ut Libycas metuat fraudes infectaque semper

Punica bella dolis. leti fortuna propinqui

tradiderat fatis iuuenem, bellumque trahebat

auctorem ciuile suum. super ardua ducit

saxa, super cautes, abrupto limite signa;    [740

cum procul e summis conspecti collibus hostes

fraude sua cessere parum, dum colle relicto

effusam patulis aciem committeret aruis.

ille fugam credens simulatae nescius artis,

ut uictor, mersos aciem deiecit in agros.    [745

ut primum patuere doli, Numidaeque fugaces

undique conpletis clauserunt montibus agmen,

obstipuit dux ipse simul perituraque turba.

non timidi petiere fugam, non proelia fortes,

quippe ubi non sonipes motus clangore tubarum    [750

saxa quatit pulsu rigidos uexantia frenos

ora terens spargitque iubas et subrigit auris

incertoque pedum pugnat non stare tumultu:

fessa iacet ceruix, fumant sudoribus artus

oraque proiecta squalent arentia lingua,    [755

pectora rauca gemunt, quae creber anhelitus urguet,

et defecta grauis longe trahit ilia pulsus

siccaque sanguineis durescit spuma lupatis.

iamque gradum neque uerberibus stimulisque coacti

nec quamuis crebris iussi calcaribus addunt:    [760

uolneribus coguntur equi; nec profuit ulli

cornipedis rupisse moras, neque enim impetus ille

incursusque fuit: tantum perfertur ad hostis

et spatium iaculis oblato uolnere donat.

at, uagus Afer equos ut primum emisit in agmen,    [ 765

tum campi tremuere sono, terraque soluta,

quantus Bistonio torquetur turbine, puluis

aera nube sua texit traxitque tenebras.

ut uero in pedites fatum miserabile belli

incubuit, nullo dubii discrimine Martis    [770

ancipites steterunt casus, set tempora pugnae

mors tenuit; neque enim licuit procurrere contra

et miscere manus. sic undique saepta iuuentus

comminus obliquis et rectis eminus hastis

obruitur, non uolneribus nec sanguine solum,    [775

telorum nimbo peritura et pondere ferri.

ergo acies tantae paruum spissantur in orbem,

ac, siquis metuens medium correpsit in agmen,

uix inpune suos inter conuertitur enses;

densaturque globus, quantum pede prima relato    [780

constrinxit gyros acies. non arma mouendi

iam locus est pressis, stipataque membra teruntur;

frangitur armatum conliso pectore pectus.

non tam laeta tulit uictor spectacula Maurus

quam Fortuna dabat; fluuios non ille cruoris    [785

membrorumque uidet lapsum et ferientia terram

corpora: conpressum turba stetit omne cadauer.

     excitet inuisas dirae Carthaginis umbras

inferiis fortuna nouis, ferat ista cruentus

Hannibal et Poeni tam dira piacula manes.    [790

Romanam, superi, Libyca tellure ruinam

Pompeio prodesse nefas uotisque senatus.

Africa nos potius uincat sibi. Curio, fusas

ut uidit campis acies et cernere tantas

permisit clades conpressus sanguine puluis,    [795

non tulit adflictis animam producere rebus

aut sperare fugam, ceciditque in strage suorum

inpiger ad letum et fortis uirtute coacta.

     quid nunc rostra tibi prosunt turbata forumque

unde tribunicia plebeius signifer arce    [800

arma dabas populis? quid prodita iura senatus

et gener atque socer bello concurrere iussi?

ante iaces quam dira duces Pharsalia confert,

spectandumque tibi bellum ciuile negatum est.

has urbi miserae uestro de sanguine poenas    [805

ferre datis, luitis iugulo sic arma, potentes.

felix Roma quidem ciuisque habitura beatos,

si libertatis superis tam cura placeret

quam uindicta placet. Libycas, en, nobile corpus,

pascit aues nullo contectus Curio busto.    [810

at tibi nos, quando non proderit ista silere

a quibus omne aeui senium sua fama repellit,

digna damus, iuuenis, meritae praeconia uitae.

haut alium tanta ciuem tulit indole Roma

aut cui plus leges deberent recta sequenti;    [815

perdita tunc urbi nocuerunt saecula, postquam

ambitus et luxus et opum metuenda facultas

transuerso mentem dubiam torrente tulerunt,

momentumque fuit mutatus Curio rerum

Gallorum captus spoliis et Caesaris auro.    [820

ius licet in iugulos nostros sibi fecerit ensis

Sulla potens Mariusque ferox et Cinna cruentus

Caesareaeque domus series, cui tanta potestas

concessa est? emere omnes, hic uendidit urbem.

 

 

Liber V

Sic alterna duces bellorum uolnera passos

in Macetum terras miscens aduersa secundis

seruauit fortuna pares. iam sparserat Haemo

bruma niues gelidoque cadens Atlantis Olympo,

instabatque dies qui dat noua nomina fastis    [5

quique colit primus ducentem tempora Ianum.

dum tamen emeriti remanet pars ultima iuris

consul uterque uagos belli per munia patres

elicit Epirum. peregrina ac sordida sedes

Romanos cepit proceres, secretaque rerum    [10

hospes in externis audiuit curia tectis.

nam quis castra uocet tot strictas iure securis,

tot fasces? docuit populos uenerabilis ordo

non Magni partes sed Magnum in partibus esse.

     ut primum maestum tenuere silentia coetum,    [15

Lentulus e celsa sublimis sede profatur.

'indole si dignum Latia, si sanguine prisco

robur inest animis, non qua tellure coacti

quamque procul tectis captae sedeamus ab urbis

cernite, sed uestrae faciem cognoscite turbae,    [20

cunctaque iussuri primum hoc decernite, patres,

quod regnis populisque liquet, nos esse senatum.

nam uel Hyperboreae plaustrum glaciale sub Vrsae

uel plaga qua torrens claususque uaporibus axis

nec patitur noctes nec iniquos crescere soles,    [25

si fortuna ferat, rerum nos summa sequetur

imperiumque comes. Tarpeia sede perusta

Gallorum facibus Veiosque habitante Camillo

illic Roma fuit. non umquam perdidit ordo

mutato sua iura solo. maerentia tecta    [30

Caesar habet uacuasque domos legesque silentis

clausaque iustitio tristi fora; curia solos

illa uidet patres plena quos urbe fugauit:

ordine de tanto quisquis non exulat hic est.

ignaros scelerum longaque in pace quietos    [35

bellorum primus sparsit furor: omnia rursus

membra loco redeunt. en, totis uiribus orbis

Hesperiam pensant superi: iacet hostis in undis

obrutus Illyricis, Libyae squalentibus aruis

Curio Caesarei cecidit pars magna senatus.    [40

tollite signa, duces, fatorum inpellite cursum,

spem uestram praestate deis, fortunaque tantos

det uobis animos quantos fugientibus hostem

causa dabat. nostrum exhausto ius clauditur anno:

uos, quorum finem non est sensura potestas,    [45

consulite in medium, patres, Magnumque iubete

esse ducem.' laeto nomen clamore senatus

excipit et Magno fatum patriaeque suumque

inposuit. tunc in reges populosque merentis

sparsus honor, pelagique potens Phoebeia donis    [50

exornata Rhodos gelidique inculta iuuentus

Taygeti, fama ueteres laudantur Athenae,

Massiliaeque suae donatur libera Phocis;

tum Sadalam fortemque Cotyn fidumque per arma

Deiotarum et gelidae dominum Rhascypolin orae    [55

conlaudant, Libyamque iubent auctore senatu

sceptrifero parere Iubae. pro tristia fata!

et tibi, non fidae gentis dignissime regno,

fortunae, Ptolemaee, pudor crimenque deorum,

cingere Pellaeo pressos diademate crinis    [60

permissum. saeuum in populos puer accipis ensem,

atque utinam in populos! donata est regia Lagi,

accessit Magni iugulus, regnumque sorori

ereptum est soceroque nefas. iam turba soluto

arma petit coetu; quae cum populique ducesque    [65

casibus incertis et caeca sorte pararent,

solus in ancipites metuit descendere Martis

Appius euentus, finemque expromere rerum

sollicitat superos multosque obducta per annos

Delphica fatidici reserat penetralia Phoebi.    [70

     Hesperio tantum quantum summotus Eoo

cardine Parnasos gemino petit aethera colle,

mons Phoebo Bromioque sacer, cui numine mixto

Delphica Thebanae referunt trieterica Bacchae.

hoc solum fluctu terras mergente cacumen    [75

eminuit pontoque fuit discrimen et astris.

tu quoque uix summam, seductus ab aequore, rupem

extuleras, unoque iugo, Parnase, latebas.

ultor ibi expulsae, premeret cum uiscera partus,

matris adhuc rudibus Paean Pythona sagittis    [80

explicuit, cum regna Themis tripodasque teneret.

ut uidit Paean uastos telluris hiatus

diuinam spirare fidem uentosque loquaces

exhalare solum, sacris se condidit antris,

incubuitque adyto uates ibi factus Apollo.    [85

     quis latet hic superum? quod numen ab aethere pressum

dignatur caecas inclusum habitare cauernas?

quis terram caeli patitur deus, omnia cursus

aeterni secreta tenens mundoque futuri

conscius, ac populis sese proferre paratus    [90

contactumque ferens hominis, magnusque potensque,

siue canit fatum seu, quod iubet ille canendo,

fit fatum? forsan, terris inserta regendis

aere libratum uacuo quae sustinet orbem,

totius pars magna Iouis Cirrhaea per antra    [95

exit et aetherio trahitur conexa Tonanti.

hoc ubi uirgineo conceptum est pectore numen,

humanam feriens animam sonat oraque uatis

soluit, ceu Siculus flammis urguentibus Aetnam

undat apex, Campana fremens ceu saxa uaporat    [ 100

conditus Inarimes aeterna mole Typhoeus.

     hoc tamen expositum cunctis nullique negatum

numen ab humani solum se labe furoris

uindicat. haud illic tacito mala uota susurro

concipiunt, nam fixa canens mutandaque nulli    [105

mortales optare uetat; iustisque benignus

saepe dedit sedem totas mutantibus urbes,

ut Tyriis, dedit ille minas inpellere belli,

ut Salaminiacum meminit mare; sustulit iras

telluris sterilis monstrato fine, resoluit    [110

aera tabificum. non ullo saecula dono

nostra carent maiore deum, quam Delphica sedes

quod siluit, postquam reges timuere futura

et superos uetuere loqui. nec uoce negata

Cirrhaeae maerent uates, templique fruuntur    [115

iustitio. nam, siqua deus sub pectora uenit,

numinis aut poena est mors inmatura recepti

aut pretium; quippe stimulo fluctuque furoris

conpages humana labat, pulsusque deorum

concutiunt fragiles animas. sic tempore longo    [120

inmotos tripodas uastaeque silentia rupis

Appius Hesperii scrutator ad ultima fati

sollicitat. iussus sedes laxare uerendas

antistes pauidamque deis inmittere uatem

Castalios circum latices nemorumque recessus    [125

Phemonoen errore uagam curisque uacantem

corripuit cogitque fores inrumpere templi.

limine terrifico metuens consistere Phoebas

absterrere ducem noscendi ardore futura

cassa fraude parat. 'quid spes' ait 'inproba ueri    [ 130

te, Romane, trahit? muto Parnasos hiatu

conticuit pressitque deum, seu spiritus istas

destituit fauces mundique in deuia uersum

duxit iter, seu, barbarica cum lampade Python

arsit, in inmensas cineres abiere cauernas    [135

et Phoebi tenuere uiam, seu sponte deorum

Cirrha silet farique sat est arcana futuri

carmina longaeuae uobis conmissa Sibyllae,

seu Paean solitus templis arcere nocentis,

ora quibus soluat, nostro non inuenit aeuo.'    [140

     uirginei patuere doli, fecitque negatis

numinibus metus ipse fidem. tum torta priores

stringit uitta comas, crinesque in terga solutos

candida Phocaica conplectitur infula lauro.

haerentem dubiamque premens in templa sacerdos    [145

inpulit. illa pauens adyti penetrale remoti

fatidicum prima templorum in parte resistit

atque deum simulans sub pectore ficta quieto

uerba refert, nullo confusae murmure uocis

instinctam sacro mentem testata furore,    [150

haud aeque laesura ducem cui falsa canebat

quam tripodas Phoebique fidem. non rupta trementi

uerba sono nec uox antri conplere capacis

sufficiens spatium nulloque horrore comarum

excussae laurus inmotaque limina templi    [155

securumque nemus ueritam se credere Phoebo

prodiderant. sensit tripodas cessare furensque

Appius 'et nobis meritas dabis, impia, poenas

et superis, quos fingis,' ait 'nisi mergeris antris

deque orbis trepidi tanto consulta tumultu    [ 160

desinis ipsa loqui'. tandem conterrita uirgo

confugit ad tripodas uastisque adducta cauernis

haesit et insueto concepit pectore numen,

quod non exhaustae per tot iam saecula rupis

spiritus ingessit uati; tandemque potitus    [165

pectore Cirrhaeo non umquam plenior artus

Phoebados inrupit Paean mentemque priorem

expulit atque hominem toto sibi cedere iussit

pectore. bacchatur demens aliena per antrum

colla ferens, uittasque dei Phoebeaque serta    [170

erectis discussa comis per inania templi

ancipiti ceruice rotat spargitque uaganti

obstantis tripodas magnoque exaestuat igne

iratum te, Phoebe, ferens. nec uerbere solo

uteris et stimulis flammasque in uiscera mergis:    [175

accipit et frenos, nec tantum prodere uati

quantum scire licet. uenit aetas omnis in unam

congeriem, miserumque premunt tot saecula pectus,

tanta patet rerum series, atque omne futurum

nititur in lucem, uocemque petentia fata    [180

luctantur; non prima dies, non ultima mundi,

non modus Oceani, numerus non derat harenae.

qualis in Euboico uates Cumana recessu

indignata suum multis seruire furorem

gentibus ex tanta fatorum strage superba    [185

excerpsit Romana manu, sic plena laborat

Phemonoe Phoebo, dum te, consultor operti

Castalia tellure dei, uix inuenit, Appi,

inter fata diu quaerens tam magna latentem.

spumea tum primum rabies uaesana per ora    [190

effluit et gemitus et anhelo clara meatu

murmura, tum maestus uastis ululatus in antris

extremaeque sonant domita iam uirgine uoces:

'effugis ingentes, tanti discriminis expers,

bellorum, Romane, minas, solusque quietem    [195

Euboici uasta lateris conualle tenebis'.

cetera suppressit faucesque obstruxit Apollo.

     custodes tripodes fatorum arcanaque mundi

tuque, potens ueri Paean nullumque futuri

a superis celate diem, suprema ruentis    [200

imperii caesosque duces et funera regum

et tot in Hesperio conlapsas sanguine gentis

cur aperire times? an nondum numina tantum

decreuere nefas et adhuc dubitantibus astris

Pompei damnare caput tot fata tenentur?    [205

uindicis an gladii facinus poenasque furorum

regnaque ad ultores iterum redeuntia Brutos,

ut peragat fortuna, taces? tum pectore uatis

inpactae cessere fores, expulsaque templis

prosiluit; perstat rabies, nec cuncta locutae    [210

quem non emisit, superest deus. illa feroces

torquet adhuc oculos totoque uagantia caelo

lumina, nunc uoltu pauido, nunc torua minaci;

stat numquam facies; rubor igneus inficit ora

liuentisque genas; nec, qui solet esse timenti,    [215

terribilis sed pallor inest; nec fessa quiescunt

corda, sed, ut tumidus Boreae post flamina pontus

rauca gemit, sic muta leuant suspiria uatem.

dumque a luce sacra, qua uidit fata, refertur

ad uolgare iubar mediae uenere tenebrae.    [220

inmisit Stygiam Paean in uiscera Lethen,

quae raperet secreta deum. tum pectore uerum

fugit et ad Phoebi tripodas rediere futura,

uixque refecta cadit. nec te uicinia leti

territat ambiguis frustratum sortibus, Appi;    [225

iure sed incerto mundi subsidere regnum

Chalcidos Euboicae uana spe rapte parabas.

heu demens, nullum belli sentire fragorem,

tot mundi caruisse malis, praestare deorum

excepta quis Morte potest? secreta tenebis    [ 230

litoris Euboici memorando condite busto,

qua maris angustat fauces saxosa Carystos

et, tumidis infesta colit quae numina, Rhamnus,

artatus rapido feruet qua gurgite pontus

Euripusque trahit, cursum mutantibus undis,    [235

Chalcidicas puppes ad iniquam classibus Aulin.

     interea domitis Caesar remeabat Hiberis

uictrices aquilas alium laturus in orbem,

cum prope fatorum tantos per prospera cursus

auertere dei. nullo nam Marte subactus    [240

intra castrorum timuit tentoria ductor

perdere successus scelerum, cum paene fideles

per tot bella manus satiatae sanguine tandem

destituere ducem, seu maesto classica paulum

intermissa sono claususque et frigidus ensis    [245

expulerat belli furias, seu, praemia miles

dum maiora petit, damnat causamque ducemque

et scelere inbutos etiamnunc uenditat enses.

haud magis expertus discrimine Caesar in ullo est

quam non e stabili tremulo sed culmine cuncta    [250

despiceret staretque super titubantia fultus.

tot raptis truncus manibus gladioque relictus

paene suo, qui tot gentis in bella trahebat,

scit non esse ducis strictos sed militis enses.

non pauidum iam murmur erat nec pectore tecto    [255

ira latens; nam quae dubias constringere mentes

causa solet, dum quisque pauet, quibus ipse timori est,

seque putat solum regnorum iniusta grauari,

haud retinet. quippe ipsa metus exsoluerat audax

turba suos: quidquid multis peccatur inultum est.    [260

effudere minas. 'liceat discedere, Caesar,

a rabie scelerum. quaeris terraque marique

his ferrum iugulis animasque effundere uiles

quolibet hoste paras; partem tibi Gallia nostri

eripuit, partem duris Hispania bellis,    [265

pars iacet Hesperia, totoque exercitus orbe

te uincente perit. terris fudisse cruorem

quid iuuat Arctois Rhodano Rhenoque subactis?

tot mihi pro bellis bellum ciuile dedisti.

cepimus expulso patriae cum tecta senatu,    [270

quos hominum uel quos licuit spoliare deorum?

imus in omne nefas manibus ferroque nocentes,

paupertate pii. finis quis quaeritur armis?

quid satis est, si Roma parum est? iam respice canos

inualidasque manus et inanis cerne lacertos.    [275

usus abit uitae, bellis consumpsimus aeuum:

ad mortem dimitte senes. en inproba uota:

non duro liceat morientia caespite membra

ponere, non anima galeam fugiente ferire

atque oculos morti clausuram quaerere dextram,    [280

coniugis inlabi lacrimis, unique paratum

scire rogum; liceat morbis finire senectam;

sit praeter gladios aliquod sub Caesare fatum.

quid uelut ignaros ad quae portenta paremur

spe trahis? usque adeo soli ciuilibus armis    [285

nescimus cuius sceleris sit maxima merces?

nil actum est bellis, si nondum conperit istas

omnia posse manus. nec fas nec uincula iuris

hoc audere uetant: Rheni mihi Caesar in undis

dux erat, hic socius; facinus quos inquinat aequat.    [290

adde quod ingrato meritorum iudice uirtus

nostra perit: quidquid gerimus fortuna uocatur.

nos fatum sciat esse suum. licet omne deorum

obsequium speres, irato milite, Caesar,

pax erit.' haec fatus totis discurrere castris    [295

coeperat infestoque ducem deposcere uoltu.

sic eat, o superi: quando pietasque fidesque

destituunt moresque malos sperare relictum est,

finem ciuili faciat discordia bello.

     quem non ille ducem potuit terrere tumultus?    [300

fata sed in praeceps solitus demittere Caesar

fortunamque suam per summa pericula gaudens

exercere uenit; nec dum desaeuiat ira

expectat: medios properat temptare furores.

non illis urbes spoliandaque templa negasset    [305

Tarpeiamque Iouis sedem matresque senatus

passurasque infanda nurus. uult omnia certe

a se saeua peti, uult praemia Martis amari;

militis indomiti tantum mens sana timetur.

non pudet, heu, Caesar, soli tibi bella placere    [310

iam manibus damnata tuis? hos ante pigebit

sanguinis? his ferri graue ius erit, ipse per omne

fasque nefasque rues? lassare et disce sine armis

posse pati; liceat scelerum tibi ponere finem.

saeue, quid insequeris? quid iam nolentibus instas?    [315

bellum te ciuile fugit. stetit aggere fulti

caespitis intrepidus uoltu meruitque timeri

non metuens, atque haec ira dictante profatur:

'qui modo in absentem uoltu dextraque furebas,

miles, habes nudum promptumque ad uolnera pectus.    [320

hic fuge, si belli finis placet, ense relicto.

detegit inbelles animas nil fortiter ausa

seditio tantumque fugam meditata iuuentus

ac ducis inuicti rebus lassata secundis.

uadite meque meis ad bella relinquite fatis.    [325

inuenient haec arma manus, uobisque repulsis

tot reddet Fortuna uiros quot tela uacabunt.

anne fugam Magni tanta cum classe secuntur

Hesperiae gentes, nobis uictoria turbam

non dabit, inpulsi tantum quae praemia belli    [330

auferat et uestri rapta mercede laboris

lauriferos nullo comitetur uolnere currus?

uos despecta senes exhaustaque sanguine turba

cernetis nostros iam plebs Romana triumphos.

Caesaris an cursus uestrae sentire putatis    [335

damnum posse fugae? ueluti, si cuncta minentur

flumina quos miscent pelago subducere fontes,

non magis ablatis umquam descenderit aequor,

quam nunc crescit, aquis. an uos momenta putatis

ulla dedisse mihi? numquam sic cura deorum    [340

se premet, ut uestrae morti uestraeque saluti

fata uacent: procerum motus haec cuncta secuntur;

humanum paucis uiuit genus. orbis Hiberi

horror et Arctoi nostro sub nomine miles

Pompeio certe fugeres duce. fortis in armis    [345

Caesareis Labienus erat: nunc transfuga uilis

cum duce praelato terras atque aequora lustrat.

nec melior mihi uestra fides, si bella nec hoste

nec duce me geritis. quisquis mea signa relinquens

non Pompeianis tradit sua partibus arma,    [350

hic numquam uult esse meus. sunt ista profecto

curae castra deis, qui me committere tantis

non nisi mutato uoluerunt milite bellis.

heu, quantum Fortuna umeris iam pondere fessis

amolitur onus! sperantis omnia dextras    [355

exarmare datur, quibus hic non sufficit orbis:

iam certe mihi bella geram. discedite castris,

tradite nostra uiris ignaui signa Quirites.

at paucos, quibus haec rabies auctoribus arsit,

non Caesar sed poena tenet. procumbite terra    [360

infidumque caput feriendaque tendite colla.

et tu, quo solo stabunt iam robore castra,

tiro rudis, specta poenas et disce ferire,

disce mori.' tremuit saeua sub uoce minantis

uolgus iners, unumque caput tam magna iuuentus    [365

priuatum factura timet, uelut ensibus ipsis

imperet inuito moturus milite ferrum.

ipse pauet ne tela sibi dextraeque negentur

ad scelus hoc Caesar: uicit patientia saeui

spem ducis, et iugulos, non tantum praestitit ensis.    [370

nil magis adsuetas sceleri quam perdere mentis

atque perire tenet. tam diri foederis ictu

parta quies, poenaque redit placata iuuentus.

     Brundisium decumis iubet hanc attingere castris

et cunctas reuocare rates quas auius Hydrus    [375

antiquosque Taras secretaque litora Leucae,

quas recipit Salpina palus et subdita Sipus

montibus, Ausoniam qua torquens frugifer oram

Delmatico Boreae Calabroque obnoxius Austro

Apulus Hadriacas exit Garganus in undas.    [380

ipse petit trepidam tutus sine milite Romam

iam doctam seruire togae, populoque precanti

scilicet indulgens summo dictator honori

contigit et laetos fecit se consule fastos.

namque omnis uoces, per quas iam tempore tanto    [385

mentimur dominis, haec primum repperit aetas

qua, sibi ne ferri ius ullum, Caesar, abesset,

Ausonias uoluit gladiis miscere secures

addidit et fasces aquilis et nomen inane

imperii rapiens signauit tempora digna    [390

maesta nota; nam quo melius Pharsalicus annus

consule notus erit? fingit sollemnia Campus

et non admissae dirimit suffragia plebis

decantatque tribus et uana uersat in urna.

nec caelum seruare licet: tonat augure surdo,    [395

et laetae iurantur aues bubone sinistro.

inde perit primum quondam ueneranda potestas

iuris inops; tantum careat ne nomine tempus

menstruus in fastos distinguit saecula consul.

nec non Iliacae numen quod praesidet Albae,    [400

haud meritum Latio sollemnia sacra subacto,

uidit flammifera confectas nocte Latinas.

     inde rapit cursus et, quae piger Apulus arua

deseruit rastris et inerti tradidit herbae,

ocior et caeli flammis et tigride feta    [405

transcurrit, curuique tenens Minoia tecta

Brundisii clausas uentis brumalibus undas

inuenit et pauidas hiberno sidere classes.

turpe duci uisum rapiendi tempora belli

in segnes exisse moras, portuque teneri    [410

dum pateat tutum uel non felicibus aequor.

expertis animos pelagi sic robore conplet:

'fortius hiberni flatus caelumque fretumque,

cum cepere, tenent, quam quos incumbere certos

perfida nubiferi uetat inconstantia ueris.    [415

nec maris anfractus lustrandaque litora nobis,

sed recti fluctus soloque Aquilone secandi.

hic utinam summi curuet carchesia mali

incumbatque furens et Graia ad moenia perflet,

ne Pompeiani Phaeacum e litore toto    [420

languida iactatis conprendant carbasa remis.

rumpite quae retinent felices uincula proras:

iam dudum nubes et saeuas perdimus undas.'

     sidera prima poli Phoebo labente sub undas

exierant et luna suas iam fecerat umbras,    [425

cum pariter soluere rates, totosque rudentes

laxauere sinus et flexo nauita cornu

obliquat laeuo pede carbasa summaque pandens

sipara uelorum perituras colligit auras.

uix primum leuior propellere lintea uentus    [430

incipit exiguumque tument, et reddita malo

in mediam cecidere ratem, terraque relicta

non ualet ipsa sequi puppes quae uexerat aura.

aequora lenta iacent, alto torpore ligatae

pigrius inmotis haesere paludibus undae.    [435

sic stat iners Scythicas astringens Bosporos undas,

cum glacie retinente fretum non inpulit Hister,

inmensumque gelu tegitur mare; conprimit unda

deprendit quascumque rates, nec peruia uelis

aequora frangit eques, fluctuque latente sonantem    [440

orbita migrantis scindit Maeotida Bessi.

saeua quies pelagi, maestoque ignaua profundo

stagna iacentis aquae; ueluti deserta regente

aequora natura cessant, pontusque uetustas

oblitus seruare uices non commeat aestu,    [445

non horrore tremit, non solis imagine uibrat.

casibus innumeris fixae patuere carinae.

illinc infestae classes et inertia tonsis

aequora moturae, grauis hinc languore profundi

obsessis uentura fames. noua uota timori    [450

sunt inuenta nouo, fluctus nimiasque precari

uentorum uires, dum se torpentibus unda

excutiat stagnis et sit mare. nubila nusquam

undarumque minae; caelo languente fretoque

naufragii spes omnis abit. sed nocte fugata    [455

laesum nube dies iubar extulit imaque sensim

concussit pelagi mouitque Ceraunia nautis.

inde rapi coepere rates atque aequora classem

curua sequi, quae iam uento fluctuque secundo

lapsa Palaestinas uncis confixit harenas.    [460

     prima duces iunctis uidit consistere castris

tellus, quam uolucer Genusus, quam mollior Hapsus

circumeunt ripis. Hapso gestare carinas

causa palus, leni quam fallens egerit unda;

at Genusum nunc sole niues nunc imbre solutae    [465

praecipitant. neuter longo se gurgite lassat,

sed minimum terrae uicino litore nouit.

hoc fortuna loco tantae duo nomina famae

conposuit, miserique fuit spes inrita mundi

posse duces parua campi statione diremptos    [470

admotum damnare nefas; nam cernere uoltus

et uoces audire datur, multosque per annos

dilectus tibi, Magne, socer post pignora tanta,

sanguinis infausti subolem mortemque nepotum,

te nisi Niliaca propius non uidit harena.    [475

     Caesaris attonitam miscenda ad proelia mentem

ferre moras scelerum partes iussere relictae.

ductor erat cunctis audax Antonius armis

iam tum ciuili meditatus Leucada bello.

illum saepe minis Caesar precibusque morantem    [480

euocat. 'o mundi tantorum causa laborum,

quid superos et fata tenes? sunt cetera cursu

acta meo, summam rapti per prospera belli

te poscit fortuna manum. non rupta uadosis

Syrtibus incerto Libye nos diuidit aestu.    [485

numquid inexperto tua credimus arma profundo

inque nouos traheris casus? ignaue, uenire

te Caesar, non ire iubet. prior ipse per hostes

percussi medios alieni iuris harenas:

tu mea castra times? pereuntia tempora fati    [490

conqueror, in uentos inpendo uota fretumque.

ne retine dubium cupientis ire per aequor:

si bene nota mihi est, ad Caesaris arma iuuentus

naufragio uenisse uolet. iam uoce doloris

utendum est: non ex aequo diuisimus orbem;    [495

Epirum Caesarque tenet totusque senatus,

Ausoniam tu solus habes.' his terque quaterque

uocibus excitum postquam cessare uidebat,

dum se desse deis ac non sibi numina credit,

sponte per incautas audet temptare tenebras    [500

quod iussi timuere fretum, temeraria prono

expertus cessisse deo, fluctusque uerendos

classibus exigua sperat superare carina.

     soluerat armorum fessas nox languida curas,

parua quies miseris, in quorum pectora somno    [505

dat uires fortuna minor; iam castra silebant,

tertia iam uigiles commouerat hora secundos:

Caesar sollicito per uasta silentia gressu

uix famulis audenda parat, cunctisque relictis

sola placet Fortuna comes. tentoria postquam    [510

egressus uigilum somno cedentia membra

transsiluit questus tacite, quod fallere posset,

litora curua legit, primisque inuenit in undis

rupibus exesis haerentem fune carinam.

rectorem dominumque ratis secura tenebat    [515

haud procul inde domus, non ullo robore fulta

sed sterili iunco cannaque intexta palustri

et latus inuersa nudum munita phaselo.

haec Caesar bis terque manu quassantia tectum

limina commouit. molli consurgit Amyclas    [520

quem dabat alga toro. 'quisnam mea naufragus' inquit

'tecta petit, aut quem nostrae fortuna coegit

auxilium sperare casae?' sic fatus ab alto

aggere iam tepidae sublato fune fauillae

scintillam tenuem commotos pauit in ignes,    [525

securus belli: praedam ciuilibus armis

scit non esse casas. o uitae tuta facultas

pauperis angustique lares! o munera nondum

intellecta deum! quibus hoc contingere templis

aut potuit muris, nullo trepidare tumultu    [530

Caesarea pulsante manu? tum poste recluso

dux ait 'expecta uotis maiora modestis

spesque tuas laxa, iuuenis: si iussa secutus

me uehis Hesperiam, non ultra cuncta carinae

debebis manibusque <inportunamue fereris    [535

pauperiem deflens> inopem duxisse senectam.    [535a

ne cessa praebere deo tua fata uolenti

angustos opibus subitis inplere penates.'

sic fatur, quamquam plebeio tectus amictu,

indocilis priuata loqui. tum pauper Amyclas

'multa quidem prohibent nocturno credere ponto.    [540

nam sol non rutilas deduxit in aequora nubes

concordesque tulit radios: Noton altera Phoebi,

altera pars Borean diducta luce uocabat.

orbe quoque exhaustus medio languensque recessit

spectantis oculos infirmo lumine passus.    [545

lunaque non gracili surrexit lucida cornu

aut orbis medii puros exesa recessus,

nec duxit recto tenuata cacumina cornu,

uentorumque notam rubuit; tum lurida pallens

ora tulit uoltu sub nubem tristis ituro.    [550

sed mihi nec motus nemorum nec litoris ictus

nec placet incertus qui prouocat aequora delphin,

aut siccum quod mergus amat, quodque ausa uolare

ardea sublimis pinnae confisa natanti,

quodque caput spargens undis, uelut occupet imbrem,    [555

instabili gressu metitur litora cornix.

sed, si magnarum poscunt discrimina rerum,

haud dubitem praebere manus: uel litora tangam

iussa, uel hoc potius pelagus flatusque negabunt.'

haec fatur, soluensque ratem dat carbasa uentis;    [560

ad quorum motus non solum lapsa per altum

aera dispersos traxere cadentia sulcos

sidera, sed summis etiam quae fixa tenentur

astra polis sunt uisa quati. niger inficit horror

terga maris, longo per multa uolumina tractu    [565

aestuat unda minax, flatusque incerta futuri

turbida testantur conceptos aequora uentos.

tum rector trepidae fatur ratis 'aspice saeuum

quanta paret pelagus: Zephyros intendat an Austros

incertum est; puppem dubius ferit undique pontus.    [570

nubibus et caelo Notus est; si murmura ponti

consulimus, Cori ueniet mare. gurgite tanto

nec ratis Hesperias tanget nec naufragus oras:

desperare uiam et uetitos conuertere cursus

sola salus. liceat uexata litora puppe    [ 575

prendere, ne longe nimium sit proxima tellus.'

     fisus cuncta sibi cessura pericula Caesar

'sperne minas' inquit 'pelagi uentoque furenti

trade sinum. Italiam si caelo auctore recusas

me pete. sola tibi causa est haec iusta timoris,    [580

uectorem non nosse tuum, quem numina numquam

destituunt, de quo male tunc fortuna meretur

cum post uota uenit. medias perrumpe procellas

tutela secure mea. caeli iste fretique,

non puppis nostrae labor est: hanc Caesare pressam    [585

a fluctu defendet onus. nec longa furori

uentorum saeuo dabitur mora: proderit undis

ista ratis. ne flecte manum, fuge proxima uelis

litora; tum Calabro portu te crede potitum

cum iam non poterit puppi nostraeque saluti    [590

altera terra dari. quid tanta strage paretur

ignoras: quaerit pelagi caelique tumultu

quod praestet Fortuna mihi.' non plura locuto

auolsit laceros percussa puppe rudentis

turbo rapax fragilemque super uolitantia malum    [595

uela tulit; sonuit uictis conpagibus alnus.

     inde ruunt toto concita pericula mundo.

primus ab oceano caput exeris Atlanteo,

Core, mouens aestus. iam te tollente furebat

pontus et in scopulos totas erexerat undas:    [600

occurrit gelidus Boreas pelagusque retundit,

et dubium pendet, uento cui concidat, aequor.

sed Scythici uicit rabies Aquilonis et undas

torsit et abstrusas penitus uada fecit harenas.

nec perfert pontum Boreas ad saxa, suumque    [605

in fluctus Cori frangit mare, motaque possunt

aequora subductis etiam concurrere uentis.

non Euri cessasse minas, non imbribus atrum

Aeolii iacuisse Notum sub carcere saxi

crediderim; cunctos solita de parte ruentis    [610

defendisse suas uiolento turbine terras,

sic pelagus mansisse loco. nam priua procellis

aequora rapta ferunt; Aegaeas transit in undas

Tyrrhenum, sonat Ionio uagus Hadria ponto.

a quotiens frustra pulsatos aequore montis    [615

obruit ille dies! quam celsa cacumina pessum

tellus uicta dedit! non ullo litore surgunt

tam ualidi fluctus, alioque ex orbe uoluti

a magno uenere mari, mundumque coercens

monstriferos agit unda sinus. sic rector Olympi    [620

cuspide fraterna lassatum in saecula fulmen

adiuuit, regnoque accessit terra secundo,

cum mare conuoluit gentes, cum litora Tethys

noluit ulla pati caelo contenta teneri.

tum quoque tanta maris moles creuisset in astra    [625

ni superum rector pressisset nubibus undas.

non caeli nox illa fuit: latet obsitus aer

infernae pallore domus nimbisque grauatus

deprimitur, fluctusque in nubibus accipit imbrem.

lux etiam metuenda perit, nec fulgura currunt    [630

clara, sed obscurum nimbosus dissilit aer.

tum superum conuexa tremunt atque arduus axis

intonuit motaque poli conpage laborant.

extimuit natura chaos; rupisse uidentur

concordes elementa moras rursusque redire    [635

nox manes mixtura deis. spes una salutis,

quod tanta mundi nondum periere ruina.

quantum Leucadio placidus de uertice pontus

despicitur, tantum nautae uidere trementes

fluctibus e summis praeceps mare; cumque tumentes    [640

rursus hiant undae uix eminet aequore malus.

nubila tanguntur uelis et terra carina.

nam pelagus, qua parte sedet, non celat harenas

exhaustum in cumulos, omnisque in fluctibus unda est.

artis opem uicere metus, nescitque magister    [645

quam frangat, cui cedat aquae. discordia ponti

succurrit miseris, fluctusque euertere puppem

non ualet in fluctum: uictum latus unda repellens

erigit, atque omni surgit ratis ardua uento.

non humilem Sasona uadis [non litora curuae    [650

Thessaliae saxosa pauent] oraeque malignos

Ambraciae portus, scopulosa Ceraunia nautae

summa timent. credit iam digna pericula Caesar

fatis esse suis. 'quantusne euertere' dixit

'me superis labor est, parua quem puppe sedentem    [655

tam magno petiere mari! si gloria leti

est pelago donata mei bellisque negamur,

intrepidus quamcumque datis mihi, numina, mortem

accipiam. licet ingentis abruperit actus

festinata dies fatis, sat magna peregi.    [660

Arctoas domui gentes, inimica subegi

arma metu, uidit Magnum mihi Roma secundum,

iussa plebe tuli fasces per bella negatos;

nulla meis aberit titulis Romana potestas,

nec sciet hoc quisquam nisi tu, quae sola meorum    [665

conscia uotorum es, me, quamuis plenus honorum

et dictator eam Stygias et consul ad umbras,

priuatum, Fortuna, mori. mihi funere nullo

est opus, o superi: lacerum retinete cadauer

fluctibus in mediis, desint mihi busta rogusque,    [670

dum metuar semper terraque expecter ab omni.'

haec fatum decumus, dictu mirabile, fluctus

inualida cum puppe leuat, nec rursus ab alto

aggere deiecit pelagi sed pertulit unda

scruposisque angusta uacant ubi litora saxis    [675

inposuit terrae. pariter tot regna, tot urbes

fortunamque suam tacta tellure recepit.

     sed non tam remeans Caesar iam luce propinqua

quam tacita sua castra fuga comitesque fefellit.

circumfusa duci fleuit gemituque suorum    [680

et non ingratis incessit turba querellis.

'quo te, dure, tulit uirtus temeraria, Caesar,

aut quae nos uiles animas in fata relinquens

inuitis spargenda dabas tua membra procellis?

cum tot in hac anima populorum uita salusque    [685

pendeat et tantus caput hoc sibi fecerit orbis,

saeuitia est uoluisse mori. nullusne tuorum

emeruit comitum fatis non posse superstes

esse tuis? cum te raperet mare, corpora segnis

nostra sopor tenuit. pudet, heu! tibi causa petendae    [690

haec fuit Hesperiae, uisum est quod mittere quemquam

tam saeuo crudele mari. sors ultima rerum

in dubios casus et prona pericula morti

praecipitare solet: mundi iam summa tenentem

permisisse mari tantum! quid numina lassas?    [695

sufficit ad fatum belli fauor iste laborque

Fortunae, quod te nostris inpegit harenis?

hine usus placuere deum, non rector ut orbis

nec dominus rerum, sed felix naufragus esses?'

talia iactantis discussa nocte serenus    [700

oppressit cum sole dies, fessumque tumentis

conposuit pelagus uentis patientibus undas.

     nec non Hesperii lassatum fluctibus aequor

ut uidere duces, purumque insurgere caelo

fracturum pelagus Borean, soluere carinas.    [705

quas uentus doctaeque pari moderamine dextrae

permixtas habuere diu, latumque per aequor,

ut terrestre, coit consertis puppibus agmen.

sed nox saeua modum uenti uelique tenorem

eripuit nautis excussitque ordine puppes.    [710

Strymona sic gelidum bruma pellente relinquunt

poturae te, Nile, grues, primoque uolatu

effingunt uarias casu monstrante figuras;

mox, ubi percussit tensas Notus altior alas,

confusos temere inmixtae glomerantur in orbes,    [715

et turbata perit dispersis littera pinnis.

cum primum redeunte die uiolentior aer

puppibus incubuit Phoebeo concitus ortu,

praetereunt frustra temptati litora Lissi

Nymphaeumque tenent: nudas Aquilonibus undas    [720

succedens Boreae iam portum fecerat Auster.

     undique conlatis in robur Caesaris armis

summa uidens duri Magnus discrimina Martis

iam castris instare suis seponere tutum

coniugii decreuit onus Lesboque remota    [725

te procul a saeui strepitu, Cornelia, belli

occulere. heu, quantum mentes dominatur in aequas

iusta Venus! dubium trepidumque ad proelia, Magne,

te quoque fecit amor; quod nolles stare sub ictu

fortunae quo mundus erat Romanaque fata,    [730

coniunx sola fuit. mentem iam uerba paratam

destituunt, blandaeque iuuat uentura trahentem

indulgere morae et tempus subducere fatis.

nocte sub extrema pulso torpore quietis

dum fouet amplexu grauidum Cornelia curis    [735

pectus et auersi petit oscula grata mariti,

umentis mirata genas percussaque caeco

uolnere non audet flentem deprendere Magnum.

ille gemens 'non nunc uita mihi dulcior,' inquit

'cum taedet uitae, laeto sed tempore, coniunx,    [740

uenit maesta dies et quam nimiumque parumque

distulimus; iam totus adest in proelia Caesar.

cedendum est bellis, quorum tibi tuta latebra

Lesbos erit. desiste preces temptare: negaui

iam mihi. non longos a me patiere recessus;    [745

praecipites aderunt casus: properante ruina

summa cadunt. satis est audisse pericula Magni;

meque tuus decepit amor, ciuilia bella

si spectare potes. nam me iam Marte parato

securos cepisse pudet cum coniuge somnos,    [750

eque tuo, quatiunt miserum cum classica mundum,

surrexisse sinu. uereor ciuilibus armis

Pompeium nullo tristem committere damno.

tutior interea populis et tutior omni

rege late, positamque procul fortuna mariti    [755

non tota te mole premat. si numina nostras

inpulerint acies, maneat pars optima Magni,

sitque mihi, si fata prement uictorque cruentus,

quo fugisse uelim.' uix tantum infirma dolorem

cepit, et attonito cesserunt pectore sensus.    [760

tandem uox maestas potuit proferre querellas.

'nil mihi de fatis thalami superisque relictum est,

Magne, queri: nostros non rumpit funus amores

nec diri fax summa rogi, sed sorte frequenti

plebeiaque nimis careo dimissa marito.    [ 765

hostis ad aduentum rumpamus foedera taedae,

placemus socerum. sic est tibi cognita, Magne,

nostra fides? credisne aliquid mihi tutius esse

quam tibi? non olim casu pendemus ab uno?

fulminibus me, saeue, iubes tantaeque ruinae    [770

absentem praestare caput? secura uidetur

sors tibi, cum facias etiamnunc uota, perisse?

ut nolim seruire malis sed morte parata

te sequar ad manes, feriat dum maesta remotas

fama procul terras, uiuam tibi nempe superstes.    [775

adde quod adsuescis fatis tantumque dolorem,

crudelis, me ferre doces. ignosce fatenti,

posse pati timeo. quod si sunt uota, deisque

audior, euentus rerum sciet ultima coniunx.

sollicitam rupes iam te uictore tenebunt,    [780

et puppem quae fata feret tam laeta timebo.

nec soluent audita metus mihi prospera belli,

cum uacuis proiecta locis a Caesare possim

uel fugiente capi. notescent litora clari

nominis exilio, positaque ibi coniuge Magni    [785

quis Mytilenaeas poterit nescire latebras?

hoc precor extremum: si nil tibi uicta relinquent

tutius arma fuga, cum te commiseris undis,

quolibet infaustam potius deflecte carinam:

litoribus quaerere meis.' sic fata relictis    [790

exiluit stratis amens tormentaque nulla

uult differre mora. non maesti pectora Magni

sustinet amplexu dulci, non colla tenere,

extremusque perit tam longi fructus amoris,

praecipitantque suos luctus, neuterque recedens    [795

sustinuit dixisse uale, uitamque per omnem

nulla fuit tam maesta dies; nam cetera damna

durata iam mente malis firmaque tulerunt.

     labitur infelix manibusque excepta suorum

fertur ad aequoreas, ac se prosternit, harenas,    [800

litoraque ipsa tenet, tandemque inlata carinaest.

non sic infelix patriam portusque reliquit

Hesperios, saeui premerent cum Caesaris arma.

fida comes Magni uadit duce sola relicto

Pompeiumque fugit. quae nox tibi proxima uenit,    [805

insomnis; uiduo tum primum frigida lecto

atque insueta quies uni, nudumque marito

non haerente latus. somno quam saepe grauata

deceptis uacuum manibus conplexa cubile est

atque oblita fugae quaesiuit nocte maritum!    [810

nam quamuis flamma tacitas urente medullas

non iuuat in toto corpus iactae cubili:

seruatur pars illa tori. caruisse timebat

Pompeio; sed non superi tam laeta parabant:

instabat miserae, Magnum quae redderet, hora.

 

 

Liber VI

Postquam castra duces pugnae iam mente propinquis

inposuere iugis admotaque comminus arma

parque suum uidere dei, capere omnia Caesar

moenia Graiorum spernit Martemque secundum

iam nisi de genero fatis debere recusat.    [5

funestam mundo uotis petit omnibus horam

in casum quae cuncta ferat; placet alea fati

alterutrum mersura caput. ter collibus omnis

explicuit turmas et signa minantia pugnam

testatus numquam Latiae se desse ruinae.    [10

ut uidet ad nullos exciri posse tumultus

in pugnam generum sed clauso fidere uallo,

signa mouet tectusque uia dumosa per arua

Dyrrachii praeceps rapiendas tendit ad arcis.

hoc iter aequoreo praecepit limite Magnus,    [15

quemque uocat collem Taulantius incola Petram

insedit castris Ephyraeaque moenia seruat

defendens tutam uel solis turribus urbem.

non opus hanc ueterum nec moles structa tuetur

humanusque labor facilis, licet ardua tollat,    [20

cedere uel bellis uel cuncta mouentibus annis,

sed munimen habet nullo quassabile ferro

naturam sedemque loci; nam clausa profundo

undique praecipiti scopulisque uomentibus aequor

exiguo debet, quod non est insula, colli.    [25

terribiles ratibus sustentant moenia cautes,

Ioniumque furens, rapido cum tollitur Austro,

templa domosque quatit, spumatque in culmina pontus.

     hic auidam belli rapuit spes inproba mentem

Caesaris, ut uastis diffusum collibus hostem    [30

cingeret ignarum ducto procul aggere ualli.

metatur terras oculis, nec caespite tantum

contentus fragili subitos attollere muros

ingentis cautes auolsaque saxa metallis

Graiorumque domos direptaque moenia transfert.    [35

extruitur quod non aries inpellere saeuus,

quod non ulla queat uiolenti machina belli.

franguntur montes, planumque per ardua Caesar

ducit opus; pandit fossas turritaque summis

disponit castella iugis magnoque recessu    [40

amplexus fines saltus nemorosaque tesqua

et siluas uastaque feras indagine claudit.

non desunt campi, non desunt pabula Magno,

castraque Caesareo circumdatus aggere mutat:

flumina tot cursus illic exorta fatigant,    [45

illic mersa suos; operumque ut summa reuisat

defessus Caesar mediis intermanet agris.

     nunc uetus Iliacos attollat fabula muros

ascribatque deis; fragili circumdata testa

moenia mirentur refugi Babylonia Parthi.    [50

en, quantum Tigris, quantum celer ambit Orontes,

Assyriis quantum populis telluris Eoae

sufficit in regnum, subitum bellique tumultu

raptum clausit opus. tanti periere labores.

tot potuere manus aut iungere Seston Abydo    [55

ingestoque solo Phrixeum elidere pontum,

aut Pelopis latis Ephyren abrumpere regnis

et ratibus longae flexus donare Maleae,

aut aliquem mundi, quamuis natura negasset,

in melius mutare locum. coit area belli:    [60

hic alitur sanguis terras fluxurus in omnis,

hic et Thessalicae clades Libycaeque tenentur;

aestuat angusta rabies ciuilis harena.

     prima quidem surgens operum structura fefellit

Pompeium, ueluti mediae qui tutus in aruis    [65

Sicaniae rabidum nescit latrare Pelorum,

aut, uaga cum Tethys Rutupinaque litora feruent,

unda Caledonios fallit turbata Britannos.

ut primum uasto saeptas uidet aggere terras,

ipse quoque a tuta deducens agmina Petra    [70

diuersis spargit tumulis, ut Caesaris arma

laxet et effuso claudentem milite tendat;

ac tantum saepti uallo sibi uindicat agri,

parua Mycenaeae quantum sacrata Dianae

distat ab excelsa nemoralis Aricia Roma,    [75

quoque modo terrae praelapsus moenia Thybris

in mare descendit, si nusquam torqueat amnem.

classica nulla sonant iniussaque tela uagantur

et fit saepe nefas iaculum temptante lacerto.

maior cura duces miscendis abstrahit armis:    [80

Pompeium exhaustae praebenda ad gramina terrae,

quae currens obtriuit eques gradibusque citatis

ungula frondentem discussit cornea campum.

belliger attonsis sonipes defessus in aruis,

aduectos cum plena ferant praesepia culmos,    [85

ore nouas poscens moribundus labitur herbas

et tremulo medios abrumpit poplite gyros.

corpora dum soluit tabes et digerit artus,

traxit iners caelum fluuidae contagia pestis

obscuram in nubem. tali spiramine Nesis    [90

emittit Stygium nebulosis aera saxis

antraque letiferi rabiem Typhonis anhelant.

inde labant populi, caeloque paratior unda

omne pati uirus durauit uiscera caeno.

iam riget arta cutis distentaque lumina rumpit,    [95

igneaque in uoltus et sacro feruida morbo

pestis abit, fessumque caput se ferre recusat.

iam magis atque magis praeceps agit omnia fatum,

nec medii dirimunt morbi uitamque necemque,

sed languor cum morte uenit; turbaque cadentum    [100

aucta lues, dum mixta iacent incondita uiuis

corpora; nam miseros ultra tentoria ciues

spargere funus erat. tamen hos minuere labores

a tergo pelagus pulsusque Aquilonibus aer

litoraque et plenae peregrina messe carinae.    [105

at liber terrae spatiosis collibus hostis

aere non pigro nec inertibus angitur undis,

sed patitur saeuam, ueluti circumdatus arta

opsidione, famem. nondum turgentibus altam

in segetem culmis cernit miserabile uolgus    [110

in pecudum cecidisse cibos et carpere dumos

et foliis spoliare nemus letumque minantis

uellere ab ignotis dubias radicibus herbas.

quae mollire queunt flamma, quae frangere morsu,

quaeque per abrasas utero demittere fauces,    [115

plurimaque humanis ante hoc incognita mensis

diripiens miles saturum tamen obsidet hostem.

     ut primum libuit ruptis euadere claustris

Pompeio cunctasque sibi permittere terras,

non obscura petit latebrosae tempora noctis,    [120

et raptum furto soceri cessantibus armis

dedignatur iter: latis exire ruinis

quaerit, et inpulso turres confringere uallo,

perque omnis gladios et qua uia caede paranda est.

opportuna tamen ualli pars uisa propinqui,    [125

qua Minici castella uacant, et confraga densis

arboribus dumeta tegunt. hic puluere nullo

proditus agmen agit subitusque in moenia uenit.

tot simul e campis Latiae fulsere uolucres,

tot cecinere tubae. nequid uictoria ferro    [130

deberet, pauor attonitos confecerat hostes.

quod solum ualuit uirtus, iacuere perempti

debuerant quo stare loco. qui uolnera ferrent

iam derant, et nimbus agens tot tela peribat.

tum piceos uoluunt inmissae lampades ignes,    [135

tum quassae nutant turres lapsumque minantur,

roboris inpacti crebros gemit agger ad ictus.

iam Pompeianae celsi super ardua ualli

exierant aquilae, iam mundi iura patebant:

quem non mille simul turmis nec Caesare toto    [140

auferret Fortuna locum uictoribus unus

eripuit uetuitque capi, seque arma tenente

ac nondum strato Magnum uicisse negauit.

Scaeua uiro nomen: castrorum in plebe merebat

ante feras Rhodani gentes; ibi sanguine multo    [145

promotus Latiam longo gerit ordine uitem,

pronus ad omne nefas et qui nesciret in armis

quam magnum uirtus crimen ciuilibus esset.

hic ubi quaerentis socios iam Marte relicto

tuta fugae cernit, 'quo uos pauor' inquit 'adegit    [150

inpius et cunctis ignotus Caesaris armis?

terga datis morti? cumulo uos desse uirorum    [153

non pudet et bustis interque cadauera quaeri?

non ira saltem, iuuenes, pietate remota

stabitis? e cunctis, per quos erumperet hostis,

nos sumus electi. non paruo sanguine Magni

iste dies ierit. peterem felicior umbras

Caesaris in uoltu: testem hunc fortuna negauit:

Pompeio laudante cadam. confringite tela    [160

pectoris inpulsu iugulisque retundite ferrum.

iam longinqua petit puluis sonitusque ruinae,

securasque fragor concussit Caesaris aures.

uincimus, o socii: ueniet qui uindicet arces

dum morimur.' mouit tantum uox illa furorem,    [165

quantum non primo succendunt classica cantu,

mirantesque uirum atque auidi spectare secuntur

scituri iuuenes, numero deprensa locoque

an plus quam mortem uirtus daret. ille ruenti

aggere consistit, primumque cadauera plenis    [170

turribus euoluit subeuntisque obruit hostis

corporibus, totaeque uiro dant tela ruinae,

roboraque et moles hosti seque ipse minatur.

nunc sude nunc duro contraria pectora conto

detrudit muris, et ualli summa tenentis    [175

amputat ense manus; caput obterit ossaque saxo

ac male defensum fragili conpage cerebrum

dissipat; alterius flamma crinesque genasque

succendit, strident oculis ardentibus ignes.

     ut primum cumulo crescente cadauera murum    [180

admouere solo, non segnior extulit illum

saltus et in medias iecit super arma cateruas,

quam per summa rapit celerem uenabula pardum.

tunc densos inter cuneos conpressus et omni

uallatus bello uincit, quem respicit, hostem.    [185

iamque hebes et crasso non asper sanguine mucro

[percussum Scaeuae frangit, non uolnerat, hostem;]

perdidit ensis opus, frangit sine uolnere membra.

illum tota premit moles, illum omnia tela,

nulla fuit non certa manus, non lancea felix;    [190

parque nouum Fortuna uidet concurrere, bellum

atque uirum. fortis crebris sonat ictibus umbo,

et galeae fragmenta cauae conpressa perurunt

tempora, nec quicquam nudis uitalibus obstat

iam praeter stantis in summis ossibus hastas.    [195

     quid nunc, uaesani, iaculis leuibusue sagittis

perditis haesuros numquam uitalibus ictus?

hunc aut tortilibus uibrata falarica neruis

obruat aut uasti muralia pondera saxi,

hunc aries ferro ballistaque limine portae    [ 200

promoueat. stat non fragilis pro Caesare murus

Pompeiumque tenet. iam pectora non tegit armis,

ac ueritus credi clipeo laeuaque uacasse

aut culpa uixisse sua tot uolnera belli

solus obit densamque ferens in pectore siluam    [205

iam gradibus fessis, in quem cadat, eligit hostem.

[par pelagi monstris Libycae sic belua terrae]

sic Libycus densis elephans oppressus ab armis

omne repercussum squalenti missile tergo

frangit et haerentis mota cute discutit hastas:    [210

uiscera tuta latent penitus, citraque cruorem

confixae stant tela ferae: tot facta sagittis,

tot iaculis unam non explent uolnera mortem.

Dictaea procul, ecce, manu Gortynis harundo

tenditur in Scaeuam, quae uoto certior omni    [215

in caput atque oculi laeuom descendit in orbem.

ille moras ferri neruorum et uincula rumpit

adfixam uellens oculo pendente sagittam

intrepidus, telumque suo cum lumine calcat.

Pannonis haud aliter post ictum saeuior ursa,    [220

cum iaculum parua Libys ammentauit habena,

se rotat in uolnus telumque irata receptum

inpetit et secum fugientem circumit hastam.

perdiderat uoltum rabies, stetit imbre cruento

informis facies. laetus fragor aethera pulsat    [225

uictorum: maiora uiris e sanguine paruo

gaudia non faceret conspectum in Caesare uolnus.

ille tegens alta suppressum mente furorem,

mitis et a uoltu penitus uirtute remota,

'parcite', ait 'ciues; procul hinc auertite ferrum.    [230

conlatura meae nil sunt iam uolnera morti:

non eget ingestis sed uolsis pectore telis.

tollite et in Magni uiuentem ponite castris.

hoc uestro praestate duci: sit Scaeua relicti

Caesaris exemplum potius quam mortis honestae.'    [235

credidit infelix simulatis uocibus Aulus

nec uidit recto gladium mucrone tenentem,

membraque captiui pariter laturus et arma

fulmineum mediis excepit faucibus ensem.

incaluit uirtus, atque una caede refectus    [240

'soluat' ait 'poenas, Scaeuam quicumque subactum

sperauit. pacem gladio si quaerit ab isto

Magnus, adorato summittat Caesare signa.

an similem uestri segnemque ad fata putatis?

Pompei uobis minor est causaeque senatus    [245

quam mihi mortis amor.' simul haec effatur, et altus

Caesareas puluis testatur adesse cohortes.

dedecus hic belli Magno crimenque remisit,

ne solum totae fugerent, te Scaeua, cateruae.

subducto qui Marte ruis; nam sanguine fuso    [250

uires pugna dabat. labentem turba suorum

excipit atque umeris defectum inponere gaudet;

ac uelut inclusum perfosso in pectore numen

et uiuam magnae speciem Virtutis adorant;

telaque confixis certant euellere membris,    [255

exornantque deos ac nudum pectore Martem

armis, Scaeua, tuis: felix hoc nomine famae,

si tibi durus Hiber aut si tibi terga dedisset

Cantaber exiguis aut longis Teutonus armis.

non tu bellorum spoliis ornare Tonantis    [260

templa potes, non tu laetis ululare triumphis.

infelix, quanta dominum uirtute parasti!

     nec magis hac Magnus castrorum parte repulsus

intra claustra piger dilato Marte quieuit,

quam mare lassatur, cum se tollentibus Euris    [265

frangentem fluctus scopulum ferit aut latus alti

montis adest seramque sibi parat unda ruinam.

hinc uicina petens placido castella profundo

incursu gemini Martis rapit, armaque late

spargit et effuso laxat tentoria campo,    [270

mutandaeque iuuat permissa licentia terrae.

sic pleno Padus ore tumens super aggere tutas

excurrit ripas et totos concutit agros;

succubuit siqua tellus cumuloque furentem

undarum non passa ruit, tum flumine toto    [275

transit et ignotos operit sibi gurgite campos:

illos terra fugit dominos, his rura colonis

accedunt donante Pado. uix proelia Caesar

senserat, elatus specula quae prodidit ignis:

inuenit inpulsos presso iam puluere muros,    [280

frigidaque, ut ueteris, deprendit signa ruinae.

accendit pax ipsa loci, mouitque furorem

Pompeiana quies et uicto Caesare somnus.

ire uel in clades properat dum gaudia turbet.

Torquato ruit inde minax, qui Caesaris arma    [285

segnius haud uidit, quam malo nauta tremente

omnia subducit Circaeae uela procellae;

agminaque interius muro breuiore recepit,

densius ut parua disponeret arma corona.

transierat primi Caesar munimina ualli,    [290

cum super e totis immisit collibus arma

effuditque acies obsaeptum Magnus in hostem.

non sic Hennaeis habitans in uallibus horret

Enceladum spirante Noto, cum tota cauernas

egerit et torrens in campos defluit Aetna,    [295

Caesaris ut miles glomerato puluere uictus

ante aciem caeci trepidus sub nube timoris

hostibus occurrit fugiens inque ipsa pauendo

fata ruit. totus mitti ciuilibus armis

usque uel in pacem potuit cruor: ipse furentis    [300

dux tenuit gladios. felix ac libera regum,

Roma, fores iurisque tui, uicisset in illo

si tibi Sulla loco. dolet, heu, semperque dolebit

quod scelerum, Caesar, prodest tibi summa tuorum,

cum genero pugnasse pio. pro tristia fata!    [305

non Vticae Libye clades, Hispania Mundae

flesset et infando pollutus sanguine Nilus

nobilius Phario gestasset rege cadauer,

nec Iuba Marmaricas nudus pressisset harenas

Poenorumque umbras placasset sanguine fuso    [310

Scipio, nec sancto caruisset uita Catone.

ultimus esse dies potuit tibi Roma malorum,

exire e mediis potuit Pharsalia fatis.

     deserit auerso possessam numine sedem

Caesar et Emathias lacero petit agmine terras.    [ 315

arma secuturum soceri, quacumque fugasset,

temptauere suo comites deuertere Magnum

hortatu, patrias sedes atque hoste carentem

Ausoniam peteret. 'numquam me Caesaris' inquit

'exemplo reddam patriae, numquamque uidebit    [320

me nisi dimisso redeuntem milite Roma.

Hesperiam potui motu surgente tenere,

si uellem patriis aciem committere templis

ac medio pugnare foro. dum bella relegem,

extremum Scythici transcendam frigoris orbem    [325

ardentisque plagas. uictor tibi, Roma, quietem

eripiam, qui, ne premerent te proelia, fugi?

a potius, nequid bello patiaris in isto,

te Caesar putet esse suam.' sic fatus in ortus

Phoebeos condixit iter, terraeque secutus    [330

deuia, qua uastos aperit Candauia saltus,

contigit Emathiam, bello quam fata parabant.

     Thessaliam, qua parte diem brumalibus horis

attollit Titan, rupes Ossaea coercet;

cum per summa poli Phoebum trahit altior aestas,    [335

Pelion opponit radiis nascentibus umbras;

at medios ignes caeli rapidique Leonis

solstitiale caput nemorosus summouet Othrys.

excipit aduersos Zephyros et Iapyga Pindus

et maturato praecidit uespere lucem;    [340

nec metuens imi Borean habitator Olympi

lucentem totis ignorat noctibus Arcton.

hos inter montis media qui ualle premuntur,

perpetuis quondam latuere paludibus agri,

flumina dum campi retinent nec peruia Tempe    [345

dant aditus pelagi, stagnumque inplentibus unum

crescere cursus erat. postquam discessit Olympo

Herculea grauis Ossa manu subitaeque ruinam

sensit aquae Nereus, melius mansura sub undis

Emathis aequorei regnum Pharsalos Achillis    [350

eminet et, prima Rhoeteia litora pinu

quae tetigit, Phylace Pteleosque et Dorion ira

flebile Pieridum; Trachin pretioque nefandae

lampados Herculeis fortis Meliboea pharetris

atque olim Larisa potens; ubi nobile quondam    [355

nunc super Argos arant, ueteres ubi fabula Thebas

monstrat Echionias, ubi quondam Pentheos exul

colla caputque ferens supremo tradidit igni

questa quod hoc solum nato rapuisset Agaue.

ergo abrupta palus multos discessit in amnes.    [360

purus in occasus, parui sed gurgitis, Aeas

Ionio fluit inde mari, nec fortior undis

labitur auectae pater Isidis, et tuus, Oeneu,

paene gener crassis oblimat Echinadas undis,

et Meleagream maculatus sanguine Nessi    [365

Euhenos Calydona secat. ferit amne citato

Maliacas Spercheos aquas, et flumine puro

inrigat Amphrysos famulantis pascua Phoebi.

accipit Asopos cursus Phoenixque Melasque    [374

quique nec umentis nebulas nec rore madentem    [369

aera nec tenues uentos suspirat Anauros,

et quisquis pelago per se non cognitus amnis

Peneo donauit aquas: it gurgite rapto

Apidanos numquamque celer nisi mixtus Enipeus;

solus, in alterius nomen cum uenerit undae,    [375

defendit Titaresos aquas lapsusque superne

gurgite Penei pro siccis utitur aruis.

hunc fama est Stygiis manare paludibus amnem

et capitis memorem fluuii contagia uilis

nolle pati superumque sibi seruare timorem.    [380

     ut primum emissis patuerunt amnibus arua,

pinguis Bebrycio discessit uomere sulcus;

mox Lelegum dextra pressum descendit aratrum,

Aeolidae Dolopesque solum fregere coloni

et Magnetes equis, Minyae gens cognita remis.    [385

illic semiferos Ixionidas Centauros

feta Pelethroniis nubes effudit in antris:

aspera te Pholoes frangentem, Monyche, saxa,

teque sub Oetaeo torquentem uertice uolsas,

Rhoece ferox, quas uix Boreas inuerteret ornos,    [390

hospes et Alcidae magni Phole, teque, per amnem

inprobe Lernaeas uector passure sagittas,

teque, senex Chiron, gelido qui sidere fulgens

inpetis Haemonio maiorem Scorpion arcu.

     hac tellure feri micuerunt semina Martis.    [ 395

primus ab aequorea percussis cuspide saxis

Thessalicus sonipes, bellis feralibus omen,

exiluit, primus chalybem frenosque momordit

spumauitque nouis Lapithae domitoris habenis.

prima fretum scindens Pagasaeo litore pinus    [400

terrenum ignotas hominem proiecit in undas.

primus Thessalicae rector telluris Ionos

in formam calidae percussit pondera massae

fudit et argentum flammis aurumque moneta

fregit et inmensis coxit fornacibus aera.    [405

illic, quod populos scelerata inpegit in arma,

diuitias numerare datum est. hinc maxima serpens

descendit Python Cirrhaeaque fluxit in arua,

unde et Thessalicae ueniunt ad Pythia laurus.

inpius hinc prolem superis inmisit Aloeus,    [410

inseruit celsis prope se cum Pelion astris

sideribusque uias incurrens abstulit Ossa.

     hac ubi damnata fatis tellure locarunt

castra duces, cunctos belli praesaga futuri

mens agitat, summique grauem discriminis horam    [415

aduentare palam est, propius iam fata moueri.

degeneres trepidant animi peioraque uersant;

ad dubios pauci praesumpto robore casus

spemque metumque ferunt. turbae sed mixtus inerti

Sextus erat, Magno proles indigna parente,    [420

cui mox Scyllaeis exul grassatus in undis

polluit aequoreos Siculus pirata triumphos.

qui stimulante metu fati praenoscere cursus,

inpatiensque morae uenturisque omnibus aeger,

non tripodas Deli, non Pythia consulit antra,    [425

nec quaesisse libet primis quid frugibus altrix

aere Iouis Dodona sonet, quis noscere fibra

fata queat, quis prodat aues, quis fulgura caeli

seruet et Assyria scrutetur sidera cura,

aut siquid tacitum sed fas erat. ille supernis    [430

detestanda deis saeuorum arcana magorum

nouerat et tristis sacris feralibus aras,

umbrarum Ditisque fidem, miseroque liquebat

scire parum superos. uanum saeuumque furorem

adiuuat ipse locus uicinaque moenia castris    [435

Haemonidum, ficti quas nulla licentia monstri

transierit, quarum quidquid non creditur ars est.

Thessala quin etiam tellus herbasque nocentes

rupibus ingenuit sensuraque saxa canentes

arcanum ferale magos. ibi plurima surgunt    [440

uim factura deis, et terris hospita Colchis

legit in Haemoniis quas non aduexerat herbas.

inpia tot populis, tot surdas gentibus aures

caelicolum dirae conuertunt carmina gentis.

una per aetherios exit uox illa recessus    [445

uerbaque ad inuitum perfert cogentia numen,

quod non cura poli caelique uolubilis umquam

auocat. infandum tetigit cum sidera murmur,

tum, Babylon Persea licet secretaque Memphis

omne uetustorum soluat penetrale magorum,    [450

abducet superos alienis Thessalis aris.

carmine Thessalidum dura in praecordia fluxit

non fatis adductus amor, flammisque seueri

inlicitis arsere senes. nec noxia tantum

pocula proficiunt aut cum turgentia suco    [455

frontis amaturae subducunt pignora fetae:

mens hausti nulla sanie polluta ueneni

excantata perit. quos non concordia mixti

alligat ulla tori blandaeque potentia formae

traxerunt torti magica uertigine fili.    [460

cessauere uices rerum, dilataque longa

haesit nocte dies. legi non paruit aether,

torpuit et praeceps audito carmine mundus,

axibus et rapidis inpulsos Iuppiter urguens

miratur non ire polos. nunc omnia conplent    [465

imbribus et calido praeducunt nubila Phoebo,

et tonat ignaro caelum Ioue: uocibus isdem

umentis late nebulas nimbosque solutis

excussere comis. uentis cessantibus aequor

intumuit, rursus uetitum sentire procellas    [470

conticuit turbante Noto; puppemque ferentes

in uentum tumuere sinus. de rupe pependit

abscisa fixus torrens, amnisque cucurrit

non qua pronus erat. Nilum non extulit aestas,

Maeander derexit aquas, Rhodanumque morantem    [475

praecipitauit Arar. summisso uertice montes

explicuere iugum, nubes suspexit Olympus,

solibus et nullis Scythicae, cum bruma rigeret,

dimaduere niues. inpulsam sidere Tethyn

reppulit Haemonium defenso litore carmen.    [480

terra quoque inmoti concussit ponderis axes,

et medium uergens titubauit nisus in orbem.

tantae molis onus percussum uoce recessit

perspectumque dedit circum labentis Olympi.

omne potens animal leti genitumque nocere    [485

et pauet Haemonias et mortibus instruit artes.

has auidae tigres et nobilis ira leonum

ore fouent blando; gelidos his explicat orbes

inque pruinoso coluber distenditur aruo;

uiperei coeunt abrupto corpore nodi,    [490

humanoque cadit serpens adflata ueneno.

quis labor hic superis cantus herbasque sequendi

spernendique timor? cuius commercia pacti

obstrictos habuere deos? parere necesse est,

an iuuat? ignota tantum pietate merentur,    [495

an tacitis ualuere minis? hoc iuris in omnis

est illis superos, an habent haec carmina certum

imperiosa deum, qui mundum cogere quidquid

cogitur ipse potest? illis et sidera primum

praecipiti deducta polo, Phoebeque serena    [500

non aliter diris uerborum obsessa uenenis

palluit et nigris terrenisque ignibus arsit,

quam si fraterna prohiberet imagine tellus

insereretque suas flammis caelestibus umbras;

et patitur tantos cantu depressa labores    [505

donec suppositas propior despumet in herbas.

     hos scelerum ritus, haec dirae crimina gentis

effera damnarat nimiae pietatis Erictho

inque nouos ritus pollutam duxerat artem.

illi namque nefas urbis summittere tecto    [510

aut laribus ferale caput, desertaque busta

incolit et tumulos expulsis obtinet umbris

grata deis Erebi. coetus audire silentum,

nosse domos Stygias arcanaque Ditis operti

non superi, non uita uetat. tenet ora profanae    [515

foeda situ macies, caeloque ignota sereno

terribilis Stygio facies pallore grauatur

inpexis onerata comis: si nimbus et atrae

sidera subducunt nubes, tunc Thessala nudis

egreditur bustis nocturnaque fulmina captat.    [520

semina fecundae segetis calcata perussit

et non letiferas spirando perdidit auras.

nec superos orat nec cantu supplice numen

auxiliare uocat nec fibras illa litantis

nouit: funereas aris inponere flammas    [525

gaudet et accenso rapuit quae tura sepulchro.

omne nefas superi prima iam uoce precantis

concedunt carmenque timent audire secundum.

uiuentis animas et adhuc sua membra regentis

infodit busto, fatis debentibus annos    [530

mors inuita subit; peruersa funera pompa

rettulit a tumulis, fugere cadauera letum.

fumantis iuuenum cineres ardentiaque ossa

e mediis rapit illa rogis ipsamque parentes

quam tenuere facem, nigroque uolantia fumo    [535

feralis fragmenta tori uestesque fluentis

colligit in cineres et olentis membra fauillas.

ast, ubi seruantur saxis, quibus intimus umor

ducitur, et tracta durescunt tabe medullae

corpora, tunc omnis auide desaeuit in artus    [ 540

inmergitque manus oculis gaudetque gelatos

effodisse orbes et siccae pallida rodit

excrementa manus. laqueum nodosque nocentis

ore suo rupit, pendentia corpora carpsit

abrasitque cruces percussaque uiscera nimbis    [545

uolsit et incoctas admisso sole medullas.

insertum manibus chalybem nigramque per artus

stintis tabi saniem uirusque coactum

sustulit et neruo morsus retinente pependit.

et, quodcumque iacet nuda tellure cadauer,    [550

ante feras uolucresque sedet; nec carpere membra

uolt ferro manibusque suis, morsusque luporum

expectat siccis raptura e faucibus artus.

nec cessant a caede manus, si sanguine uiuo

est opus, erumpat iugulo qui primus aperto,    [555

[nec refugit caedes, uiuum si sacra cruorem]

extaque funereae poscunt trepidantia mensae.

uolnere sic uentris, non qua natura uocabat,

extrahitur partus calidis ponendus in aris;

et quotiens saeuis opus est ac fortibus umbris    [560

ipsa facit manes. hominum mors omnis in usu est.

illa genae florem primaeuo corpore uolsit,

illa comam laeua morienti abscidit ephebo.

saepe etiam caris cognato in funere dira

Thessalis incubuit membris atque oscula figens    [565

truncauitque caput conpressaque dentibus ora

laxauit siccoque haerentem gutture linguam

praemordens gelidis infudit murmura labris

arcanumque nefas Stygias mandauit ad umbras.

     hanc ut fama loci Pompeio prodidit, alta    [570

nocte poli, Titan medium quo tempore ducit

sub nostra tellure diem, deserta per arua

carpit iter. fidi scelerum suetique ministri

effractos circum tumulos ac busta uagati

conspexere procul praerupta in caute sedentem,    [575

qua iuga deuexus Pharsalica porrigit Haemus.

illa magis magicisque deis incognita uerba

temptabat carmenque nouos fingebat in usus.

namque timens, ne Mars alium uagus iret in orbem

Emathis et tellus tam multa caede careret,    [580

pollutos cantu dirisque uenefica sucis

conspersos uetuit transmittere bella Philippos,

tot mortes habitura suas usuraque mundi

sanguine: caesorum truncare cadauera regum

sperat et Hesperiae cineres auertere gentis    [585

ossaque nobilium tantosque adquirere manes.

hic ardor solusque labor, quid corpore Magni

proiecto rapiat, quos Caesaris inuolet artus.

     quam prior adfatur Pompei ignaua propago.

'o decus Haemonidum, populis quae pandere fata    [590

quaeque suo uentura potes deuertere cursu,

te precor ut certum liceat mihi noscere finem

quem belli fortuna paret. non ultima turbae

pars ego Romanae, Magni clarissima proles,

uel dominus rerum uel tanti funeris heres.    [595

mens dubiis perculsa pauet rursusque parata est

certos ferre metus: hoc casibus eripe iuris,

ne subiti caecique ruant. uel numina torque

uel tu parce deis et manibus exprime uerum.

Elysias resera sedes ipsamque uocatam,    [600

quos petat e nobis, Mortem mihi coge fateri.

non humilis labor est: dignum, quod quaerere cures

uel tibi, quo tanti praeponderet alea fati.'

inpia laetatur uulgato nomine famae

Thessalis, et contra 'si fata minora moueres,    [605

pronum erat, o iuuenis, quos uelles' inquit 'in actus

inuitos praebere deos. conceditur arti,

unam cum radiis presserunt sidera mortem,

inseruisse moras; et, quamuis fecerit omnis

stella senem, medios herbis abrumpimus annos.    [610

at, simul a prima descendit origine mundi

causarum series, atque omnia fata laborant

si quicquam mutare uelis, unoque sub ictu

stat genus humanum, tum, Thessala turba fatemur,

plus Fortuna potest. sed, si praenoscere casus    [615

contentus, facilesque aditus multique patebunt

ad uerum: tellus nobis aetherque chaosque

aequoraque et campi Rhodopaeaque saxa loquentur.

sed pronum, cum tanta nouae sit copia mortis,

Emathiis unum campis attollere corpus,    [620

ut modo defuncti tepidique cadaueris ora

plena uoce sonent, nec membris sole perustis

auribus incertum feralis strideat umbra.'

     dixerat, et noctis geminatis arte tenebris

maestum tecta caput squalenti nube pererrat    [625

corpora caesorum tumulis proiecta negatis.

continuo fugere lupi, fugere reuolsis

unguibus inpastae uolucres, dum Thessala uatem

eligit et gelidas leto scrutata medullas

pulmonis rigidi stantis sine uolnere fibras    [630

inuenit et uocem defuncto in corpore quaerit.

fata peremptorum pendent iam multa uirorum,

quem superis reuocasse uelit. si tollere totas

temptasset campis acies et reddere bello,

cessissent leges Erebi, monstroque potenti    [635

extractus Stygio populus pugnasset Auerno.

electum tandem traiecto gutture corpus

ducit, et inserto laqueis feralibus unco

per scopulos miserum trahitur per saxa cadauer

uicturum, montisque caui, quem tristis Erictho    [640

damnarat sacris, alta sub rupe locatur.

     haud procul a Ditis caecis depressa cauernis

in praeceps subsedit humus, quam pallida pronis

urguet silua comis et nullo uertice caelum

suspiciens Phoebo non peruia taxus opacat.    [645

marcentes intus tenebrae pallensque sub antris

longa nocte situs numquam nisi carmine factum

lumen habet. non Taenariis sic faucibus aer

sedit iners, maestum mundi confine latentis

ac nostri, quo non metuant admittere manes    [650

Tartarei reges. nam, quamuis Thessala uates

uim faciat fatis, dubium est, quod traxerit illuc

aspiciat Stygias an quod descenderit umbras.

discolor et uario furialis cultus amictu

induitur, uoltusque aperitur crine remoto,    [655

et coma uipereis substringitur horrida sertis.

ut pauidos iuuenis comites ipsumque trementem

conspicit exanimi defixum lumina uoltu,

'ponite' ait 'trepida conceptos mente timores:

iam noua, iam uera reddetur uita figura,    [660

ut quamuis pauidi possint audire loquentem.

si uero Stygiosque lacus ripamque sonantem

ignibus ostendam, si me praebente uideri

Eumenides possint uillosaque colla colubris

Cerberus excutiens et uincti terga gigantes,    [665

quis timor, ignaui, metuentis cernere manes?'

     pectora tum primum feruenti sanguine supplet

uolneribus laxata nouis taboque medullas

abluit et uirus large lunare ministrat.

huc quidquid fetu genuit natura sinistro    [670

miscetur: non spuma canum quibus unda timori est,

uiscera non lyncis, non durae nodus hyaenae

defuit et cerui pastae serpente medullae,

non puppem retinens Euro tendente rudentis

in mediis echenais aquis oculique draconum    [675

quaeque sonant feta tepefacta sub alite saxa,

non Arabum uolucer serpens innataque rubris

aequoribus custos pretiosae uipera conchae

aut uiuentis adhuc Libyci membrana cerastae

aut cinis Eoa positi phoenicis in ara.    [680

quo postquam uiles et habentis nomina pestis

contulit, infando saturatas carmine frondis

et, quibus os dirum nascentibus inspuit, herbas

addidit et quidquid mundo dedit ipsa ueneni.

tum uox Lethaeos cunctis pollentior herbis    [685

excantare deos confundit murmura primum

dissona et humanae multum discordia linguae.

latratus habet illa canum gemitusque luporum,

quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur,

quod strident ululantque ferae, quod sibilat anguis;    [690

exprimit et planctus inlisae cautibus undae

siluarumque sonum fractaeque tonitrua nubis:

tot rerum uox una fuit. mox cetera cantu

explicat Haemonio penetratque in Tartara lingua.

'Eumenides Stygiumque nefas Poenaeque nocentum    [695

et Chaos innumeros auidum confundere mundos

et rector terrae, quem longa in saecula torquet

mors dilata deum; Styx et quos nulla meretur

Thessalis Elysios; caelum matremque perosa

Persephone, nostraeque Hecates pars ultima, per quam    [700

manibus et mihi sunt tacitae commercia linguae,

ianitor et sedis laxae, qui uiscera saeuo

spargis nostra cani, repetitaque fila sorores

tracturae, tuque o flagrantis portitor undae,

iam lassate senex ad me redeuntibus umbris,    [705

exaudite preces. si uos satis ore nefando

pollutoque uoco, si numquam haec carmina fibris

humanis ieiuna cano, si pectora plena

saepe deo laui calido prosecta cerebro,

si quisquis uestris caput extaque lancibus infans    [710

inposuit uicturus erat, parete precanti.

non in Tartareo latitantem poscimus antro

adsuetamque diu tenebris, modo luce fugata

descendentem animam; primo pallentis hiatu

haeret adhuc Orci, licet has exaudiat herbas,    [715

ad manes uentura semel. ducis omnia nato

Pompeiana canat nostri modo militis umbra,

si bene de uobis ciuilia bella merentur.'

     haec ubi fata caput spumantiaque ora leuauit,

aspicit astantem proiecti corporis umbram,    [720

exanimis artus inuisaque claustra timentem

carceris antiqui. pauet ire in pectus apertum

uisceraque et ruptas letali uolnere fibras.

a miser, extremum cui mortis munus inique

eripitur, non posse mori. miratur Erictho    [ 725

has fatis licuisse moras, irataque morti

uerberat inmotum uiuo serpente cadauer,

perque cauas terrae, quas egit carmine, rimas

manibus inlatrat regnique silentia rumpit.

'Tisiphone uocisque meae secura Megaera,    [730

non agitis saeuis Erebi per inane flagellis

infelicem animam? iam uos ego nomine uero

eliciam Stygiasque canes in luce superna

destituam; per busta sequar per funera custos,

expellam tumulis, abigam uos omnibus urnis.    [735

teque deis, ad quos alio procedere uoltu

ficta soles, Hecate pallenti tabida forma,

ostendam faciemque Erebi mutare uetabo.

eloquar inmenso terrae sub pondere quae te

contineant, Hennaea, dapes, quo foedere maestum    [740

regem noctis ames, quae te contagia passam

noluerit reuocare Ceres. tibi, pessime mundi

arbiter, inmittam ruptis Titana cauernis,

et subito feriere die. paretis, an ille

conpellandus erit, quo numquam terra uocato    [745

non concussa tremit, qui Gorgona cernit apertam

uerberibusque suis trepidam castigat Erinyn,

indespecta tenet uobis qui Tartara, cuius

uos estis superi, Stygias qui perierat undas?'

protinus astrictus caluit cruor atraque fouit    [750

uolnera et in uenas extremaque membra cucurrit.

percussae gelido trepidant sub pectore fibrae,

et noua desuetis subrepens uita medullis

miscetur morti. tunc omnis palpitat artus,

tenduntur nerui; nec se tellure cadauer    [755

paulatim per membra leuat, terraque repulsum est

erectumque semel. distento lumina rictu

nudantur. nondum facies uiuentis in illo,

iam morientis erat: remanet pallorque rigorque,

et stupet inlatus mundo. set murmure nullo    [760

ora astricta sonant: uox illi linguaque tantum

responsura datur. 'dic' inquit Thessala 'magna,

quod iubeo, mercede mihi; nam uera locutum

inmunem toto mundi praestabimus aeuo

artibus Haemoniis: tali tua membra sepulchro,    [765

talibus exuram Stygio cum carmine siluis,

ut nullos cantata magos exaudiat umbra.

sit tanti uixisse iterum: nec uerba nec herbae

audebunt longae somnum tibi soluere Lethes

a me morte data. tripodas uatesque deorum    [770

sors obscura decet: certus discedat, ab umbris

quisquis uera petit duraeque oracula mortis

fortis adit. ne parce, precor: da nomina rebus,

da loca; da uocem qua mecum fata loquantur.'

addidit et carmen, quo, quidquid consulit, umbram    [775

scire dedit. maestum fletu manante cadauer

'tristia non equidem Parcarum stamina' dixit

'aspexi tacitae reuocatus ab aggere ripae;

quod tamen e cunctis mihi noscere contigit umbris

effera Romanos agitat discordia manes    [780

inpiaque infernam ruperunt arma quietem;

Elysias Latii sedes ac Tartara maesta

diuersi liquere duces. quid fata pararent

hi fecere palam. tristis felicibus umbris

uoltus erat: uidi Decios natumque patremque,    [785

lustrales bellis animas, flentemque Camillum

et Curios, Sullam de te, Fortuna, querentem;

deplorat Libycis perituram Scipio terris

infaustam subolem; maior Carthaginis hostis

non seruituri maeret Cato fata nepotis:    [790

solum te, consul depulsis prime tyrannis

Brute, pias inter gaudentem uidimus umbras.

abruptis Catilina minax fractisque catenis

exultat Mariique truces nudique Cethegi;

uidi ego laetantis, popularia nomina, Drusos    [795

legibus inmodicos ausosque ingentia Gracchos;

aeternis chalybis nodis et carcere Ditis

constrictae plausere manus, camposque piorum

poscit turba nocens. regni possessor inertis

pallentis aperit sedes, abruptaque saxa    [800

asperat et durum uinclis adamanta, paratque

poenam uictori. refer haec solacia tecum,

o iuuenis, placido manes patremque domumque

expectare sinu regnique in parte serena

Pompeis seruare locum. nec gloria paruae    [805

sollicitet uitae: ueniet quae misceat omnis

hora duces. properate mori, magnoque superbi

quamuis e paruis animo descendite bustis

et Romanorum manes calcate deorum.

quem tumulum Nili, quem Thybridis adluat unda    [810

quaeritur, et ducibus tantum de funere pugna est.

tu fatum ne quaere tuum: cognoscere Parcae

me reticente dabunt; tibi certior omnia uates

ipse canet Siculis genitor Pompeius in aruis,

ille quoque incertus quo te uocet, unde repellat,    [815

quas iubeat uitare plagas, quae sidera mundi.

Europam, miseri, Libyamque Asiamque timete:

distribuit tumulos uestris fortuna triumphis.

o miseranda domus, toto nil orbe uidebis

tutius Emathia.' sic postquam fata peregit,    [820

stat uoltu maestus tacito mortemque reposcit.

carminibus magicis opus est herbisque, cadauer

ut cadat, et nequeunt animam sibi reddere fata

consumpto iam iure semel. tunc robore multo

extruit illa rogum; uenit defunctus ad ignes.    [825

accensa iuuenem positum strue liquit Erictho

tandem passa mori, Sextoque ad castra parentis

it comes; et caelo lucis ducente colorem,

dum ferrent tutos intra tentoria gressus,

iussa tenere diem densas nox praestitit umbras.    [830

 

 

Liber VII

Segnior, Oceano quam lex aeterna uocabat,

luctificus Titan numquam magis aethera contra

egit equos cursumque polo rapiente retorsit,

defectusque pati uoluit raptaeque labores

lucis, et attraxit nubes, non pabula flammis    [5

sed ne Thessalico purus luceret in orbe.

     at nox felicis Magno pars ultima uitae

sollicitos uana decepit imagine somnos.

nam Pompeiani uisus sibi sede theatri

innumeram effigiem Romanae cernere plebis    [10

attollique suum laetis ad sidera nomen

uocibus et plausu cuneos certare sonantes;

qualis erat populi facies clamorque fauentis

olim, cum iuuenis primique aetate triumphi,

post domitas gentes quas torrens ambit Hiberus    [15

et quaecumque fugax Sertorius inpulit arma,

Vespere pacato, pura uenerabilis aeque

quam currus ornante toga, plaudente senatu

sedit adhuc Romanus eques; seu fine bonorum

anxia mens curis ad tempora laeta refugit,    [20

siue per ambages solitas contraria uisis

uaticinata quies magni tulit omina planctus,

seu uetito patrias ultra tibi cernere sedes

sic Romam Fortuna dedit. ne rumpite somnos,

castrorum uigiles, nullas tuba uerberet aures.    [25

crastina dira quies et imagine maesta diurna

undique funestas acies feret, undique bellum.

unde pares somnos populi noctemque beatam?

o felix, si te uel sic tua Roma uideret!

donassent utinam superi patriaeque tibique    [30

unum, Magne, diem, quo fati certus uterque

extremum tanti fructum raperetis amoris.

tu uelut Ausonia uadis moriturus in urbe,

illa rati semper de te sibi conscia uoti

hoc scelus haud umquam fatis haerere putauit,    [35

sic se dilecti tumulum quoque perdere Magni.

te mixto flesset luctu iuuenisque senexque

iniussusque puer; lacerasset crine soluto

pectora femineum ceu Bruti funere uolgus.

nunc quoque, tela licet paueant uictoris iniqui,    [40

nuntiet ipse licet Caesar tua funera, flebunt,

sed dum tura ferunt, dum laurea serta Tonanti.

o miseri, quorum gemitus edere dolorem,

qui te non pleno pariter planxere theatro.

     uicerat astra iubar, cum mixto murmure turba    [45

castrorum fremuit fatisque trahentibus orbem

signa petit pugnae. miseri pars maxima uolgi

non totum uisura diem tentoria circum

ipsa ducis queritur magnoque accensa tumultu

mortis uicinae properantis admouet horas.    [50

dira subit rabies: sua quisque ac publica fata

praecipitare cupit; segnis pauidusque uocatur

ac nimium patiens soceri Pompeius, et orbis

indulgens regno, qui tot simul undique gentis

iuris habere sui uellet pacemque timeret.    [55

nec non et reges populique queruntur Eoi

bella trahi patriaque procul tellure teneri.

hoc placet, o superi, cum uobis uertere cuncta

propositum, nostris erroribus addere crimen?

cladibus inruimus nocituraque poscimus arma;    [60

in Pompeianis uotum est Pharsalia castris.

cunctorum uoces Romani maximus auctor

Tullius eloquii, cuius sub iure togaque

pacificas saeuos tremuit Catilina securis,

pertulit iratus bellis, cum rostra forumque    [65

optaret passus tam longa silentia miles.

addidit inualidae robur facundia causae.

     'hoc pro tot meritis solum te, Magne, precatur

uti se Fortuna uelis, proceresque tuorum

castrorum regesque tui cum supplice mundo    [70

adfusi uinci socerum patiare rogamus.

humani generis tam longo tempore bellum

Caesar erit? merito Pompeium uincere lente

gentibus indignum est a transcurrente subactis.

quo tibi feruor abit aut quo fiducia fati?    [75

de superis, ingrate, times causamque senatus

credere dis dubitas? ipsae tua signa reuellent

prosilientque acies: pudeat uicisse coactum.

si duce te iusso, si nobis bella geruntur,

sit iuris, quocumque uelint, concurrere campo.    [80

quid mundi gladios a sanguine Caesaris arces?

uibrant tela manus, uix signa morantia quisquam

expectat: propera, ne te tua classica linquant.

scire senatus auet, miles te, Magne, sequatur

an comes.' ingemuit rector sensitque deorum    [85

esse dolos et fata suae contraria menti.

'si placet hoc' inquit 'cunctis, si milite Magno,

non duce tempus eget, nil ultra fata morabor:

inuoluat populos una fortuna ruina

sitque hominum magnae lux ista nouissima parti.    [90

testor, Roma, tamen Magnum quo cuncta perirent

accepisse diem. potuit tibi uolnere nullo

stare labor belli; potui sine caede subactum

captiuumque ducem uiolatae tradere paci.

quis furor, o caeci, scelerum? ciuilia bella    [95

gesturi metuunt ne non cum sanguine uincant.

abstulimus terras, exclusimus aequore toto,

ad praematuras segetum ieiuna rapinas

agmina conpulimus, uotumque effecimus hosti

ut mallet sterni gladiis mortemque suorum    [100

permiscere meis. belli pars magna peracta est

his, quibus effectum est ne pugnam tiro paueret,

si modo uirtutis stimulis iraeque calore

signa petunt. multos in summa pericula misit

uenturi timor ipse mali. fortissimus ille est    [105

qui, promptus metuenda pati, si comminus instent,

et differre potest. placet haec tam prospera rerum

tradere fortunae, gladio permittere mundi

discrimen; pugnare ducem quam uincere malunt.

res mihi Romanas dederas, Fortuna, regendas:    [110

accipe maiores et caeco in Marte tuere.

Pompei nec crimen erit nec gloria bellum.

uincis apud superos uotis me, Caesar, iniquis:

pugnatur. quantum scelerum quantumque malorum

in populos lux ista feret! quot regna iacebunt!    [115

sanguine Romano quam turbidus ibit Enipeus!

prima uelim caput hoc funesti lancea belli,

si sine momento rerum partisque ruina

casurum est, feriat; neque enim uictoria Magno

laetior. aut populis inuisum hac clade peracta    [120

aut hodie Pompeius erit miserabile nomen:

omne malum uicti, quod sors feret ultima rerum,

omne nefas uictoris erit.' sic fatur et arma

permittit populis frenosque furentibus ira

laxat et ut uictus uiolento nauita Coro    [125

dat regimen uentis ignauumque arte relicta

puppis onus trahitur. trepido confusa tumultu

castra fremunt, animique truces sua pectora pulsant

ictibus incertis. multorum pallor in ore

mortis uenturae faciesque simillima fato.    [130

aduenisse diem qui fatum rebus in aeuum

conderet humanis, et quaeri, Roma quid esset,

illo Marte, palam est. sua quisque pericula nescit

attonitus maiore metu. quis litora ponto

obruta, quis summis cernens in montibus aequor    [135

aetheraque in terras deiecto sole cadentem,

tot rerum finem, timeat sibi? non uacat ullos

pro se ferre metus: urbi Magnoque timetur.

nec gladiis habuere fidem, nisi cautibus asper

exarsit mucro; tunc omnis lancea saxo    [140

erigitur, tendunt neruis melioribus arcus,

cura fuit lectis pharetras inplere sagittis,

auget eques stimulos frenorumque artat habenas.

si liceat superis hominum conferre labores,

non aliter Phlegra rabidos tollente gigantas    [145

Martius incaluit Siculis incudibus ensis

et rubuit flammis iterum Neptunia cuspis

spiculaque extenso Paean Pythone recoxit,

Pallas Gorgoneos diffudit in aegida crines,

Pallenaea Ioui mutauit fulmina Cyclops.    [150

     non tamen abstinuit uenturos prodere casus

per uarias Fortuna notas. nam, Thessala rura

cum peterent, totus uenientibus obstitit aether

[inque oculis hominum fregerunt fulmina nubes]

aduersasque faces inmensoque igne columnas    [ 155

et trabibus mixtis auidos typhonas aquarum

detulit atque oculos ingesto fulgure clausit;

excussit cristas galeis capulosque solutis

perfudit gladiis ereptaque pila liquauit,

aetherioque nocens fumauit sulpure ferrum;    [160

[nec non innumero cooperta examine signa]

uixque reuolsa solo maiori pondere pressum

signiferi mersere caput rorantia fletu

usque ad Thessaliam Romana et publica signa.

admotus superis discussa fugit ab ara    [165

taurus et Emathios praeceps se iecit in agros,

nullaque funestis inuenta est uictima sacris.

(at tu quos scelerum superos, quas rite uocasti

Eumenidas, Caesar? Stygii quae numina regni

infernumque nefas et mersos nocte furores    [170

inpia tam saeue gesturus bella litasti?)

iam (dubium, monstrisne deum, nimione pauore

crediderint) multis concurrere uisus Olympo

Pindus et abruptis mergi conuallibus Haemus,

edere nocturnas belli Pharsalia uoces,    [175

ire per Ossaeam rapidus Boebeida sanguis;

inque uicem uoltus tenebris mirantur opertos

et pallere diem galeisque incumbere noctem

defunctosque patres et iuncti sanguinis umbras

ante oculos uolitare suos. sed mentibus unum    [180

hoc solamen erat, quod uoti turba nefandi

conscia, quae patrum iugulos, quae pectora fratrum

sperabat, gaudet monstris, mentisque tumultum

atque omen scelerum subitos putat esse furores.

     quid mirum populos quos lux extrema manebat    [185

lymphato trepidasse metu, praesaga malorum

si data mens homini est? Tyriis qui Gadibus hospes

adiacet Armeniumque bibit Romanus Araxen,

sub quocumque die, quocumque est sidere mundi,

maeret et ignorat causas animumque dolentem    [190

corripit, Emathiis quid perdat nescius aruis.

Euganeo, si uera fides memorantibus, augur

colle sedens, Aponus terris ubi fumifer exit

atque Antenorei dispergitur unda Timaui,

'uenit summa dies, geritur res maxima,' dixit    [195

'inpia concurrunt Pompei et Caesaris arma',

seu tonitrus ac tela Iouis praesaga notauit,

aethera seu totum discordi obsistere caelo

perspexitque polos, seu numen in aethere maestum

solis in obscuro pugnam pallore notauit.    [200

dissimilem certe cunctis quos explicat egit

Thessalicum natura diem: si cuncta perito

augure mens hominum caeli noua signa notasset,

spectari toto potuit Pharsalia mundo.

o summos hominum, quorum fortuna per orbem    [205

signa dedit, quorum fatis caelum omne uacauit!

haec et apud seras gentes populosque nepotum,

siue sua tantum uenient in saecula fama

siue aliquid magnis nostri quoque cura laboris

nominibus prodesse potest, cum bella legentur,    [210

spesque metusque simul perituraque uota mouebunt,

attonitique omnes ueluti uenientia fata,

non transmissa, legent et adhuc tibi, Magne, fauebunt.

     miles, ut aduerso Phoebi radiatus ab ictu

descendens totos perfudit lumine colles,    [215

non temere inmissus campis: stetit ordine certo

infelix acies. cornus tibi cura sinistri,

Lentule, cum prima, quae tum fuit optima bello,

et quarta legione datur. tibi, numine pugnax

aduerso Domiti, dextri frons tradita Martis.    [220

at medii robur belli fortissima densant

agmina, quae Cilicum terris deducta tenebat

Scipio, miles in hoc, Libyco dux primus in orbe.

at iuxta fluuios et stagna undantis Enipei

Cappadocum montana cohors et largus habenae    [225

Ponticus ibat eques. sicci sed plurima campi

tetrarchae regesque tenent magnique tyranni

atque omnis Latio quae seruit purpura ferro.

illuc et Libye Numidas et Creta Cydonas

misit, Ityraeis cursus fuit inde sagittis,    [230

inde, truces Galli, solitum prodistis in hostem,

illic pugnaces commouit Hiberia caetras.

eripe uictori gentis et sanguine mundi

fuso, Magne, semel totos consume triumphos.

     illo forte die Caesar statione relicta    [235

ad segetum raptus moturus signa repente

conspicit in planos hostem descendere campos,

oblatumque uidet uotis sibi mille petitum

tempus, in extremos quo mitteret omnia casus.

aeger quippe morae flagransque cupidine regni    [240

coeperat exiguo tractu ciuilia bella

ut lentum damnare nefas. discrimina postquam

aduentare ducum supremaque proelia uidit

casuram <et> fatis sensit nutare ruinam,

illa quoque in ferrum rabies promptissima paulum    [245

languit, et casus audax spondere secundos

mens stetit in dubio, quam nec sua fata timere

nec Magni sperare sinunt. formidine mersa

prosilit hortando melior fiducia uolgo.

'o domitor mundi, rerum fortuna mearum,    [250

miles, adest totiens optatae copia pugnae.

nil opus est uotis, iam fatum accersite ferro.

in manibus uestris, quantus sit Caesar, habetis.

haec est illa dies mihi quam Rubiconis ad undas

promissam memini, cuius spe mouimus arma,    [255

in quam distulimus uetitos remeare triumphos,

[haec eadem est hodie quae pignora quaeque penates

reddat et emerito faciat uos Marte colonos]

haec, fato quae teste probet, quis iustius arma

sumpserit; haec acies uictum factura nocentem est.    [260

si pro me patriam ferro flammisque petistis,

nunc pugnate truces gladioque exsoluite culpam:

nulla manus, belli mutato iudice, pura est.

non mihi res agitur, sed, uos ut libera sitis

turba, precor gentes ut ius habeatis in omnes.    [265

ipse ego priuatae cupidus me reddere uitae

plebeiaque toga modicum conponere ciuem,

omnia dum uobis liceant, nihil esse recuso.

inuidia regnate mea. nec sanguine multo

spem mundi petitis: Grais delecta iuuentus    [270

gymnasiis aderit studioque ignaua palaestrae

et uix arma ferens, aut mixtae dissona turbae

barbaries, non illa tubas, non agmine moto

clamorem latura suum. ciuilia paucae

bella manus facient: pugnae pars magna leuabit    [275

his orbem populis Romanumque obteret hostem.

ite per ignauas gentes famosaque regna

et primo ferri motu prosternite mundum;

sitque palam, quas tot duxit Pompeius in urbem

curribus, unius gentes non esse triumphi.    [280

Armeniosne mouet Romana potentia cuius

sit ducis, aut emptum minimo uolt sanguine quisquam

barbarus Hesperiis Magnum praeponere rebus?

Romanos odere omnes, dominosque grauantur,

quos nouere, magis. sed me fortuna meorum    [285

commisit manibus, quarum me Gallia testem

tot fecit bellis. cuius non militis ensem

agnoscam? caelumque tremens cum lancea transit

dicere non fallar quo sit uibrata lacerto.

quod si, signa ducem numquam fallentia uestrum,    [290

conspicio faciesque truces oculosque minaces,

uicistis. uideor fluuios spectare cruoris

calcatosque simul reges sparsumque senatus

corpus et inmensa populos in caede natantis.

sed mea fata moror, qui uos in tela furentis    [295

uocibus his teneo. ueniam date bella trahenti:

spe trepido; haud umquam uidi tam magna daturos

tam prope me superos; camporum limite paruo

absumus a uotis. ego sum cui Marte peracto

quae populi regesque tenent donare licebit.    [300

quone poli motu, quo caeli sidere uerso

Thessalicae tantum, superi, permittitis orae?

aut merces hodie bellorum aut poena parata.

Caesareas spectate cruces, spectate catenas,

et caput hoc positum rostris effusaque membra    [305

Saeptorumque nefas et clausi proelia Campi.

cum duce Sullano gerimus ciuilia bella.

uestri cura mouet; nam me secura manebit

sors quaesita manu: fodientem uiscera cernet

me mea qui nondum uicto respexerit hoste.    [310

di, quorum curas abduxit ab aethere tellus

Romanusque labor, uincat quicumque necesse

non putat in uictos saeuum destringere ferrum

quique suos ciues, quod signa aduersa tulerunt,

non credit fecisse nefas. Pompeius in arto    [315

agmina uestra loco uetita uirtute moueri

cum tenuit, quanto satiauit sanguine ferrum!

uos tamen hoc oro, iuuenes, ne caedere quisquam

hostis terga uelit: ciuis qui fugerit esto.

sed, dum tela micant, non uos pietatis imago    [320

ulla nec aduersa conspecti fronte parentes

commoueant; uoltus gladio turbate uerendos.

siue quis infesto cognata in pectora ferro

ibit, seu nullum uiolarit uolnere pignus,

ignoti iugulum tamquam scelus inputet hostis.    [325

sternite iam uallum fossasque inplete ruina,

exeat ut plenis acies non sparsa maniplis.

parcite ne castris: uallo tendetis in illo

unde acies peritura uenit.' uix cuncta locuto

Caesare quemque suum munus trahit, armaque raptim    [330

sumpta Ceresque uiris. capiunt praesagia belli

calcatisque ruunt castris; stant ordine nullo,

arte ducis nulla, permittuntque omnia fatis.

si totidem Magni soceros totidemque petentis

urbis regna suae funesto in Marte locasses,    [335

non tam praecipiti ruerent in proelia cursu.

     uidit ut hostiles in rectum exire cateruas

Pompeius nullasque moras permittere bello

sed superis placuisse diem, stat corde gelato

attonitus; tantoque duci sic arma timere    [340

omen erat. premit inde metus, totumque per agmen

sublimi praeuectus equo 'quem flagitat' inquit

'uestra diem uirtus, finis ciuilibus armis,

quem quaesistis, adest. totas effundite uires:

extremum ferri superest opus, unaque gentis    [345

hora trahit. quisquis patriam carosque penates,

qui subolem ac thalamos desertaque pignora quaerit,

ense petat: medio posuit deus omnia campo.

causa iubet melior superos sperare secundos:

ipsi tela regent per uiscera Caesaris, ipsi    [350

Romanas sancire uolent hoc sanguine leges.

si socero dare regna meo mundumque pararent,

praecipitare meam fatis potuere senectam:

non iratorum populis urbique deorum est

Pompeium seruare ducem. quae uincere possent    [355

omnia contulimus. subiere pericula clari

sponte uiri sacraque antiquus imagine miles.

si Curios his fata darent reducesque Camillos

temporibus Deciosque caput fatale uouentis,

hinc starent. primo gentes oriente coactae    [360

innumeraeque urbes, quantas in proelia numquam,

exciuere manus. toto simul utimur orbe.

quidquid signiferi conprensum limite caeli

sub Noton et Borean hominum sumus, arma mouemus.

nonne superfusis collectum cornibus hostem    [365

in medium dabimus? paucas uictoria dextras

exigit, at plures tantum clamore cateruae

bella gerent: Caesar nostris non sufficit armis.

credite pendentes e summis moenibus urbis

crinibus effusis hortari in proelia matres;    [370

credite grandaeuum uetitumque aetate senatum

arma sequi sacros pedibus prosternere canos

atque ipsam domini metuentem occurrere Romam;

credite qui nunc est populus populumque futurum

permixtas adferre preces: haec libera nasci,    [375

haec uolt turba mori. siquis post pignora tanta

Pompeio locus est, cum prole et coniuge supplex,

imperii salua si maiestate liceret,

uoluerer ante pedes. Magnus, nisi uincitis, exul,

ludibrium soceri, uester pudor, ultima fata    [380

deprecor ac turpes extremi cardinis annos,

ne discam seruire senex.' tam maesta locuti

uoce ducis flagrant animi, Romanaque uirtus

erigitur, placuitque mori, si uera timeret.

     ergo utrimque pari procurrunt agmina motu    [385

irarum; metus hos regni, spes excitat illos.

hae facient dextrae, quidquid nona explicat aetas,

[ulla nec humanum reparet genus omnibus annis]

ut uacet a ferro. gentes Mars iste futuras

obruet et populos aeui uenientis in orbem    [390

erepto natale feret. tunc omne Latinum

fabula nomen erit; Gabios Veiosque Coramque

puluere uix tectae poterunt monstrare ruinae

Albanosque lares Laurentinosque penates,

rus uacuum, quod non habitet nisi nocte coacta    [395

inuitus questusque Numam iussisse senator.

non aetas haec carpsit edax monimentaque rerum

putria destituit: crimen ciuile uidemus

tot uacuas urbes. generis quo turba redacta est

humani! toto populi qui nascimur orbe    [400

nec muros inplere uiris nec possumus agros:

urbs nos una capit. uincto fossore coluntur

Hesperiae segetes, stat tectis putris auitis

in nullos ruitura domus, nulloque frequentem

ciue suo Romam sed mundi faece repletam    [405

cladis eo dedimus, ne tanto in corpore bellum

iam possit ciuile geri. Pharsalia tanti

causa mali. cedant feralia nomina Cannae

et damnata diu Romanis Allia fastis.

tempora signauit leuiorum Roma malorum,    [410

hunc uoluit nescire diem. pro tristia fata!

aera pestiferum tractu morbosque fluentis

insanamque famem permissasque ignibus urbes

moeniaque in praeceps laturos plena tremores

hi possunt explere uiri, quos undique traxit    [415

in miseram Fortuna necem, dum munera longi

explicat eripiens aeui populosque ducesque

constituit campis, per quos tibi, Roma, ruenti

ostendat quam magna cadas. quae latius orbem

possedit, citius per prospera fata cucurrit?    [420

omne tibi bellum gentis dedit, omnibus annis

te geminum Titan procedere uidit in axem;

haud multum terrae spatium restabat Eoae.

ut tibi nox, tibi tota dies, tibi curreret aether,

omniaque errantes stellae Romana uiderent.    [425

sed retro tua fata tulit par omnibus annis

Emathiae funesta dies. hac luce cruenta

effectum, ut Latios non horreat India fasces,

nec uetitos errare Dahas in moenia ducat

Sarmaticumque premat succinctus consul aratrum,    [430

quod semper saeuas debet tibi Parthia poenas,

quod fugiens ciuile nefas redituraque numquam

libertas ultra Tigrim Rhenumque recessit

ac, totiens nobis iugulo quaesita, uagatur

Germanum Scythicumque bonum, nec respicit ultra    [435

Ausoniam, uellem populis incognita nostris.

uolturis ut primum laeuo fundata uolatu

Romulus infami conpleuit moenia luco,

usque ad Thessalicas seruisses, Roma, ruinas.

de Brutis, Fortuna, queror. quid tempora legum    [440

egimus aut annos a consule nomen habentis?

felices Arabes Medique Eoaque tellus,

quam sub perpetuis tenuerunt fata tyrannis.

ex populis qui regna ferunt sors ultima nostra est,

quos seruire pudet. sunt nobis nulla profecto    [445

numina: cum caeco rapiantur saecula casu,

mentimur regnare Iouem. spectabit ab alto

aethere Thessalicas, teneat cum fulmina, caedes?

scilicet ipse petet Pholoen, petet ignibus Oeten

inmeritaeque nemus Rhodopes pinusque Mimantis,    [450

Cassius hoc potius feriet caput? astra Thyestae

intulit et subitis damnauit noctibus Argos:

tot similis fratrum gladios patrumque gerenti

Thessaliae dabit ille diem? mortalia nulli

sunt curata deo. cladis tamen huius habemus    [455

uindictam, quantam terris dare numina fas est:

bella pares superis facient ciuilia diuos,

fulminibus manes radiisque ornabit et astris

inque deum templis iurabit Roma per umbras.

     ut rapido cursu fati suprema morantem    [460

consumpsere locum, parua tellure dirempti,

quo sua pila cadant aut quam sibi fata minentur    [463

inde manum, spectant. uultus, quo noscere possent    [ 462

facturi quae monstra forent, uidere parentum    [464

frontibus aduersis fraternaque comminus arma,

nec libuit mutare locum. tamen omnia torpor

pectora constrinxit, gelidusque in uiscera sanguis

percussa pietate coit, totaeque cohortes

pila parata diu tensis tenuere lacertis.

di tibi non mortem, quae cunctis poena paratur,    [470

sed sensum post fata tuae dent, Crastine, morti,

cuius torta manu commisit lancea bellum

primaque Thessaliam Romano sanguine tinxit.

o praeceps rabies! cum Caesar tela teneret,

inuenta est prior ulla manus? tum stridulus aer    [475

elisus lituis conceptaque classica cornu,

tunc ausae dare signa tubae, tunc aethera tendit

extremique fragor conuexa inrumpit Olympi,

unde procul nubes, quo nulla tonitrua durant.

excepit resonis clamorem uallibus Haemus    [480

Peliacisque dedit rursus geminare cauernis,

Pindus agit fremitus Pangaeaque saxa resultant

Oetaeaeque gemunt rupes, uocesque furoris

expauere sui tota tellure relatas.

spargitur innumerum diuersis missile uotis:    [485

uolnera pars optat, pars terrae figere tela

ac puras seruare manus. rapit omnia casus

atque incerta facit quos uolt fortuna nocentes.

tunc et Ityraei Medique Arabesque soluti,    [514

arcu turba minax, nusquam rexere sagittas,

sed petitur solus qui campis inminet aer;

inde cadunt mortes. sceleris sed crimine nullo

externum maculant chalybem: stetit omne coactum

circa pila nefas. ferro subtexitur aether

noxque super campos telis conserta pependit.    [520

set quota pars cladis iaculis ferroque uolanti    [ 489

exacta est! odiis solus ciuilibus ensis

sufficit, et dextras Romana in uiscera ducit.

Pompei densis acies stipata cateruis

iunxerat in seriem nexis umbonibus arma,

uixque habitura locum dextras ac tela mouendi

constiterat gladiosque suos conpressa timebat.    [495

praecipiti cursu uaesanum Caesaris agmen

in densos agitur cuneos, perque arma, per hostem

quaerit iter. qua torta graues lorica catenas

opponit tutoque latet sub tegmine pectus,

hac quoque peruentum est ad uiscera, totque per arma    [500

extremum est quod quisque ferit. ciuilia bella

una acies patitur, gerit altera; frigidus inde

stat gladius, calet omne nocens a Caesare ferrum.

nec Fortuna diu rerum tot pondera uertens

abstulit ingentis fato torrente ruinas.    [505

     ut primum toto diduxit cornua campo

Pompeianus eques bellique per ultima fudit,

sparsa per extremos leuis armatura maniplos

insequitur saeuasque manus inmittit in hostem:

illic quaeque suo miscet gens proelia telo,    [ 510

Romanus cunctis petitur cruor; inde sagittae,

inde faces et saxa uolant spatioque solutae

aeris et calido liquefactae pondere glandes;

cum Caesar, metuens ne frons sibi prima labaret    [521

incursu, tenet obliquas post signa cohortes,

inque latus belli, qua se uagus hostis agebat,

emittit subitum non motis cornibus agmen.

inmemores pugnae nulloque pudore timendi    [525

praecipites fecere palam ciuilia bella

non bene barbaricis umquam commissa cateruis.

ut primum sonipes transfixus pectora ferro

in caput effusi calcauit membra regentis,

omnis eques cessit campis, glomerataque nubes    [530

in sua conuersis praeceps ruit agmina frenis.

perdidit inde modum caedes, ac nulla secutast

pugna, sed hinc iugulis, hinc ferro bella geruntur;

nec ualet haec acies tantum prosternere quantum

inde perire potest. utinam, Pharsalia, campis    [535

sufficiat cruor iste tuis, quem barbara fundunt

pectora; non alio mutentur sanguine fontes;

hic numerus totos tibi uestiat ossibus agros.

aut, si Romano conpleri sanguine mauis,

istis parce precor; uiuant Galataeque Syrique,    [540

Cappadoces Gallique extremique orbis Hiberi,

Armenii, Cilices; nam post ciuilia bella

hic populus Romanus erit. semel ortus in omnis

it timor, et fatis datus est pro Caesare cursus.

     uentum erat ad robur Magni mediasque cateruas.    [545

quod totos errore uago perfuderat agros

constitit hic bellum, fortunaque Caesaris haesit.

non illic regum auxiliis collecta iuuentus

bella gerit ferrumque manus mouere rogatae:

ille locus fratres habuit, locus ille parentis.    [550

hic furor, hic rabies, hic sunt tua crimina, Caesar.

hanc fuge, mens, partem belli tenebrisque relinque,

nullaque tantorum discat me uate malorum,

quam multum bellis liceat ciuilibus, aetas.

a potius pereant lacrimae pereantque querellae:    [555

quidquid in hac acie gessisti, Roma, tacebo.

hic Caesar, rabies populis stimulusque furorum,

nequa parte sui pereat scelus, agmina circum

it uagus atque ignes animis flagrantibus addit.

inspicit et gladios, qui toti sanguine manent,    [560

qui niteant primo tantum mucrone cruenti,

quae presso tremat ense manus, quis languida tela,

quis contenta ferat, quis praestet bella iubenti,

quem pugnare iuuet, quis uoltum ciue perempto

mutet; obit latis proiecta cadauera campis;    [565

uolnera multorum totum fusura cruorem

opposita premit ipse manu. quacumque uagatur,

sanguineum ueluti quatiens Bellona flagellum

Bistonas aut Mauors agitans si uerbere saeuo

Palladia stimulet turbatos aegide currus,    [570

nox ingens scelerum est; caedes oriuntur et instar

inmensae uocis gemitus, et pondere lapsi

pectoris arma sonant confractique ensibus enses.

ipse manu subicit gladios ac tela ministrat

aduersosque iubet ferro confundere uoltus,    [ 575

promouet ipse acies, inpellit terga suorum,

uerbere conuersae cessantis excitat hastae,

in plebem uetat ire manus monstratque senatum:

scit cruor imperii qui sit, quae uiscera rerum,

unde petat Romam, libertas ultima mundi    [580

quo steterit ferienda loco. permixta secundo

ordine nobilitas uenerandaque corpora ferro

urguentur; caedunt Lepidos caeduntque Metellos

Coruinosque simul Torquataque nomina, rerum

saepe duces summosque hominum te, Magne, remoto.    [585

illic plebeia contectus casside uoltus

ignotusque hosti quod ferrum, Brute, tenebas!

o decus imperii, spes o suprema senatus,

extremum tanti generis per saecula nomen,

ne rue per medios nimium temerarius hostis,    [590

nec tibi fatales admoueris ante Philippos,

Thessalia periture tua. nil proficis istic

Caesaris intentus iugulo: nondum attigit arcem,

iuris et humani columen, quo cuncta premuntur,

egressus meruit fatis tam nobile letum.    [595

uiuat et, ut Bruti procumbat uictima, regnet.

     hic patriae perit omne decus: iacet aggere magno

patricium campis non mixta plebe cadauer.

mors tamen eminuit clarorum in strage uirorum

pugnacis Domiti, quem clades fata per omnis    [600

ducebant: nusquam Magni fortuna sine illo

succubuit. uictus totiens a Caesare salua

libertate perit: tunc mille in uolnera laetus

labitur ac uenia gaudet caruisse secunda.

uiderat in crasso uersantem sanguine membra    [605

Caesar, et increpitans 'iam Magni deseris arma,

successor Domiti; sine te iam bella geruntur'

dixerat. ast illi suffecit pectora pulsans

spiritus in uocem morientiaque ora resoluit.

'non te funesta scelerum mercede potitum    [610

sed dubium fati, Caesar, generoque minorem

aspiciens Stygias Magno duce liber ad umbras

et securus eo: te, saeuo Marte subactum,

Pompeioque grauis poenas nobisque daturum,

cum moriar, sperare licet.' non plura locutum    [615

uita fugit, densaeque oculos uertere tenebrae.

     inpendisse pudet lacrimas in funere mundi

mortibus innumeris, ac singula fata sequentem

quaerere letiferum per cuius uiscera uolnus

exierit, quis fusa solo uitalia calcet,    [620

ore quis aduerso demissum faucibus ensem

expulerit moriens anima, quis corruat ictus,

quis steterit dum membra cadunt, qui pectore tela

transmittant aut quos campis adfixerit hasta,

quis cruor emissis perruperit aera uenis    [ 625

inque hostis cadat arma sui, quis pectora fratris

caedat et, ut notum possit spoliare cadauer,

abscisum longe mittat caput, ora parentis

quis laceret nimiaque probet spectantibus ira

quem iugulat non esse patrem. mors nulla querella    [630

digna sua est, nullosque hominum lugere uacamus.

non istas habuit pugnae Pharsalia partes

quas aliae clades: illic per fata uirorum,

per populos hic Roma perit; quod militis illic,

mors hic gentis erat: sanguis ibi fluxit Achaeus,    [635

Ponticus, Assyrius; cunctos haerere cruores

Romanus campisque uetat consistere torrens.

maius ab hac acie quam quod sua saecula ferrent

uolnus habent populi; plus est quam uita salusque

quod perit: in totum mundi prosternimur aeuum.    [640

uincitur his gladiis omnis quae seruiet aetas.

proxima quid suboles aut quid meruere nepotes

in regnum nasci? pauide num gessimus arma

teximus aut iugulos? alieni poena timoris

in nostra ceruice sedet. post proelia natis    [645

si dominum, Fortuna, dabas, et bella dedisses.

     iam Magnus transisse deos Romanaque fata

senserat infelix, tota uix clade coactus

fortunam damnare suam. stetit aggere campi,

eminus unde omnis sparsas per Thessala rura    [650

aspiceret clades, quae bello obstante latebant.

tot telis sua fata peti, tot corpora fusa

ac se tam multo pereuntem sanguine uidit.

nec, sicut mos est miseris, trahere omnia secum

mersa iuuat gentesque suae miscere ruinae:    [655

ut Latiae post se uiuat pars maxima turbae,

sustinuit dignos etiamnunc credere uotis

caelicolas, uouitque, sui solacia casus.

'parcite,' ait 'superi, cunctas prosternere gentes.

stante potest mundo Romaque superstite Magnus    [660

esse miser. si plura iuuant mea uolnera, coniunx

est mihi, sunt nati: dedimus tot pignora fatis.

ciuiline parum est bello, si meque meosque

obruit? exiguae clades sumus orbe remoto?

omnia quid laceras? quid perdere cuncta laboras?    [665

iam nihil est, Fortuna, meum.' sic fatur et arma

signaque et adflictas omni iam parte cateruas

circumit et reuocat matura in fata ruentis

seque negat tanti. nec derat robur in enses

ire duci iuguloque pati uel pectore letum.    [670

sed timuit, strato miles ne corpore Magni

non fugeret, supraque ducem procumberet orbis;

Caesaris aut oculis uoluit subducere mortem.

nequiquam, infelix: socero spectare uolenti

praestandum est ubicumque caput. sed tu quoque, coniunx,    [675

causa fugae uoltusque tui fatisque negatum

parte apsente mori. tum Magnum concitus aufert

a bello sonipes non tergo tela pauentem

ingentisque animos extrema in fata ferentem.

non gemitus, non fletus erat, saluaque uerendus    [680

maiestate dolor, qualem te, Magne, decebat

Romanis praestare malis. non inpare uoltu

aspicis Emathiam: nec te uidere superbum

prospera bellorum nec fractum aduersa uidebunt;

quamque fuit laeto per tres infida triumphos    [685

tam misero Fortuna minor. iam pondere fati

deposito securus abis; nunc tempora laeta

respexisse uacat, spes numquam inplenda recessit;

quid fueris nunc scire licet. fuge proelia dira

ac testare deos nullum, qui perstet in armis,    [690

iam tibi, Magne, mori. ceu flebilis Africa damnis

et ceu Munda nocens Pharioque a gurgite clades,

sic et Thessalicae post te pars maxima pugnae

non iam Pompei nomen populare per orbem

nec studium belli, sed par quod semper habemus,    [695

libertas et Caesar, erit; teque inde fugato

ostendit moriens sibi se pugnasse senatus.

     nonne iuuat pulsum bellis cessisse nec istud

perspectasse nefas? spumantes caede cateruas

respice, turbatos incursu sanguinis amnes,    [700

et soceri miserere tui. quo pectore Romam

intrabit factus campis felicior istis?

quidquid in ignotis solus regionibus exul,

quidquid sub Phario positus patiere tyranno,

crede deis, longo fatorum crede fauori,    [705

uincere peius erat. prohibe lamenta sonare,

flere ueta populos, lacrimas luctusque remitte.

tam mala Pompei quam prospera mundus adoret.

aspice securus uoltu non supplice reges,

aspice possessas urbes donataque regna,    [710

Aegypton Libyamque, et terras elige morti.

     uidit prima tuae testis Larisa ruinae

nobile nec uictum fatis caput. omnibus illa

ciuibus effudit totas per moenia uires

obuia ceu laeto: promittunt munera flentes,    [715

pandunt templa, domos, socios se cladibus optant.

scilicet inmenso superest ex nomine multum,

teque minor solo cunctas inpellere gentes

rursus in arma potes rursusque in fata redire.

sed 'quid opus uicto populis aut urbibus?' inquit    [720

'uictori praestate fidem'. tu, Caesar, in alto

caedis adhuc cumulo patriae per uiscera uadis,

at tibi iam populos donat gener. auehit inde

Pompeium sonipes; gemitus lacrimaeque secuntur

plurimaque in saeuos populi conuicia diuos.    [725

nunc tibi uera fides quaesiti, Magne, fauoris

contigit ac fructus: felix se nescit amari.

     Caesar, ut Hesperio uidit satis arua natare

sanguine, parcendum ferro manibusque suorum

iam ratus ut uiles animas perituraque frustra    [730

agmina permisit uitae. sed, castra fugatos

ne reuocent pellatque quies nocturna pauorem,

protinus hostili statuit succedere uallo,

dum fortuna calet, dum conficit omnia terror,

non ueritus graue ne fessis aut Marte subactis    [735

hoc foret imperium. non magno hortamine miles

in praedam ducendus erat. 'uictoria nobis

plena, uiri:' dixit 'superest pro sanguine merces,

quam monstrare meum est; neque enim donare uocabo

quod sibi quisque dabit. cunctis, en, plena metallis    [740

castra patent; raptum Hesperiis e gentibus aurum

hic iacet Eoasque premunt tentoria gazas.

tot regum fortuna simul Magnique coacta

expectat dominos: propera praecedere, miles,

quos sequeris; quascumque tuas Pharsalia fecit    [745

a uictis rapiuntur opes.' [nec plura locutus

inpulit amentes aurique cupidine caecos

ire super gladios supraque cadauera patrum

et caesos calcare duces.] quae fossa, quis agger

sustineat pretium belli scelerumque petentis?    [750

scire ruunt, quanta fuerint mercede nocentes.

inuenere quidem spoliato plurima mundo

bellorum in sumptus congestae pondera massae,

sed non inpleuit cupientis omnia mentes.

quidquid fodit Hiber, quidquid Tagus expulit auri,    [755

quod legit diues summis Arimaspus harenis,

ut rapiant, paruo scelus hoc uenisse putabunt.

cum sibi Tarpeias uictor desponderit arces,

cum spe Romanae promiserit omnia praedae,

decipitur quod castra rapit. capit inpia plebes    [760

caespite patricio somnos, stratumque cubile

regibus infandus miles premit, inque parentum

inque toris fratrum posuerunt membra nocentes.

quos agitat uaesana quies, somnique furentes

Thessalicam miseris uersant in pectore pugnam.    [765

inuigilat cunctis saeuum scelus, armaque tota

mente agitant, capuloque manus absente mouentur.

ingemuisse putem campos, terramque nocentem

inspirasse animas, infectumque aera totum

manibus et superam Stygia formidine noctem.    [770

exigit a meritis tristes uictoria poenas,

sibilaque et flammas infert sopor. umbra perempti

ciuis adest; sua quemque premit terroris imago:

ille senum uoltus, iuuenum uidet ille figuras,

hunc agitant totis fraterna cadauera somnis,    [775

pectore in hoc pater est, omnes in Caesare manes.

haud alios nondum Scythica purgatus in ara

Eumenidum uidit uoltus Pelopeus Orestes,

nec magis attonitos animi sensere tumultus,

cum fureret, Pentheus aut, cum desisset, Agaue.    [780

hunc omnes gladii, quos aut Pharsalia uidit

aut ultrix uisura dies stringente senatu,

illa nocte premunt, hunc infera monstra flagellant.

et quantum poenae misero mens conscia donat,

quod Styga, quod manes ingestaque Tartara somnis    [785

Pompeio uiuente uidet! tamen omnia passo,

postquam clara dies Pharsalica damna retexit,

nulla loci facies reuocat feralibus aruis

haerentis oculos. cernit propulsa cruore

flumina et excelsos cumulis aequantia colles    [790

corpora, sidentis in tabem spectat aceruos

et Magni numerat populos, epulisque patur

ille locus, uoltus ex quo faciesque iacentum

agnoscat. iuuat Emathiam non cernere terram

et lustrare oculis campos sub clade latentes.    [795

fortunam superosque suos in sanguine cernit.

ac, ne laeta furens scelerum spectacula perdat,

inuidet igne rogi miseris, caeloque nocenti

ingerit Emathiam. non illum Poenus humator

consulis et Libyca succensae lampade Cannae    [800

conpellunt hominum ritus ut seruet in hoste,

sed meminit nondum satiata caedibus ira

ciues esse suos. petimus non singula busta

discretosque rogos: unum da gentibus ignem,

non interpositis urantur corpora flammis;    [805

aut, generi si poena iuuat, nemus extrue Pindi,

erige congestas Oetaeo robore siluas,

Thessalicam uideat Pompeius ab aequore flammam.

nil agis hac ira: tabesne cadauera soluat

an rogus, haud refert; placido natura receptat    [810

cuncta sinu, finemque sui sibi corpora debent.

hos, Caesar, populos si nunc non usserit ignis,

uret cum terris, uret cum gurgite ponti.

communis mundo superest rogus ossibus astra

mixturus. quocumque tuam fortuna uocabit,    [815

hae quoque sunt animae: non altius ibis in auras,

non meliore loco Stygia sub nocte iacebis.

libera fortunae mors est; capit omnia tellus

quae genuit; caelo tegitur qui non habet urnam.

tu, cui dant poenas inhumato funere gentes,    [820

quid fugis hanc cladem? quid olentis deseris agros?

has trahe, Caesar, aquas, hoc, si potes, utere caelo.

sed tibi tabentes populi Pharsalica rura

eripiunt camposque tenent uictore fugato.

     non solum Haemonii funesta ad pabula belli    [825

Bistonii uenere lupi tabemque cruentae

caedis odorati Pholoen liquere leones.

tunc ursae latebras, obscaeni tecta domosque

deseruere canes, et quidquid nare sagaci

aera non sanum motumque cadauere sentit.    [830

iamque diu uolucres ciuilia castra secutae

conueniunt. uos, quae Nilo mutare soletis

Threicias hiemes, ad mollem serius Austrum

istis, aues. numquam tanto se uolture caelum

induit aut plures presserunt aera pinnae.    [835

omne nemus misit uolucres omnisque cruenta

alite sanguineis stillauit roribus arbor.

saepe super uoltus uictoris et inpia signa

aut cruor aut alto defluxit ab aethere tabes

membraque deiecit iam lassis unguibus ales.    [840

sic quoque non omnis populus peruenit ad ossa

inque feras discerptus abit; non intima curant

uiscera nec totas auidae sorbere medullas:

degustant artus. Latiae pars maxima turbae

fastidita iacet; quam sol nimbique diesque    [845

longior Emathiis resolutam miscuit aruis.

     Thessalia, infelix, quo tantum crimine, tellus,

laesisti superos, ut te tot mortibus unam,

tot scelerum fatis premerent? quod sufficit aeuum

inmemor ut donet belli tibi damna uetustas?    [850

quae seges infecta surget non decolor herba?

quo non Romanos uiolabis uomere manes?

ante nouae uenient acies, scelerique secundo

praestabis nondum siccos hoc sanguine campos.

omnia maiorum uertamus busta licebit,    [855

et stantis tumulos et qui radice uetusta

effudere suas uictis conpagibus urnas,

plus cinerum Haemoniae sulcis telluris aratur

pluraque ruricolis feriuntur dentibus ossa.

nullus ab Emathio religasset litore funem    [860

nauita, nec terram quisquam mouisset arator,

Romani bustum populi, fugerentque coloni

umbrarum campos, gregibus dumeta carerent,

nullusque auderet pecori permittere pastor

uellere surgentem de nostris ossibus herbam,    [865

ac, uelut inpatiens hominum uel solis iniqui

limite uel glacie, nuda atque ignota iaceres,

si non prima nefas belli sed sola tulisses.

o superi, liceat terras odisse nocentis.

quid totum premitis, quid totum absoluitis orbem?    [870

Hesperiae clades et flebilis unda Pachyni

et Mutina et Leucas puros fecere Philippos.

 

 

Liber VIII

Iam super Herculeas fauces nemorosaque Tempe

Haemoniae deserta petens dispendia siluae

cornipedem exhaustum cursu stimulisque negantem

Magnus agens incerta fugae uestigia turbat

inplicitasque errore uias. pauet ille fragorem    [5

motorum uentis nemorum, comitumque suorum

qui post terga redit trepidum laterique timentem

exanimat. quamuis summo de culmine lapsus

nondum uile sui pretium scit sanguinis esse,

seque, memor fati, tantae mercedis habere    [10

credit adhuc iugulum, quantam pro Caesaris ipse

auolsa ceruice daret. deserta sequentem

non patitur tutis fatum celare latebris

clara uiri facies. multi, Pharsalica castra

cum peterent nondum fama prodente ruinas,    [15

occursu stupuere ducis uertigine rerum

attoniti, cladisque suae uix ipse fidelis

auctor erat. grauis est Magno quicumque malorum

testis adest. cunctis ignotus gentibus esse

mallet et obscuro tutus transire per urbes    [20

nomine; sed poenas longi Fortuna fauoris

exigit a misero, quae tanto pondere famae

res premit aduersas fatisque prioribus urguet.

nunc festinatos nimium sibi sentit honores

actaque lauriferae damnat Sullana iuuentae,    [25

nunc et Corycias classes et Pontica signa

deiectum meminisse piget. sic longius aeuum

destruit ingentis animos et uita superstes

imperio. nisi summa dies cum fine bonorum

adfuit et celeri praeuertit tristia leto,    [30

dedecori est fortuna prior. quisquamne secundis

tradere se fatis audet nisi morte parata?

     litora contigerat per quae Peneius amnis

Emathia iam clade rubens exibat in aequor.

inde ratis trepidum uentis ac fluctibus inpar,    [35

flumineis uix tuta uadis, euexit in altum.

cuius adhuc remis quatitur Corcyra sinusque

Leucadii, Cilicum dominus terraeque Liburnae

exiguam uector pauidus correpsit in alnum.

conscia curarum secretae in litora Lesbi    [40

flectere uela iubet, qua tunc tellure latebas

maestior, in mediis quam si, Cornelia, campis

Emathiae stares. tristis praesagia curas

exagitant, trepida quatitur formidine somnus,

Thessaliam nox omnis habet; tenebrisque remotis    [45

rupis in abruptae scopulos extremaque curris

litora; prospiciens fluctus nutantia longe

semper prima uides uenientis uela carinae,

quaerere nec quicquam de fato coniugis audes.

en ratis, ad uestros quae tendit carbasa portus!    [50

quid ferat ignoras, et nunc tibi summa pauoris

nuntius armorum tristis rumorque sinister.

uictus adest coniunx. quid perdis tempora luctus?

cum possis iam flere times. tum puppe propinqua

prosiluit crimenque deum crudele notauit,    [55

deformem pallore ducem uoltusque prementem

canitiem atque atro squalentis puluere uestes.

obuia nox miserae caelum lucemque tenebris

abstulit atque animam clausit dolor; omnia neruis

membra relicta labant, riguerunt corda, diuque    [60

spe mortis decepta iacet. iam fune ligato

litoribus lustrat uacuas Pompeius harenas.

quem postquam propius famulae uidere fideles,

non ultra gemitus tacitos incessere fatum

permisere sibi, frustraque attollere terra    [65

semianimem conantur eram; quam pectore Magnus

ambit et astrictos refouet conplexibus artus.

coeperat in summum reuocato sanguine corpus

Pompei sentire manus maestamque mariti

posse pati faciem: prohibet succumbere fatis    [70

Magnus et inmodicos castigat uoce dolores.

'nobile cur robur fortunae uolnere primo

femina tantorum titulis insignis auorum

frangis? habes aditum mansurae in saecula famae.

laudis in hoc sexu non legum iura nec arma,    [75

unica materia est coniunx miser. erige mentem,

et tua cum fatis pietas decertet, et ipsum

quod sum uictus ama. nunc sum tibi gloria maior,

a me quod fasces et quod pia turba senatus

tantaque discessit regum manus. incipe Magnum    [80

sola sequi. deformis adhuc uiuente marito

summus et augeri uetitus dolor: ultima debet

esse fides lugere uirum. tu nulla tulisti

bello damna meo: uiuit post proelia Magnus

sed fortuna perit. quod defles, illud amasti.'    [85

     uocibus his correpta uiri uix aegra leuauit

membra solo talis gemitu rumpente querellas:

'o utinam in thalamos inuisi Caesaris issem

infelix coniunx et nulli laeta marito.

bis nocui mundo: me pronuba ducit Erinys    [90

Crassorumque umbrae, deuotaque manibus illis

Assyrios in castra tuli ciuilia casus,

praecipitesque dedi populos cunctosque fugaui

a causa meliore deos. o maxime coniunx,

o thalamis indigne meis, hoc iuris habebat    [95

in tantum fortuna caput? cur inpia nupsi,

si miserum factura fui? nunc accipe poenas,

sed quas sponte luam: quo sit tibi mollius aequor,

certa fides regum totusque paratior orbis,

sparge mari comitem. mallem felicibus armis    [100

dependisse caput: nunc clades denique lustra,

Magne, tuas. ubicumque iaces ciuilibus armis

nostros ulta toros, ades huc atque exige poenas,

Iulia crudelis, placataque paelice caesa

Magno parce tuo.' sic fata iterumque refusa    [105

coniugis in gremium cunctorum lumina soluit

in lacrimas. duri flectuntur pectora Magni,

siccaque Thessalia confudit lumina Lesbos.

     tunc Mytilenaeum pleno iam litore uolgus

adfatur Magnum. 'si maxima gloria nobis    [110

semper erit tanti pignus seruasse mariti,

tu quoque deuotos sacro tibi foedere muros

oramus sociosque lares dignere uel una

nocte tua: fac, Magne, locum, quem cuncta reuisant

saecula, quem ueniens hospes Romanus adoret.    [115

nulla tibi subeunda magis sunt moenia uicto:

omnia uictoris possunt sperare fauorem,

haec iam crimen habent. quid, quod iacet insula ponto,

Caesar eget ratibus? procerum pars magna coibit

certa loci; noto reparandum est litore fatum.    [120

accipe templorum cultus aurumque deorum;

accipe, si terris, si puppibus ista iuuentus

aptior est; tota, quantum ualet, utere Lesbo.

hoc solum crimen meritae bene detrahe terrae,    [125

ne nostram uideare fidem felixque secutus

et damnasse miser.' tali pietate uirorum

laetus in aduersis et mundi nomine gaudens

esse fidem 'nullum toto mihi' dixit 'in orbe

gratius esse solum non paruo pignore uobis    [130

ostendi: tenuit nostros hac obside Lesbos

adfectus; hic sacra domus carique penates,

hic mihi Roma fuit. non ulla in litora puppem

ante dedi fugiens, saeui cum Caesaris iram

iam scirem meritam seruata coniuge Lesbon,    [135

non ueritus tantam ueniae committere uobis

materiam. sed iam satis est fecisse nocentis:

fata mihi totum mea sunt agitanda per orbem.

heu nimium felix aeterno nomine Lesbos,

siue doces populos regesque admittere Magnum,    [ 140

seu praestas mihi sola fidem. nam quaerere certum est,

fas quibus in terris, ubi sit scelus. accipe, numen

siquod adhuc mecum es, uotorum extrema meorum:

da similis Lesbo populos, qui Marte subactum

non intrare suos infesto Caesare portus,    [145

non exire uetent.' dixit, maestamque carinae

inposuit comitem. cunctos mutare putares

tellurem patriaeque solum: sic litore toto

plangitur, infestae tenduntur in aethera dextrae.

Pompeiumque minus, cuius fortuna dolorem    [150

mouerat, ast illam, quam toto tempore belli

ut ciuem uidere suam, discedere cernens

ingemuit populus; quam uix, si castra mariti

uictoris peteret, siccis dimittere matres

iam poterant oculis: tanto deuinxit amore    [155

hos pudor, hos probitas castique modestia uoltus,

quod summissa <a>nimis, nulli grauis hospita turbae,

stantis adhuc fati uixit quasi coniuge uicto.

     iam pelago medios Titan demissus ad ignes

nec quibus abscondit nec siquibus exerit orbem    [160

totus erat. uigiles Pompei pectore curae

nunc socias adeunt Romani foederis urbes

et uarias regum mentes, nunc inuia mundi

arua super nimios soles Austrumque iacentis.

saepe labor maestus curarum odiumque futuri    [165

proiecit fessos incerti pectoris aestus,

rectoremque ratis de cunctis consulit astris,

unde notet terras, quae sit mensura secandi

aequoris in caelo, Syriam quo sidere seruet

aut quotus in Plaustro Libyam bene derigat ignis.    [170

doctus ad haec fatur taciti seruator Olympi

'signifero quaecumque fluunt labentia caelo,

numquam stante polo miseros fallentia nautas,

sidera non sequimur, sed, qui non mergitur undis

axis inocciduus gemina clarissimus Arcto,    [175

ille regit puppes. hic cum mihi semper in altum

surget et instabit summis minor Vrsa ceruchis,

Bosporon et Scythiae curuantem litora Pontum

spectamus. quidquid descendet ab arbore summa

Arctophylax propiorque mari Cynosura feretur,    [180

in Syriae portus tendit ratis. inde Canopos

excipit, Australi caelo contenta uagari

stella, timens Borean: illa quoque perge sinistra

trans Pharon, in medio tanget ratis aequore Syrtim.

sed quo uela dari, quo nunc pede carbasa tendi    [185

nostra iubes?' dubio contra cui pectore Magnus

'hoc solum toto' respondit 'in aequore serua,

ut sit ab Emathiis semper tua longius oris

puppis et Hesperiam pelago caeloque relinquas:

cetera da uentis. comitem pignusque recepi    [190

depositum: tum certus eram quae litora uellem,

nunc portum fortuna dabit'. sic fatur; at ille

iusto uela modo pendentia cornibus aequis

torsit et in laeuum puppim dedit, utque secaret

quas Asinae cautes et quas Chios asperat undas    [195

hos dedit in proram, tenet hos in puppe rudentes.

aequora senserunt motus aliterque secante

iam pelagus rostro nec idem spectante carina

mutauere sonum. non sic moderator equorum,

dexteriore rota laeuum cum circumit axem,    [200

cogit inoffensae currus accedere metae.

     ostendit terras Titan et sidera texit.

sparsus ab Emathia fugit quicumque procella,

adsequitur Magnum; primusque a litore Lesbi

occurrit gnatus, procerum mox turba fidelis.    [205

nam neque deiecto fatis acieque fugato

abstulerat Magno reges fortuna ministros:

terrarum dominos et sceptra Eoa tenentis

exul habet comites. iubet ire in deuia mundi

Deiotarum, qui sparsa ducis uestigia legit.    [210

'quando' ait 'Emathiis amissus cladibus orbis,

qua Romanus erat, superest, fidissime regum,

Eoam temptare fidem populosque bibentis

Euphraten et adhuc securum a Caesare Tigrim.

ne pigeat Magno quaerentem fata remotas    [215

Medorum penetrare domos Scythicosque recessus

et totum mutare diem, uocesque superbo

Arsacidae perferre meas: "si foedera nobis

prisca manent mihi per Latium iurata Tonantem,

per uestros astricta magos, inplete pharetras    [220

Armeniosque arcus Geticis intendite neruis,

si uos, o Parthi, peterem cum Caspia claustra

et sequerer duros aeterni Martis Alanos,

passus Achaemeniis late decurrere campis

in tutam trepidos numquam Babylona coegi.    [225

arua super Cyri Chaldaeique ultima regni,

qua rapidus Ganges et qua Nysaeus Hydaspes

accedunt pelago, Phoebi surgentis ab igne

iam propior quam Persis eram: tamen omnia uincens

sustinui nostris uos tantum desse triumphis,    [230

solusque e numero regum telluris Eoae

ex aequo me Parthus adit. nec munere Magni

stant semel Arsacidae; quis enim post uolnera cladis

Assyriae iustas Latii conpescuit iras?

tot meritis obstricta meis nunc Parthia ruptis    [235

excedat claustris uetitam per saecula ripam

Zeugmaque Pellaeum. Pompeio uincite, Parthi,

uinci Roma uolet."' regem parere iubenti

ardua non piguit, positisque insignibus aulae

egreditur famulo raptos indutus amictus.    [240

in dubiis tutum est inopem simulare tyranno;

quanto igitur mundi dominis securius aeuum

uerus pauper agit! dimisso in litore rege

ipse per Icariae scopulos, Ephesonque relinquens

et placidi Colophona maris, spumantia paruae    [245

radit saxa Sami; spirat de litore Coo

aura fluens; Cnidon inde fugit claramque relinquit

sole Rhodon magnosque sinus Telmessidos undae

conpensat medio pelagi. Pamphylia puppi

occurrit tellus, nec se committere muris    [250

ausus adhuc ullis te primum, parua Phaseli,

Magnus adit; nam te metui uetat incola rarus

exhaustaeque domus populis, maiorque carinae

quam tua turba fuit. tendens hinc carbasa rursus

iam Taurum Tauroque uidet Dipsunta cadentem.    [255

     crederet hoc Magnus, pacem cum praestitit undis,

et sibi consultum? Cilicum per litora tutus

parua puppe fugit. sequitur pars magna senatus

ad profugum collecta ducem; paruisque Syhedris,

quo portu mittitque rates recipitque Selinus,    [260

in procerum coetu tandem maesta ora resoluit

uocibus his Magnus: 'comites bellique fugaeque

atque instar patriae, quamuis in litore nudo,

in Cilicum terra, nullis circumdatus armis

consultem rebusque nouis exordia quaeram,    [265

ingentis praestate animos. non omnis in aruis

Emathiis cecidi, nec sic mea fata premuntur

ut nequeam releuare caput cladesque receptas

excutere. an Libycae Marium potuere ruinae

erigere in fasces et plenis reddere fastis,    [ 270

me pulsum leuiore manu fortuna tenebit?

mille meae Graio uoluuntur in aequore puppes,

mille duces; sparsit potius Pharsalia nostras

quam subuertit opes. sed me uel sola tueri

fama potest rerum toto quas gessimus orbe    [275

et nomen quod mundus amat. uos pendite regna

uiribus atque fide, Libyam Parthosque Pharonque,

quemnam Romanis deceat succurrere rebus.

ast ego curarum uobis arcana mearum

expromam mentisque meae quo pondera uergant.    [280

aetas Niliaci nobis suspecta tyranni est,

ardua quippe fides robustos exigit annos.

hinc anceps dubii terret sollertia Mauri;

namque memor generis Carthaginis inpia proles

inminet Hesperiae, multusque in pectore uano est    [285

Hannibal, obliquo maculat qui sanguine regnum

et Numidas contingit auos. iam supplice Varo

intumuit uiditque loco Romana secundo.

quare agite Eoum, comites, properemus in orbem.

diuidit Euphrates ingentem gurgite mundum    [290

Caspiaque inmensos seducunt claustra recessus,

et polus Assyrias alter noctesque diesque

uertit, et abruptum est nostro mare discolor unda

Oceanusque suus. regnandi sola uoluptas.

celsior in campo sonipes et fortior arcus,    [295

nec puer aut senior letalis tendere neruos

segnis, et a nulla mors est incerta sagitta.

primi Pellaeas arcu fregere sarisas

Bactraque Medorum sedem murisque superbam

Assyrias Babylona domos. nec pila timentur    [300

nostra nimis Parthis, audentque in bella uenire

experti Scythicas Crasso pereunte pharetras.

spicula nec solo spargunt fidentia ferro,

stridula sed multo saturantur tela ueneno;

uolnera parua nocent fatumque in sanguine summo est.    [305

o utinam non tanta mihi fiducia saeuis

esset in Arsacidis! fatis nimis aemula nostris

fata mouent Medos, multumque in gente deorum est.

effundam populos alia tellure reuolsos

excitosque suis inmittam sedibus ortus.    [310

quod si nos Eoa fides et barbara fallent

foedera, uolgati supra commercia mundi

naufragium fortuna ferat: non regna precabor

quae feci. sat magna feram solacia mortis

orbe iacens alio, nihil haec in membra cruente,    [315

nil socerum fecisse pie. sed, cuncta reuoluens

uitae fata meae, semper uenerabilis illa

orbis parte fui, quantus Maeotida supra,

quantus apud Tanain toto conspectus in ortu!

quas magis in terras nostrum felicibus actis    [320

nomen abit, aut unde redi maiore triumpho?

Roma, faue coeptis; quid enim tibi laetius umquam

praestiterint superi, quam, si ciuilia Partho

milite bella geras, tantam consumere gentem

et nostris miscere malis? cum Caesaris arma    [325

concurrent Medis, aut me fortuna necesse est

uindicet aut Crassos.' sic fatus murmure sensit

consilium damnasse uiros; quos Lentulus omnis

uirtutis stimulis et nobilitate dolendi

praecessit dignasque tulit modo consule uoces.    [330

'sicine Thessalicae mentem fregere ruinae?

una dies mundi damnauit fata? secundum

Emathiam lis tanta datur? iacet omne cruenti

uolneris auxilium? solos tibi, Magne, reliquit

Parthorum fortuna pedes? quid transfuga mundi,    [335

terrarum totos tractus caelumque perosus,

auersosque polos alienaque sidera quaeris,

Chaldaeos culture focos et barbara sacra

Parthorum famulus? quid causa obtenditur armis

libertatis amor? miserum quid decipis orbem,    [340

si seruire potes? te, quem Romana regentem

horruit auditu, quem captos ducere reges

uidit ab Hyrcanis, Indoque a litore, siluis,

deiectum fatis, humilem fractumque uidebit

<r>ex tolletque animos Latium uaesanus in orbem    [345

se simul et Romam Pompeio supplice mensus?

nil animis fatisque tuis effabere dignum:

exiget ignorans Latiae commercia linguae

ut lacrimis se, Magne, roges. patimurne pudoris

hoc uolnus, clades ut Parthia uindicet ante    [ 350

Hesperias, quam Roma suas? ciuilibus armis

elegit te nempe ducem: quid uolnera nostra

in Scythicos spargis populos cladesque latentis?

quid Parthos transire doces? solacia tanti

perdit Roma mali, nullos admittere reges    [355

sed ciui seruire suo? iuuat ire per orbem

ducentem saeuas Romana in moenia gentes

signaque ab Euphrate cum Crassis capta sequentem?

qui solus regum fato celante fauorem

defuit Emathiae, nunc tantas ille lacesset    [360

auditi uictoris opes aut iungere fata

tecum, Magne, uolet? non haec fiducia genti est.

omnis, in Arctois populus quicumque pruinis

nascitur, indomitus bellis et mortis amator:

quidquid ad Eoos tractus mundique teporem    [365

ibitur, emollit gentes clementia caeli.

illic et laxas uestes et fluxa uirorum

uelamenta uides. Parthus per Medica rura,

Sarmaticos inter campos effusaque plano

Tigridis arua solo, nulli superabilis hosti est    [370

libertate fugae; sed non, ubi terra tumebit,

aspera conscendet montis iuga, nec per opacas

bella geret tenebras incerto debilis arcu,

nec franget nando uiolenti uerticis amnem,

nec tota in pugna perfusus sanguine membra    [375

exiget aestiuum calido sub puluere solem.

non aries illis, non ulla est machina belli

aut fossas inplere ualent, Parthoque sequenti

murus erit quodcumque potest opstare sagittae.

pugna leuis bellumque fugax turmaeque uagantes,    [380

et melior cessisse loco quam pellere miles;

inlita tela dolis, nec Martem comminus usquam

ausa pati uirtus, sed longe tendere neruos

et quo ferre uelint permittere uolnera uentis.

ensis habet uires, et gens quaecumque uirorum est    [385

bella gerit gladiis. nam Medos proelia prima

exarmant uacuaque iubent remeare pharetra.

nulla manus illis, fiducia tota ueneni est.

credis, Magne, uiros, quos in discrimina belli

cum ferro misisse parum est? temptare pudendum    [390

auxilium tanti est, toto diuisus ut orbe

a terra moriare tua, tibi barbara tellus

incumbat, te parua tegant ac uilia busta,

inuidiosa tamen Crasso quaerente sepulchrum?

sed tua sors leuior, quoniam mors ultima poena est    [395

nec metuenda uiris. at non Cornelia letum

infando sub rege timet. num barbara nobis

est ignota Venus, quae ritu caeca ferarum

polluit innumeris leges et foedera taedae

coniugibus thalamique patent secreta nefandi    [400

inter mille nurus? epulis uaesana meroque

regia non ullis exceptos legibus audet

concubitus: tot femineis conplexibus unum

non lassat nox tota marem. iacuere sorores

in regum thalamis sacrataque pignora matres.    [405

damnat apud gentes sceleris non sponte peracti

Oedipodionias infelix fabula Thebas:

Parthorum dominus quotiens sic sanguine mixto

nascitur Arsacides! cui fas inplere parentem,

quid rear esse nefas? proles tam clara Metelli    [410

stabit barbarico coniunx millesima lecto.

quamquam non ulli plus regia, Magne, uacabit

saeuitia stimulata Venus titulisque uirorum;

nam, quo plura iuuent Parthum portenta, fuisse

hanc sciet et Crassi: ceu pridem debita fatis    [415

Assyriis trahitur cladis captiua uetustae.

haereat Eoae uolnus miserabile sortis,

non solum auxilium funesto ab rege petisse

sed gessisse prius bellum ciuile pudebit.

nam quod apud populos crimen socerique tuumque    [420

maius erit, quam quod uobis miscentibus arma

Crassorum uindicta perit? incurrere cuncti

debuerant in Bactra duces et, nequa uacarent

arma, uel Arctoum Dacis Rhenique cateruis

imperii nudare latus, dum perfida Susa    [425

in tumulos prolapsa ducum Babylonque iaceret.

Assyriae paci finem, Fortuna, precamur;

et, si Thessalia bellum ciuile peractum est,

ad Parthos qui uicit eat. gens unica mundi est

de qua Caesareis possim gaudere triumphis.    [430

non tibi, cum primum gelidum transibis Araxen,

umbra senis maesti Scythicis confixa sagittis

ingeret has uoces? "tu, quem post funera nostra

ultorem cinerum nudae sperauimus umbrae,

ad foedus pacemque uenis?" tum plurima cladis    [435

occurrent monimenta tibi: quae moenia trunci

lustrarunt ceruice duces, ubi nomina tanta

obruit Euphrates et nostra cadauera Tigris

detulit in terras ac reddidit. ire per ista

si potes, in media socerum quoque, Magne, sedentem    [440

Thessalia placare potes. quin respicis orbem

Romanum? si regna times proiecta sub Austro

infidumque Iubam, petimus Pharon aruaque Lagi.

Syrtibus hinc Libycis tuta est Aegyptos, at inde

gurgite septeno rapidus mare summouet amnis.    [445

terra suis contenta bonis, non indiga mercis

aut Iouis: in solo tanta est fiducia Nilo.

sceptra puer Ptolemaeus habet tibi debita, Magne,

tutelae commissa tuae. quis nominis umbram

horreat? innocua est aetas. ne iura fidemque    [450

respectumque deum ueteri speraueris aula;

nil pudet adsuetos sceptris: mitissima sors est

regnorum sub rege nouo.' non plura locutus

inpulit huc animos. quantum, spes ultima rerum,

libertatis habes! uicta est sententia Magni.    [455

     tum Cilicum liquere solum Cyproque citatas

inmisere rates, nullas cui praetulit aras

undae diua memor Paphiae, si numina nasci

credimus aut quemquam fas est coepisse deorum.

haec ubi deseruit Pompeius litora, totos    [460

emensus Cypri scopulos quibus exit in Austrum

inde maris uasti transuerso uertitur aestu;

nec tenuit gratum nocturno lumine montem,

infimaque Aegypti pugnaci litora uelo

uix tetigit, qua diuidui pars maxima Nili    [465

in uada decurrit Pelusia septimus amnis.

tempus erat quo Libra pares examinat horas,

non uno plus aequa die, noctique rependit

lux minor hibernae uerni solacia damni.

conperit ut regem Casio se monte tenere,    [470

flectit iter; nec Phoebus adhuc nec carbasa languent.

     iam rapido speculator eques per litora cursu

hospitis aduentu pauidam conpleuerat aulam.

consilii uix tempus erat; tamen omnia monstra

Pellaeae coiere domus, quos inter Acoreus    [475

iam placidus senio fractisque modestior annis

(hunc genuit custos Nili crescentis in arua

Memphis uana sacris; illo cultore deorum

lustra suae Phoebes non unus uixerat Apis)

consilii uox prima fuit, meritumque fidemque    [480

sacraque defuncti iactauit pignora patris.

sed melior suadere malis et nosse tyrannos

ausus Pompeium leto damnare Pothinus

'ius et fas multos faciunt, Ptolemaee, nocentes;

dat poenas laudata fides, cum sustinet' inquit    [485

'quos fortuna premit. fatis accede deisque,

et cole felices, miseros fuge. sidera terra

ut distant et flamma mari, sic utile recto.

sceptrorum uis tota perit, si pendere iusta

incipit, euertitque arces respectus honesti.    [ 490

libertas scelerum est quae regna inuisa tuetur

sublatusque modus gladiis. facere omnia saeue

non inpune licet, nisi cum facis. exeat aula

qui uolt esse pius. uirtus et summa potestas

non coeunt; semper metuet quem saeua pudebunt.    [495

non inpune tuos Magnus contempserit annos,

qui te nec uictos arcere a litore nostro

posse putat. neu nos sceptris priuauerit hospes

pignora sunt propiora tibi: Nilumque Pharonque,

si regnare piget, damnatae redde sorori.    [500

Aegypton certe Latiis tueamur ab armis.

quidquid non fuerit Magni dum bella geruntur,

nec uictoris erit. toto iam pulsus ab orbe,

postquam nulla manet rerum fiducia, quaerit

cum qua gente cadat. rapitur ciuilibus umbris.    [505

nec soceri tantum arma fugit: fugit ora senatus,

cuius Thessalicas saturat pars magna uolucres,

et metuit gentes quas uno in sanguine mixtas

deseruit, regesque timet quorum omnia mersit,

Thessaliaeque reus nulla tellure receptus    [510

sollicitat nostrum, quem nondum perdidit, orbem.

iustior in Magnum nobis, Ptolemaee, querellae

causa data est. quid sepositam semperque quietam

crimine bellorum maculas Pharon, aruaque nostra

uictori suspecta facis? cur sola cadenti    [515

haec placuit tellus, in quam Pharsalica fata

conferres poenasque tuas? iam crimen habemus

purgandum gladio. quod nobis sceptra senatus

te suadente dedit, uotis tua fouimus arma.

hoc ferrum, quod fata iubent proferre, paraui    [520

non tibi, sed uicto; feriam tua uiscera, Magne,

malueram soceri: rapimur quo cuncta feruntur.

tene mihi dubitas an sit uiolare necesse,

cum liceat? quae te nostri fiducia regni

huc agit, infelix? populum non cernis inermem    [525

aruaque uix refugo fodientem mollia Nilo?

metiri sua regna decet uiresque fateri.

tu, Ptolemaee, potes Magni fulcire ruinam,

sub qua Roma iacet? bustum cineresque mouere

Thessalicos audes bellumque in regna uocare?    [530

ante aciem Emathiam nullis accessimus armis:

Pompei nunc castra placent, quae deserit orbis?

nunc uictoris opes et cognita fata lacessis?

aduersis non desse decet, sed laeta secutos:

nulla fides umquam miseros elegit amicos.'    [535

     adsensere omnes sceleri. laetatur honore

rex puer insueto, quod iam sibi tanta iubere

permittant famuli. sceleri delectus Achillas,

perfida qua tellus Casiis excurrit harenis

et uada testantur iunctas Aegyptia Syrtes,    [540

exiguam sociis monstri gladiisque carinam

instruit. o superi, Nilusne et barbara Memphis

et Pelusiaci tam mollis turba Canopi

hos animos? sic fata premunt ciuilia mundum?

sic Romana iacent? ullusne in cladibus istis    [545

est locus Aegypto Phariusque admittitur ensis?

hanc certe seruate fidem, ciuilia bella:

cognatas praestate manus externaque monstra

pellite, si meruit tam claro nomine Magnus

Caesaris esse nefas. tanti, Ptolemaee, ruinam    [550

nominis haut metuis, caeloque tonante profanas

inseruisse manus, inpure ac semiuir, audes?

non domitor mundi nec ter Capitolia curru

inuectus regumque potens uindexque senatus

uictorisque gener, Phario satis esse tyranno    [555

quod poterat, Romanus erat: quid uiscera nostra

scrutaris gladio? nescis, puer inprobe, nescis

quo tua sit fortuna loco: iam iure sine ullo

Nili sceptra tenes; cecidit ciuilibus armis

qui tibi regna dedit. iam uento uela negarat    [560

Magnus et auxilio remorum infanda petebat

litora; quem contra non longa uecta biremi

appulerat scelerata manus, Magnoque patere

fingens regna Phari celsae de puppe carinae

in paruam iubet ire ratem, litusque malignum    [565

incusat bimaremque uadis frangentibus aestum,

qui uetet externas terris adpellere classes.

quod nisi fatorum leges intentaque iussu

ordinis aeterni miserae uicinia mortis

damnatum leto traherent ad litora Magnum,    [570

non ulli comitum sceleris praesagia derant:

quippe, fides si pura foret, si regia Magno

sceptrorum auctori uera pietate pateret,

uenturum tota Pharium cum classe tyrannum.

sed cedit fatis classemque relinquere iussus    [ 575

obsequitur, letumque iuuat praeferre timori.

ibat in hostilem praeceps Cornelia puppem,

hoc magis inpatiens egresso desse marito

quod metuit clades. 'remane, temeraria coniunx,

et tu, nate, precor, longeque a litore casus    [580

expectate meos et in hac ceruice tyranni

explorate fidem' dixit. sed surda uetanti

tendebat geminas amens Cornelia palmas.

'quo sine me crudelis abis? iterumne relinquor,

Thessalicis summota malis? numquam omine laeto    [585

distrahimur miseri. poteras non flectere puppem,

cum fugeres alto, latebrisque relinquere Lesbi,

omnibus a terris si nos arcere parabas.

an tantum in fluctus placeo comes?' haec ubi frustra

effudit, prima pendet tamen anxia puppe,    [590

attonitoque metu nec quoquam auertere uisus

nec Magnum spectare potest. stetit anxia classis

ad ducis euentum, metuens non arma nefasque

sed ne summissis precibus Pompeius adoret

sceptra sua donata manu. transire parantem    [595

Romanus Pharia miles de puppe salutat

Septimius, qui, pro superum pudor, arma satelles

regia gestabat posito deformia pilo,

inmanis uiolentus atrox nullaque ferarum

mitior in caedes. quis non, Fortuna, putasset    [600

parcere te populis, quod bello haec dextra uacaret

Thessaliaque procul tam noxia tela fugasses?

disponis gladios, nequo non fiat in orbe,

heu, facinus ciuile tibi. uictoribus ipsis

dedecus et numquam superum caritura pudore    [605

fabula, Romanus regi sic paruit ensis,

Pellaeusque puer gladio tibi colla recidit,

Magne, tuo. qua posteritas in saecula mittet

Septimium fama? scelus hoc quo nomine dicent

qui Bruti dixere nefas? iam uenerat horae    [610

terminus extremae, Phariamque ablatus in alnum

perdiderat iam iura sui. tum stringere ferrum

regia monstra parant. ut uidit comminus ensis,

inuoluit uoltus atque, indignatus apertum

fortunae praebere, caput; tum lumina pressit    [615

continuitque animam, nequas effundere uoces

uellet et aeternam fletu corrumpere famam.

sed, postquam mucrone latus funestus Achillas

perfodit, nullo gemitu consensit ad ictum

respexitque nefas, seruatque inmobile corpus,    [620

seque probat moriens atque haec in pectore uoluit:

'saecula Romanos numquam tacitura labores

attendunt, aeuumque sequens speculatur ab omni

orbe ratem Phariamque fidem: nunc consule famae.

fata tibi longae fluxerunt prospera uitae:    [625

ignorant populi, si non in morte probaris,

an scieris aduersa pati. ne cede pudori

auctoremque dole fati: quacumque feriris,

crede manum soceri. spargant lacerentque licebit,

sum tamen, o superi, felix, nullique potestas    [630

hoc auferre deo. mutantur prospera uita,

non fit morte miser. uidet hanc Cornelia caedem

Pompeiusque meus: tanto patientius, oro,

claude, dolor, gemitus: gnatus coniunxque peremptum,

si mirantur, amant.' talis custodia Magno    [635

mentis erat, ius hoc animi morientis habebat.

     at non tam patiens Cornelia cernere saeuum,

quam perferre, nefas miserandis aethera conplet

uocibus. 'o coniunx, ego te scelerata peremi:

letiferae tibi causa morae fuit auia Lesbos,    [640

et prior in Nili peruenit litora Caesar.

nam cui ius alii sceleris? sed, quisquis, in istud

a superis inmisse caput, uel Caesaris irae

uel tibi prospiciens, nescis, crudelis, ubi ipsa

uiscera sint Magni: properas atque ingeris ictus    [645

qua uotum est uicto. poenas non morte minores

pendat et ante meum uideat caput. haud ego culpa

libera bellorum, quae matrum sola per undas

et per castra comes nullis absterrita fatis

uictum, quod reges etiam timuere, recepi.    [650

hoc merui, coniunx, in tuta puppe relinqui?

perfide, parcebas? te fata extrema petente

uita digna fui? moriar, nec munere regis.

aut mihi praecipitem, nautae, permittite saltum,

aut laqueum collo tortosque aptare rudentes,    [655

aut aliquis Magno dignus comes exigat ensem.

Pompeio praestare potest quod Caesaris armis

inputet. o saeui, properantem in fata tenetis?

uiuis adhuc, coniunx, et iam Cornelia non est

iuris, Magne, sui: prohibent accersere mortem;    [660

seruor uictori.' sic fata interque suorum

lapsa manus rapitur trepida fugiente carina.

     at, Magni cum terga sonent et pectora ferro,

permansisse decus sacrae uenerabile formae

iratamque deis faciem, nil ultima mortis    [665

ex habitu uoltuque uiri mutasse fatentur

qui lacerum uidere caput. nam saeuus in ipso

Septimius sceleris maius scelus inuenit actu,

ac retegit sacros scisso uelamine uoltus

semianimis Magni spirantiaque occupat ora    [670

collaque in obliquo ponit languentia transtro.

tunc neruos uenasque secat nodosaque frangit

ossa diu: nondum artis erat caput ense rotare.

at, postquam trunco ceruix abscisa recessit,

uindicat hoc Pharius, dextra gestare, satelles.    [675

degener atque operae miles Romane secundae,

Pompei diro sacrum caput ense recidis,

ut non ipse feras? o summi fata pudoris!

inpius ut Magnum nosset puer, illa uerenda

regibus hirta coma et generosa fronte decora    [ 680

caesaries conprensa manu est, Pharioque ueruto,

dum uiuunt uoltus atque os in murmura pulsant

singultus animae, dum lumina nuda rigescunt,

suffixum caput est, quo numquam bella iubente

pax fuit; hoc leges Campumque et rostra mouebat,    [685

hac facie, Fortuna, tibi, Romana, placebas.

nec satis infando fuit hoc uidisse tyranno:

uolt sceleris superesse fidem. tunc arte nefanda

summota est capiti tabes, raptoque cerebro

adsiccata cutis, putrisque effluxit ab alto    [690

umor, et infuso facies solidata ueneno est.

     ultima Lageae stirpis perituraque proles,

degener incestae sceptris cessure sorori,

cum tibi sacrato Macedon seruetur in antro

et regum cineres extructo monte quiescant,    [695

cum Ptolemaeorum manes seriemque pudendam

pyramides claudant indignaque Mausolea,

litora Pompeium feriunt, truncusque uadosis

huc illuc iactatur aquis. adeone molesta

totum cura fuit socero seruare cadauer?    [700

hac Fortuna fide Magni tam prospera fata

pertulit, hac illum summo de culmine rerum

morte petit cladesque omnis exegit in uno

saeua die quibus inmunes tot praestitit annos,

Pompeiusque fuit qui numquam mixta uideret    [ 705

laeta malis, felix nullo turbante deorum

et nullo parcente miser; semel inpulit illum

dilata Fortuna manu. pulsatur harenis,

carpitur in scopulis hausto per uolnera fluctu,

ludibrium pelagi, nullaque manente figura    [710

una nota est Magno capitis iactura reuolsi.

     ante tamen Pharias uictor quam tangat harenas

Pompeio raptim tumulum fortuna parauit,

ne iaceat nullo uel ne meliore sepulchro.

e latebris pauidus decurrit ad aequora Cordus.    [715

quaestor ab Icario Cinyreae litore Cypri

infaustus Magni fuerat comes. ille per umbras

ausus ferre gradum uictum pietate timorem

conpulit ut mediis quaesitum corpus in undis

duceret ad terram traheretque in litora Magnum.    [720

lucis maesta parum per densas Cynthia nubes

praebebat, cano sed discolor aequore truncus

conspicitur. tenet ille ducem conplexibus artis

eripiente mari; tunc uictus pondere tanto

expectat fluctus pelagoque iuuante cadauer    [725

inpellit. postquam sicco iam litore sedit,

incubuit Magno lacrimasque effudit in omne

uolnus, et ad superos obscuraque sidera fatur

'non pretiosa petit cumulato ture sepulchra

Pompeius, Fortuna, tuus, non pinguis ad astra    [730

ut ferat e membris Eoos fumus odores,

ut Romana suum gestent pia colla parentem,

praeferat ut ueteres feralis pompa triumphos,

ut resonent tristi cantu fora, totus ut ignes

proiectis maerens exercitus ambiat armis.    [735

da uilem Magno plebei funeris arcam

quae lacerum corpus siccos effundat in ignes;

robora non desint misero nec sordidus ustor.

sit satis, o superi, quod non Cornelia fuso

crine iacet subicique facem conplexa maritum    [740

imperat, extremo sed abest a munere busti

infelix coniunx nec adhuc a litore longe est.'

sic fatus paruos iuuenis procul aspicit ignes

corpus uile suis nullo custode cremantis.

inde rapit flammas semustaque robora membris    [745

subducit. 'quaecumque es,' ait 'neclecta nec ulli

cara tuo sed Pompeio felicior umbra,

quod iam conpositum uiolat manus hospita bustum,

da ueniam: siquid sensus post fata relictumst,

cedis et ipsa rogo paterisque haec damna sepulchri,    [750

teque pudet sparsis Pompei manibus uri.'

sic fatus plenusque sinus ardente fauilla

peruolat ad truncum, qui fluctu paene relatus

litore pendebat. summas dimouit harenas

et collecta procul lacerae fragmenta carinae    [755

exigua trepidus posuit scrobe. nobile corpus

robora nulla premunt, nulla strue membra recumbunt:

admotus Magnum, non subditus, accipit ignis.

ille sedens iuxta flammas 'o maxime' dixit

'ductor et Hesperii maiestas nominis una,    [760

si tibi iactatu pelagi, si funere nullo

tristior iste rogus, manes animamque potentem

officiis auerte meis: iniuria fati

hoc fas esse iubet; ne ponti belua quicquam,

ne fera, ne uolucres, ne saeui Caesaris ira    [765

audeat, exiguam, quantum potes, accipe flammam

Romana succense manu. fortuna recursus

si det in Hesperiam, non hac in sede quiescent

tam sacri cineres, sed te Cornelia, Magne,

accipiet nostraque manu transfundet in urnam.    [770

interea paruo signemus litora saxo,

ut nota sit busti; siquis placare peremptum

forte uolet plenos et reddere mortis honores,

inueniat trunci cineres et norit harenas

ad quas, Magne, tuum referat caput.' haec ubi fatus,    [775

excitat inualidas admoto fomite flammas.

carpitur et lentum Magnus destillat in ignem

tabe fouens bustum. sed iam percusserat astra

aurorae praemissa dies: ille ordine rupto

funeris attonitus latebras in litore quaerit.    [780

quam metuis, demens, isto pro crimine poenam

quo te fama loquax omnis accepit in annos?

condita laudabit Magni socer inpius ossa:

i modo securus ueniae fassusque sepulchrum

posce caput. cogit pietas inponere finem    [785

officio. semusta rapit resolutaque nondum

ossa satis neruis et inustis plena medullis

aequorea restinguit aqua congestaque in unum

parua clausit humo. tunc, ne leuis aura retectos

auferret cineres, saxo conpressit harenam,    [790

nautaque ne bustum religato fune moueret

inscripsit sacrum semusto stipite nomen:

'hic situs est Magnus'. placet hoc, Fortuna, sepulchrum

dicere Pompei, quo condi maluit illum

quam terra caruisse socer? temeraria dextra,    [795

cur obicis Magno tumulum manesque uagantis

includis? situs est qua terra extrema refuso

pendet in Oceano; Romanum nomen et omne

imperium Magno tumuli est modus: obrue saxa

crimine plena deum. si tota est Herculis Oete    [800

et iuga tota uacant Bromio Nyseia, quare

unus in Aegypto Magni lapis? omnia Lagi

arua tenere potest, si nullo caespite nomen

haeserit. erremus populi cinerumque tuorum,

Magne, metu nullas Nili calcemus harenas.    [805

quod si tam sacro dignaris nomine saxum

adde actus tantos monimentaque maxuma rerum,

adde trucis Lepidi motus Alpinaque bella

armaque Sertori reuocato consule uicta

et currus quos egit eques, commercia tuta    [810

gentibus et pauidos Cilicas maris, adde subactam

barbariem gentesque uagas et quidquid in Euro

regnorum Boreaque iacet. dic semper ab armis

ciuilem repetisse togam, ter curribus actis

contentum multos patriae donasse triumphos.    [815

quis capit haec tumulus? surgit miserabile bustum

non ullis plenum titulis, non ordine tanto

fastorum; solitumque legi super alta deorum

culmina et extructos spoliis hostilibus arcus

haud procul est ima Pompei nomen harena    [820

depressum tumulo, quod non legat aduena rectus,

quod nisi monstratum Romanus transeat hospes.

     noxia ciuili tellus Aegyptia fato,

haud equidem inmerito Cumanae carmine uatis

cautum, ne Nili Pelusia tangeret ora    [825

Hesperius miles ripasque aestate tumentis.

quid tibi, saeua, precer pro tanto crimine, tellus?

uertat aquas Nilus quo nascitur orbe retentus,

et steriles egeant hibernis imbribus agri,

totaque in Aethiopum putres soluaris harenas.    [830

nos in templa tuam Romana accepimus Isim

semideosque canes et sistra iubentia luctus

et quem tu plangens hominem testaris Osirim;

tu nostros, Aegypte, tenes in puluere manes.

tu quoque, cum saeuo dederis iam templa tyranno,    [835

nondum Pompei cineres, o Roma, petisti;

exul adhuc iacet umbra ducis. si saecula prima

uictoris timuere minas, nunc excipe saltem

ossa tui Magni, si nondum subruta fluctu

inuisa tellure sedent. quis busta timebit?    [840

quis sacris dignam mouisse uerebitur umbram?

imperet hoc nobis utinam scelus et uelit uti

nostro Roma sinu: satis o nimiumque beatus,

si mihi contingat manes transferre reuolsos

Ausoniam, si tale ducis uiolare sepulchrum.    [845

forsitan, aut sulco sterili cum poscere finem

a superis aut Roma uolet feralibus Austris

ignibus aut nimiis aut terrae tecta mouenti,

consilio iussuque deum transibis in urbem,

Magne, tuam, summusque feret tua busta sacerdos.    [850

nam quis ad exustam Cancro torrente Syenen

ibit et imbrifera siccas sub Pliade Thebas

spectator Nili, quis rubri stagna profundi

aut Arabum portus mercis mutator Eoae,

Magne, petet, quem non tumuli uenerabile saxum    [855

et cinis in summis forsan turbatus harenis

auertet manesque tuos placare iubebit

et Casio praeferre Ioui? nil ista nocebunt

famae busta tuae: templis auroque sepultus

uilior umbra fores. nunc est pro numine summo    [860

hoc tumulo Fortuna iacens; augustius aris

uictoris Libyco pulsatur in aequore saxum.

Tarpeis qui saepe deis sua tura negarunt

inclusum Tusco uenerantur caespite fulmen.

proderit hoc olim, quod non mansura futuris    [865

ardua marmoreo surrexit pondere moles.

pulueris exigui sparget non longa uetustas

congeriem, bustumque cadet, mortisque peribunt

argumenta tuae. ueniet felicior aetas

qua sit nulla fides saxum monstrantibus illud;    [870

atque erit Aegyptus populis fortasse nepotum

tam mendax Magni tumulo quam Creta Tonantis.

 

 

Liber IX

At non in Pharia manes iacuere fauilla

nec cinis exiguus tantam conpescuit umbram;

prosiluit busto semustaque membra relinquens

degeneremque rogum sequitur conuexa Tonantis.

qua niger astriferis conectitur axibus aer    [5

quodque patet terras inter lunaeque meatus,

semidei manes habitant, quos ignea uirtus

innocuos uita patientes aetheris imi

fecit et aeternos animam collegit in orbes:

non illuc auro positi nec ture sepulti    [10

perueniunt. illic postquam se lumine uero

inpleuit, stellasque uagas miratus et astra

fixa polis, uidit quanta sub nocte iaceret

nostra dies risitque sui ludibria trunci.

hinc super Emathiae campos et signa cruenti    [15

Caesaris ac sparsas uolitauit in aequore classes,

et scelerum uindex in sancto pectore Bruti

sedit et inuicti posuit se mente Catonis.

     ille, ubi pendebant casus dubiumque manebat

quem dominum mundi facerent ciuilia bella,    [20

oderat et Magnum, quamuis comes isset in arma

auspiciis raptus patriae ductuque senatus;

at post Thessalicas clades iam pectore toto

Pompeianus erat. patriam tutore carentem

excepit, populi trepidantia membra refouit,    [25

ignauis manibus proiectos reddidit enses,

nec regnum cupiens gessit ciuilia bella

nec seruire timens. nil causa fecit in armis

ille sua: totae post Magni funera partes

libertatis erant. quas ne per litora fusas    [30

colligeret rapido uictoria Caesaris actu,

Corcyrae secreta petit ac mille carinis

abstulit Emathiae secum fragmenta ruinae.

quis ratibus tantis fugientia crederet ire

agmina, quis pelagus uictas artasse carinas?    [35

     Dorida tum Malean et apertam Taenaron umbris,

inde Cythera petit, Boreaque urguente carinas

Graia fugit, Dictaea legit cedentibus undis

litora. tunc ausum classi praecludere portus

inpulit ac saeuas meritum Phycunta rapinas    [40

sparsit, et hinc placidis alto delabitur auris

in litus, Palinure, tuum (neque enim aequore tantum

Ausonio monimenta tenes, portusque quietos

testatur Libye Phrygio placuisse magistro),

cum procul ex alto tendentes uela carinae    [45

ancipites tenuere animos, sociosne malorum

an ueherent hostes: praeceps facit omne timendum

uictor, et in nulla non creditur esse carina.

ast illae puppes luctus planctusque ferebant

et mala uel duri lacrimas motura Catonis.    [50

     nam, postquam frustra precibus Cornelia nautas

priuignique fugam tenuit, ne forte repulsus

litoribus Phariis remearet in aequora truncus,

ostenditque rogum non iusti flamma sepulchri,

'ergo indigna fui,' dixit 'Fortuna, marito    [55

accendisse rogum gelidosque effusa per artus

incubuisse uiro, laceros exurere crines

membraque dispersi pelago conponere Magni,

uolneribus cunctis largos infundere fletus,

ossibus et tepida uestes inplere fauilla,    [60

quidquid ab exstincto licuisset tollere busto

in templis sparsura deum. sine funeris ullo

ardet honore rogus; manus hoc Aegyptia forsan

obtulit officium graue manibus. o bene nudi

Crassorum cineres: Pompeio contigit ignis    [ 65

inuidia maiore deum. similisne malorum

sors mihi semper erit? numquam dare iusta licebit

coniugibus? numquam plenas plangemus ad urnas?

quid porro tumulis opus est aut ulla requiris

instrumenta, dolor? non toto in pectore portas,    [70

inpia, Pompeium? non imis haeret imago

uisceribus? quaerat cineres uictura superstes.

nunc tamen, hinc longe qui fulget luce maligna,

ignis adhuc aliquid Phario de litore surgens

ostendit mihi, Magne, tui. iam flamma resedit,    [75

Pompeiumque ferens uanescit solis ad ortus

fumus, et inuisi tendunt mihi carbasa uenti.

linquere, siqua fides, Pelusia litora nolo.    [83

non mihi nunc tellus Pompeio siqua triumphos    [78

uicta dedit, non alta terens Capitolia currus

gratior; elapsus felix de pectore Magnus:

hunc uolumus quem Nilus habet, terraeque nocenti

non haerere queror; crimen commendat harenas.

tu pete bellorum casus et signa per orbem,    [84

Sexte, paterna moue; namque haec mandata reliquit

Pompeius uobis in nostra condita cura:

"me cum fatalis leto damnauerit hora,

excipite, o nati, bellum ciuile, nec umquam,

dum terris aliquis nostra de stirpe manebit,

Caesaribus regnare uacet. uel sceptra uel urbes    [90

libertate sua ualidas inpellite fama

nominis: has uobis partes, haec arma relinquo.

inueniet classes quisquis Pompeius in undas

uenerit, et noster nullis non gentibus heres

bella dabit: tantum indomitos memoresque paterni    [95

iuris habete animos. uni parere decebit,

si faciet partes pro libertate, Catoni."

exsolui tibi, Magne, fidem, mandata peregi;

insidiae ualuere tuae, deceptaque uixi

ne mihi commissas auferrem perfida uoces.    [100

iam nunc te per inane chaos, per Tartara, coniunx,

si sunt ulla, sequar, quam longo tradita leto

incertum est: poenas animae uiuacis ab ipsa

ante feram. potuit cernens tua funera, Magne,

non fugere in mortem: planctu contusa peribit,    [105

effluet in lacrimas: numquam ueniemus ad enses

aut laqueos aut praecipites per inania iactus:

turpe mori post te solo non posse dolore.'

sic ubi fata, caput ferali obduxit amictu

decreuitque pati tenebras puppisque cauernis    [110

delituit, saeuumque arte conplexa dolorem

perfruitur lacrimis et amat pro coniuge luctum.

illam non fluctus stridensque rudentibus Eurus

mouit et exurgens ad summa pericula clamor,

uotaque sollicitis faciens contraria nautis    [115

conposita in mortem iacuit fauitque procellis.

     prima ratem Cypros spumantibus accipit undis;

inde tenens pelagus, sed iam moderatior, Eurus

in Libycas egit sedes et castra Catonis.

tristis, ut in multo mens est praesaga timore,    [120

aspexit patrios comites a litore Magnus

et fratrem; medias praeceps tunc fertur in undas.

'dic ubi sit, germane, parens; stat summa caputque

orbis, an occidimus Romanaque Magnus ad umbras

abstulit?' haec fatur; quem contra talia frater:    [125

'o felix, quem sors alias dispersit in oras

quique nefas audis: oculos, germane, nocentis

spectato genitore fero. non Caesaris armis

occubuit dignoque perit auctore ruinae:

rege sub inpuro Nilotica rura tenente,    [130

hospitii fretus superis et munere tanto

in proauos, cecidit donati uictima regni.

uidi ego magnanimi lacerantes pectora patris,

nec credens Pharium tantum potuisse tyrannum

litore Niliaco socerum iam stare putaui.    [ 135

sed me nec sanguis nec tantum uolnera nostri

adfecere senis, quantum gestata per urbem

ora ducis, quae transfixo sublimia pilo

uidimus: haec fama est oculis uictoris iniqui

seruari, scelerisque fidem quaesisse tyrannum.    [140

nam corpus Phariaene canes auidaeque uolucres

distulerint, an furtiuus, quem uidimus, ignis

soluerit, ignoro. quaecumque iniuria fati

abstulit hos artus, superis haec crimina dono:

seruata de parte queror.' cum talia Magnus    [145

audisset, non in gemitus lacrimasque dolorem

effudit, iustaque furens pietate profatur

'praecipitate rates e sicco litore, nautae;

classis in aduersos erumpat remige uentos.

ite, duces, mecum (nusquam ciuilibus armis    [150

tanta fuit merces) inhumatos condere manes,

sanguine semiuiri Magnum satiare tyranni.

non ego Pellaeas arces adytisque retectum

corpus Alexandri pigra Mareotide mergam?

non mihi pyramidum tumulis euolsus Amasis    [155

atque alii reges Nilo torrente natabunt?

omnia dent poenas nudo tibi, Magne, sepulchra.

euoluam busto iam numen gentibus Isim

et tectum lino spargam per uolgus Osirim

[et sacer in Magni cineres mactabitur Apis]    [160

suppositisque deis uram caput. has mihi poenas

terra dabit: linquam uacuos cultoribus agros,

nec, Nilus cui crescat, erit; solusque tenebis

Aegypton, genitor, populis superisque fugatis.'

dixerat, et classem saeuus rapiebat in undas;    [165

sed Cato laudatam iuuenis conpescuit iram.

     interea totis audito funere Magni

litoribus sonuit percussus planctibus aether,

exemploque carens et nulli cognitus aeuo

luctus erat, mortem populos deflere potentis.    [170

sed magis, ut uisa est lacrimis exhausta, solutas

in uoltus effusa comas, Cornelia puppe

egrediens, rursus geminato uerbere plangunt.

ut primum in sociae peruenit litora terrae,

collegit uestes miserique insignia Magni    [175

armaque et inpressas auro, quas gesserat olim.

exuuias pictasque togas, uelamina summo

ter conspecta Ioui, funestoque intulit igni.

ille fuit miserae Magni cinis. accipit omnis

exemplum pietas, et toto litore busta    [180

surgunt Thessalicis reddentia manibus ignem.

sic, ubi depastis summittere gramina campis

et renouare parans hibernas Apulus herbas

igne fouet terras, simul et Garganus et arua

Volturis et calidi lucent buceta Matini.    [185

non tamen ad Magni peruenit gratius umbras

omne quod in superos audet conuicia uolgus

Pompeiumque deis obicit, quam pauca Catonis

uerba sed a pleno uenientia pectore ueri.

'ciuis obit' inquit 'multum maioribus inpar    [190

nosse modum iuris, sed in hoc tamen utilis aeuo,

cui non ulla fuit iusti reuerentia; salua

libertate potens, et solus plebe parata

priuatus seruire sibi, rectorque senatus,

sed regnantis, erat. nil belli iure poposcit,    [195

quaeque dari uoluit uoluit sibi posse negari.

inmodicas possedit opes, sed plura retentis

intulit. inuasit ferrum, sed ponere norat.

praetulit arma togae, sed pacem armatus amauit.

iuuit sumpta ducem, iuuit dimissa potestas.    [200

casta domus luxuque carens corruptaque numquam

fortuna domini. clarum et uenerabile nomen

gentibus et multum nostrae quod proderat urbi.

olim uera fides Sulla Marioque receptis

libertatis obit: Pompeio rebus adempto    [205

nunc et ficta perit. non iam regnare pudebit,

nec color imperii nec frons erit ulla senatus.

o felix, cui summa dies fuit obuia uicto

et cui quaerendos Pharium scelus obtulit enses.

forsitan in soceri potuisses uiuere regno.    [210

scire mori sors prima uiris, set proxima cogi.

et mihi, si fatis aliena in iura uenimus,

fac talem, Fortuna, Iubam; non deprecor hosti

seruari, dum me seruet ceruice recisa.'

     uocibus his maior, quam si Romana sonarent    [215

rostra ducis laudes, generosam uenit ad umbram

mortis honos. fremit interea discordia uolgi,

castrorum bellique piget post funera Magni;

cum Tarcondimotus linquendi signa Catonis

sustulit. hunc rapta fugientem classe secutus    [220

litus in extremum tali Cato uoce notauit:

'o numquam pacate Cilix, iterumne rapinas

uadis in aequoreas? Magnum fortuna remouit,

iam pelago pirata redis.' tum respicit omnis

in coetu motuque uiros; quorum unus aperta    [225

mente fugae tali conpellat uoce regentem:

'nos, Cato, da ueniam, Pompei duxit in arma,

non belli ciuilis amor, partesque fauore

fecimus. ille iacet quem paci praetulit orbis,

causaque nostra perit: patrios permitte penates    [230

desertamque domum dulcesque reuisere natos.

nam quis erit finis si nec Pharsalia pugnae

nec Pompeius erit? perierunt tempora uitae,

mors eat in tutum; iustas sibi nostra senectus

prospiciat flammas: bellum ciuile sepulchra    [235

uix ducibus praestare potest. non barbara uictos

regna manent, non Armenium mihi saeua minatur

aut Scythicum fortuna iugum: sub iura togati

ciuis eo. quisquis Magno uiuente secundus,

hic mihi primus erit. sacris praestabitur umbris    [240

summus honor; dominum, quam clades cogit, habebo,

nullum, Magne, ducem: te solum in bella secutus

post te fata sequar; nec enim sperare secunda

fas mihi nec liceat. fortuna cuncta tenentur

Caesaris, Emathium sparsit uictoria ferrum;    [245

clausa fides miseris, et toto solus in orbe est

qui uelit ac possit uictis praestare salutem.

Pompeio scelus est bellum ciuile perempto,

quo fuerat uiuente fides. si publica iura,

si semper sequeris patriam, Cato, signa petamus    [250

Romanus quae consul habet.' sic ille profatus

insiluit puppi iuuenum comitante tumultu.

     actum Romanis fuerat de rebus, et omnis

indiga seruitii feruebat litore plebes:

erupere ducis sacro de pectore uoces.    [255

'ergo pari uoto gessisti bella, iuuentus,

tu quoque pro dominis, et Pompeiana fuisti

non Romana manus? quod non in regna laboras,

quod tibi, non ducibus, uiuis morerisque, quod orbem

adquiris nulli, quod iam tibi uincere tutum est,    [260

bella fugis quaerisque iugum ceruice uacanti

et nescis sine rege pati. nunc causa pericli

digna uiris. potuit uestro Pompeius abuti

sanguine: nunc patriae iugulos ensesque negatis,

cum prope libertas? unum fortuna reliquit    [265

iam tribus e dominis. pudeat: plus regia Nili

contulit in leges et Parthi militis arcus.

ite, o degeneres, Ptolemaei munus et arma

spernite. quis uestras ulla putet esse nocentes

caede manus? credet faciles sibi terga dedisse,    [270

credet ab Emathiis primos fugisse Philippis.

uadite securi; meruistis iudice uitam

Caesare non armis, non obsidione subacti.

o famuli turpes, domini post fata prioris

itis ad heredem. cur non maiora mereri    [275

quam uitam ueniamque libet? rapiatur in undas

infelix coniunx Magni prolesque Metelli,

ducite Pompeios, Ptolemaei uincite munus.

nostra quoque inuiso quisquis feret ora tyranno

non parua mercede dabit: sciat ista iuuentus    [280

ceruicis pretio bene se mea signa secutam.

quin agite et magna meritum cum caede parate:

ignauum scelus est tantum fuga.' dixit, et omnes

haud aliter medio reuocauit ab aequore puppes

quam, simul effetas linquunt examina ceras    [285

atque oblita faui non miscent nexibus alas

sed sibi quaeque uolat nec iam degustat amarum

desidiosa thymum, Phrygii sonus increpat aeris,

attonitae posuere fugam studiumque laboris

floriferi repetunt et sparsi mellis amorem:    [290

gaudet in Hyblaeo securus gramine pastor

diuitias seruasse casae. sic uoce Catonis

inculcata uiris iusti patientia Martis.

     iamque actu belli non doctas ferre quietem

constituit mentes serieque agitare laborum.    [295

primum litoreis miles lassatur harenis.

proximus in muros et moenia Cyrenarum

est labor: exclusus nulla se uindicat ira,

poenaque de uictis sola est uicisse Catoni.

inde peti placuit Libyci contermina Mauris    [300

regna Iubae, sed iter mediis natura uetabat

Syrtibus: hanc audax sperat sibi cedere uirtus.

     Syrtes uel, primam mundo natura figuram

cum daret, in dubio pelagi terraeque reliquit

(nam neque subsedit penitus, quo stagna profundi    [305

acciperet, nec se defendit ab aequore tellus,

ambigua sed lege loci iacet inuia sedes,

aequora fracta uadis abruptaque terra profundo,

et post multa sonant proiecti litora fluctus:

sic male deseruit nullosque exegit in usus    [310

hanc partem natura sui); uel plenior alto

olim Syrtis erat pelago penitusque natabat,

sed rapidus Titan ponto sua lumina pascens

aequora subduxit zonae uicina perustae;

et nunc pontus adhuc Phoebo siccante repugnat,    [315

mox, ubi damnosum radios admouerit aeuum,

tellus Syrtis erit; nam iam breuis unda superne

innatat et late periturum deficit aequor.

     ut primum remis actum mare propulit omne

classis onus, densis fremuit niger imbribus Auster.    [320

in sua regna furens temptatum classibus aequor

turbine defendit longeque a Syrtibus undas

egit et inlato confregit litore pontum.

tum, quarum recto deprendit carbasa malo,

eripuit nautis, frustraque rudentibus ausis    [325

uela negare Noto spatium uicere carinae,

atque ultra proram tumuit sinus. omnia siquis

prouidus antemnae suffixit lintea summae,

uincitur et nudis auertitur armamentis.

sors melior classi quae fluctibus incidit altis    [330

et certo iactata mari. quaecumque leuatae

arboribus caesis flatum effudere prementem,

abstulit has liber uentis contraria uoluens

aestus et obnixum uictor detrusit in Austrum.

has uada destituunt, atque interrupta profundo    [335

terra ferit puppes, dubioque obnoxia fato

pars sedet una ratis, pars altera pendet in undis.

tum magis inpactis breuius mare terraque saepe

obuia consurgens: quamuis elisus ab Austro,

saepe tamen cumulos fluctus non uincit harenae.    [340

eminet in tergo pelagi procul omnibus aruis

inuiolatus aqua sicci iam pulueris agger;

stant miseri nautae, terraeque haerente carina

litora nulla uident. sic partem intercipit aequor,

pars ratium maior regimen clauumque secuta est    [345

tuta fuga, nautasque loci sortita peritos

torpentem Tritonos adit inlaesa paludem.

     hanc, ut fama, deus quem toto litore pontus

audit uentosa perflantem marmora concha,

hanc et Pallas amat, patrio quae uertice nata    [350

terrarum primam Libyen (nam proxima caelo est,

ut probat ipse calor) tetigit, stagnique quieta

uoltus uidit aqua posuitque in margine plantas

et se dilecta Tritonida dixit ab unda.

quam iuxta Lethon tacitus praelabitur amnis,    [355

infernis, ut fama, trahens obliuia uenis,

atque, insopiti quondam tutela draconis,

Hesperidum pauper spoliatis frondibus hortus.

inuidus, annoso qui famam derogat aeuo,

qui uates ad uera uocat. fuit aurea silua    [360

diuitiisque graues et fuluo germine rami

uirgineusque chorus, nitidi custodia luci,

et numquam somno damnatus lumina serpens

robora conplexus rutilo curuata metallo.

abstulit arboribus pretium nemorique laborem    [365

Alcides, passusque inopes sine pondere ramos

rettulit Argolico fulgentia poma tyranno.

     his igitur depulsa locis eiectaque classis

Syrtibus haut ultra Garamantidas attigit undas,

sed duce Pompeio Libyae melioris in oris    [370

mansit. at inpatiens uirtus haerere Catonis

audet in ignotas agmen committere gentes

armorum fidens et terra cingere Syrtim.

hoc eadem suadebat hiemps quae clauserat aequor;

et spes imber erat nimios metuentibus ignes,    [375

ut neque sole uiam nec duro frigore saeuam

inde polo Libyes, hinc bruma temperet annus.

atque ingressurus steriles sic fatur harenas:

     'o quibus una salus placuit mea castra secutis

indomita ceruice mori, conponite mentes    [380

ad magnum uirtutis opus summosque labores.

uadimus in campos steriles exustaque mundi,

qua nimius Titan et rarae in fontibus undae,

siccaque letiferis squalent serpentibus arua.

durum iter ad leges patriaeque ruentis amorem.    [385

per mediam Libyen ueniant atque inuia temptent,

siquibus in nullo positum est euadere uoto,

siquibus ire sat est. neque enim mihi fallere quemquam

est animus tectoque metu perducere uolgus.

hi mihi sint comites, quos ipsa pericula ducent,    [ 390

qui me teste pati uel quae tristissima pulchrum

Romanumque putant. at, qui sponsore salutis

miles eget capiturque animae dulcedine, uadat

ad dominum meliore uia. dum primus harenas

ingrediar primusque gradus in puluere ponam,    [395

me aetherius feriat, mihi plena ueneno

occurrat serpens, fatoque pericula uestra

praetemptate meo. sitiat quicumque bibentem

uiderit, aut umbras nemorum quicumque petentem

aestuet, aut equitem peditum praecedere turmas    [400

deficiat: siquo fuerit discrimine notum

dux an miles eam. serpens, sitis, ardor harenae

dulcia uirtuti; gaudet patientia duris;

laetius est, quotiens magno sibi constat, honestum.

sola potest Libye turba praestare malorum    [405

ut deceat fugisse uiros.' sic ille pauentis

incendit uirtute animos et amore laborum,

inreducemque uiam deserto limite carpit;

et sacrum paruo nomen clausura sepulchro

inuasit Libye securi fata Catonis.    [410

     tertia pars rerum Libye, si credere famae

cuncta uelis; at, si uentos caelumque sequaris,

pars erit Europae. nec enim plus litora Nili

quam Scythicus Tanais primis a Gadibus absunt,

unde Europa fugit Libyen et litora flexu    [ 415

Oceano fecere locum; sed maior in unam

orbis abit Asiam. nam, cum communiter istae

effundant Zephyrum, Boreae latus illa sinistrum

contingens dextrumque Noti discedit in ortus

Eurum sola tenens. Libycae quod fertile terraest    [420

uergit in occasus; sed et haec non fontibus ullis

soluitur: Arctoos raris Aquilonibus imbres

accipit et nostris reficit sua rura serenis.

in nullas uitiatur opes; non aere nec auro

excoquitur, nullo glaebarum crimine pura    [425

et penitus terra est. tantum Maurusia genti

robora diuitiae, quarum non nouerat usum,

sed citri contenta comis uiuebat et umbra.

in nemus ignotum nostrae uenere secures,

extremoque epulas mensasque petimus ab orbe.    [430

at, quaecumque uagam Syrtim conplectitur ora

sub nimio proiecta die, uicina perusti

aetheris, exurit messes et puluere Bacchum

enecat et nulla putris radice tenetur.

temperies uitalis abest, et nulla sub illa    [435

cura Iouis terra est; natura deside torpet

orbis et inmotis annum non sentit harenis.

hoc tam segne solum raras tamen exerit herbas,

quas Nasamon, gens dura, legit, qui proxima ponto

nudus rura tenet; quem mundi barbara damnis    [440

Syrtis alit. nam litoreis populator harenis

inminet et nulla portus tangente carina

nouit opes: sic cum toto commercia mundo

naufragiis Nasamones habent. hac ire Catonem

dura iubet uirtus. illic secura iuuentus    [445

uentorum nullasque timens tellure procellas

aequoreos est passa metus. nam litore sicco,

quam pelago, Syrtis uiolentius excipit Austrum,

et terrae magis ille nocens. non montibus ortum

aduersis frangit Libye scopulisque repulsum    [450

dissipat et liquidas e turbine soluit in auras,

nec ruit in siluas annosaque robora torquens

lassatur: patet omne solum, liberque meatu

Aeoliam rabiem totis exercet harenis,

et non imbriferam contorto puluere nubem    [455

in flexum uiolentus agit: pars plurima terrae

tollitur et numquam resoluto uertice pendet.

regna uidet pauper Nasamon errantia uento

discussasque domos, uolitantque a culmine raptae

detecto Garamante casae. non altius ignis    [460

rapta uehit; quantumque licet consurgere fumo

et uiolare diem, tantus tenet aera puluis.

tum quoque Romanum solito uiolentior agmen

adgreditur, nullisque potest consistere miles

instabilis, raptis etiam quas calcat, harenis.    [465

concuteret terras orbemque a sede moueret,

si solida Libye conpage et pondere duro

clauderet exesis Austrum scopulosa cauernis;

sed, quia mobilibus facilis turbatur harenis,

nusquam luctando stabilis manet, imaque tellus    [470

stat, quia summa fugit. galeas et scuta uirorum

pilaque contorsit uiolento spiritus actu

intentusque tulit magni per inania caeli.

illud in extrema forsan longeque remota

prodigium tellure fuit, delapsaque caelo    [475

arma timent gentes hominumque erepta lacertis

a superis demissa putant. sic illa profecto

sacrifico cecidere Numae, quae lecta iuuentus

patricia ceruice mouet: spoliauerat Auster

aut Boreas populos ancilia nostra ferentes.    [480

sic orbem torquente Noto Romana iuuentus

procubuit timuitque rapi; constrinxit amictus

inseruitque manus terrae nec pondere solo

sed nisu iacuit, uix sic inmobilis Austro;

qui super ingentis cumulos inuoluit harenae    [485

atque operit tellure uiros. uix tollere miles

membra ualet multo congestu pulueris haerens.

alligat et stantis adfusae magnus harenae

agger, et inmoti terra surgente tenentur.

saxa tulit penitus discussis proruta muris    [490

effuditque procul miranda sorte malorum:

qui nullas uidere domos uidere ruinas.

iamque iter omne latet nec sunt discrimina terrae:

[ulla nisi aetheriae medio uelut aequore flammae]

sideribus nouere uiam; nec sidera tota    [495

ostendit Libycae finitor circulus orae,

multaque deuexo terrarum margine celat.

utque calor soluit quem torserat aera uentus,

incensusque dies, manant sudoribus artus,

arent ora siti. conspecta est parua maligna    [500

unda procul uena, quam uix e puluere miles

corripiens patulum galeae confudit in orbem

porrexitque duci. squalebant puluere fauces

cunctorum, minimumque tenens dux ipse liquoris

inuidiosus erat. 'mene' inquit 'degener unum    [505

miles in hac turba uacuum uirtute putasti?

usque adeo mollis primisque caloribus inpar

sum uisus? quanto poena tu dignior ista es,

qui populo sitiente bibas!' sic concitus ira

excussit galeam, suffecitque omnibus unda.    [510

     uentum erat ad templum Libycis quod gentibus unum

inculti Garamantes habent. stat sortiger illic

Iuppiter, ut memorant, sed non aut fulmina uibrans

aut similis nostro, sed tortis cornibus Hammon.

non illic Libycae posuerunt ditia gentes    [515

templa, nec Eois splendent donaria gemmis:

quamuis Aethiopum populis Arabumque beatis

gentibus atque Indis unus sit Iuppiter Hammon,

pauper adhuc deus est, nullis uiolata per aeuum

diuitiis delubra tenens, morumque priorum    [520

numen Romano templum defendit ab auro.

esse locis superos testatur silua per omnem

sola uirens Libyen. nam quidquid puluere sicco

separat ardentem tepida Berenicida Lepti

ignorat frondes: solus nemus abstulit Hammon.    [525

siluarum fons causa loco, qui putria terrae

alligat et domitas unda conectit harenas.

hic quoque nil obstat Phoebo, cum cardine summo

stat librata dies; truncum uix protegit arbor,

tam breuis in medium radiis conpellitur umbra.    [ 530

deprensum est hunc esse locum qua circulus alti

solstitii medium signorum percutit orbem.

at tibi, quaecumque es Libyco gens igne dirempta,    [538

in Noton umbra cadit, quae nobis exit in Arcton.

te segnis Cynosura subit, tu sicca profundo

mergi Plaustra putas, nullumque in uertice semper

sidus habes inmune mari; procul axis uterque est,

et fuga signorum medio rapit omnia caelo.

non obliqua meant, nec Tauro Scorpios exit    [533

rectior aut Aries donat sua tempora Librae

aut Astraea iubet lentos descendere Pisces.

par Geminis Chiron, et idem, quod Carcinos ardens,

umidus Aegoceros nec plus Leo tollitur Vrna.

     stabant ante fores populi quos miserat Eos    [544

cornigerique Iouis monitu noua fata petebant;

sed Latio cessere duci, comitesque Catonem

orant exploret Libycum memorata per orbem

numina, de fama tam longi iudicet aeui.

maximus hortator scrutandi uoce deorum

euentus Labienus erat. 'sors obtulit' inquit    [550

'et fortuna uiae tam magni numinis ora

consiliumque dei: tanto duce possumus uti

per Syrtes, bellisque datos cognoscere casus.

nam cui crediderim superos arcana daturos

dicturosque magis, quam sancto, uera, Catoni?    [ 555

certe uita tibi semper derecta supernas

ad leges, sequerisque deum. datur, ecce, loquendi

cum Ioue libertas: inquire in fata nefandi

Caesaris et patriae uenturos excute mores.

iure suo populis uti legumque licebit,    [560

an bellum ciuile perit? tua pectora sacra

uoce reple; durae saltem uirtutis amator

quaere quid est uirtus et posce exemplar honesti.'

     ille deo plenus tacita quem mente gerebat

effudit dignas adytis e pectore uoces.    [565

'quid quaeri, Labiene, iubes? an liber in armis

occubuisse uelim potius quam regna uidere?

an sit uita nihil sed longa an differat aetas?

an noceat uis nulla bono fortunaque perdat

opposita uirtute minas, laudandaque uelle    [570

sit satis et numquam successu crescat honestum?

scimus, et hoc nobis non altius inseret Hammon.

haeremus cuncti superis, temploque tacente

nil facimus non sponte dei; nec uocibus ullis

numen eget, dixitque semel nascentibus auctor    [575

quidquid scire licet. sterilesne elegit harenas

ut caneret paucis, mersitque hoc puluere uerum,

estque dei sedes nisi terra et pontus et aer

et caelum et uirtus? superos quid quaerimus ultra?

Iuppiter est quodcumque uides, quodcumque moueris.    [580

sortilegis egeant dubii semperque futuris

casibus ancipites: me non oracula certum

sed mors certa facit. pauido fortique cadendum est:

hoc satis est dixisse Iouem.' sic ille profatus

seruataque fide templi discedit ab aris    [585

non exploratum populis Hammona relinquens.

     ipse manu sua pila gerit, praecedit anheli

militis ora pedes, monstrat tolerare labores,

non iubet, et nulla uehitur ceruice supinus

carpentoque sedens; somni parcissimus ipse est;    [590

ultimus haustor aquae quam, tandem fonte reperto,

indiga cogatur laticis <s>pectare iuuentus,

stat dum lixa bibat. si ueris magna paratur

fama bonis et si successu nuda remoto

inspicitur uirtus, quidquid laudamus in ullo    [595

maiorum, fortuna fuit. quis Marte secundo,

quis tantum meruit populorum sanguine nomen?

hunc ego per Syrtes Libyaeque extrema triumphum

ducere maluerim, quam ter Capitolia curru

scandere Pompei, quam frangere colla Iugurthae.    [600

ecce parens uerus patriae, dignissimus aris,

Roma, tuis, per quem numquam iurare pudebit

et quem, si steteris umquam ceruice soluta,

nunc, olim, factura deum es. iam spissior ignis,

et plaga, quam nullam superi mortalibus ultra    [605

a medio fecere die, calcatur, et unda

rarior. inuentus mediis fons unus harenis

largus aquae, sed quem serpentum turba tenebat

uix capiente loco; stabant in margine siccae

aspides, in mediis sitiebant dipsades undis.    [610

ductor, ut aspexit perituros fonte relicto,

adloquitur. 'uana specie conterrite leti,

ne dubita, miles, tutos haurire liquores.

noxia serpentum est admixto sanguine pestis;

morsu uirus habent et fatum dente minantur,    [615

pocula morte carent.' dixit, dubiumque uenenum

hausit; et in tota Libyae fons unus harena

ille fuit de quo primus sibi posceret undam.

     cur Libycus tantis exundet pestibus aer

fertilis in mortes, aut quid secreta nocenti    [620

miscuerit natura solo, non cura laborque

noster scire ualet, nisi quod uolgata per orbem

fabula pro uera decepit saecula causa.

finibus extremis Libyes, ubi feruida tellus

accipit Oceanum demisso sole calentem,    [625

squalebant late Phorcynidos arua Medusae,

non nemorum protecta coma, non mollia sulco,

sed dominae uoltu conspectis aspera saxis.

hoc primum natura nocens in corpore saeuas

eduxit pestes; illis e faucibus angues    [630

stridula fuderunt uibratis sibila linguis.

ipsa flagellabant gaudentis colla Medusae,    [633

femineae cui more comae per terga solutae    [ 632

surgunt aduersa subrectae fronte colubrae    [634

uipereumque fluit depexo crine uenenum.

hoc habet infelix, cunctis inpune, Medusa,

quod spectare licet. nam rictus oraque monstri

quis timuit? quem, qui recto se lumine uidit,

passa Medusa mori est? rapuit dubitantia fata

praeuenitque metus; anima periere retenta    [640

membra, nec emissae riguere sub ossibus umbrae.

Eumenidum crines solos mouere furores,

Cerberos Orpheo leniuit sibila cantu,

Amphitryoniades uidit, cum uinceret, hydram:

hoc monstrum timuit genitor numenque secundum    [645

Phorcys aquis Cetoque parens ipsaeque sorores

Gorgones; hoc potuit caelo pelagoque minari

torporem insolitum mundoque obducere terram.

e caelo uolucres subito cum pondere lapsae,

in scopulis haesere ferae, uicina colentes    [650

Aethiopum totae riguerunt marmore gentes.

nullum animal uisus patiens, ipsique retrorsum

effusi faciem uitabant Gorgonos angues.

illa sub Hesperiis stantem Titana columnis

in cautes Atlanta dedit; caeloque timente    [655

olim Phlegraeo stantis serpente gigantas

erexit montes, bellumque inmane deorum

Pallados e medio confecit pectore Gorgon.

quo postquam partu Danaes et diuite nimbo

ortum Parrhasiae uexerunt Persea pinnae    [660

Arcados auctoris citharae liquidaeque palaestrae,

et subitus praepes Cyllenida sustulit harpen,

harpen alterius monstri iam caede rubentem

a Ioue dilectae fuso custode iuuencae,

auxilium uolucri Pallas tulit innuba fratri    [665

pacta caput monstri, terraeque in fine Libyssae

Persea Phoebeos conuerti iussit ad ortus

Gorgonos auerso sulcantem regna uolatu,

et clipeum laeuae fuluo dedit aere nitentem

in quo saxificam iussit spectare Medusam.    [670

quam sopor aeternam tracturus morte quietem

obruit haud totam: uigilat pars magna comarum

defenduntque caput protenti crinibus hydri,

pars iacet in medios uoltus oculisque tenebras

<offundit clausis et somni duplicat umbras.>    [674a

ipsa regit trepidum Pallas, dextraque trementem

Perseos auersi Cyllenida derigit harpen

lata colubriferi rumpens confinia colli.

quos habuit uoltus hamati uolnere ferri

caesa caput Gorgon! quanto spirare ueneno

ora rear quantumque oculos effundere mortis!    [ 680

nec Pallas spectare potest, uoltusque gelassent

Perseos auersi, si non Tritonia densos

sparsisset crines texissetque ora colubris.

aliger in caelum sic rapta Gorgone fugit.

ille quidem pensabat iter propiusque secabat    [685

aera, si medias Europae scinderet urbes:

Pallas frugiferas iussit non laedere terras

et parci populis. quis enim non praepete tanto

aethera respiceret? Zephyro conuertitur ales

itque super Libyen, quae nullo consita cultu    [690

sideribus Phoeboque uacat: premit orbita solis

exuritque solum; nec terra celsior ulla

nox cadit in caelum lunaeque meatibus obstat,

si flexus oblita uagi per recta cucurrit

signa nec in Borean aut in Noton effugit umbram.    [695

illa tamen sterilis tellus fecundaque nulli

arua bono uirus stillantis tabe Medusae

concipiunt dirosque fero de sanguine rores,

quos calor adiuuit putrique incoxit harenae.

     hic quae prima caput mouit de puluere tabes    [700

aspida somniferam tumida ceruice leuauit.

plenior huc sanguis et crassi gutta ueneni

decidit; in nulla plus est serpente coactum.

ipsa caloris egens gelidum non transit in orbem

sponte sua, Niloque tenus metitur harenas;    [705

sed (quis erit nobis lucri pudor?) inde petuntur

huc Libycae mortes et fecimus aspida mercem.

at non stare suum miseris passura cruorem

squamiferos ingens haemorrhois explicat orbes,

natus et ambiguae coleret qui Syrtidos arua    [710

chersydros, tractique uia fumante chelydri,

et semper recto lapsurus limite cenchris:

pluribus ille notis uariatam tinguitur aluum

quam paruis pictus maculis Thebanus ophites.

concolor exustis atque indiscretus harenis    [715

hammodytes, spinaque uagi torquente cerastae,

et scytale sparsis etiamnunc sola pruinis

exuuias positura suas, et torrida dipsas,

et grauis in geminum uergens caput amphisbaena,

et natrix uiolator aquae, iaculique uolucres,    [720

et contentus iter cauda sulcare parias,

oraque distendens auidus fumantia prester,

ossaque dissoluens cum corpore tabificus seps;

sibilaque effundens cunctas terrentia pestes,

ante uenena nocens, late sibi summouet omne    [725

uolgus et in uacua regnat basiliscus harena.

uos quoque, qui cunctis innoxia numina terris

serpitis, aurato nitidi fulgore dracones,

letiferos ardens facit Africa: ducitis altum

aera cum pinnis, armentaque tota secuti    [730

rumpitis ingentes amplexi uerbere tauros;

nec tutus spatio est elephans: datis omnia leto,

nec uobis opus est ad noxia fata ueneno.

     has inter pestes duro Cato milite siccum

emetitur iter, tot tristia fata suorum    [735

insolitasque uidens paruo cum uolnere mortes.

signiferum iuuenem Tyrrheni sanguinis Aulum

torta caput retro dipsas calcata momordit.

uix dolor aut sensus dentis fuit, ipsaque leti

frons caret inuidia nec quicquam plaga minatur.    [740

ecce, subit uirus tacitum, carpitque medullas

ignis edax calidaque incendit uiscera tabe.

ebibit umorem circum uitalia fusum

pestis et in sicco linguam torrere palato

coepit; defessos iret qui sudor in artus    [745

non fuit, atque oculos lacrimarum uena refugit.

non decus imperii, non maesti iura Catonis

ardentem tenuere uirum, ne spargere signa

auderet totisque furens exquireret aruis

quas poscebat aquas sitiens in corde uenenum.    [750

ille uel in Tanain missus Rhodanumque Padumque

arderet Nilumque bibens per rura uagantem.

accessit morti Libye, fatique minorem

famam dipsas habet terris adiuta perustis.

scrutatur uenas penitus squalentis harenae,    [755

nunc redit ad Syrtes et fluctus accipit ore,

aequoreusque placet, sed non et sufficit, umor.

nec sentit fatique genus mortemque ueneni,

sed putat esse sitim; ferroque aperire tumentis

sustinuit uenas atque os inplere cruore.    [760

     iussit signa rapi propere Cato: discere nulli

permissum est hoc posse sitim. sed tristior illo

mors erat ante oculos, miserique in crure Sabelli

seps stetit exiguus; quem flexo dente tenacem

auolsitque manu piloque adfixit harenis.    [765

parua modo serpens, sed qua non ulla cruentae

tantum mortis habet. nam plagae proxima circum

fugit rupta cutis pallentiaque ossa retexit;

iamque sinu laxo nudum sine corpore uolnus.

membra natant sanie, surae fluxere, sine ullo    [770

tegmine poples erat, femorum quoque musculus omnis

liquitur, et nigra destillant inguina tabe.

dissiluit stringens uterum membrana, fluuntque

uiscera; nec, quantus toto de corpore debet,

effluit in terras, saeuum sed membra uenenum    [775

decoquit, in minimum mors contrahit omnia uirus.

quidquid homo est, aperit pestis natura profana:    [ 779

uincula neruorum et laterum textura cauumque    [777

pectus et abstrusum fibris uitalibus omne

morte patet. manant umeri fortesque lacerti,    [780

colla caputque fluunt: calido non ocius Austro

nix resoluta cadit nec solem cera sequetur.

parua loquor, corpus sanie stillasse perustum:

hoc et flamma potest; sed quis rogus abstulit ossa?

haec quoque discedunt, putrisque secuta medullas    [785

nulla manere sinunt rapidi uestigia fati.

Cinyphias inter pestes tibi palma nocendi est:

eripiunt omnes animam, tu sola cadauer.

     ecce, subit facies leto diuersa fluenti.

Nasidium Marsi cultorem torridus agri    [790

percussit prester. illi rubor igneus ora

succendit, tenditque cutem pereunte figura

miscens cuncta tumor; toto iam corpore maior

humanumque egressa modum super omnia membra

efflatur sanies late pollente ueneno;    [795

ipse latet penitus congesto corpore mersus,

nec lorica tenet distenti pectoris auctum.

spumeus accenso non sic exundat aeno

undarum cumulus, nec tantos carbasa Coro

curuauere sinus. tumidos iam non capit artus    [800

informis globus et confuso pondere truncus.

intactum uolucrum rostris epulasque daturum

haud inpune feris non ausi tradere busto

nondum stante modo crescens fugere cadauer.

     sed maiora parant Libycae spectacula pestes.    [805

inpressit dentes haemorrhois aspera Tullo,

magnanimo iuueni miratorique Catonis.

utque solet pariter totis se fundere signis

Corycii pressura croci, sic omnia membra

emisere simul rutilum pro sanguine uirus.    [810

sanguis erant lacrimae; quaecumque foramina nouit

umor, ab his largus manat cruor; ora redundant

et patulae nares; sudor rubet; omnia plenis

membra fluunt uenis; totum est pro uolnere corpus.

     at tibi, Laeue miser, fixus praecordia pressit    [815

Niliaca serpente cruor, nulloque dolore

testatus morsus subita caligine mortem

accipis et socias somno descendis ad umbras.

non tam ueloci corrumpunt pocula leto

stipite quae diro uirgas mentita Sabaeas    [820

toxica fatilegi carpunt matura Saitae.

     ecce, procul saeuos sterili se robore trunci

torsit et inmisit (iaculum uocat Africa) serpens

perque caput Pauli transactaque tempora fugit.

nil ibi uirus agit: rapuit cum uolnere fatum.    [825

deprensum est, quae funda rotat quam lenta uolarent,

quam segnis Scythicae strideret harundinis aer.

     quid prodest miseri basiliscus cuspide Murri

transactus? uelox currit per tela uenenum

inuaditque manum; quam protinus ille retecto    [830

ense ferit totoque semel demittit ab armo,

exemplarque sui spectans miserabile leti

stat tutus pereunte manu. quis fata putarit

scorpion aut uires maturae mortis habere?

ille minax nodis et recto uerbere saeuos    [835

teste tulit caelo uicti decus Orionis.

quis calcare tuas metuat, salpuga, latebras?

et tibi dant Stygiae ius in sua fila sorores.

     sic nec clara dies nec nox dabat atra quietem

suspecta miseris in qua tellure iacebant.    [840

nam neque congestae struxere cubilia frondes

nec culmis creuere tori, sed corpora fatis

expositi uoluuntur humo, calidoque uapore

adliciunt gelidas nocturno frigore pestes,

innocuosque diu rictus torpente ueneno    [845

inter membra fouent. nec, quae mensura uiarum

quisue modus, norunt caelo duce: saepe querentes

'reddite, di,' clamant 'miseris quae fugimus arma,

reddite Thessaliam. patimur cur segnia fata

in gladios iurata manus? pro Caesare pugnant    [850

dipsades et peragunt ciuilia bella cerastae.

ire libet qua zona rubens atque axis inustus

solis equis; iuuat aetheriis ascribere causis

quod peream, caeloque mori. nil, Africa, de te

nec de te, natura, queror: tot monstra ferentem    [855

gentibus ablatum dederas serpentibus orbem,

inpatiensque solum Cereris cultore negato

damnasti atque homines uoluisti desse uenenis.

in loca serpentum nos uenimus: accipe poenas

tu, quisquis superum commercia nostra perosus    [860

hinc torrente plaga, dubiis hinc Syrtibus orbem

abrumpens medio posuisti limite mortes.

per secreta tui bellum ciuile recessus

uadit, et arcani miles tibi conscius orbis

claustra ferit mundi. forsan maiora supersunt    [865

ingressis: coeunt ignes stridentibus undis

et premitur natura poli; set longius istac

nulla iacet tellus, quam fama cognita nobis

tristia regna Iubae. quaeremus forsitan istas

serpentum terras: habet hoc solacia caelum:    [870

uiuit adhuc aliquid. patriae non arua requiro

Europamque alios soles Asiamque uidentem:

qua te parte poli, qua te tellure reliqui,

Africa? Cyrenis etiamnunc bruma rigebat:

exiguane uia legem conuertimus anni?    [875

imus in aduersos axes, euoluimur orbe,

terga damus ferienda Noto; nunc forsitan ipsa est

sub pedibus iam Roma meis. solacia fati

haec petimus: ueniant hostes, Caesarque sequatur

qua fugimus.' sic dura suos patientia questus    [880

exonerat. cogit tantos tolerare labores

summa ducis uirtus, qui nuda fusus harena

excubat atque omni fortunam prouocat hora.

omnibus unus adest fatis; quocumque uocatus

aduolat atque ingens meritum maiusque salute    [885

contulit, in letum uires; puduitque gementem

illo teste mori. quod ius habuisset in ipsum

ulla lues? casus alieno in pectore uincit

spectatorque docet magnos nil posse dolores.

     uix miseris serum tanto lassata periclo    [890

auxilium Fortuna dedit. gens unica terras

incolit a saeuo serpentum innoxia morsu,

Marmaridae Psylli. par lingua potentibus herbis,

ipse cruor tutus nullumque admittere uirus

uel cantu cessante potens. natura locorum    [ 895

iussit ut inmunes mixtis serpentibus essent.

profuit in mediis sedem posuisse uenenis.

pax illis cum morte data est. fiducia tanta est

sanguinis, in terras paruus cum decidit infans,

nequa sit externae Veneris mixtura timentes    [900

letifica dubios explorant aspide partus.

utque Iouis uolucer, calido cum protulit ouo

inplumis natos, solis conuertit ad ortus:

qui potuere pati radios et lumine recto

sustinuere diem, caeli seruantur in usus,    [905

qui Phoebo cessere, iacent: sic pignora gentis

Psyllus habet, siquis tactos non horruit angues,

siquis donatis lusit serpentibus infans.

nec solum gens illa sua contenta salute

excubat hospitibus, contraque nocentia monstra    [910

Psyllus adest populis. qui tum Romana secutus

signa, simul iussit statui tentoria ductor,

primum, quas ualli spatium conprendit, harenas

expurgat cantu uerbisque fugantibus angues.

ultima castrorum medicatus circumit ignis.    [915

hic ebulum stridet peregrinaque galbana sudant,

et tamarix non laeta comas Eoaque costos

et panacea potens et Thessala centaurea

peucedanonque sonant flammis Erycinaque thapsos,

et larices fumoque grauem serpentibus urunt    [920

habrotonum et longe nascentis cornua cerui.

sic nox tuta uiris. at, siquis peste diurna

fata trahit, tunc sunt magicae miracula gentis

Psyllorumque ingens et rapti pugna ueneni.

nam primum tacta designat membra saliua,    [925

quae cohibet uirus retinetque in uolnere pestem;

plurima tunc uoluit spumanti carmina lingua

murmure continuo, nec dat suspiria cursus

uolneris aut minimum patiuntur fata tacere.

saepe quidem pestis nigris inserta medullis    [930

excantata fugit; sed, siquod tardius audit

uirus et elicitum iussumque exire repugnat,

tum super incumbens pallentia uolnera lambit

ore uenena trahens et siccat dentibus artus,

extractamque potens gelido de corpore mortem    [935

expuit; et cuius morsus superauerit anguis

iam promptum Psyllis uel gustu nosse ueneni.

     hoc igitur tandem leuior Romana iuuentus

auxilio late squalentibus errat in aruis.

bis positis Phoebe flammis, bis luce recepta    [940

uidit hareniuagum surgens fugiensque Catonem.

iamque illi magis atque magis durescere puluis

coepit et in terram Libye spissata redire,

iamque procul rarae nemorum se tollere frondes,

surgere congesto non culta mapalia culmo.    [ 945

quanta dedit miseris melioris gaudia terrae

cum primum saeuos contra uidere leones!

proxima Leptis erat, cuius statione quieta

exegere hiemem nimbis flammisque carentem.

     Caesar, ut Emathia satiatus clade recessit,    [950

cetera curarum proiecit pondera soli

intentus genero; cuius uestigia frustra

terris sparsa legens fama duce tendit in undas,

Threiciasque legit fauces et amore notatum

aequor et Heroas lacrimoso litore turres,    [955

qua pelago nomen Nepheleias abstulit Helle.

non Asiam breuioris aquae disterminat usquam

fluctus ab Europa, quamuis Byzantion arto

Pontus et ostriferam dirimat Calchedona cursu,

Euxinumque ferens paruo ruat ore Propontis.    [960

Sigeasque petit famae mirator harenas

et Simoentis aquas et Graio nobile busto

Rhoetion et multum debentis uatibus umbras.

circumit exustae nomen memorabile Troiae

magnaque Phoebei quaerit uestigia muri.    [965

iam siluae steriles et putres robore trunci

Assaraci pressere domos et templa deorum

iam lassa radice tenent, ac tota teguntur

Pergama dumetis: etiam periere ruinae.

aspicit Hesiones scopulos siluaque latentis    [ 970

Anchisae thalamos; quo iudex sederit antro,

unde puer raptus caelo, quo uertice Nais

luxerit Oenone: nullum est sine nomine saxum.

inscius in sicco serpentem puluere riuum

transierat, qui Xanthus erat. securus in alto    [975

gramine ponebat gressus: Phryx incola manes

Hectoreos calcare uetat. discussa iacebant

saxa nec ullius faciem seruantia sacri:

'Herceas' monstrator ait 'non respicis aras?'

     o sacer et magnus uatum labor! omnia fato    [980

eripis et populis donas mortalibus aeuum.

inuidia sacrae, Caesar, ne tangere famae;

nam, siquid Latiis fas est promittere Musis,

quantum Zmyrnaei durabunt uatis honores,

uenturi me teque legent; Pharsalia nostra    [985

uiuet, et a nullo tenebris damnabimur aeuo.

     ut ducis inpleuit uisus ueneranda uetustas,

erexit subitas congestu caespitis aras

uotaque turicremos non inrita fudit in ignes.

'di cinerum, Phrygias colitis quicumque ruinas,    [990

Aeneaeque mei, quos nunc Lauinia sedes

seruat et Alba, lares, et quorum lucet in aris

ignis adhuc Phrygius, nullique aspecta uirorum

Pallas, in abstruso pignus memorabile templo,

gentis Iuleae uestris clarissimus aris    [995

dat pia tura nepos et uos in sede priore

rite uocat. date felices in cetera cursus,

restituam populos; grata uice moenia reddent

Ausonidae Phrygibus, Romanaque Pergama surgent.'

sic fatus repetit classes et tota secundis    [1000

uela dedit Coris, auidusque urguente procella

Iliacas pensare moras Asiamque potentem

praeuehitur pelagoque Rhodon spumante relinquit.

septima nox Zephyro numquam laxante rudentes

ostendit Phariis Aegyptia litora flammis.    [1005

sed prius orta dies nocturnam lampada texit

quam tutas intraret aquas. ibi plena tumultu

litora et incerto turbatas murmure uoces

accipit, ac dubiis ueritus se credere regnis

abstinuit tellure rates. sed dira satelles    [1010

regis dona ferens medium prouectus in aequor

colla gerit Magni Phario uelamine tecta

ac prius infanda commendat crimina uoce.

'terrarum domitor, Romanae maxime gentis,

et, quod adhuc nescis, genero secure perempto,    [1015

rex tibi Pellaeus belli pelagique labores

donat et Emathiis quod solum defuit armis

exhibet. absenti bellum ciuile peractum est:

Thessalicas quaerens Magnus reparare ruinas

ense iacet nostro. tanto te pignore, Caesar,    [1020

emimus; hoc tecum percussum est sanguine foedus.

accipe regna Phari nullo quaesita cruore,

accipe Niliaci ius gurgitis, accipe quidquid

pro Magni ceruice dares; dignumque clientem

castris crede tuis cui tantum fata licere    [1025

in generum uoluere tuum. nec uile putaris

hoc meritum, facili nobis quod caede peractum est.

hospes auitus erat, depulso sceptra parenti

reddiderat. quid plura feram? tu nomina tanto

inuenies operi, uel famam consule mundi.    [1030

si scelus est, plus te nobis debere fateris,

quod scelus hoc non ipse facis.' sic fatus opertum

detexit tenuitque caput. iam languida morte

effigies habitum noti mutauerat oris.

non primo Caesar damnauit munera uisu    [1035

auertitque oculos; uoltus, dum crederet, haesit;

utque fidem uidit sceleris tutumque putauit

iam bonus esse socer, lacrimas non sponte cadentis

effudit gemitusque expressit pectore laeto,

non aliter manifesta potens abscondere mentis    [1040

gaudia quam lacrimis, meritumque inmane tyranni

destruit et generi mauolt lugere reuolsum

quam debere caput. qui duro membra senatus

calcarat uoltu, qui sicco lumine campos

uiderat Emathios, uni tibi, Magne, negare    [1045

non audet gemitus. o sors durissima fati!

huncine tu, Caesar, scelerato Marte petisti

qui tibi flendus erat? nunc mixti foedera tangunt

te generis? nunc gnata iubet maerere neposque?

credis apud populos Pompei nomen amantis    [1050

hoc castris prodesse tuis? fortasse tyranni

tangeris inuidia, captique in uiscera Magni

hoc alii licuisse doles, quererisque perisse

uindictam belli raptumque e iure superbi

uictoris generum. quisquis te flere coegit    [1055

impetus, a uera longe pietate recessit.

scilicet hoc animo terras atque aequora lustras,

necubi suppressus pereat gener. o bene rapta

arbitrio mors ista tuo! quam magna remisit

crimina Romano tristis fortuna pudori,    [1060

quod te non passa est misereri, perfide, Magni

uiuentis! nec non his fallere uocibus audet

adquiritque fidem simulati fronte doloris:

     'aufer ab aspectu nostro funesta, satelles,

regis dona tui. peius de Caesare uestrum    [1065

quam de Pompeio meruit scelus; unica belli

praemia ciuilis, uictis donare salutem,

perdidimus. quod si Phario germana tyranno

non inuisa foret, potuissem reddere regi

quod meruit, fratrique tuum pro munere tali    [1070

misissem, Cleopatra, caput. secreta quid arma

mouit et inseruit nostro sua tela labori?

ergo in Thessalicis Pellaeo fecimus aruis

ius gladio? uestris quaesita licentia regnis?

non tuleram Magnum mecum Romana regentem:    [1075

te, Ptolemaee, feram? frustra ciuilibus armis

miscuimus gentes, siqua est hoc orbe potestas

altera quam Caesar, si tellus ulla duorum est.

uertissem Latias a uestro litore proras:

famae cura uetat, ne non damnasse cruentam    [1080

sed uidear timuisse Pharon. nec fallere uosmet

credite uictorem: nobis quoque tale paratum

litoris hospitium; ne sic mea colla gerantur

Thessaliae fortuna facit. maiore profecto

quam metui poterat discrimine gessimus arma:    [1085

exilium generique minas Romamque timebam:

poena fugae Ptolemaeus erat. sed parcimus annis

donamusque nefas. sciat hac pro caede tyrannus

nil uenia plus posse dari. uos condite busto

tanti colla ducis, sed non ut crimina solum    [1090

uestra tegat tellus: iusto date tura sepulchro

et placate caput cineresque in litore fusos

colligite atque unam sparsis date manibus urnam.

sentiat aduentum soceri uocesque querentis

audiat umbra pias. dum nobis omnia praefert,    [1095

dum uitam Phario mauolt debere clienti,

laeta dies rapta est populis, concordia mundo

nostra perit. caruere deis mea uota secundis,

ut te conplexus positis felicibus armis

adfectus a te ueteres uitamque rogarem,    [1100

Magne, tuam dignaque satis mercede laborum

contentus par esse tibi. tunc pace fideli

fecissem ut uictus posses ignoscere diuis,

fecisses ut Roma mihi.' nec talia fatus

inuenit fletus comitem nec turba querenti    [1105

credidit: abscondunt gemitus et pectora laeta

fronte tegunt, hilaresque nefas spectare cruentum,

o bona libertas, cum Caesar lugeat, audent.

 

 

Liber X

Vt primum terras Pompei colla secutus

attigit et diras calcauit Caesar harenas,

pugnauit fortuna ducis fatumque nocentis

Aegypti, regnum Lagi Romana sub arma

iret, an eriperet mundo Memphiticus ensis    [5

uictoris uictique caput. tua profuit umbra,

Magne, tui socerum rapuere a sanguine manes,

ne populus post te Nilum Romanus amaret.

inde Paraetoniam fertur securus in urbem

pignore tam saeui sceleris sua signa secutam.    [10

sed fremitu uolgi fasces et iura querentis

inferri Romana suis discordia sensit

pectora et ancipites animos, Magnumque perisse

non sibi. tum uoltu semper celante pauorem

intrepidus superum sedes et templa uetusti    [15

numinis antiquas Macetum testantia uires

circumit, et nulla captus dulcedine rerum,

non auro cultuque deum, non moenibus urbis,

effossum tumulis cupide descendit in antrum.

illic Pellaei proles uaesana Philippi,    [20

felix praedo, iacet, terrarum uindice fato

raptus: sacratis totum spargenda per orbem

membra uiri posuere adytis; fortuna pepercit

manibus, et regni durauit ad ultima fatum.

nam sibi libertas umquam si redderet orbem    [25

ludibrio seruatus erat, non utile mundo

editus exemplum, terras tot posse sub uno

esse uiro. Macetum fines latebrasque suorum

deseruit uictasque patri despexit Athenas,

perque Asiae populos fatis urguentibus actus    [30

humana cum strage ruit gladiumque per omnis

exegit gentes, ignotos miscuit amnes

Persarum Euphraten, Indorum sanguine Gangen,

terrarum fatale malum fulmenque quod omnis

percuteret pariter populos et sidus iniquum    [35

gentibus. Oceano classes inferre parabat

exteriore mari. non illi flamma nec undae

nec sterilis Libye nec Syrticus obstitit Hammon.

isset in occasus mundi deuexa secutus

ambissetque polos Nilumque a fonte bibisset:    [40

occurrit suprema dies, naturaque solum

hunc potuit finem uaesano ponere regi;

qui secum inuidia, quo totum ceperat orbem,

abstulit imperium, nulloque herede relicto

totius fati lacerandas praebuit urbes.    [45

sed cecidit Babylone sua Parthoque uerendus.

pro pudor, Eoi propius timuere sarisas

quam nunc pila timent populi. licet usque sub Arcton

regnemus Zephyrique domos terrasque premamus

flagrantis post terga Noti, cedemus in ortus    [50

Arsacidum domino. non felix Parthia Crassis

exiguae secura fuit prouincia Pellae.

     iam Pelusiaco ueniens a gurgite Nili

rex puer inbellis populi sedauerat iras,

obside quo pacis Pellaea tutus in aula    [55

Caesar erat, cum se parua Cleopatra biremi

corrupto custode Phari laxare catenas

intulit Emathiis ignaro Caesare tectis,

dedecus Aegypti, Latii feralis Erinys,

Romano non casta malo. quantum inpulit Argos    [60

Iliacasque domos facie Spartana nocenti,

Hesperios auxit tantum Cleopatra furores.

terruit illa suo, si fas, Capitolia sistro

et Romana petit inbelli signa Canopo

Caesare captiuo Pharios ductura triumphos;    [65

Leucadioque fuit dubius sub gurgite casus,

an mundum ne nostra quidem matrona teneret.

hoc animi nox illa dedit quae prima cubili

miscuit incestam ducibus Ptolemaida nostris.

quis tibi uaesani ueniam non donet amoris,    [70

Antoni, durum cum Caesaris hauserit ignis

pectus? et in media rabie medioque furore

et Pompeianis habitata manibus aula

sanguine Thessalicae cladis perfusus adulter

admisit Venerem curis, et miscuit armis    [75

inlicitosque toros et non ex coniuge partus.

pro pudor, oblitus Magni tibi, Iulia, fratres

obscaena de matre dedit, partesque fugatas

passus in extremis Libyae coalescere regnis

tempora Niliaco turpis dependit amori,    [80

dum donare Pharon, dum non sibi uincere mauolt.

quem formae confisa suae Cleopatra sine ullis

tristis adit lacrimis, simulatum compta dolorem

qua decuit, ueluti laceros dispersa capillos,

et sic orsa loqui: 'siqua est, o maxime Caesar,    [85

nobilitas, Pharii proles clarissima Lagi,

exul in aeternum sceptris depulsa paternis,

ni tua restituit ueteri me dextera fato,

conplector regina pedes. tu gentibus aequum

sidus ades nostris. non urbes prima tenebo    [90

femina Niliacas: nullo discrimine sexus

reginam scit ferre Pharos. lege summa perempti

uerba patris, qui iura mihi communia regni

et thalamos cum fratre dedit. puer ipse sororem,

sit modo liber, amat; sed habet sub iure Pothini    [95

adfectus ensesque suos. nil ipsa paterni

iuris inire peto: culpa tantoque pudore

solue domum, remoue funesta satellitis arma

et regem regnare iube. quantosne tumores

mente gerit famulus! Magni ceruice reuolsa    [100

iam tibi, sed procul hoc auertant fata, minatur.

sat fuit indignum, Caesar, mundoque tibique

Pompeium facinus meritumque fuisse Pothini.'

     nequiquam duras temptasset Caesaris aures:

uoltus adest precibus faciesque incesta perorat.    [105

exigit infandam corrupto iudice noctem.

pax ubi parta ducis donisque ingentibus empta est,

excepere epulae tantarum gaudia rerum,

explicuitque suos magno Cleopatra tumultu

nondum translatos Romana in saecula luxus.    [110

ipse locus templi, quod uix corruptior aetas

extruat, instar erat, laqueataque tecta ferebant

diuitias crassumque trabes absconderat aurum.

nec summis crustata domus sectisque nitebat

marmoribus, stabatque sibi non segnis achates    [115

purpureusque lapis, totaque effusus in aula

calcabatur onyx; hebenus Mareotica uastos

non operit postes sed stat pro robore uili,

auxilium non forma domus. ebur atria uestit,

et suffecta manu foribus testudinis Indae    [120

terga sedent, crebro maculas distincta zmaragdo.

fulget gemma toris, et iaspide fulua supellex

<stat mensas onerans, uariaque triclinia ueste>    [122a

strata micant, Tyrio cuius pars maxima fuco

cocta diu uirus non uno duxit aeno,

pars auro plumata nitet, pars ignea cocco,    [125

ut mos est Phariis miscendi licia telis.

tum famulae numerus turbae populusque minister.

discolor hos sanguis, alios distinxerat aetas;

haec Libycos, pars tam flauos gerit altera crines

ut nullis Caesar Rheni se dicat in aruis    [130

tam rutilas uidisse comas; pars sanguinis usti

torta caput refugosque gerens a fronte capillos;

nec non infelix ferro mollita iuuentus

atque exsecta uirum: stat contra fortior aetas

uix ulla fuscante tamen lanugine malas.    [135

     discubuere illic reges maiorque potestas

Caesar; et inmodice formam fucata nocentem,

nec sceptris contenta suis nec fratre marito,

plena maris rubri spoliis, colloque comisque

diuitias Cleopatra gerit cultuque laborat.    [140

candida Sidonio perlucent pectora filo,

quod Nilotis acus conpressum pectine Serum

soluit et extenso laxauit stamina uelo.

dentibus hic niueis sectos Atlantide silua

inposuere orbes, quales ad Caesaris ora    [145

nec capto uenere Iuba. pro caecus et amens

ambitione furor, ciuilia bella gerenti

diuitias aperire suas, incendere mentem

hospitis armati. non sit licet ille nefando

Marte paratus opes mundi quaesisse ruina;    [150

pone duces priscos et nomina pauperis aeui

Fabricios Curiosque graues, hic ille recumbat

sordidus Etruscis abductus consul aratris:

optabit patriae talem duxisse triumphum.

     infudere epulas auro, quod terra, quod aer,    [155

quod pelagus Nilusque dedit, quod luxus inani

ambitione furens toto quaesiuit in orbe

non mandante fame; multas uolucresque ferasque

Aegypti posuere deos, manibusque ministrat

Niliacas crystallos aquas, gemmaeque capaces    [160

excepere merum, sed non Mareotidos uuae,

nobile sed paucis senium cui contulit annis

indomitum Meroe cogens spumare Falernum.

accipiunt sertas nardo florente coronas

et numquam fugiente rosa, multumque madenti    [165

infudere comae quod nondum euanuit aura

cinnamon externa nec perdidit aera terrae,

aduectumque recens uicinae messis amomon.

discit opes Caesar spoliati perdere mundi

et gessisse pudet genero cum paupere bellum    [170

et causas Martis Phariis cum gentibus optat.

     postquam epulis Bacchoque modum lassata uoluptas

inposuit, longis Caesar producere noctem

inchoat adloquiis, summaque in sede iacentem

linigerum placidis conpellat Acorea dictis.    [175

'o sacris deuote senex, quodque arguit aetas

non neclecte deis, Phariae primordia gentis

terrarumque situs uolgique edissere mores

et ritus formasque deum; quodcumque uetustis

insculptum est adytis profer, noscique uolentes    [180

prode deos. si Cecropium sua sacra Platona

maiores docuere tui, quis dignior umquam

hoc fuit auditu mundique capacior hospes?

fama quidem generi Pharias me duxit ad urbes,

sed tamen et uestri; media inter proelia semper    [185

stellarum caelique plagis superisque uacaui,

nec meus Eudoxi uincetur fastibus annus.

sed, cum tanta meo uiuat sub pectore uirtus,

tantus amor ueri, nihil est quod noscere malim

quam fluuii causas per saecula tanta latentis    [190

ignotumque caput: spes sit mihi certa uidendi

Niliacos fontes, bellum ciuile relinquam.'

finierat, contraque sacer sic orsus Acoreus:

     'fas mihi magnorum, Caesar, secreta parentum

edere ad hoc aeui populis ignota profanis.    [195

sit pietas aliis miracula tanta silere;

ast ego caelicolis gratum reor ire per omnis

hoc opus et sacras populis notescere leges.

sideribus, quae sola fugam moderantur Olympi

occurruntque polo, diuersa potentia prima    [200

mundi lege data est. sol tempora diuidit aeui,

mutat nocte diem, radiisque potentibus astra

ire uetat cursusque uagos statione moratur;

luna suis uicibus Tethyn terrenaque miscet;

frigida Saturno glacies et zona niualis    [205

cessit; habet uentos incertaque fulmina Mauors;

sub Ioue temperies et numquam turbidus aer;

at fecunda Venus cunctarum semina rerum

possidet; inmensae Cyllenius arbiter undaest.

hunc ubi pars caeli tenuit, qua mixta Leonis    [210

sidera sunt Cancro, rapidos qua Sirius ignes

exerit et uarii mutator circulus anni

Aegoceron Cancrumque tenet, cui subdita Nili

ora latent, quae cum dominus percussit aquarum

igne superiecto, tunc Nilus fonte soluto,    [ 215

exit ut Oceanus lunaribus incrementis,

iussus adest, auctusque suos non ante coartat

quam nox aestiuas a sole receperit horas.

     uana fides ueterum, Nilo, quod crescat in arua,

Aethiopum prodesse niues. non Arctos in illis    [220

montibus aut Boreas. testis tibi sole perusti

ipse color populi calidique uaporibus Austri.

adde quod omne caput fluuii, quodcumque soluta

praecipitat glacies, ingresso uere tumescit

prima tabe niuis: Nilus neque suscitat undas    [225

ante Canis radios nec ripis alligat amnem

ante parem nocti Libra sub iudice Phoebum.

inde etiam leges aliarum nescit aquarum,

nec tumet hibernus, cum longe sole remoto

officiis caret unda suis: dare iussus iniquo    [230

temperiem caelo mediis aestatibus exit

sub torrente plaga, neu terras dissipet ignis

Nilus adest mundo contraque incensa Leonis

ora tumet Cancroque suam torrente Syenen

inploratus adest, nec campos liberat undis    [235

donec in autumnum declinet Phoebus et umbras

extendat Meroe. quis causas reddere possit?

sic iussit natura parens discurrere Nilum,

sic opus est mundo. Zephyros quoque uana uetustas

his ascripsit aquis, quorum stata tempora flatus    [240

continuique dies et in aera longa potestas,

uel quod ab occiduo depellunt nubila caelo

trans Noton et fluuio cogunt incumbere nimbos,

uel quod aquas totiens rumpentis litora Nili

adsiduo feriunt coguntque resistere fluctu:    [245

ille mora cursus aduersique obice ponti

aestuat in campos. sunt qui spiramina terris

esse putent magnosque cauae conpagis hiatus.

commeat hac penitus tacitis discursibus unda

frigore ab Arctoo medium reuocata sub axem,    [250

cum Phoebus pressit Meroen tellusque perusta

illuc duxit aquas; trahitur Gangesque Padusque

per tacitum mundi: tunc omnia flumina Nilus

uno fonte uomens non uno gurgite perfert.

rumor ab Oceano, qui terras alligat omnes,    [255

exundante procul uiolentum erumpere Nilum

aequoreosque sales longo mitescere tractu.

nec non Oceano pasci Phoebumque polosque

credimus: hunc, calidi tetigit cum bracchia Cancri,

sol rapit, atque undae plus quam quod digerat aer    [260

tollitur; hoc noctes referunt Niloque profundunt.

ast ego, si tantam ius est mihi soluere litem,

quasdam, Caesar, aquas post mundi sera peracti

saecula concussis terrarum erumpere uenis

non id agente deo, quasdam conpage sub ipsa    [265

cum toto coepisse reor, quas ille creator

atque opifex rerum certo sub iure coercet.

     quae tibi noscendi Nilum, Romane, cupido est,

et Phariis Persisque fuit Macetumque tyrannis,

nullaque non aetas uoluit conferre futuris    [270

notitiam; sed uincit adhuc natura latendi.

summus Alexander regum, quem Memphis adorat,

inuidit Nilo, misitque per ultima terrae

Aethiopum lectos: illos rubicunda perusti

zona poli tenuit; Nilum uidere calentem.    [275

uenit ad occasus mundique extrema Sesostris

et Pharios currus regum ceruicibus egit;

ante tamen uestros amnes, Rhodanumque Padumque,

quam Nilum de fonte bibit. uaesanus in ortus

Cambyses longi populos peruenit ad aeui,    [280

defectusque epulis et pastus caede suorum

ignoto te, Nile, redit. non fabula mendax

ausa loqui de fonte tuo est. ubicumque uideris

quaereris, et nulli contingit gloria genti

ut Nilo sit laeta suo. tua flumina prodam,    [285

qua deus undarum celator, Nile, tuarum

te mihi nosse dedit. medio consurgis ab axe;

ausus in ardentem ripas attollere Cancrum

in Borean is rectus aquis mediumque Booten

(cursus in occasus flexu torquetur et ortus,    [ 290

nunc Arabum populis, Libycis nunc aequus harenis),

teque uident primi, quaerunt tamen hi quoque, Seres,

Aethiopumque feris alieno gurgite campos,

et te terrarum nescit cui debeat orbis.

arcanum natura caput non prodidit ulli,    [295

nec licuit populis paruum te, Nile, uidere,

amouitque sinus et gentes maluit ortus

mirari quam nosse tuos. consurgere in ipsis

ius tibi solstitiis, aliena crescere bruma

atque hiemes adferre tuas, solique uagari    [300

concessum per utrosque polos. hic quaeritur ortus,

illic finis aquae. late tibi gurgite rupto

ambitur nigris Meroe fecunda colonis,

laeta comis hebeni, quae quamuis arbore multa

frondeat aestatem nulla sibi mitigat umbra,    [305

linea tam rectum mundi ferit illa Leonem.

inde plagas Phoebi damnum non passus aquarum

praeueheris sterilesque diu metiris harenas,

nunc omnes unum uires collectus in amnem,

nunc uagus et spargens facilem tibi cedere ripam.    [310

rursus multifidas reuocat piger alueus undas,

qua dirimunt Arabum populis Aegyptia rura

regni claustra Philae. mox te deserta secantem,

qua iungunt nostrum rubro commercia ponto,

mollis lapsus agit. quis te tam lene fluentem    [315

moturum totas uiolenti gurgitis iras,

Nile, putet? sed, cum lapsus abrupta uiarum

excepere tuos et praecipites cataractae

ac nusquam uetitis ullas obsistere cautes

indignaris aquis, spuma tunc astra lacessis,    [320

cuncta fremunt undis, ac multo murmure montis

spumeus inuitis canescit fluctibus amnis.

hinc, Abaton quam nostra uocat ueneranda uetustas,

terra potens primos sentit percussa tumultus

et scopuli, placuit fluuii quos dicere uenas,    [325

quod manifesta noui primum dant signa tumoris.

hinc montes natura uagis circumdedit undis,

qui Libyae te, Nile, negent; quos inter in alta

it conualle tacens iam moribus unda receptis.

prima tibi campos permittit apertaque Memphis    [330

rura modumque uetat crescendi ponere ripas.'

     sic uelut in tuta securi pace trahebant

noctis iter mediae. sed non uaesana Pothini

mens inbuta semel sacra iam caede uacabat

a scelerum motu: Magno nihil ille perempto    [335

iam putat esse nefas; habitant sub pectore manes

ultricesque deae dant in noua monstra furorem.

dignatur uiles isto quoque sanguine dextras

quo Fortuna parat uictos perfundere patres,

poenaque ciuilis belli, uindicta senatus    [340

paene data est famulo. procul hoc auertite, fata,

crimen, ut haec Bruto ceruix absente secetur.

in scelus it Pharium Romani poena tyranni,

exemplumque perit. struit audax inrita fatis

nec parat occultae caedem committere fraudi    [345

inuictumque ducem detecto Marte lacessit.

tantum animi delicta dabant, ut colla ferire

Caesaris et socerum iungi tibi, Magne, iuberet;

atque haec dicta monet famulos perferre fideles

ad Pompeianae socium sibi caedis Achillam,    [350

quem puer inbellis cunctis praefecerat armis

et dederat ferrum, nullo sibi iure retento,

in cunctos in seque simul. 'tu mollibus' inquit

'nunc incumbe toris et pinguis exige somnos:

inuasit Cleopatra domum, nec prodita tantum est    [355

sed donata Pharos. cessas accurrere solus

ad dominae thalamos? nubit soror inpia fratri,

nam Latio iam nupta duci est, interque maritos

discurrens Aegypton habet Romamque meretur.

expugnare senem potuit Cleopatra uenenis:    [360

crede, miser, puero, quem nox si iunxerit una

et semel amplexus incesto pectore passus

hauserit obscaenum titulo pietatis amorem,

meque tuumque caput per singula forsitan illi

oscula donabit. crucibus flammisque luemus    [365

si fuerit formonsa soror. nil undique restat

auxilii: rex hinc coniunx, hinc Caesar adulter.

et sumus, ut fatear, tam saeua iudice sontes:

quem non e nobis credit Cleopatra nocentem

a quo casta fuit? per te quod fecimus una    [370

perdidimusque nefas, perque ictum sanguine Magni

foedus, ades; subito bellum molire tumultu,

inrue; nocturnas rumpamus funere taedas

crudelemque toris dominam mactemus in ipsis

cum quocumque uiro. nec nos deterreat ausis    [375

Hesperii fortuna ducis, quae sustulit illum

inposuitque orbi: communis gloria nobis,

nos quoque sublimes Magnus facit. aspice litus,

spem nostri sceleris; pollutos consule fluctus

quid liceat nobis, tumulumque e puluere paruo    [380

aspice Pompei non omnia membra tegentem.

quem metuis, par huius erat. non sanguine clari

(quid refert?) nec opes populorum et regna mouemus:

ad scelus ingentis fati sumus. attrahit illos

in nostras fortuna manus: en, altera uenit    [385

uictima nobilior. placemus caede secunda

Hesperias gentes: iugulus mihi Caesaris haustus

hoc praestare potest, Pompei caede nocentis

ut populus Romanus amet. quid nomina tanta

horremus uiresque ducis, quibus ille relictis    [390

miles erit? nox haec peraget ciuilia bella

inferiasque dabit populis et mittet ad umbras

quod debetur adhuc mundo caput. ite feroces

Caesaris in iugulum; praestet Lagea iuuentus

hoc regi, Romana sibi. tu parce morari.    [395

plenum epulis madidumque mero Venerique paratum

inuenies: aude, superi tot uota Catonum

Brutorumque tibi tribuent.' non lentus Achillas

suadenti parere nefas haud clara mouendis,

ut mos, signa dedit castris nec prodidit arma    [400

ullius clangore tubae: temere omnia saeui

instrumenta rapit belli. pars maxima turbae

plebis erat Latiae, sed tanta obliuio mentis

cepit in externos corrupto milite mores

ut duce sub famulo iussuque satellitis irent    [405

quos erat indignum Phario parere tyranno.

nulla fides pietasque uiris qui castra secuntur,

uenalesque manus; ibi fas ubi proxima merces:

aere merent paruo, iugulumque in Caesaris ire

non sibi dant. pro fas! ubi non ciuilia bella    [410

inuenit imperii fatum miserabile nostri?

Thessaliae subducta acies in litore Nili

more furit patrio. quid plus te, Magne, recepto

ausa foret Lagea domus? dat scilicet omnis

dextera quod debet superis, nullique uacare    [415

fas est Romano. Latium sic scindere corpus

dis placitum: non in soceri generique fauorem

discedunt populi; ciuilia bella satelles

mouit, et in partem Romani uenit Achillas;

et nisi fata manus a sanguine Caesaris arcent    [420

hae uincent partes. aderat maturus uterque,

et districta epulis ad cunctas aula patebat

insidias, poteratque cruor per regia fundi

pocula Caesareus mensaeque incumbere ceruix.

sed metuunt belli trepidos in nocte tumultus,    [425

ne caedes confusa manu permissaque fatis

te, Ptolemaee, trahat. tanta est fiducia ferri,

non rapuere nefas; summi contempta facultas

est operis; uisum famulis reparabile damnum

illam mactandi dimittere Caesaris horam.    [430

seruatur poenas in aperta luce daturus;

donata est nox una duci, uixitque Pothini

munere Phoebeos Caesar dilatus in ortus.

     Lucifer a Casia prospexit rupe diemque

misit in Aegypton primo quoque sole calentem,    [435

cum procul a muris acies non sparsa maniplis

nec uaga conspicitur, sed iustos qualis ad hostes

recta fronte uenit: passuri comminus arma

laturique ruunt. at Caesar moenibus urbis

diffisus foribus clausae se protegit aulae    [440

degeneres passus latebras. nec tota uacabat

regia conpresso: minima collegerat arma

parte domus. tangunt animos iraeque metusque,

et timet incursus indignaturque timere.

sic fremit in paruis fera nobilis abdita claustris    [445

et frangit rabidos praemorso carcere dentes,

nec secus in Siculis fureret tua flamma cauernis,

obstrueret summam siquis tibi, Mulciber, Aetnam.

audax Thessalici nuper qui rupe sub Haemi

Hesperiae cunctos proceres aciemque senatus    [450

Pompeiumque ducem causa sperare uetante

non timuit fatumque sibi promisit iniquum,

expauit seruile nefas, intraque penates

obruitur telis. quem non uiolasset Alanus,

non Scytha, non fixo qui ludit in hospite Maurus,    [455

hic, cui Romani spatium non sufficit orbis,

paruaque regna putet Tyriis cum Gadibus Indos,

ceu puer inbellis uel captis femina muris,

quaerit tuta domus; spem uitae in limine clauso

ponit, et incerto lustrat uagus atria cursu,    [460

non sine rege tamen, quem ducit in omnia secum

sumpturus poenas et grata piacula morti

missurusque tuum, si non sint tela nec ignes,

in famulos, Ptolemaee, caput. sic barbara Colchis

creditur ultorem metuens regnique fugaeque    [465

ense suo fratrisque simul ceruice parata

expectasse patrem. cogunt tamen ultima rerum

spem pacis temptare ducem, missusque satelles

regius, ut saeuos absentis uoce tyranni

corriperet famulos, quo bellum auctore mouerent.    [470

sed neque ius mundi ualuit nec foedera sancta

gentibus, orator regis pacisque sequester

<quin caderet ferro. quamquam quis talia facta>    [472a

aestimat in numero scelerum ponenda tuorum,

tot monstris Aegypte nocens? non Thessala tellus

uastaque regna Iubae, non Pontus et inpia signa    [475

Pharnacis et gelido circumfluus orbis Hibero

tantum ausus scelerum, non Syrtis barbara, quantum

deliciae fecere tuae. premit undique bellum,

inque domum iam tela cadunt quassantque penates.

non aries uno moturus limina pulsu    [480

fracturusque domum, non ulla est machina belli,

nec flammis mandatur opus; sed caeca iuuentus

consilii uastos ambit diuisa penates,

et nusquam totis incursat uiribus agmen.

fata uetant, murique uicem Fortuna tuetur.    [485

     nec non et ratibus temptatur regia, qua se

protulit in medios audaci margine fluctus

luxuriosa domus. sed adest defensor ubique

Caesar et hos aditus gladiis, hos ignibus arcet,

obsessusque gerit, tanta est constantia mentis,    [490

expugnantis opus. piceo iubet unguine tinctas

lampadas inmitti iunctis in uela carinis;

nec piger ignis erat per stuppea uincula perque

manantis cera tabulas, et tempore eodem

transtraque nautarum summique arsere ceruchi.    [495

iam prope semustae merguntur in aequora classes,

iamque hostes et tela natant. nec puppibus ignis

incubuit solis; sed quae uicina fuere

tecta mari longis rapuere uaporibus ignem,

et cladem fouere Noti, percussaque flamma    [500

turbine non alio motu per tecta cucurrit

quam solet aetherio lampas decurrere sulco

materiaque carens atque ardens aere solo.

illa lues paulum clausa reuocauit ab aula

urbis in auxilium populos. nec tempora cladis    [505

perdidit in somnos, sed caeca nocte carinis

insiluit Caesar semper feliciter usus

praecipiti cursu bellorum, et tempore rapto

nunc claustrum pelagi cepit Pharon. insula quondam

in medio stetit illa mari sub tempore uatis    [510

Proteos, at nunc est Pellaeis proxima muris.

illa duci geminos bellorum praestitit usus.

abstulit excursus et fauces aequoris hosti

Caesar et auxiliis ut uidit libera ponti

ostia, non fatum meriti poenasque Pothini    [515

distulit ulterius. sed non, qua debuit, ira,

non cruce, non flammis rapuit, non dente ferarum:

[heu facinus, gladio ceruix male caesa pependit]

Magni morte perit. nec non subrepta paratis

a famulo Ganymede dolis peruenit ad hostis    [520

Caesaris Arsinoe; quae castra carentia rege

ut proles Lagea tenet, famulumque tyranni

terribilem iusto transegit Achillea ferro.

altera, Magne, tuis iam uictima mittitur umbris;

nec satis hoc Fortuna putat. procul absit ut ista    [525

uindictae sit summa tuae. non ipse tyrannus

sufficit in poenas, non omnis regia Lagi:

dum patrii ueniant in uiscera Caesaris enses

Magnus inultus erit. sed non auctore furoris

sublato cecidit rabies; nam rursus in arma    [530

auspiciis Ganymedis eunt ac multa secundo

proelia Marte gerunt. potuit discrimine summo

Caesaris una dies in famam et saecula mitti.

     molis in exiguae spatio stipantibus armis

dum parat in uacuas Martem transferre carinas,    [535

dux Latius tota subitus formidine belli

cingitur: hinc densae praetexunt litora classes,

hinc tergo insultant pedites. uia nulla salutis,

non fuga, non uirtus; uix spes quoque mortis honestae.

non acie fusa nec magnae stragis aceruis    [540

uincendus tum Caesar erat sed sanguine nullo.

captus sorte loci pendet; dubiusque timeret

optaretne mori respexit in agmine denso

Scaeuam perpetuae meritum iam nomina famae

ad campos, Epidamne, tuos, ubi solus apertis    [545

obsedit muris calcantem moenia Magnum.

 


© Aerius, 2004