Publius Ovidius Naso
Ex Ponto


Ovidius

E-Text: The Latin Library.


Index

LIBER PRIMUS

    I. BRVTO

    II. FABIO MAXIMO

    III. RVFINO

    IV. VXORI

    V. COTTAE MAXIMO

    VI. GRAECINO

    VII. MESSALINO

    VIII. SEVERO

    IX. COTTAE MAXIMO

    X. FLACCO

LIBER SECUNDUS

    I. <GERMANICO>

    II. MESSALINO

    III. COTTAE MAXIMO

    IV. ATTICO

    V. SALANO

    VI. GRAECINO

    VII. ATTICO

    VIII. COTTAE MAXIMO

    IX. COTYI REGI

    X. MACRO

    XI. RVFO

LIBER TERTIUS

    I. VXORI

    II. COTTAE

    III. FABIO MAXIMO

    IV. RVFINO

    V. COTTAE MAXIMO

    VI. AD AMICVM CELATO NOMINE

    VII. AD AMICOS

    VIII. FABIO MAXIMO

    IX. BRVTO

LIBER QUARTUS

    I. SEX. POMPEIO

    II. SEVERO

    III. AD INGRATVM

    IV. SEX. POMPEIO

    V. SEX. POMPEIO

    VI. BRVTO

    VII. VESTALI

    VIII. SVILLIO

    IX. GRAECINO

    X. ALBINOVANO

    XI. GALLIONI

    XII. TVTICANO

    XIII. CARO

    XIV. TVTICANO

    XV. SEX. POMPEIO

    XVI. AD INVIDVM

 


 

 

LIBER PRIMUS

 

I. BRVTO

Naso Tomitanae iam non nouus incola terrae

       hoc tibi de Getico litore mittit opus.

Si uacat, hospitio peregrinos, Brute, libellos

       excipe dumque aliquo, quolibet abde modo.

Publica non audent intra monimenta uenire,                    5

       ne suus hoc illis clauserit auctor iter.

A, quotiens dixi: 'Certe nil turpe docetis,

       ite, patet castis uersibus ille locus.'

Non tamen accedunt, sed, ut aspicis ipse, latere

       sub lare priuato tutius esse putant.                    10

Quaeris ubi hos possis nullo componere laeso?

       Qua steterant Artes, pars uacat illa tibi.

Quid ueniant nouitate roges fortasse sub ipsa.

       Accipe quodcumque est, dummodo non sit amor.

Inuenies, quamuis non est miserabilis index,                    15

       non minus hoc illo triste quod ante dedi.

Rebus idem titulo differt, et epistula cui sit

       non occultato nomine missa docet.

Nec uos hoc uultis, sed nec prohibere potestis

       Musaque ad inuitos officiosa uenit.                    20

Quicquid id est, adiunge meis; nihil inpedit ortos

       exule seruatis legibus Vrbe frui.

Quod metuas non est: Antoni scripta leguntur

       doctus et in promptu scrinia Brutus habet.

Nec me nominibus furiosus confero tantis:                    25

       saeua deos contra non tamen arma tuli.

Denique Caesareo, quod non desiderat ipse,

       non caret e nostris ullus honore liber.

Si dubitas de me, laudes admitte deorum

       et carmen dempto nomine sume meum.                    30

Adiuuat in bello pacatae ramus oliuae

       proderit auctorem pacis habere nihil?

Cum foret Aeneae ceruix subiecta parenti,

       dicitur ipsa uiro flamma dedisse uiam.

Fert liber Aeneaden, et non iter omne patebit?                    35

       At patriae pater hic, ipsius ille fuit.

Ecquis ita est audax ut limine cogat abire

       iactantem Pharia tinnula sistra manu?

Ante deum Matrem cornu tibicen adunco

       cum canit, exiguae quis stipis aera negat?                    40

Scimus ab imperio fieri nil tale Dianae;

       unde tamen uiuat uaticinator habet.

Ipsa mouent animos superorum numina nostros

       turpe nec est tali credulitate capi.

En, ego pro sistro Phrygiique foramine buxi                    45

       gentis Iuleae nomina sancta fero.

Vaticinor moneoque: locum date sacra ferenti;

       non mihi, sed magno poscitur ille deo,

nec, quia uel merui uel sensi principis iram,

       a nobis ipsum nolle putate coli.                    50

Vidi ego linigerae numen uiolasse fatentem

       Isidis Isiacos ante sedere focos.

Alter ob huic similem priuatus lumine culpam

       clamabat media se meruisse uia.

Talia caelestes fieri praeconia gaudent,                    55

       ut sua quid ualeant numina teste probent.

Saepe leuant poenas ereptaque lumina reddunt,

       cum bene peccati paenituisse uident.

Paenitet, o! si quid miserorum creditur ulli,

       paenitet et facto torqueor ipse meo.                    60

Cumque sit exilium, magis est mihi culpa dolori

       estque pati poenam quam meruisse minus.

Vt mihi di faueant, quibus est manifestior ipse,

       poena potest demi, culpa perennis erit.

Mors faciet certe ne sim, cum uenerit, exul;                    65

       ne non peccarim mors quoque non faciet.

Non igitur mirum, si mens mea tabida facta

       de niue manantis more liquescit aquae.

Estur ut occulta uitiata teredine nauis,

       aequorei scopulos ut cauat unda salis,                    70

roditur ut scabra positum rubigine ferrum,

       conditus ut tineae carpitur ore liber,

sic mea perpetuos curarum pectora morsus,

       fine quibus nullo conficiantur, habent.

Nec prius hi mentem stimuli quam uita relinquet                    75

       quique dolet citius quam dolor ipse cadet.

Hoc mihi si superi, quorum sumus omnia, credent,

       forsitan exigua dignus habebor ope,

inque locum Scythico uacuum mutabor ab arcu.

       Plus isto duri si precer oris ero.

 

II. FABIO MAXIMO

Maxime, qui tanti mensuram nominis inples

       et geminas animi nobilitate genus,

qui nasci ut posses, quamuis cecidere trecenti,

       non omnis Fabios abstulit una dies,

forsitan haec a quo mittatur epistula quaeras,                    5

       quisque loquar tecum certior esse uelis.

Ei mihi! quid faciam? Vereor ne nomine lecto

       durus et auersa cetera mente legas!

Videris! Audebo tibi me scripsisse fateri

       < . . . . . . . . . . . . . . >                                                  10

qui, cum me poena dignum grauiore fuisse

       confiteor, possum uix grauiora pati.

Hostibus in mediis interque pericula uersor,

       tamquam cum patria pax sit adempta mihi.

Qui, mortis saeuo geminent ut uulnere causas,                    15

       omnia uipereo spicula felle linunt.

His eques instructus perterrita moenia lustrat

       more lupi clausas circumeuntis oues,

at semel intentus neruo leuis arcus equino

       uincula semper habens inresoluta manet;                    20

tecta rigent fixis ueluti uelata sagittis

       portaque uix firma submouet arma sera.

Adde loci faciem nec fronde nec arbore tecti

       et quod iners hiemi continuatur hiems.

Hic me pugnantem cum frigore cumque sagittis                    25

       cumque meo fato quarta fatigat hiems.

Fine carent lacrimae, nisi cum stupor obstitit illis

       et similis morti pectora torpor habet.

Felicem Nioben, quamuis tot funera uidit,

       quae posuit sensum saxea facta mali!                    30

Vos quoque felices, quarum clamantia fratrem

       cortice uelauit populus ora nouo!

Ille ego sum lignum qui non admittar in ullum;

       ille ego sum frustra qui lapis esse uelim.

Ipsa Medusa oculis ueniat licet obuia nostris,                    30

       amittet uires ipsa Medusa suas.

Viuimus ut numquam sensu careamus amaro,

       et grauior longa fit mea poena mora.

Sic inconsumptum Tityi semperque renascens

       non perit, ut possit saepe perire, iecur.                    40

At, puto, cum requies medicinaque publica curae

       somnus adest, solitis nox uenit orba malis.

Somnia me terrent ueros imitantia casus

       et uigilant sensus in mea damna mei.

Aut ego Sarmaticas uideor uitare sagittas                    45

       aut dare captiuas ad fera uincla manus

aut, ubi decipior melioris imagine somni,

       aspicio patriae tecta relicta meae

et modo uobiscum, quos sum ueneratus, amici,

       et modo cum cara coniuge multa loquor.                    50

Sic ubi percepta est breuis et non uera uoluptas,

       peior ab admonitu fit status iste boni.

Siue dies igitur caput hoc miserabile cernit,

       siue pruinosi Noctis aguntur equi,

sic mea perpetuis liquefiunt pectora curis,                    55

       ignibus admotis ut noua cera solet.

Saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem,

       ne mea Sarmaticum contegat ossa solum.

Cum subit, Augusti quae sit clementia, credo

       mollia naufragiis litora posse dari.                    60

Cum uideo quam sint mea fata tenacia, frangor

       spesque leuis magno uicta timore cadit,

nec tamen ulterius quicquam speroue precorue

       quam male mutato posse carere loco.

Aut hoc aut nihil est pro me temptare modeste                    65

       gratia quod saluo uestra pudore queat.

Suscipe, Romanae facundia, Maxime, linguae

       difficilis causae mite patrocinium.

Est mala, confiteor, sed te bona fiet agente:

       lenia pro misera fac modo uerba fuga.                    70

Nescit enim Caesar, quamuis deus omnia norit,

       ultimus hic qua sit condicione locus.

Magna tenent illud numen molimina rerum,

       haec est caelesti pectore cura minor,

nec uacat in qua sint positi regione Tomitae                    75

       quaerere--finitimo uix loca nota Getae--

aut quid Sauromatae faciant, quid Iazyges acres

       cultaque Oresteae Taurica terra deae

quaeque aliae gentes, ubi frigore constitit Hister,

       dura meant celeri terga per amnis equo.                    80

Maxima pars hominum nec te, pulcherrima, curat,

       Roma, nec Ausonii militis arma timet.

Dant illis animos arcus plenaeque pharetrae

       quamque libet longis cursibus aptus equus

quodque sitim didicere diu tolerare famemque                    85

       quodque sequens nullas hostis habebit aquas.

Ira uiri mitis non me misisset in istam,

       si satis haec illi nota fuisset humus.

Nec me nec quemquam Romanum gaudet ab hoste

       meque minus, uitam cui dabat ipse, capi.                    90

Noluit, ut poterat, minimo me perdere nutu:

       nil opus est ullis in mea fata Getis.

Sed neque cur morerer quicquam mihi comperit actum,

       et minus infestus quam fuit esse potest.

Tunc quoque nil fecit, nisi quod facere ipse coegi;                    95

       paene etiam merito parcior ira meo est.

Di faciant igitur, quorum iustissimus ipse est,

       alma nihil maius Caesare terra ferat.

Vtque diu sub eo, sic sit sub Caesare terra

       perque manus huius tradita gentis eat.                    100

At tu tam placido quam nos quoque sensimus illum

       iudice pro lacrimis ora resolue meis.

Non petito ut bene sit, sed uti male tutius utque

       exilium saeuo distet ab hoste meum,

quamque dedere mihi praesentia numina uitam,                    105

       non adimat stricto squalidus ense Getes,

denique, si moriar, subeam pacatius aruum

       ossa nec a Scythica nostra premantur humo

nec male compositos, ut scilicet exule dignum,

       Bistonii cineres ungula pulset equi,                    110

et ne, si superest aliquis post funera sensus,

       terreat et manes Sarmatis umbra meos.

Caesaris haec animum poterant audita mouere,

       Maxime, mouissent si tamen ante tuum.

Vox, precor, Augustas pro me tua molliat aures,                    115

       auxilio trepidis quae solet esse reis,

adsuetaque tibi doctae dulcedine linguae

       aequandi superis pectora flecte uiri.

Non tibi Theromedon crudusque rogabitur Atreus

       quique suis homines pabula fecit equis,                    120

sed piger ad poenas princeps, ad praemia uelox,

       quique dolet, quotiens cogitur, esse ferox,

qui uicit semper, uictis ut parcere posset,

       clausit et aeterna ciuica bella sera,

multa metu poenae, poena qui pauca coercet,                    125

       et iacit inuita fulmina rara manu.

Ergo tam placidas orator missus ad aures

       ut propior patriae sit fuga nostra roga.

Ille ego sum qui te colui, quem festa solebat

       inter conuiuas mensa uidere tuos,                    130

ille ego qui duxi uestros Hymenaeon ad ignes

       et cecini fausto carmina digna toro,

cuius te solitum memini laudare libellos

       exceptis domino qui nocuere suo,

cui tua nonnumquam miranti scripta legebas,                    135

       ille ego de uestra cui data nupta domo est.

Hanc probat et primo dilectam semper ab aeuo

       est inter comites Marcia censa suas

inque suis habuit matertera Caesaris ante;

       quarum iudicio si quam probata, proba est.                    140

Ipsa sua melior fama laudantibus istis

       Claudia diuina non eguisset ope.

Nos quoque praeteritos sine labe peregimus annos:

       proxima pars uitae transilienda meae.

Sed de me ut sileam, coniunx mea sarcina uestra est:                    145

       non potes hanc salua dissimulare fide.

Confugit haec ad uos, uestras amplectitur aras--

       iure uenit cultos ad sibi quisque deos--

flensque rogat precibus lenito Caesare uestris

       busta sui fiant ut propiora uiri.

 

III. RVFINO

Hanc tibi Naso tuus mittit, Rufine, salutem,                    

       qui miser est, ulli si suus esse potest.

Reddita confusae nuper solacia menti

       auxilium nostris spemque tulere malis.

Vtque Machaoniis Poeantius artibus heros                    5

       lenito medicam uulnere sensit opem,

sic ego mente iacens et acerbo saucius ictu

       admonitu coepi fortior esse tuo

et iam deficiens sic ad tua uerba reuixi,

       ut solet infuso uena redire mero.                    10

Non tamen exhibuit tantas facundia uires

       ut mea sint dictis pectora sana tuis.

Vt multum demas nostrae de gurgite curae,

       non minus exhausto quod superabit erit.

Tempore ducetur longo fortasse cicatrix:                    15

       horrent admotas uulnera cruda manus.

Non est in medico semper releuetur ut aeger:

       interdum docta plus ualet arte malum.

Cernis ut e molli sanguis pulmone remissus

       ad Stygias certo limite ducat aquas.                    20

Adferat ipse licet sacras Epidaurius herbas,

       sanabit nulla uulnera cordis ope.

Tollere nodosam nescit medicina podagram

       nec formidatis auxiliatur aquis.

Cura quoque interdum nulla medicabilis arte                    25

       aut, ut sit, longa est extenuanda mora.

Cum bene firmarunt animum praecepta iacentem

       sumptaque sunt nobis pectoris arma tui,

rursus amor patriae ratione ualentior omni

       quod tua fecerunt scripta retexit opus.                    30

Siue pium uis hoc, seu uis muliebre uocari,

       confiteor misero molle cor esse mihi.

Non dubia est Ithaci prudentia, sed tamen optat

       fumum de patriis posse uidere focis.

Nescio qua natale solum dulcedine cunctos                    35

       ducit et inmemores non sinit esse sui.

Quid melius Roma? Scythico quid frigore peius?

       Huc tamen ex ista barbarus urbe fugit.

Cum bene sit clausae cauea Pandione natae,

       nititur in siluas illa redire suas.                    40

Adsuetos tauri saltus, adsueta leones--

       nec feritas illos inpedit--antra petunt.

Tu tamen exilii morsus e pectore nostro

       fomentis speras cedere posse tuis.

Effice uos ipsi ne tam mihi sitis amandi,                    45

       talibus ut leuius sit caruisse malum.

At, puto, qua genitus fueram tellure carenti

       in tamen humano contigit esse loco:

orbis in extremi iaceo desertus harenis,

       fert ubi perpetuas obruta terra niues.                    50

Non ager hic pomum, non dulces educat uuas,

       non salices ripa, robora monte uirent.

Neue fretum laudes terra magis, aequora semper

       uentorum rabie solibus orba tument.

Quocumque aspicias, campi cultore carentes                    55

       uastaque quae nemo uindicat arua iacent.

Hostis adest dextra laeuaque a parte timendus

       uicinoque metu terret utrumque latus:

altera Bistonias pars est sensura sarisas,

       altera Sarmatica spicula missa manu.                    60

I nunc et ueterum nobis exempla uirorum

       qui forti casum mente tulere refer

et graue magnanimi robur mirare Rutili

       non usi reditus condicione dati.

Zmyrna uirum tenuit, non Pontus et hostica tellus,                    65

       paene minus nullo Zmyrna petenda loco.

Non doluit patria Cynicus procul esse Sinopeus,

       legit enim sedes, Attica terra, tuas.

Arma Neoclides qui Persica contudit armis

       Argolica primam sensit in urbe fugam.                    70

Pulsus Aristides patria Lacedaemona fugit,

       inter quas dubium quae prior esset erat.

Caede puer facta Patroclus Opunta reliquit

       Thessalicamque adiit hospes Achillis humum.

Exul ab Haemonia Pirenida cessit ad undam                    75

       quo duce trabs Colcha sacra cucurrit aqua.

Liquit Agenorides Sidonia moenia Cadmus,

       poneret ut muros in meliore loco.

Venit ad Adrastum Tydeus Calydone fugatus

       et Teucrum Veneri grata recepit humus.                    80

Quid referam ueteres Romanae gentis, apud quos

       exulibus tellus ultima Tibur erat?

Persequar ut cunctos, nulli datus omnibus aeuis

       tam procul a patria est horridiorue locus.

Quo magis ignoscat sapientia uestra dolenti:                    85

       quae facit ex dictis, non ita multa, tuis.

Nec tamen infitior, si possint nostra coire

       uulnera, praeceptis posse coire tuis.

Sed uereor, ne me frustra seruare labores

       nec iuuer admota perditus aeger ope,                    90

nec loquor hoc quia sit maior prudentia nobis,

       sed sum quam medico notior ipse mihi.

Vt tamen hoc ita sit, munus tua grande uoluntas

       ad me peruenit consuliturque boni.

 

IV. VXORI

Iam mihi deterior canis aspergitur aetas

       iamque meos uultus ruga senilis arat,

iam uigor et quasso languent in corpore uires

       nec iuueni lusus qui placuere iuuant

nec, si me subito uideas, agnoscere possis,                    5

       aetatis facta est tanta ruina meae.

Confiteor facere hoc annos, sed et altera causa est,

       anxietas animi continuusque labor;

nam mea per longos si quis mala digerat annos,

       crede mihi, Pylio Nestore maior ero.                    10

Cernis ut in duris--et quid boue firmius?--aruis

       fortia taurorum corpora frangat opus.

Quae numquam uacuo solita est cessare nouali

       fructibus adsiduis lassa senescit humus.

Occidet, ad circi si quis certamina semper                    15

       non intermissis cursibus ibit equus.

Firma sit illa licet, soluetur in aequore nauis

       quae numquam liquidis sicca carebit aquis.

Me quoque debilitat series inmensa malorum

       ante meum tempus cogit et esse senem.                    20

Otia corpus alunt, animus quoque pascitur illis,

       inmodicus contra carpit utrumque labor.

Aspice, in has partis quod uenerit Aesone natus,

       quam laudem a sera posteritate ferat.

At labor illius nostro leuiorque minorque est,                    25

       si modo non uerum nomina magna premunt.

Ille est in Pontum Pelia mittente profectus

       qui uix Thessaliae fine timendus erat:

Caesaris ira mihi nocuit, quem solis ab ortu

       solis ad occasus utraque terra tremit.                    30

Iunctior Haemonia est Ponto quam Roma Sinistro

       et breuius quam nos ille peregit iter.

Ille habuit comites primos telluris Achiuae,

       at nostram cuncti destituere fugam.

Nos fragili ligno uastum sulcauimus aequor,                    35

       quae tulit Aesoniden, densa carina fuit.

Nec mihi Tiphys erat rector nec Agenore natus

       quas fugerem docuit quas sequererque uias.

Illum tutata est cum Pallade regia Iuno:

       defendere meum numina nulla caput.                    40

Illum furtiuae iuuere Cupidinis artes

       quas a me uellem non didicisset amor.

Ille domum rediit, nos his moriemur in aruis,

       perstiterit laesi si grauis ira dei.

Durius est igitur nostrum, fidissima coniunx,                    45

       illo quod subiit Aesone natus opus.

Te quoque, quam iuuenem discedens Vrbe reliqui,

       credibile est nostris insenuisse malis.

O! ego--di faciant!--talem te cernere possim,

       caraque mutatis oscula ferre comis                    50

amplectique meis corpus non pingue lacertis

       et 'Gracile hoc fecit' dicere 'cura mei'

et narrare meos flenti flens ipse labores

       sperato numquam conloquioque frui

turaque Caesaribus cum coniuge Caesare digna,                    55

       dis ueris, memori debita ferre manu!

Memnonis hanc utinam, lenito principe, mater

       quam primum roseo prouocet ore diem!

 

V. COTTAE MAXIMO

Ille tuos quondam non ultimus inter amicos

       ut sua uerba legas, Maxime, Naso rogat,

in quibus ingenium desiste requirere nostrum,

       nescius exilii ne uideare mei.

Cernis ut ignauum corrumpant otia corpus,                    5

       ut capiant uitium, ni moueantur, aquae.

Et mihi si quis erat ducendi carminis usus,

       deficit estque minor factus inerte situ.

Haec quoque quae legitis, si quid mihi, Maxime, credis,

       scribimus inuita uixque coacta manu.                    10

Non libet in talis animum contendere curas

       nec uenit ad duros Musa uocata Getas.

Vt tamen ipse uides, luctor deducere uersum,

       sed non fit fato mollior ille meo.

Cum relego, scripsisse pudet, quia plurima cerno                    15

       me quoque, qui feci, iudice digna lini.

Nec tamen emendo; labor hic quam scribere maior

       mensque pati durum sustinet aegra nihil.

Scilicet incipiam lima mordacius uti

       et sub iudicium singula uerba uocem.                    20

Torquet enim fortuna parum, nisi Lixus in Hebrum

       confluat et frondes Alpibus addat Atho.

Parcendum est animo miserabile uulnus habenti:

       subducunt oneri colla perusta boues.

At, puto, fructus adest, iustissima causa laborum,                    25

       et sata cum multo fenore reddit ager.

Tempus ad hoc nobis, repetas licet omnia, nullum

       profuit--atque utinam non nocuisset!--opus.

Cur igitur scribam miraris. Miror et ipse

       et tecum quaero saepe quid inde petam.                    30

An populus uere sanos negat esse poetas

       sumque fides huius maxima uocis ego

qui, sterili totiens cum sim deceptus ab aruo,

       damnosa persto condere semen humo?

Scilicet est cupidus studiorum quisque suorum                    35

       tempus et adsueta ponere in arte iuuat.

Saucius eiurat pugnam gladiator et idem

       inmemor antiqui uulneris arma capit.

Nil sibi cum pelagi dicit fore naufragus undis

       et ducit remos qua modo nauit aqua.                    40

Sic ego constanter studium non utile seruo

       et repeto nollem quas coluisse deas.

Quid potius faciam? Non sum qui segnia ducam

       otia: mors nobis tempus habetur iners.

Nec iuuat in lucem nimio marcescere uino                    45

       nec tenet incertas alea blanda manus.

Cum dedimus somno quas corpus postulat horas,

       quo ponam uigilans tempora longa modo?

Moris an oblitus patrii contendere discam

       Sarmaticos arcus et trahar arte loci?                    50

Hoc quoque me studium prohibent adsumere uires

       mensque magis gracili corpore nostra ualet.

Cum bene quaesieris quid agam, magis utile nil est

       artibus his quae nil utilitatis habent.

Consequor ex illis casus obliuia nostri:                    55

       hanc messem satis est si mea reddit humus.

Gloria uos acuat; uos, ut recitata probentur

       carmina, Pieriis inuigilate choris.

Quod uenit ex facili satis est componere nobis,

       et nimis intenti causa laboris abest.                    60

Cur ego sollicita poliam mea carmina cura?

       An uerear ne non adprobet illa Getes?

Forsitan audacter faciam, sed glorior Histrum

       ingenio nullum maius habere meo.

Hoc ubi uiuendum est, satis est, si consequor aruo,                    65

       inter inhumanos esse poeta Getas.

Quo mihi diuersum fama contendere in orbem?

       Quem fortuna dedit, Roma sit ille locus.

Hoc mea contenta est infelix Musa theatro.

       Hoc merui, magni sic uoluere dei.                    70

Nec reor hinc istuc nostris iter esse libellis

       quo Boreas penna deficiente uenit.

Diuidimur caelo quaeque est procul urbe Quirini

       aspicit hirsutos comminus ursa Getas.

Per tantum terrae, tot aquas uix credere possum                    75

       indicium studii transiluisse mei.

Finge legi, quodque est mirabile, finge placere:

       auctorem certe res iuuat ista nihil.

Quid tibi, si calidae, prosit, laudere Syenae

       aut ubi Taprobanen Indica tingit aqua?                    80

Altius ire libet? Si te distantia longe

       Pleiadum laudent signa, quid inde feras?

Sed neque peruenio scriptis mediocribus istuc

       famaque cum domino fugit ab Vrbe suo,

uosque, quibus perii, tunc cum mea fama sepulta est,                    85

       nunc quoque de nostra morte tacere reor.

 

VI. GRAECINO

Ecquid, ut audisti--nam te diuersa tenebat

       terra--meos casus, cor tibi triste fuit?

Dissimules metuasque licet, Graecine, fateri,

       si bene te noui, triste fuisse liquet.

Non cadit in mores feritas inamabilis istos                    5

       nec minus a studiis dissidet illa tuis.

Artibus ingenuis, quarum tibi maxima cura est,

       pectora mollescunt asperitasque fugit;

nec quisquam meliore fide complectitur illas,

       qua sinit officium militiaeque labor.                    10

Certe ego cum primum potui sentire quid essem,

       --nam fuit attonito mens mea nulla diu--

hoc quoque fortunam sensi quod amicus abesses,

       qui mihi praesidium grande futurus eras.

Tecum tunc aberant aegrae solacia mentis                    15

       magnaque pars animi consiliique mei.

At nunc, quod superest, fer opem, precor, eminus unam

       adloquioque iuua pectora nostra tuo,

quae, non mendaci si quicquam credis amico,

       stulta magis dici quam scelerata decet.                    20

Nec breue nec tutum peccati quae sit origo

       scribere: tractari uulnera nostra timent.

Qualicumque modo mihi sunt ea facta, rogare

       desine; non agites, si qua coire uelis.

Quidquid id est, ut non facinus, sic culpa uocanda est:                    25

       omnis an in magnos culpa deos scelus est?

Spes igitur menti poenae, Graecine, leuandae

       non est ex toto nulla relicta meae.

Haec dea, cum fugerent sceleratas numina terras,

       in dis inuisa sola remansit humo.                    30

Haec facit ut uiuat fossor quoque compede uinctus

       liberaque a ferro crura futura putet.

Haec facit ut, uideat cum terras undique nullas,

       naufragus in mediis brachia iactet aquis.

Saepe aliquem sollers medicorum cura reliquit                    35

       nec spes huic uena deficiente cadit.

Carcere dicuntur clausi sperare salutem

       atque aliquis pendens in cruce uota facit.

Haec dea quam multos laqueo sua colla ligantis

       non est proposita passa perire nece.                     40

Me quoque conantem gladio finire dolorem

       arguit iniecta continuitque manu:

'Quid' que 'facis? lacrimis opus est, non sanguine', dixit,

       'saepe per has flecti principis ira solet'.

Quamuis est igitur meritis indebita nostris,                    45

       magna tamen spes est in bonitate dei.

Qui ne difficilis mihi sit, Graecine, precare

       confer et in uotum tu quoque uerba meum.

Inque Tomitana iaceam tumulatus harena,

       si te non nobis ista uouere liquet.                    50

Nam prius incipient turris uitare columbae,

       antra ferae, pecudes gramina, mergus aquas

quam male se praestet ueteri Graecinus amico.

       Non ita sunt fatis omnia uersa meis.

 

VII. MESSALINO

Littera pro uerbis tibi, Messaline, salutem

       quam legis a saeuis attulit usque Getis.

Indicat auctorem locus? An nisi nomine lecto

       haec me Nasonem scribere uerba latet?

Ecquis in extremo positus iacet orbe tuorum,                     5

       me tamen excepto, qui precor esse tuus?

Di procul a cunctis qui te uenerantur amantque

       huius notitiam gentis habere uelint.

Nos satis est inter glaciem Scythicasque sagittas

       uiuere, si uita est mortis habenda genus.                    10

Nos premat aut bello tellus aut frigore caelum

       truxque Getes armis, grandine pugnet hiems,

nos habeat regio nec pomo feta nec uuis

       et cuius nullum cesset ab hoste latus.

Cetera sit sospes cultorum turba tuorum,                    15

       in quibus, ut populo, pars ego parua fui.

Me miserum, si tu uerbis offenderis istis

       nosque negas ulla parte fuisse tuos!

Idque sit ut uerum, mentito ignoscere debes.

       Nil demit laudi gloria nostra tuae.                    20

Quis se Caesaribus notus non fingit amicum?

       Da ueniam fasso, tu mihi Caesar eras.

Nec tamen inrumpo quo non licet ire satisque est

       atria si nobis non patuisse negas.

Vtque tibi fuerit mecum nihil amplius, uno                    25

       nempe salutaris quam prius ore minus.

Nec tuus est genitor nos infitiatus amicos,

       hortator studii causaque faxque mei,

cui nos et lacrimas, supremum in funere munus,

       et dedimus medio scripta canenda foro.                     30

Adde quod est frater, tanto tibi iunctus amore

       quantus in Atridis Tyndaridisque fuit:

is me nec comitem nec dedignatus amicum est,

       si tamen haec illi non nocitura putas;

si minus, hac quoque me mendacem parte fatebor:                    35

       clausa mihi potius tota sit ista domus.

Sed neque claudenda est et nulla potentia uires

       praestandi ne quid peccet amicus habet.

Et tamen ut cuperem culpam quoque posse negari,

       sic facinus nemo nescit abesse mihi.                    40

Quod nisi delicti pars excusabilis esset,

       parua relegari poena futura fuit.

Ipse sed hoc uidit, qui peruidet omnia, Caesar,

       stultitiam dici crimina posse mea.

Quaque ego permisi quaque est res passa pepercit                    45

       usus et est modice fulminis igne sui.

Nec uitam nec opes nec ademit posse reuerti,

       si sua per uestras uicta sit ira preces.

At grauiter cecidi. Quid enim mirabile, si quis

       a Ioue percussus non leue uulnus habet?                    50

Ipse suas etiam uires inhiberet Achilles,

       missa grauis ictus Pelias hasta dabat.

Iudicium nobis igitur cum uindicis adsit,

       non est cur tua me ianua nosse neget.

Culta quidem, fateor, citra quam debuit illa est,                    55

       sed fuit in fatis hoc quoque, credo, meis.

Nec tamen officium sensit domus altera nostrum:

       hic illic uestro sub lare semper eram.

Quaeque tua est pietas, ut te non excolat ipsum,

       ius aliquod tecum fratris amicus habet.                    60

Quid quod, ut emeritis referenda est gratia semper,

       sic est fortunae promeruisse tuae?

Quod si permittis nobis suadere quid optes,

       ut des quam reddas plura precare deos.

Idque facis, quantumque licet meminisse, solebas                    65

       officii causa pluribus esse dati.

Quo libet in numero me, Messaline, repone,

       sim modo pars uestrae non aliena domus,

et mala Nasonem, quoniam meruisse uidetur,

       si non ferre doles, at meruisse dole.

 

VIII. SEVERO

A tibi dilecto missam Nasone salutem

       accipe, pars animae magna, Seuere, meae.

Neue roga quid agam. Si persequar omnia, flebis:

       summa satis nostri si tibi nota mali.

Viuimus adsiduis expertes pacis in armis                    5

       dura pharetrato bella mouente Geta.

Deque tot expulsis sum miles in exule solus:

       tuta--nec inuideo--cetera turba latet.

Quoque magis nostros uenia dignere libellos,

       haec in procinctu carmina facta leges.                    10

Stat uetus urbs, ripae uicina binominis Histri,

       moenibus et positu uix adeunda loci.

Caspius Aegisos, de se si credimus ipsis,

       condidit et proprio nomine dixit opus.

Hanc ferus Odrysiis inopino Marte peremptis                     15

       cepit et in regem sustulit arma Getes.

Ille memor magni generis uirtute quod auget,

       protinus innumero milite cinctus adest

nec prius abscessit merita quam caede nocentum

       . . . . . . . . . . . . . . .                                                    20

At tibi, rex aeuo, detur, fortissime nostro,

       semper honorata sceptra tenere manu,

teque, quod et praestat--quid enim tibi plenius optem?--

       Martia cum magno Caesare Roma probet.

Sed memor unde abii, queror, o iucunde sodalis,                    25

       accedant nostris saeua quod arma malis.

Vt careo uobis, Stygias detrusus in oras,

       quattuor autumnos Pleias orta facit.

Nec tu credideris urbanae commoda uitae

       quaerere Nasonem: quaerit et illa tamen.                    30

Nam modo uos animo, dulces, reminiscor, amici,

       nunc mihi cum cara coniuge nata subit,

aque domo rursus pulchrae loca uertor ad Vrbis

       cunctaque mens oculis peruidet illa suis.

Nunc fora, nunc aedes, nunc marmore tecta theatra,                    35

       nunc subit aequata porticus omnis humo,

gramina nunc Campi pulchros spectantis in hortos

       stagnaque et euripi Virgineusque liquor.

At, puto, sic Vrbis misero est erepta uoluptas,

       quolibet ut saltem rure frui liceat!                    40

Non meus amissos animus desiderat agros

       ruraque Paeligno conspicienda solo

nec quos piniferis positos in collibus hortos

       spectat Flaminiae Clodia iuncta uiae,

quos ego nescio cui colui, quibus ipse solebam                    45

       ad sata fontanas, nec pudet, addere aquas,

sunt ubi, si uiuunt, nostra quoque consita quaedam,

       sed non et nostra poma legenda manu.

Pro quibus amissis utinam contingere possit

       hic saltem profugo glaeba colenda mihi!                    50

Ipse ego pendentis, liceat modo, rupe capellas,

       ipse uelim baculo pascere nixus oues.

Ipse ego, ne solitis insistant pectora curis,

       ducam ruricolas sub iuga curua boues

et discam Getici quae norunt uerba iuuenci                    55

       adsuetas illis adiciamque minas.

Ipse manu capulum pressi moderatus aratri

       experiar mota spargere semen humo.

Nec dubitem longis purgare ligonibus herbas

       et dare iam sitiens quas bibat hortus aquas.                    60

Vnde sed hoc nobis minimum quos inter et hostem

       discrimen murus clausaque porta facit?

At tibi nascenti, quod toto pectore laetor,

       nerunt fatales fortia fila deae.

Te modo Campus habet, densa modo porticus umbra,                    65

       nunc in quo ponis tempora rara forum;

Vmbria nunc reuocat nec non Albana petentem

       Appia feruenti ducit in arua rota.

Forsitan hic optes ut iustam subprimat iram

       Caesar et hospitium sit tua uilla meum.                    70

A! nimium est quod, amice, petis, moderatius opta

       et uoti quaeso contrahe uela tui.

Terra uelim propior nullique obnoxia bello

       detur: erit nostris pars bona dempta malis.

 

IX. COTTAE MAXIMO

Quae mihi de rapto tua uenit epistula Celso

       protinus est lacrimis umida facta meis,

quodque nefas dictu fieri nec posse putaui,

       inuitis oculis littera lecta tua est.

Nec quicquam ad nostras peruenit acerbius aures,                    5

       ut sumus in Ponto, perueniatque precor.

Ante meos oculos tamquam praesentis imago

       haeret et extinctum uiuere fingit amor.

Saepe refert animus lusus grauitate carentes,

       seria cum liquida saepe peracta fide.                    10

Nulla tamen subeunt mihi tempora densius illis

       quae uellem uitae summa fuisse meae,

cum domus ingenti subito mea lapsa ruina

       concidit in domini procubuitque caput.

Adfuit ille mihi, cum me pars magna reliquit,                    15

       Maxime, Fortunae nec fuit ipse comes.

Illum ego non aliter flentem mea funera uidi

       ponendus quam si frater in igne foret.

Haesit in amplexu consolatusque iacentem est

       cumque meis lacrimis miscuit usque suas.                    20

O quotiens uitae custos inuisus amarae

       continuit promptas in mea fata manus!

O quotiens dixit: 'Placabilis ira deorum est:

       uiue nec ignosci tu tibi posse nega!'

Vox tamen illa fuit celeberrima: 'Respice quantum                    25

       debeat auxilium Maximus esse tibi.

Maximus incumbet, quaque est pietate, rogabit

       ne sit ad extremum Caesaris ira tenax,

cumque suis fratris uires adhibebit et omnem,

       quo leuius doleas, experietur opem.'                    30

Haec mihi uerba malae minuerunt taedia uitae:

       quae tu ne fuerint, Maxime, uana caue.

Huc quoque uenturum mihi se iurare solebat

       non nisi te longae ius sibi dante uiae.

Nam tua non alio coluit penetralia ritu                    35

       terrarum dominos quam colis ipse deos.

Crede mihi, multos habeas cum dignus amicos,

       non fuit e multis quolibet ille minor,

si modo non census nec clarum nomen auorum,

       sed probitas magnos ingeniumque facit.                     40

Iure igitur lacrimas Celso libamus adempto,

       cum fugerem, uiuo quas dedit ille mihi;

carmina iure damus raros testantia mores,

       ut tua uenturi nomina, Celse, legant.

Hoc est quod possum Geticis tibi mittere ab aruis;                    45

       hoc solum est istic quod licet esse meum.

Funera non potui comitare nec ungere corpus

       atque tuis toto diuidor orbe rogis.

Qui potuit, quem tu pro numine uiuus habebas,

       praestitit officium Maximus omne tibi.                    50

Ille tibi exequias et magni funus honoris

       fecit et in gelidos uertit amoma sinus

diluit et lacrimis maerens unguenta profusis

       ossaque uicina condita texit humo.

Qui quoniam extinctis quae debet praestat amicis,                    55

       et nos extinctis adnumerare potest.

 

X. FLACCO

Naso suo profugus mittit tibi, Flacce, salutem,

       mittere rem si quis qua caret ipse potest.

Longus enim curis uitiatum corpus amaris

       non patitur uires languor habere suas.

Nec dolor ullus adest nec febribus uror anhelis                    5

       et peragit soliti uena tenoris iter.

Os hebes est positaeque mouent fastidia mensae

       et queror, inuisi cum uenit hora cibi.

Quod mare, quod tellus adpone, quod educat aer,

       nil ibi quod nobis esuriatur erit.                    10

Nectar et ambrosiam, latices epulasque deorum,

       det mihi formosa gnaua Iuuenta manu,

non tamen exacuet torpens sapor ille palatum

       stabit et in stomacho pondus inerte diu.

Haec ego non ausim, cum sint uerissima, cuiuis                    15

       scribere, delicias ne mala nostra uocet.

Scilicet is status est, ea rerum forma mearum

       deliciis etiam possit ut esse locus!

Delicias illi precor has contingere, si quis

       ne mihi sit leuior Caesaris ira timet.                    20

Is quoque qui gracili cibus est in corpore somnus

       non alit officio corpus inane suo,

sed uigilo uigilantque mei sine fine dolores,

       quorum materiam dat locus ipse mihi.

Vix igitur possis uisos agnoscere uultus                    25

       quoque ierit quaeras qui fuit ante color.

Paruus in exiles sucus mihi peruenit artus

       membraque sunt cera pallidiora noua.

Non haec inmodico contraxi damna Lyaeo:

       scis mihi quam solae paene bibantur aquae.                    30

Non epulis oneror, quarum si tangar amore,

       est tamen in Geticis copia nulla locis.

Nec uires adimit Veneris damnosa uoluptas:

       non solet in maestos illa uenire toros.

Vnda locusque nocent et causa ualentior istis,                    35

       anxietas animi, quae mihi semper adest.

Haec nisi tu pariter simili cum fratre leuares,

       uix mens tristitiae nostra tulisset onus.

Vos estis fracto tellus non dura phaselo

       quamque negant multi uos mihi fertis opem.                    40

Ferte, precor, semper, quia semper egebimus illa,

       Caesaris offensum dum mihi numen erit.

Qui meritam nobis minuat, non finiat iram,

       suppliciter uestros quisque rogate deos.

 

 

LIBER SECUNDUS

 

I. <GERMANICO>

Huc quoque Caesarei peruenit fama triumphi,

     languida quo fessi uix uenit aura Noti.

Nil fore dulce mihi Scythica regione putaui:

     iam minus hic odio est quam fuit ante locus.

Tandem aliquid pulsa curarum nube serenum                5

     uidi fortunae uerba dedique meae.

Nolit ut ulla mihi contingere gaudia Caesar,

     uelle potest cuiuis haec tamen una dari.

Di quoque, ut a cunctis hilari pietate colantur,

     tristitiam poni per sua festa iubent.                10

Denique, quod certus furor est audere fateri,

     hac ego laetitia, si uetet ipse, fruar.

Iuppiter utilibus quotiens iuuat imbribus agros,

     mixta tenax segeti crescere lappa solet.

Nos quoque frugiferum sentimus inutilis herba                15

     numen et inuita saepe iuuamur ope.

Gaudia Caesareae mentis pro parte uirili

     sunt mea: priuati nil habet illa domus.

Gratia, Fama, tibi per quam spectata triumphi

     incluso mediis est mihi pompa Getis!                20

Indice te didici nuper uisenda coisse

     innumeras gentes ad ducis ora sui,

quaeque capit uastis inmensum moenibus orbem,

     hospitiis Romam uix habuisse locum.

Tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante                25

     fuderit adsiduas nubilus auster aquas,

numine caelesti solem fulsisse serenum

     cum populi uultu conueniente die

atque ita uictorem cum magnae uocis honore

     bellica laudatis dona dedisse uiris                30

claraque sumpturum pictas insignia uestes

     tura prius sanctis inposuisse focis

Iustitiamque sui caste placasse parentis,

     illo quae templum pectore semper habet,

quaque ierit, felix adiectum plausibus omen                35

     saxaque roratis erubuisse rosis;

protinus argento uersos imitantia muros

     barbara cum pictis oppida lata uiris

fluminaque et montes et in altis proelia siluis

     armaque cum telis in strue mixta sua                40

deque tropaeorum quod sol incenderet auro

     aurea Romani tecta fuisse fori

totque tulisse duces captiuos addita collis

     uincula paene hostis quot satis esse fuit.

Maxima pars horum uitam ueniamque tulerunt,                45

     in quibus et belli summa caputque Bato.

Cur ego posse negem minui mihi numinis iram,

     cum uideam mitis hostibus esse deos?

Pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor

     oppida sub titulo nominis isse tui                50

atque ea te contra nec muri mole nec armis

     nec satis ingenio tuta fuisse loci.

Di tibi dent annos! A te nam cetera sumes,

     sint modo uirtuti tempora longa tuae.

Quod precor eueniet--sunt quaedam oracula uatum--,                 55

     nam deus optanti prospera signa dedit.

Te quoque uictorem Tarpeias scandere in arces

     laeta coronatis Roma uidebit equis

maturosque pater nati spectabit honores

     gaudia percipiens quae dedit ipse suis.                60

Iam nunc haec a me, iuuenum belloque togaque

     maxime, dicta tibi uaticinante nota.

Hunc quoque carminibus referam fortasse triumphum,

     sufficiet nostris si modo uita malis,

inbuero Scythicas si non prius ipse sagittas                65

     abstuleritque ferox hoc caput ense Getes.

Quae si me saluo dabitur tua laurea templis,

     omina bis dices uera fuisse mea.

 

II. MESSALINO

Ille domus uestrae primis uenerator ab annis

     pulsus ad Euxini Naso Sinistra freti

mittit ab indomitis hanc, Messaline, salutem,

     quam solitus praesens est tibi ferre, Getis.

Ei mihi, si lecto uultus tibi nomine non est                5

     qui fuit et dubitas cetera perlegere!

Perlege nec mecum pariter mea uerba relega:

     Vrbe licet uestra uersibus esse meis.

Non ego concepi, si Pelion Ossa tulisset,

     clara mea tangi sidera posse manu,                10

nec nos Enceladi dementia castra secuti

     in rerum dominos mouimus arma deos,

nec, quod Tydidae temeraria dextera fecit,

     numina sunt telis ulla petita meis.

Est mea culpa grauis, sed quae me perdere solum                15

     ausa sit et nullum maius adorta nefas.

Nil nisi non sapiens possum timidusque uocari:

     haec duo sunt animi nomina uera mei.

Esse quidem fateor meritam post Caesaris iram

     difficilem precibus te quoque iure meis,                20

quaeque tua est pietas in totum nomen Iuli,

     te laedi, cum quis laeditur inde, putas.

Sed licet arma feras et uulnera saeua mineris,

     non tamen efficies ut timeare mihi.

Puppis Achaemeniden Graium Troiana recepit,                25

     profuit et Myso Pelias hasta duci.

Confugit interdum templi uiolator ad aram

     nec petere offensi numinis horret opem.

Dixerit hoc aliquis tutum non esse: fatemur,

     sed non per placidas it mea nauis aquas.                30

Tuta petant alii: fortuna miserrima tuta est;

     nam timor euentu deterioris abest.

Qui rapitur . . . . . . . . . . . . .

     porrigit <et> spinas duraque saxa . . . . .

accipitremque timens pennis trepidantibus ales                35

     audet ad humanos fessa uenire sinus,

nec se uicino dubitat committere tecto

     quae fugit infestos territa cerua canes.

Da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris

     nec rigidam timidis uocibus obde forem                40

uerbaque nostra fauens Romana ad numina perfer

     non tibi Tarpeio culta Tonante minus

mandatique mei legatus suscipe causam,

     nulla meo quamuis nomine causa bona est.

Iam prope depositus, certe iam frigidus, aeger                45

     seruatus per te, si modo seruor, ero.

Nunc tua pro lassis nitatur gratia rebus

     principis aeterni quam tibi praestat amor,

nunc tibi et eloquii nitor ille domesticus adsit

     quo poteras trepidis utilis esse reis.                50

Viuit enim in uobis facundi lingua parentis

     et res heredem repperit illa suum.

Hanc ego non ut me defendere temptet adoro:

     non est confessi causa tuenda rei.

Num tamen excuses erroris origine factum                55

     an nihil expediat tale mouere uide.

Vulneris id genus est quod, cum sanabile non sit,

     non contrectari tutius esse puto.

Lingua, sile! Non est ultra narrabile quicquam.

     Posse uelim cineres obruere ipse meos.                60

Sic igitur, quasi me nullus deceperit error,

     uerba fac, ut uita quam dedit ipse fruar.

Cumque serenus erit uultusque remiserit illos

     qui secum terras imperiumque mouent,

exiguam ne me praedam sinat esse Getarum                65

     detque solum miserae mite precare fugae.

Tempus adest aptum precibus. Valet ille uidetque

     quas fecit uires, Roma, ualere tuas.

Incolumis coniunx sua puluinaria seruat,

     promouet Ausonium filius imperium.                70

Praeterit ipse suos animo Germanicus annos

     nec uigor est Drusi nobilitate minor.

Adde nurus neptesque pias natosque nepotum

     ceteraque Augustae membra ualere domus.

Adde triumphatos modo Paeonas, adde quietis                75

     subdita montanae brachia Dalmatiae.

Nec dedignata est abiectis Illyris armis

     Caesareum famulo uertice ferre pedem.

Ipse super currum placido spectabilis ore

     tempora Phoebea uirgine nexa tulit,                80

quem pia uobiscum proles comitauit euntem,

     digna parente suo nominibusque datis,

fratribus adsimilis quos proxima templa tenentis

     Diuus ab excelsa Iulius aede uidet.

His Messalinus quibus omnia cedere debent                85

     primum laetitiae non negat esse locum.

Quicquid ab his superest uenit in certamen amoris,

     hac hominum nulli parte secundus erit.

Hanc colet ante diem qua, quae decreta merenti,

     uenit honoratis laurea digna comis.                90

Felices quibus o licuit spectare triumphos

     et ducis ore deos aequiperante frui!

At mihi Sauromatae pro Caesaris ore uidendi

     terraque pacis inops undaque uincta gelu.

Si tamen haec audis et uox mea peruenit istuc,                95

     sit tua mutando gratia blanda loco.

Hoc pater ille tuus primo mihi cultus ab aeuo,

     si quid habet sensus umbra diserta, petit.

Hoc petit et frater, quamuis fortasse ueretur

     seruandi noceat ne tibi cura mei.                100

Tota domus rogat hoc nec tu potes ipse negare

     et nos in turbae parte fuisse tuae.

Ingenii certe quo nos male sensimus usos

     Artibus exceptis saepe probator eras,

nec mea, si tantum peccata nouissima demas,                105

     esse potest domui uita pudenda tuae.

Sic igitur uestrae uigeant penetralia gentis

     curaque sit superis Caesaribusque tui.

Mite, sed iratum merito mihi numen adora,

     eximar ut Scythici de feritate loci.                110

Difficile est, fateor, sed tendit in ardua uirtus

     et talis meriti gratia maior erit.

Nec tamen Aetnaeus uasto Polyphemus in antro

     accipiet uoces Antiphatesue tuas,

sed placidus facilisque parens ueniaeque paratus                115

     et qui fulmineo saepe sine igne tonat,

qui, cum triste aliquid statuit, fit tristis et ipse

     cuique fere poenam sumere poena sua est.

Victa tamen uitio est huius clementia nostro

     uenit et ad uires ira coacta suas.                 120

Qui quoniam patria toto sumus orbe remoti

     nec licet ante ipsos procubuisse deos,

quos colis ad superos haec fer mandata sacerdos,

     adde sed et proprias ad mea uerba preces.

Sic tamen haec tempta, si non nocitura putabis.                125

     Ignosces: timeo naufragus omne fretum.

 

III. COTTAE MAXIMO

Maxime, qui claris nomen uirtutibus aequas

     nec sinis ingenium nobilitate premi,

culte mihi--quid enim status hic a funere differt?--

     supremum uitae tempus adusque meae,

rem facis adflictum non auersatus amicum                5

     qua non est aeuo rarior ulla tuo.

Turpe quidem dictu, sed--si modo uera fatemur--

     uulgus amicitias utilitate probat.

Cura quid expediat prius est quam quid sit honestum,

     et cum fortuna statque caditque fides.                 10

Nec facile inuenias multis in milibus unum,

     uirtutem pretium qui putet esse sui.

Ipse decor recte facti, si praemia desint,

     non mouet et gratis paenitet esse probum.

Nil nisi quod prodest carum est, et detrahe menti                15

     spem fructus auidae, nemo petendus erit.

At reditus iam quisque suos amat et sibi quid sit

     utile sollicitis subputat articulis.

Illud amicitiae quondam uenerabile nomen

     prostat et in quaestu pro meretrice sedet.                20

Quo magis admiror non ut torrentibus undis

     communis uitii te quoque labe trahi.

Diligitur nemo, nisi cui Fortuna secunda est.

     Quae simul intonuit, proxima quaeque fugat.

En ego non paucis quondam munitus amicis,                25

     dum flauit uelis aura secunda meis,

ut fera nimboso tumuerunt aequora uento,

     in mediis lacera naue relinquor aquis.

Cumque alii nolint etiam me nosse uideri,

     uix duo proiecto tresue tulistis opem.                 30

Quorum tu princeps: neque enim comes esse, sed auctor

     nec petere exemplum, sed dare dignus eras.

Te nihil exacto nisi nos peccasse fatentem,

     sponte sua probitas officiumque iuuat.

Iudice te mercede caret per seque petenda est                35

     externis uirtus incomitata bonis.

Turpe putas abigi, quia sit miserandus, amicum,

     quodque sit infelix, desinere esse tuum.

Mitius est lasso digitum subponere mento

     mergere quam liquidis ora natandis aquis.                40

Cerne quid Aeacides post mortem praestet amico:

     instar et hanc uitam mortis habere puta.

Pirithoum Theseus Stygias comitauit ad undas:

     a Stygia quantum mors mea distat aqua?

Adfuit insano iuuenis Phoceus Orestae:                45

     et mea non minimum culpa furoris habet.

Tu quoque magnorum laudes admitte uirorum,

     ut facis, et lapso quam potes adfer opem.

Si bene te noui, si, qui prius esse solebas,

     nunc quoque es atque animi non cecidere tui,                50

quo Fortuna magis saeuit, magis ipse resistis,

     utque decet, ne te uicerit illa caues,

et, bene uti pugnes, bene pugnans efficit hostis:

     sic eadem prodest causa nocetque mihi.

Scilicet indignum, iuuenis carissime, ducis                55

     te fieri comitem stantis in orbe deae.

Firmus es et, quoniam non sunt ea qualia uelles,

     uela regis quassae qualiacumque ratis.

Quaeque ita concussa est ut iam casura putetur,

     restat adhuc umeris fulta ruina tuis.                60

Ira quidem primo fuerat tua iusta nec ipso

     lenior offensus qui mihi iure fuit,

quique dolor pectus tetigisset Caesaris alti,

     illum iurabas protinus esse tuum.

Vt tamen audita est nostrae tibi cladis origo,                65

     diceris erratis ingemuisse meis.

Tum tua me primum solari littera coepit

     et laesum flecti spem dare posse deum.

Mouit amicitiae tum te constantia longae

     ante tuos ortus quae mihi coepta fuit,                70

et quod eras aliis factus, mihi natus amicus

     quodque tibi in cunis oscula prima dedi,

quod cum uestra domus teneris mihi semper ab annis

     culta sit, esse uetus me tibi cogit onus.

Me tuus ille pater, Latiae facundia linguae,                75

     quae non inferior nobilitate fuit,

primus ut auderem committere carmina famae

     inpulit: ingenii dux fuit ille mei.

Nec quo sit primum nobis a tempore cultus

     contendo fratrem posse referre tuum.                80

Te tamen ante omnis ita sum complexus ut unus

     quolibet in casu gratia nostra fores.

Vltima me tecum uidit maestisque cadentes

     excepit lacrimas Aethalis Ilua genis,

cum tibi quaerenti num uerus nuntius esset                85

     adtulerat culpae quem mala fama meae,

inter confessum dubie dubieque negantem

     haerebam pauidas dante timore notas

exemploque niuis quam mollit aquaticus auster,

     gutta per attonitas ibat oborta genas.                90

Haec igitur referens et quod mea crimina primi

     erroris uenia posse latere uides,

respicis antiquum lassis in rebus amicum

     fomentisque iuuas uulnera nostra tuis.

Pro quibus, optandi si nobis copia fiat,                95

     tam bene promerito commoda mille precor.

Sed, si sola mihi dentur tua uota, precabor

     ut tibi sit saluo Caesare salua parens.

Haec ego, cum faceres altaria pinguia ture,

     te solitum memini prima rogare deos.

 

IV. ATTICO

Accipe conloquium gelido Nasonis ab Histro,

     Attice iudicio non dubitande meo.

Ecquid adhuc remanes memor infelicis amici

     deserit an partis languida cura suas?

Non ita di mihi sint tristes ut credere possim                5

     fasque putem iam te non meminisse mei.

Ante oculos nostros posita est tua semper imago

     et uideor uultus mente uidere tuos.

Seria multa mihi tecum conlata recordor

     nec data iucundis tempora pauca iocis.                10

Saepe citae longis uisae sermonibus horae,

     saepe fuit breuior quam mea uerba dies.

Saepe tuas uenit factum modo carmen ad auris

     et noua iudicio subdita Musa tuo est.

Quod tu laudaras, populo placuisse putabam                15

     --hoc pretium curae dulce recentis erat--

utque meus lima rasus liber esset amici,

     non semel admonitu facta litura tuo est.

Nos fora uiderunt pariter, nos porticus omnis,

     nos uia, nos iunctis curua theatra locis.                20

Denique tantus amor nobis, carissime, semper

     quantus in Aeacide Nestorideque fuit.

Non ego, si biberes securae pocula Lethes,

     excidere haec credam pectore posse tuo.

Longa dies citius brumali sidere noxque                25

     tardior hiberna solstitialis erit

nec Babylon aestum nec frigora Pontus habebit

     caltaque Paestanas uincet odore rosas

quam tibi nostrarum ueniant obliuia rerum:

     non ita pars fati candida nulla mei est.                30

Ne tamen haec dici possit fiducia mendax

     stultaque credulitas nostra fuisse caue

constantique fide ueterem tutare sodalem

     qua licet et quantum non onerosus ero.

 

V. SALANO

Condita disparibus numeris ego Naso Salano

     praeposita misi uerba salute meo.

Quae rata sit cupio rebusque ut comprobet omen,

     te precor a saluo possit, amice, legi.

Candor, in hoc aeuo res intermortua paene,                5

     exigit ut faciam talia uota tuus.

Nam fuerim quamuis modico tibi iunctus ab usu,

     diceris exiliis indoluisse meis,

missaque ab Euxino legeres cum carmina Ponto,

     illa tuus iuuit qualiacumque fauor                10

optastique breuem salui mihi Caesaris iram,

     quod tamen optari, si sciat, ipse sinat.

Moribus ista tuis tam mitia uota dedisti

     nec minus idcirco sunt ea grata mihi,

quoque magis moueare malis, doctissime, nostris,                15

     credibile est fieri condicione loci:

uix hac inuenies totum, mihi crede, per orbem

     quae minus Augusta pace fruatur humus.

Tu tamen hic structos inter fera proelia uersus

     et legis et lectos ore fauente probas                20

ingenioque meo, uena quod paupere manat,

     plaudis et e riuo flumina magna facis.

Grata quidem sunt haec animo suffragia nostro,

     uix sibi cum miseros posse placere putes.

Dum tamen in rebus temptamus carmina paruis,                25

     materiae gracili sufficit ingenium.

Nuper, ut huc magni peruenit fama triumphi,

     ausus sum tantae sumere molis opus.

Obruit audentem rerum grauitasque nitorque

     nec potui coepti pondera ferre mei.                30

Illic quam laudes erit officiosa uoluntas,

     cetera materia debilitata iacent.

Qui si forte liber uestras peruenit ad aures,

     tutelam, mando, sentiat ille tuam.

Hoc tibi facturo, uel si non ipse rogarem,                35

     accedat cumulus gratia nostra leuis.

Non ego laudandus, sed sunt tua pectora lacte

     et non calcata candidiora niue,

mirarisque alios, cum sis mirabilis ipse,

     nec lateant artes eloquiumque tuum.                 40

Te iuuenum princeps, cui dat Germania nomen,

     participem studii Caesar habere solet.

Tu comes antiquus, tu primis iunctus ab annis

     ingenio mores aequiperante places.

Te dicente prius studii fuit impetus illi                45

     teque habet elicias qui sua uerba tuis.

Cum tu desisti mortaliaque ora quierunt

     tectaque non longa conticuere mora,

surgit Iuleo iuuenis cognomine dignus,

     qualis ab Eois Lucifer ortus aquis,                50

dumque silens adstat, status est uultusque diserti

     spemque decens doctae uocis amictus habet.

Mox, ubi pulsa mora est atque os caeleste solutum,

     hoc superos iures more solere loqui

atque 'Haec est' dicas 'facundia principe digna':                55

     eloquio tantum nobilitatis inest.

Huic tu cum placeas et uertice sidera tangas,

     scripta tamen profugi uatis habenda putas.

Scilicet ingeniis aliqua est concordia iunctis,

     et seruat studii foedera quisque sui:                60

rusticus agricolam, miles fera bella gerentem,

     rectorem dubiae nauita puppis amat.

Tu quoque Pieridum studio, studiose, teneris

     ingenioque faues, ingeniose, meo.

Distat opus nostrum, sed fontibus exit ab isdem                65

     artis et ingenuae cultor uterque sumus.

Thyrsus abest a te gustata et laurea nobis,

     sed tamen ambobus debet inesse calor,

utque meis numeris tua dat facundia neruos,

     sic uenit a nobis in tua uerba nitor.                70

Iure igitur studio confinia carmina uestro

     et commilitii sacra tuenda putas.

Pro quibus ut maneat de quo censeris amicus

     comprecor ad uitae tempora summa tuae

succedatque suis orbis moderator habenis:                75

     quod mecum populi uota precantur idem.

 

VI. GRAECINO

Carmine Graecinum, qui praesens uoce solebat,

     tristis ab Euxinis Naso salutat aquis.

Exulis haec uox est: praebet mihi littera linguam

     et, si non liceat scribere, mutus ero.

Corripis, ut debes, stulti peccata sodalis                5

     et mala me meritis ferre minora doces.

Vera facis, sed sera meae conuicia culpae:

     aspera confesso uerba remitte reo.

Cum poteram recto transire Ceraunia uelo,

     ut fera uitarem saxa monendus eram.                10

Nunc mihi naufragio quid prodest discere facto

     qua mea debuerit currere cumba uia?

Brachia da lasso potius prendenda natanti

     nec pigeat mento subposuisse manum.

Idque facis faciasque precor: sic mater et uxor,                15

     sic tibi sint fratres totaque salua domus,

quodque soles animo semper, quod uoce precari,

     omnia Caesaribus sic tua facta probes.

Turpe erit in miseris ueteri tibi rebus amico

     auxilium nulla parte tulisse tuum,                20

turpe referre pedem nec passu stare tenaci,

     turpe laborantem deseruisse ratem,

turpe sequi casum et Fortunae accedere amicum

     et, nisi sit felix, esse negare suum.

Non ita uixerunt Strophio atque Agamemnone nati,                25

     non haec Aegidae Pirithoique fides.

Quos prior est mirata, sequens mirabitur aetas,

     in quorum plausus tota theatra sonant.

Tu quoque per durum seruato tempus amico

     dignus es in tantis nomen habere uiris,                30

dignus es, et, quoniam laudem pietate mereris,

     non erit officii gratia surda tui.

Crede mihi, nostrum si non mortale futurum est

     carmen, in ore frequens posteritatis eris.

Fac modo permaneas lasso, Graecine, fidelis                35

     duret et in longas impetus iste moras.

Quae tu cum praestes, remo tamen utor in aura,

     nec nocet admisso subdere calcar equo.

 

VII. ATTICO

Esse salutatum uult te mea littera primum

     a male pacatis, Attice, missa Getis,

proxima subsequitur quid agas audire uoluntas,

     et si, quicquid agis, sit tibi cura mei.

Nec dubito quin sit, sed me timor ipse malorum                5

     saepe superuacuos cogit habere metus.

Da ueniam, quaeso, nimioque ignosce timori.

     Tranquillas etiam naufragus horret aquas.

Qui semel est laesus fallaci piscis ab hamo

     omnibus unca cibis aera subesse putat;                10

saepe canem longe uisum fugit agna lupumque

     credit et ipsa suam nescia uitat opem;

membra reformidant mollem quoque saucia tactum

     uanaque sollicitis incitat umbra metum.

Sic ego Fortunae telis confixus iniquis                15

     pectore concipio nil nisi triste meo.

Iam mihi fata liquet coeptos seruantia cursus

     per sibi consuetas semper itura uias.

Obseruare deos ne quid mihi cedat amice

     uerbaque Fortunae uix puto posse dari.                20

Est illi curae me perdere, quaeque solebat

     esse leuis, constans et bene certa nocet.

Crede mihi, si sum ueri tibi cognitus oris--

     nec planis nostris casibus esse puter--

Cinyphiae segetis citius numerabis aristas                25

     altaque quam multis floreat Hybla thymis

et quot aues motis nitantur in aere pennis

     quotque natent pisces aequore certus eris

quam tibi nostrorum statuatur summa laborum

     quos ego sum terra, quos ego passus aqua.                30

Nulla Getis toto gens est truculentior orbe,

     sed tamen hi nostris ingemuere malis.

Quae tibi si memori coner perscribere uersu,

     Ilias est fati longa futura mei.

Non igitur uerear quo te rear esse uerendum,                35

     cuius amor nobis pignora mille dedit,

sed quia res timida est omnis miser et quia longo est

     tempore laetitiae ianua clausa meae.

Iam dolor in morem uenit meus, utque caducis

     percussu crebro saxa cauantur aquis,                40

sic ego continuo Fortunae uulneror ictu

     uixque habet in nobis iam noua plaga locum.

Nec magis adsiduo uomer tenuatur ab usu

     nec magis est curuis Appia trita rotis

pectora quam mea sunt serie caecata malorum,                45

     et nihil inueni quod mihi ferret opem.

Artibus ingenuis quaesita est gloria multis,

     infelix perii dotibus ipse meis.

Vita prior uitio caret et sine labe peracta est:

     auxilii misero nil tulit illa mihi.                 50

Culpa grauis precibus donatur saepe suorum:

     omnis pro nobis gratia muta fuit.

Adiuuat in duris aliquos praesentia rebus:

     obruit hoc absens uasta procella caput.

Quis non horruerit tacitam quoque Caesaris iram?                55

     Addita sunt poenis aspera uerba meis.

Fit fuga temporibus leuior: proiectus in aequor

     Arcturum subii Pleiadumque minas.

Saepe solent hiemem placidam sentire carinae:

     non Ithacae puppi saeuior unda fuit.                60

Recta fides comitum poterat mala nostra leuare:

     ditata est spoliis perfida turba meis.

Mitius exilium faciunt loca: tristior ista

     terra sub ambobus non iacet ulla polis.

Est aliquid patriis uicinum finibus esse:                65

     ultima me tellus, ultimus orbis habet.

Praestat et exulibus pacem tua laurea, Caesar:

     Pontica finitimo terra sub hoste iacet.

Tempus in agrorum cultu consumere dulce est:

     non patitur uerti barbarus hostis humum.                70

Temperie caeli corpusque animusque iuuatur:

     frigore perpetuo Sarmatis ora riget.

Est in aqua dulci non inuidiosa uoluptas:

     aequoreo bibitur cum sale mixta palus.

Omnia deficiunt. Animus tamen omnia uincit;                75

     ille etiam uires corpus habere facit.

Sustineas ut onus, nitendum uertice pleno est

     aut, flecti neruos si patiere, cades.

Spes quoque posse mora mitescere principis iram

     uiuere ne nolim deficiamque cauet.                80

Nec uos parua datis pauci solacia nobis,

     quorum spectata est per mala nostra fides.

Coepta tene, quaeso, neque in aequore desere nauem

     meque simul serua iudiciumque tuum.

 

VIII. COTTAE MAXIMO

Redditus est nobis Caesar cum Caesare nuper,

     quos mihi misisti, Maxime Cotta, deos,

utque tuum munus numerum quem debet haberet,

     est ibi Caesaribus Liuia iuncta suis.

Argentum felix omnique beatius auro,                 5

     quod, fuerit pretium cum rude, numen habet!

Non mihi diuitias dando maiora dedisses

     caelitibus missis nostra sub ora tribus.

Est aliquid spectare deos et adesse putare

     et quasi cum uero numine posse loqui.                10

Quantum ad te, redii, nec me tenet ultima tellus,

     utque prius, media sospes in Vrbe moror.

Caesareos uideo uultus, uelut ante uidebam:

     uix huius uoti spes fuit ulla mihi.

Vtque salutabam numen caeleste, saluto.                15

     Quod reduci tribuas, nil, puto, maius habes.

Quid nostris oculis nisi sola Palatia desunt?

     Qui locus ablato Caesare uilis erit.

Hunc ego cum spectem, uideor mihi cernere Romam;

     nam patriae faciem sustinet ille suae.                20

Fallor an irati mihi sunt in imagine uultus,

     toruaque nescio quid forma minantis habet?

Parce, uir inmenso maior uirtutibus orbe,

     iustaque uindictae supprime frena tuae.

Parce, precor, saecli decus indelebile nostri,                25

     terrarum dominum quem sua cura facit.

Per patriae numen, quae te tibi carior ipso est,

     per numquam surdos in tua uota deos

perque tori sociam, quae par tibi sola reperta est,

     et cui maiestas non onerosa tua est,                30

perque tibi similem uirtutis imagine natum,

     moribus adgnosci qui tuus esse potest,

perque tuos uel auo dignos uel patre nepotes

     qui ueniunt magno per tua iussa gradu,

parte leua minima nostras et contrahe poenas                35

     daque procul Scythico qui sit ab hoste locum.

Et tua, si fas est, a Caesare proxime Caesar,

     numina sint precibus non inimica meis!

Sic fera quam primum pauido Germania uultu

     ante triumphantis serua feratur equos,                40

sic pater in Pylios, Cumaeos mater in annos

     uiuant et possis filius esse diu!

Tu quoque, conueniens ingenti nupta marito,

     accipe non dura supplicis aure preces!

Sic tibi uir sospes, sic sint cum prole nepotes,                45

     cumque bonis nuribus quod peperere nurus!

Sic quem dira tibi rapuit Germania Drusum

     pars fuerit partus sola caduca tui!

Sic tibi mature fraterni funeris ultor

     purpureus niueis filius instet equis!                50

Adnuite o! timidis, mitissima numina, uotis;

     praesentis aliquid prosit habere deos.

Caesaris aduentu tuta gladiator harena

     exit et auxilium non leue uultus habet.

Nos quoque uestra iuuat quod, qua licet, ora uidemus,                55

     intrata est superis quod domus una tribus.

Felices illi qui non simulacra, sed ipsos

     quique deum coram corpora uera uident!

Quod quoniam nobis inuidit inutile fatum,

     quos dedit ars uultus effigiemque colo.                60

Sic homines nouere deos, quos arduus aether

     occulit, et colitur pro Ioue forma Iouis.

Denique, quae mecum est et erit sine fine, cauete

     ne sit in inuiso uestra figura loco.

Nam caput e nostra citius ceruice recedet                65

     et patiar fossis lumen abire genis

quam caream raptis, o publica numina, uobis:

     uos eritis nostrae portus et ara fugae.

Vos ego complectar, Geticis si cingar ab armis,

     utque meas aquilas, <sic mea> signa sequar.                70

Aut ego me fallo nimioque cupidine ludor

     aut spes exilii commodioris adest;

nam minus et minus est facies in imagine tristis

     uisaque sunt dictis adnuere ora meis.

Vera precor fiant timidae praesagia mentis                75

     iustaque, quamuis est, sit minor ira dei.

 

IX. COTYI REGI

Regia progenies, cui nobilitatis origo

     nomen in Eumolpi peruenit usque, Coty,

Fama loquax uestras si iam peruenit ad aures

     me tibi finitimi parte iacere soli,

supplicis exaudi, iuuenum mitissime, uocem,                5

     quamque potes, profugo--nam potes--adfer opem.

Me fortuna tibi--de qua quod non queror hoc est--

     tradidit, hoc uno non inimica mihi.

Excipe naufragium non duro litore nostrum,

     ne fuerit terra tutior unda tua.                10

Regia, crede mihi, res est succurrere lapsis

     conuenit et tanto quantus es ipse uiro.

Fortunam decet hoc istam, quae maxima cum sit,

     esse potest animo uix tamen aequa tuo.

Conspicitur numquam meliore potentia causa                15

     quam quotiens uanas non sinit esse preces.

Hoc nitor iste tui generis desiderat, hoc est

     a superis ortae nobilitatis opus.

Hoc tibi et Eumolpus, generis clarissimus auctor,

     et prior Eumolpo suadet Erichthonius.                20

Hoc tecum commune deo est quod uterque rogati

     supplicibus uestris ferre soletis opem.

Numquid erit quare solito dignemur honore

     numina, si demas uelle iuuare deos?

Iuppiter oranti surdas si praebeat auris,                25

     uictima pro templo cur cadat icta Iouis?

Si pacem nullam pontus mihi praestet eunti,

     inrita Neptuno cur ego tura feram?

Vana laborantis si fallat arua coloni,

     accipiat grauidae cur suis exta Ceres?                30

Nec dabit intonso iugulum caper hostia Baccho,

     musta sub adducto si pede nulla fluent.

Caesar ut imperii moderetur frena precamur,

     tam bene quod patriae consulit ille suae.

Vtilitas igitur magnos hominesque deosque                35

     efficit auxiliis quoque fauente suis.

Tu quoque fac prosis intra tua castra iacenti,

     o Coty, progenies digna parente tuo.

Conueniens homini est hominem seruare uoluptas

     et melius nulla quaeritur arte fauor.                40

Quis non Antiphaten Laestrygona deuouet aut quis

     munifici mores improbat Alcinoi?

Non tibi Cassandreus pater est gentisue Pheraeae

     quiue repertorem torruit arte sua,

sed quam Marte ferox et uinci nescius armis,                45

     tam numquam facta pace cruoris amans.

Adde quod ingenuas didicisse fideliter artes

     emollit mores nec sinit esse feros.

Nec regum quisquam magis est instructus ab illis

     mitibus aut studiis tempora plura dedit.                50

Carmina testantur quae, si tua nomina demas,

     Threicium iuuenem composuisse negem.

Neue sub hoc tractu uates foret unicus Orpheus,

     Bistonis ingenio terra superba tuo est.

Vtque tibi est animus, cum res ita postulat, arma                55

     sumere et hostili tingere caede manum,

atque ut es excusso iaculum torquere lacerto

     collaque uelocis flectere doctus equi,

tempora sic data sunt studiis ubi iusta paternis

     atque suis humeris forte quieuit opus,                60

ne tua marcescant per inertis otia somnos,

     lucida Pieria tendis in astra uia.

Haec quoque res aliquid tecum mihi foederis adfert:

     eiusdem sacri cultor uterque sumus.

Ad uatem uates orantia brachia tendo,                65

     terra sit exiliis ut tua fida meis.

Non ego caede nocens in Ponti litora ueni

     mixtaue sunt nostra dira uenena manu,

nec mea subiecta conuicta est gemma tabella

     mendacem linis inposuisse notam.                70

Nec quicquam, quod lege uetor committere, feci:

     est tamen his grauior noxa fatenda mihi.

Neue roges quae sit, stultam conscripsimus Artem.

     Innocuas nobis haec uetat esse manus.

Ecquid praeterea peccarim quaerere noli,                75

     ut lateat sola culpa sub Arte mea.

Quicquid id est, habuit moderatam uindicis iram,

     qui nisi natalem nil mihi dempsit humum.

Hac quoniam careo, tua nunc uicinia praestet,

     inuiso possim tutus ut esse loco.

 

X. MACRO

Ecquid ab impressae cognoscis imagine cerae

     haec tibi Nasonem scribere uerba, Macer,

auctorisque sui si non est anulus index,

     cognitane est nostra littera facta manu?

An tibi notitiam mora temporis eripit horum                5

     nec repetunt oculi signa uetusta tui?

Sis licet oblitus pariter gemmaeque manusque,

     exciderit tantum ne tibi cura mei.

Quam tu uel longi debes conuictibus aeui,

     uel mea quod coniunx non aliena tibi est,                10

uel studiis quibus es quam nos sapientius usus,

     utque decet, nulla factus es Arte nocens.

Tu canis aeterno quicquid restabat Homero,

     ne careant summa Troica bella manu.

Naso parum prudens Artem dum tradit amandi,                15

     doctrinae pretium triste magister habet.

Sunt tamen inter se communia sacra poetis,

     diuersum quamuis quisque sequamur iter.

Quorum te memorem, quamquam procul absumus, esse

     suspicor et casus uelle leuare meos.                20

Te duce magnificas Asiae perspeximus urbes,

     Trinacris est oculis te duce uisa meis;

uidimus Aetnaea caelum splendescere flamma,

     subpositus monti quam uomit ore gigans

Hennaeosque lacus et olentia stagna Palici,                25

     quamque suis Cyanen miscet Anapus aquis.

Nec procul hinc nympha est quae, dum fugit Elidis amnem,

     tecta sub aequorea nunc quoque currit aqua.

Hic mihi labentis pars anni magna peracta est.

     Eheu! quam dispar est locus ille Getis!                30

Et quota pars haec sunt rerum quas uidimus ambo,

     te mihi iucundas efficiente uias,

seu rate caeruleas picta sulcauimus undas,

     esseda nos agili siue tulere rota.

Saepe breuis nobis uicibus uia uisa loquendi                35

     pluraque, si numeres, uerba fuere gradu.

Saepe dies sermone minor fuit inque loquendum

     tarda per aestiuos defuit hora dies.

Est aliquid casus pariter timuisse marinos

     iunctaque ad aequoreos uota tulisse deos,                40

et modo res egisse simul, modo rursus ab illis,

     quorum non pudeat, posse referre iocos.

Haec tibi cum subeant, absim licet, omnibus annis

     ante tuos oculos, ut modo uisus, ero.

Ipse quidem certe cum sim sub cardine mundi                45

     qui semper liquidis altior extat aquis,

te tamen intueor, quo solo pectore possum,

     et tecum gelido saepe sub axe loquor.

Hic es et ignoras et ades celeberrimus absens

     inque Getas media iussus ab Vrbe uenis.                50

Redde uicem et, quoniam regio felicior ista est,

     istic me memori pectore semper habe.

 

XI. RVFO

Hoc tibi, Rufe, breui properatum tempore mittit

     Naso, parum faustae conditor Artis, opus,

ut, quamquam longe toto sumus orbe remoti,

     scire tamen possis nos meminisse tui.

Nominis ante mei uenient obliuia nobis                5

     pectore quam pietas sit tua pulsa meo,

et prius hanc animam uacuas reddemus in auras

     quam fiat meriti gratia uana tui.

Grande uoco lacrimas meritum quibus ora rigabas,

     cum mea concreto sicca dolore forent.                10

Grande uoco meritum maestae solacia mentis,

     cum pariter nobis illa tibique dares.

Sponte quidem per seque mea est laudabilis uxor,

     admonitu melior fit tamen illa tuo.

Namque, quod Hermionae Castor fuit, Hector Iuli,                15

     hoc ego te laetor coniugis esse meae.

Quae, ne dissimilis tibi sit probitate, laborat

     seque tui uita sanguinis esse probat.

Ergo, quod fuerat stimulis factura sine ullis,

     plenius auctorem te quoque nancta facit.                20

Acer et ad palmae per se cursurus honores,

     si tamen horteris, fortius ibit equus.

Adde quod absentis cura mandata fideli

     perficis et nullum ferre grauaris onus.

O, referant grates, quoniam non possumus ipsi,                25

     di tibi, qui referent, si pia facta uident,

sufficiatque diu corpus quoque moribus istis,

     maxima Fundani gloria, Rufe, soli!

 

 

LIBER TERTIUS

 

I. VXORI

Aequor Iasonio pulsatum remige primum

       quaeque nec hoste fero nec niue, terra, cares,

ecquod erit tempus quo uos ego Naso relinquam,

       in minus hostili iussus abesse loco?

An mihi barbaria uiuendum semper in ista                    5

       inque Tomitana condar oportet humo?

Pace tua, si pax ulla est tua, Pontica tellus,

       finitimus rapido quam terit hostis equo,

pace tua dixisse uelim: 'Tu pessima duro

       pars es in exilio, tu mala nostra grauas.                    10

Tu neque uer sentis cinctum florente corona,

       tu neque messorum corpora nuda uides,

nec tibi pampineas autumnus porrigit uuas,

       cuncta sed inmodicum tempora frigus habent.

Tu glacie freta uincta tenes, et in aequore piscis                    15

       inclusus tecta saepe natauit aqua.

Nec tibi sunt fontes, laticis nisi paene marini,

       qui potus dubium sistat alatne sitim.

Rara, neque haec felix, in apertis eminet aruis

       arbor et in terra est altera forma maris.                    20

Non auis obloquitur, nisi siluis si qua remota

       aequoreas rauco gutture potat aquas.

Tristia per uacuos horrent absinthia campos

       conueniensque suo messis amara loco.

Adde metus et quod murus pulsatur ab hoste                    25

       tinctaque mortifera tabe sagitta madet,

quod procul haec regio est et ab omni deuia cursu

       nec pede quo quisquam nec rate tutus eat.

Non igitur mirum finem quaerentibus horum

       altera si nobis usque rogatur humus.                    30

Te magis est mirum non hoc euincere, coniunx,

       inque meis lacrimas posse tenere malis.

Quid facias quaeris? Quaeras hoc scilicet ipsum,

       inuenies, uere si reperire uoles.

Velle parum est: cupias ut re potiaris oportet                    35

       et faciat somnos haec tibi cura breues.

Velle reor multos: quis enim mihi tam sit iniquus

       optet ut exilium pace carere meum?

Pectore te toto cunctisque incumbere neruis

       et niti pro me nocte dieque decet.                    40

Vtque iuuent alii, tu debes uincere amicos

       uxor et ad partis prima uenire tuas.

Magna tibi inposita est nostris persona libellis:

       coniugis exemplum diceris esse bonae.

Hanc caue degeneres, ut sint praeconia nostra                    45

       uera; uide Famae quod tuearis opus.

Vt nihil ipse querar, tacito me Fama queretur,

       quae debet fuerit ni tibi cura mei.

Exposuit memet populo Fortuna uidendum

       et plus notitiae quam fuit ante dedit.                    50

Notior est factus Capaneus a fulminis ictu,

       notus humo mersis Amphiaraus equis.

Si minus errasset, notus minus esset Vlixes,

       magna Philoctetae uulnere fama suo est.

Si locus est aliquis tanta inter nomina paruis,                    55

       nos quoque conspicuos nostra ruina facit.

Nec te nesciri patitur mea pagina, qua non

       inferius Coa Bittide nomen habes.

Quicquid ages igitur, scena spectabere magna

       et pia non paucis testibus uxor eris.                    60

Crede mihi, quotiens laudaris carmine nostro,

       qui legit has laudes, an mereare rogat.

Vtque fauere reor plures uirtutibus istis,

       sic tua non paucae carpere facta uolent.

Quarum tu praesta ne liuor dicere possit:                    65

       "Haec est pro miseri lenta salute uiri".

Cumque ego deficiam nec possim ducere currum,

       fac tu sustineas debile sola iugum.

Ad medicum specto uenis fugientibus aeger:

       ultima pars animae dum mihi restat, ades,                    70

quodque ego praestarem, si te magis ipse ualerem,

       id mihi, cum ualeas fortius ipsa, refer.

Exigit hoc socialis amor foedusque maritum.

       Moribus hoc, coniunx, exigis ipsa tuis.

Hoc domui debes de qua censeris, ut illam                    75

       non magis officiis quam probitate colas.

Cuncta licet facias, nisi eris laudabilis uxor,

       non poterit credi Marcia culta tibi.

Nec sumus indigni nec, si uis uera fateri,

       debetur meritis gratia nulla meis.                     80

Redditur illa quidem grandi cum fenore nobis

       nec te, si cupiat, laedere rumor habet,

sed tamen hoc factis adiunge prioribus unum,

       pro nostris ut sis ambitiosa malis,

Vt minus infesta iaceam regione labora,                    85

       clauda nec officii pars erit ulla tui.

Magna peto, sed non tamen inuidiosa roganti,

       utque ea non teneas, tuta repulsa tua est.

Nec mihi suscense, totiens si carmine nostro

       quod facis ut facias teque imitere rogo.                    90

Fortibus adsueuit tubicen prodesse suoque

       dux bene pugnantis incitat ore uiros.

Nota tua est probitas testataque tempus in omne:

       sit uirtus etiam non probitate minor.

Nec tibi Amazonia est pro me sumenda securis                    95

       aut excisa leui pelta gerenda manu.

Numen adorandum est, non ut mihi fiat amicum,

       sed sit ut iratum quam fuit ante minus.

Gratia si nulla est, lacrimae tibi gratia fient:

       hac potes aut nulla parte mouere deos.                    100

Quae tibi ne desint, bene per mala nostra cauetur

       meque uiro flendi copia diues adest;

utque meae res sunt, omni, puto, tempore flebis:

       has fortuna tibi nostra ministrat opes.

Si mea mors redimenda tua, quod abominor, esset,                    105

       Admeti coniunx quam sequereris erat.

Aemula Penelopes fieres, si fraude pudica

       instantis uelles fallere nupta procos.

Si comes extincti manes sequerere mariti,

       esset dux facti Laudamia tui.                    110

Iphias ante oculos tibi erat ponenda uolenti

       corpus in accensos mittere forte rogos.

Morte nihil opus est, nihil Icariotide tela:

       Caesaris est coniunx ore precanda tuo

quae praestat uirtute sua, ne prisca uetustas                    115

       laude pudicitiae saecula nostra premat,

quae Veneris formam, mores Iunonis habendo

       sola est caelesti digna reperta toro.

Quid trepidas et adire times? Non inpia Progne

       filiaue Aeetae uoce mouenda tua est,                    120

nec nurus Aegypti, nec saeua Agamemnonis uxor,

       Scyllaque quae Siculas inguine terret aquas,

Telegoniue parens uertendis nata figuris

       nexaque nodosas angue Medusa comas,

femina sed princeps, in qua Fortuna uidere                    125

       se probat et caecae crimina falsa tulit,

qua nihil in terris ad finem solis ab ortu

       clarius excepto Caesare mundus habet.

Eligito tempus captatum saepe rogandi,

       exeat aduersa ne tua nauis aqua.                    130

Non semper sacras reddunt oracula sortis

       ipsaque non omni tempore fana patent.

Cum status Vrbis erit qualem nunc auguror esse,

       et nullus populi contrahet ora dolor,

cum domus Augusti Capitoli more colenda                    135

       laeta, quod est et sit, plenaque pacis erit,

tum tibi di faciant adeundi copia fiat,

       profectura aliquid tum tua uerba putes.

Si quid aget maius, differ tua coepta caueque

       spem festinando praecipitare meam.                    140

Nec rursus iubeo, dum sit uacuissima, quaeras:

       corporis ad curam uix uacat illa sui.

Omnia . . . . . . . . . . . . . . .

       per rerum turbam tu quoque oportet eas.

Cum tibi contigerit uultum Iunonis adire,                    145

       fac sis personae quam tueare memor.

Nec factum defende meum: mala causa silenda est.

       Nil nisi sollicitae sint tua uerba preces.

Tum lacrimis demenda mora est submissaque terra

       ad non mortalis brachia tende pedes.                    150

Tum pete nil aliud saeuo nisi ab hoste recedam:

       hostem Fortunam sit satis esse mihi.

Plura quidem subeunt, sed sunt turbata timore;

       haec quoque uix poteris uoce tremente loqui.

Suspicor hoc damno fore non tibi: sentiet illa                    155

       te maiestatem pertimuisse suam.

Nec tua si fletu scindentur uerba, nocebit:

       interdum lacrimae pondera uocis habent.

Lux etiam coeptis facito bona talibus adsit

       horaque conueniens auspiciumque fauens,                    160

sed prius inposito sanctis altaribus igni

       tura fer ad magnos uinaque pura deos,

e quibus ante omnes Augustum numen adora

       progeniemque piam participemque tori.

Sint utinam mites solito tibi more tuasque                    165

       non duris lacrimas uultibus aspiciant!

 

II. COTTAE

Quam legis a nobis missam tibi, Cotta, salutem,

       missa sit ut uere perueniatque precor.

Namque meis sospes multum cruciatibus aufers

       utque sit in nobis pars bona salua facis.

Cumque labent aliqui iactataque uela relinquant,                    5

       tu lacerae remanes ancora sola rati.

Grata tua est igitur pietas, ignoscimus illis

       qui cum Fortuna terga dedere fugae.

Cum feriant unum, non unum fulmina terrent

       iunctaque percusso turba pauere solet.                    10

Cumque dedit paries uenturae signa ruinae,

       sollicito uacuus fit locus ille metu.

Quis non e timidis aegri contagia uitat

       uicinum metuens ne trahat inde malum?

Me quoque amicorum nimio terrore metuque,                    15

       non odio quidam destituere mei.

Non illis pietas, non officiosa uoluntas

       defuit: aduersos extimuere deos.

Vtque magis cauti possunt timidique uideri,

       sic adpellari non meruere mali.                    20

Aut meus excusat caros ita candor amicos

       utque habeant de me crimina nulla fauet.

Sint hi contenti uenia signentque licebit

       purgari factum me quoque teste suum.

Pars estis pauci melior, qui rebus in artis                    25

       ferre mihi nullam turpe putastis opem.

Tunc igitur meriti morietur gratia uestri,

       cum cinis absumpto corpore factus ero.

Fallor et illa meae superabit tempora uitae,

       si tamen a memori posteritate legar.                    30

Corpora debentur maestis exsanguia bustis,

       effugiunt structos nomen honorque rogos.

Occidit et Theseus et qui comitauit Orestem,

       sed tamen in laudes uiuit uterque suas.

Vos etiam seri laudabunt saepe nepotes                    35

       claraque erit scriptis gloria uestra meis.

Hic quoque Sauromatae iam uos nouere Getaeque,

       et tales animos barbara turba probat.

Cumque ego de uestra nuper probitate referrem

       --nam didici Getice Sarmaticeque loqui--                    40

forte senex quidam, coetu cum staret in illo,

       reddidit ad nostros talia uerba sonos:

'Nos quoque amicitiae nomen, bone, nouimus, hospes,

       quos procul a uobis Pontus et Hister habet.

Est locus in Scythia--Tauros dixere priores--                    45

       qui Getica longe non ita distat humo.

Hac ego sum terra--patriae nec paenitet--ortus.

       Consortem Phoebi gens colit illa deam.

Templa manent hodie uastis innixa columnis

       perque quater denos itur in illa gradus.                    50

Fama refert illic signum caeleste fuisse,

       quoque minus dubites, stat basis orba dea

araque, quae fuerat natura candida saxi,

       decolor adfuso sanguine tincta rubet.

Femina sacra facit taedae non nota iugali,                    55

       quae superat Scythicas nobilitate nurus.

Sacrifici genus est, sic instituere parentes,

       aduena uirgineo caesus ut ense cadat.

Regna Thoas habuit Maeotide clarus in ora,

       nec fuit Euxinis notior alter aquis.                    60

Sceptra tenente illo liquidas fecisse per auras

       nescio quam dicunt Iphigenian iter,

quam leuibus uentis sub nube per aequora uectam

       creditur his Phoebe deposuisse locis.

Praefuerat templo multos ea rite per annos,                    65

       inuita peragens tristia sacra manu,

cum duo uelifera iuuenes uenere carina

       presseruntque suo litora nostra pede.

Par fuit his aetas et amor, quorum alter Orestes,

       ast Pylades alter: nomina fama tenet.                    70

Protinus inmitem Triuiae ducuntur ad aram,

       euincti geminas ad sua terga manus.

Spargit aqua captos lustrali Graia sacerdos,

       ambiat ut fuluas infula longa comas,

dumque parat sacrum, dum uelat tempora uittis,                    75

       dum tardae causas inuenit ipsa morae:

"Non ego crudelis, iuuenes, ignoscite, dixit,

       sacra suo facio barbariora loco.

Ritus is est gentis. Qua uos tamen urbe uenitis

       quodue parum fausta puppe petistis iter?"                    80

Dixit et audito patriae pia nomine uirgo

       consortes urbis comperit esse suae:

"Alter ut e uobis, inquit, cadat hostia sacris,

       ad patrias sedes nuntius alter eat."

Ire iubet Pylades carum periturus Orestem;                    85

       hic negat inque uices pugnat uterque mori.

Extitit hoc unum quo non conuenerit illis:

       cetera par concors et sine lite fuit.

Dum peragunt iuuenes pulchri certamen amoris,

       ad fratrem scriptas exarat illa notas.                     90

Ad fratrem mandata dabat, cuique illa dabantur,

       --humanos casus aspice!--frater erat.

Nec mora, de templo rapiunt simulacra Dianae

       clamque per inmensas puppe feruntur aquas.

Mirus amor iuuenum; quamuis abiere tot anni,                    95

       in Scythia magnum nunc quoque nomen habent.'

Fabula narrata est postquam uulgaris ab illo,

       laudarunt omnes facta piamque fidem.

Scilicet hac etiam, qua nulla ferocior ora est,

       nomen amicitiae barbara corda mouet.                    100

Quid facere Ausonia geniti debetis in urbe,

       cum tangant duros talia facta Getas?

Adde quod est animus semper tibi mitis et altae

       indicium more nobilitatis habent

quos Volesus patrii cognoscat nominis auctor,                    105

       quos Numa maternus non neget esse suos

adiectique probent genetiua ad nomina Cottae,

       si tu non esses, interitura domus.

Digne uir hac serie, lasso succurrere amico

       conueniens istis moribus esse puta.

 

III. FABIO MAXIMO

Si uacat exiguum profugo dare tempus amico,

       o sidus Fabiae, Maxime, gentis, ades,

dum tibi quae uidi refero, seu corporis umbra

       seu ueri species seu fuit ille sopor.

Nox erat et bifores intrabat luna fenestras,                    5

       mense fere medio quanta nitere solet.

Publica me requies curarum somnus habebat

       fusaque erant toto languida membra toro,

cum subito pennis agitatus inhorruit aer

       et gemuit paruo mota fenestra sono.                    10

Territus in cubitum releuo mea membra sinistrum,

       pulsus et e trepido pectore somnus abit.

Stabat Amor, uultu non quo prius esse solebat,

       fulcra tenens laeua tristis acerna manu,

nec torquem collo neque habens crinale capillo                    15

       nec bene dispositas comptus ut ante comas.

Horrida pendebant molles super ora capilli

       et uisa est oculis horrida penna meis,

qualis in aeriae tergo solet esse columbae

       tractatam multae quam tetigere manus.                    20

Hunc simul agnoui--neque enim mihi notior alter--

       talibus adfata est libera lingua sonis:

'O puer, exilii decepto causa magistro,

       quem fuit utilius non docuisse mihi,

huc quoque uenisti, pax est ubi tempore nullo                    25

       et coit adstrictis barbarus Hister aquis?

Quae tibi causa uiae, nisi uti mala nostra uideres,

       quae sunt, si nescis, inuidiosa tibi?

Tu mihi dictasti iuuenalia carmina primus,

       adposui senis te duce quinque pedes.                    30

Nec me Maeonio consurgere carmine nec me

       dicere magnorum passus es acta ducum.

Forsitan exiguas, aliquas tamen, arcus et ignes

       ingenii uires comminuere mei.

Namque ego dum canto tua regna tuaeque parentis,                    35

       in nullum mea mens grande uacauit opus.

Nec satis hoc fuerat: stulto quoque carmine feci

       Artibus ut posses non rudis esse meis.

Pro quibus exilium misero est mihi reddita merces,

       id quoque in extremis et sine pace locis.                    40

At non Chionides Eumolpus in Orphea talis,

       in Phryga nec Satyrum talis Olympus erat,

praemia nec Chiron ab Achille talia cepit,

       Pythagoraeque ferunt non nocuisse Numam.

Nomina neu referam longum collecta per aeuum,                    45

       discipulo perii solus ab ipse meo.

Dum damus arma tibi, dum te, lasciue, docemus,

       haec te discipulo dona magister habet.

Scis tamen et liquido iuratus dicere possis

       non me legitimos sollicitasse toros.                    50

Scripsimus haec illis quarum nec uitta pudicos

       contingit crines nec stola longa pedes.

Dic, precor, ecquando didicisti fallere nuptas

       et facere incertum per mea iussa genus?

An sit ab his omnis rigide submota libellis                    55

       quam lex furtiuos arcet habere uiros?

Quid tamen hoc prodest, uetiti si lege seuera

       credor adulterii composuisse notas?

At tu--sic habeas ferientes cuncta sagittas,

       sic numquam rapido lampades igne uacent,                    60

sic regat imperium terrasque coerceat omnis

       Caesar, ab Aenea est qui tibi fratre tuus--

effice sit nobis non inplacabilis ira

       meque loco plecti commodiore uelit.'

Haec ego uisus eram puero dixisse uolucri,                    65

       hos uisus nobis ille dedisse sonos:

'Per mea tela, faces, et per mea tela, sagittas,

       per matrem iuro Caesareumque caput

nil nisi concessum nos te didicisse magistro

       Artibus et nullum crimen inesse tuis.                    70

Vtque hoc, sic utinam defendere cetera possem!

       Scis aliud quod te laeserit esse magis.

Quidquid id est,--neque enim debet dolor ipse referri,

       nec potes a culpa dicere abesse tua--

tu licet erroris sub imagine crimen obumbres,                    75

       non grauior merito iudicis ira fuit.

Vt tamen aspicerem consolarerque iacentem,

       lapsa per inmensas est mea penna uias.

Haec loca tum primum uidi cum matre rogante

       Phasias est telis fixa puella meis.                    80

Quae nunc cur iterum post saecula longa reuisam

       tu facis, o castris miles amice meis.

Pone metus igitur: mitescet Caesaris ira

       et ueniet uotis mollior aura tuis.

Neue moram timeas, tempus quod quaerimus instat                    85

       cunctaque laetitiae plena triumphus habet.

Dum domus et nati, dum mater Liuia gaudet,

       dum gaudes, patriae magne ducisque pater,

dum sibi gratatur populus totamque per Vrbem

       omnis odoratis ignibus ara calet,                    90

dum faciles aditus praebet uenerabile templum,

       sperandum est nostras posse ualere preces.

Dixit et aut ille est tenues dilapsus in auras,

       coeperunt sensus aut uigilare mei.

Si dubitem faueas quin his, o Maxime, dictis,                    95

       Memnonio cygnos esse colore putem.

Sed neque mutatur nigra pice lacteus umor,

       nec quod erat candens fit terebinthus ebur.

Conueniens animo genus est tibi; nobile namque

       pectus et Herculeae simplicitatis habes.                    100

Liuor, iners uitium, mores non exit in altos

       utque latens ima uipera serpit humo.

Mens tua sublimis supra genus eminet ipsum

       grandius ingenio nec tibi nomen inest.

Ergo alii noceant miseris optentque timeri                    105

       tinctaque mordaci spicula felle gerant.

At tua supplicibus domus est adsueta iuuandis,

       in quorum numero me, precor, esse uelis.

 

IV. RVFINO

Haec tibi non uanam portantia uerba salutem

       Naso Tomitana mittit ab urbe tuus,

utque suo faueas mandat, Rufine, Triumpho,

       in uestras uenit si tamen ille manus.

Est opus exiguum uestrisque paratibus inpar:                    5

       quale tamen cumque est, ut tueare, rogo.

Firma ualent per se nullumque Machaona quaerunt;

       ad medicam dubius confugit aeger opem.

Non opus est magnis placido lectore poetis:

       quemlibet inuitum difficilemque tenent.                    10

Nos, quibus ingenium longi minuere labores

       aut etiam nullum forsitan ante fuit,

uiribus infirmi uestro candore ualemus;

       quod mihi si demas, omnia rapta putem.

Cunctaque cum mea sint propenso nixa fauore,                    15

       praecipuum ueniae ius habet ille liber.

Spectatum uates alii scripsere triumphum:

       est aliquid memori uisa notare manu.

Nos ea uix auidam uulgo captata per aurem

       scripsimus atque oculi fama fuere mei.                    20

Scilicet adfectus similis aut impetus idem

       rebus ab auditis conspicuisque uenit!

Nec nitor argenti quem uos uidistis et auri

       quod mihi defuerit purpuraque illa queror,

sed loca, sed gentes formatae mille figuris                    25

       nutrissent carmen proeliaque ipsa meum,

et regum uultus, certissima pignora mentis,

       iuuissent aliqua forsitan illud opus.

Plausibus ex ipsis populi laetoque fauore

       ingenium quoduis incaluisse potest,                    30

tamque ego sumpsissem tali clamore uigorem

       quam rudis audita miles ad arma tuba.

Pectora sint nobis niuibus glacieque licebit

       atque hoc quem patior frigidiora loco,

illa ducis facies in curru stantis eburno                    35

       excuteret frigus sensibus omne meis.

His ego defectus dubiisque auctoribus usus

       ad uestri uenio iure fauoris opem.

Nec mihi nota ducum nec sunt mihi nota locorum

       nomina: materiam non habuere manus.                    40

Pars quota de tantis rebus, quam fama referre

       aut aliquis nobis scribere posset, erat?

Quo magis, o lector, debes ignoscere, si quid

       erratum est illic praeteritumue mihi.

Adde quod adsidue domini meditata querelas                    45

       ad laetum carmen uix mea uersa lyra est.

Vix bona post tanto quaerenti uerba subibant

       et gaudere aliquid res mihi uisa noua est,

utque reformidant insuetum lumina solem,

       sic ad laetitiam mens mea segnis erat.                    50

Est quoque cunctarum nouitas carissima rerum

       gratiaque officio quod mora tardat abest.

Cetera certatim de magno scripta triumpho

       iam pridem populi suspicor ore legi.

Illa bibit sitiens lector, mea pocula plenus.                    55

       Illa recens pota est, nostra tepebit aqua.

Non ego cessaui nec fecit inertia serum:

       ultima me uasti sustinet ora freti.

Dum uenit huc rumor properataque carmina fiunt

       factaque eunt ad uos, annus abisse potest.                    60

Nec minimum refert intacta rosaria primus

       an sera carpas paene relicta manu.

Quid mirum lectis exhausto floribus horto

       si duce non facta est digna corona suo?

Deprecor hoc: uatum contra sua carmina ne quis                    65

       dicta putet! pro se Musa locuta mea est.

Sunt mihi uobiscum communia sacra, poetae,

       in uestro miseris si licet esse choro,

magnaque pars animae mecum uixistis, amici:

       hac ego uos absens nunc quoque parte colo.                    70

Sint igitur uestro mea commendata fauore

       carmina, non possum pro quibus ipse loqui.

Scripta placent a morte fere, quia laedere uiuos

       liuor et iniusto carpere dente solet.

Si genus est mortis male uiuere, terra moratur                    75

       et desunt fatis sola sepulcra meis.

Denique opus curae culpetur ut undique nostrae,

       officium nemo qui reprehendat erit.

Vt desint uires, tamen est laudanda uoluntas:

       hac ego contentos auguror esse deos.                    80

Haec facit ut ueniat pauper quoque gratus ad aras

       et placeat caeso non minus agna boue.

Res quoque tanta fuit quantae subsistere summo

       Aeneidos uati grande fuisset onus.

Ferre etiam molles elegi tam uasta triumphi                    85

       pondera disparibus non potuere rotis.

Quo pede nunc utar dubia est sententia nobis:

       alter enim de te, Rhene, triumphus adest.

Inrita uotorum non sunt praesagia uatum.

       Danda Ioui laurus, dum prior illa uiret.                     90

Nec mea uerba legis, qui sum submotus ad Histrum,

       non bene pacatis flumina pota Getis.

Ista dei uox est: deus est in pectore nostro;

       haec duce praedico uaticinorque deo.

Quid cessas currum pompamque parare triumphis,                    95

       Liuia? Dant nullas iam tibi bella moras.

Perfida damnatas Germania proicit hastas:

       iam pondus dices omen habere meum.

Crede, breuique fides aderit. Geminabit honorem

       filius et iunctis ut prius ibit equis.                    100

Prome quod inicias umeris uictoribus ostrum:

       ipsa potest solitum nosse corona caput.

Scuta sed et galeae gemmis radientur et auro

       stentque super uinctos trunca tropaea uiros.

Oppida turritis cingantur eburnea muris                    105

       fictaque res uero more putetur agi.

Squalidus inmissos fracta sub harundine crines

       Rhenus et infectas sanguine portet aquas.

Barbara iam capti poscunt insignia reges

       textaque fortuna diuitiora sua                    110

< . . . . . . . . . . . . . . . . .

       . . . . . . . . . . . . . >

et quae praeterea uirtus inuicta tuorum

       saepe parata tibi saepe paranda facit.

Di, quorum monitu sumus euentura locuti,                    115

       uerba, precor, celeri nostra probate fide.

 

V. COTTAE MAXIMO

Quam legis unde tibi mittatur epistula, quaeris?

       Hinc ubi caeruleis iungitur Hister aquis.

Vt regio dicta est, succurrere debet et auctor,

       laesus ab ingenio Naso poeta suo.

Qui tibi quam mallet praesens adferre salutem                    5

       mittit ab hirsutis, Maxime Cotta, Getis.

Legimus, o iuuenis patrii non degener oris,

       dicta tibi pleno uerba diserta foro.

Quae quamquam lingua mihi sunt properante per horas

       lecta satis multas, pauca fuisse queror.                    10

Plura sed haec feci relegendo saepe nec umquam

       non mihi quam primo grata fuere magis.

Cumque nihil totiens lecta e dulcedine perdant,

       uiribus illa suis, non nouitate placent.

Felices quibus haec ipso cognoscere in actu                    15

       et tam facundo contigit ore frui!

Nam, quamquam sapor est adlata dulcis in unda,

       gratius ex ipso fonte bibuntur aquae.

Et magis adducto pomum decerpere ramo

       quam de caelata sumere lance iuuat.                    20

At nisi peccassem, nisi me mea Musa fugasset,

       quod legi tua uox exhibuisset opus,

utque fui solitus, sedissem forsitan unus

       de centum iudex in tua uerba uiris,

maior et inplesset praecordia nostra uoluptas,                    25

       cum traherer dictis adnueremque tuis.

Quem quoniam fatum patria uobisque relictis

       inter inhumanos maluit esse Getas,

quod licet, ut uidear tecum magis esse legendo,

       saepe, precor, studii pignora mitte tui                    30

exemploque meo, nisi dedignaris id ipsum,

       utere, quod nobis rectius ipse dares.

Namque ego, qui perii iam pridem, Maxime, uobis,

       ingenio nitor non periisse meo.

Redde uicem, nec rara tui monimenta laboris                    35

       accipiant nostrae grata futura manus.

Dic tamen, o iuuenis studiorum plene meorum,

       ecquid ab his ipsis admoneare mei.

Ecquid, ubi aut recitas factum modo carmen amicis

       aut, quod saepe soles, exigis ut recitent,                    40

quaeror, ut interdum tua mens, oblita quid absit,

       nescioquid certe sentit abesse sui,

utque loqui multum de me praesente solebas,

       nunc quoque Nasonis nomen in ore tuo est?

Ipse quidem Getico peream uiolatus ab arcu                    45

       --et sit periuri quam prope poena uides--,

te nisi momentis uideo paene omnibus absens!

       Gratia quod menti quolibet ire licet.

Hac ubi perueni nulli cernendus in Vrbem,

       saepe loquor tecum, saepe loquente fruor.                    50

Tum mihi difficile est quam sit bene dicere quamque

       candida iudiciis illa sit hora meis.

Tum me, si qua fides, caelesti sede receptum

       cum fortunatis suspicor esse deis.

Rursus ubi huc redii, caelum superosque relinquo,                    55

       a Styge nec longe Pontica distat humus.

Vnde ego si fato nitor prohibente reuerti,

       spem sine profectu, Maxime, tolle mihi.

 

VI. AD AMICVM CELATO NOMINE

Naso suo--posuit nomen quam paene!--sodali

       mittit ab Euxinis hoc breue carmen aquis.

At si cauta parum scripsisset dextra quis esses,

       forsitan officio parta querela foret.

Cur tamen hoc aliis tutum credentibus unus                    5

       adpellent ne te carmina nostra rogas?

Quanta sit in media clementia Caesaris ira,

       si nescis, ex me certior esse potes.

Huic ego quam patior nil possem demere poenae,

       si iudex meriti cogerer esse mei.                    10

Non uetat ille sui quemquam meminisse sodalis

       nec prohibet tibi me scribere teque mihi.

Nec scelus admittas, si consoleris amicum

       mollibus et uerbis aspera fata leues.

Cur, dum tuta times, facis ut reuerentia talis                    15

       fiat in Augustos inuidiosa deos?

Fulminis adflatos interdum uiuere telis

       uidimus et refici non prohibente Ioue,

nec, quia Neptunus nauem lacerarat Vlixis,

       Leucothee nanti ferre negauit opem.                    20

Crede mihi, miseris caelestia numina parcunt

       nec semper laesos et sine fine premunt.

Principe nec nostro deus est moderatior ullus:

       iustitia uires temperat ille suas;

nuper eam Caesar facto de marmore templo,                    25

       iam pridem posuit mentis in aede suae.

Iuppiter in multos temeraria fulmina torquet

       qui poenam culpa non meruere pati.

Obruerit cum tot saeuis deus aequoris undis,

       ex illis mergi pars quota digna fuit?                    30

Cum pereant acie fortissima quaeque, uel ipso

       iudice delectus Martis iniquus erit.

At si forte uelis in nos inquirere, nemo est

       qui se quod patitur commeruisse neget.

Adde quod extinctos uel aqua uel Marte uel igni                    35

       nulla potest iterum restituisse dies.

Restituit multos aut poenae parte leuauit

       Caesar et in multis me precor esse uelit.

At tu, cum tali populus sub principe simus,

       adloquio profugi credis inesse metum?                    40

Forsitan haec domino Busiride iure timeres

       aut solito clausos urere in aere uiros.

Desine mitem animum uano infamare timore.

       Saeua quid in placidis saxa uereris aquis?

Ipse ego, quod primo scripsi sine nomine uobis,                    45

       uix excusari posse mihi uideor.

Sed pauor attonito rationis ademerat usum,

       cesserat omne nouis consiliumque malis,

fortunamque meam metuens, non uindicis iram

       terrebar titulo nominis ipse mei.                    50

Hactenus admonitus memori concede poetae

       ponat ut in chartis nomina cara suis.

Turpe erit ambobus, longo mihi proximus usu

       si nulla libri parte legere mei.

Ne tamen iste metus somnos tibi rumpere possit,                    55

       non ultra quam uis officiosus ero

teque tegam qui sis, nisi cum permiseris ipse.

       Cogetur nemo munus habere meum.

Tu modo, quem poteras uel aperte tutus amare,

       si res est anceps ista, latenter ama.

 

VII. AD AMICOS

Verba mihi desunt eadem tam saepe roganti

       iamque pudet uanas fine carere preces.

Taedia consimili fieri de carmine uobis,

       quidque petam, cunctos edidicisse reor.

Nostraque quid portet iam nostis epistula, quamuis                    5

       charta sit a vinclis non labefacta suis.

Ergo mutetur scripti sententia nostri,

       ne totiens contra quam rapit amnis eam.

Quod bene de uobis speraui, ignoscite, amici:

       talia peccandi iam mihi finis erit.                    10

Nec grauis uxori dicar, quae scilicet in me

       quam proba tam timida est experiensque parum.

Hoc quoque, Naso, feres, etenim peiora tulisti:

       iam tibi sentiri sarcina nulla potest.

Ductus ab armento taurus detrectet aratrum                    15

       subtrahat et duro colla nouella iugo.

Nos, quibus adsuerit fatum crudeliter uti,

       ad mala iam pridem non sumus ulla rudes.

Venimus in Geticos fines: moriamur in illis,

       Parcaque ad extremum qua mea coepit eat!                    20

Spem iuuat amplecti, quae non iuuat inrita semper,

       et, fieri cupias si qua, futura putes.

Proximus huic gradus est bene desperare salutem

       seque semel uera scire perisse fide.

Curando fieri quaedam maiora uidemus                    25

       uulnera, quae melius non tetigisse fuit.

Mitius ille perit, subita qui mergitur unda,

       quam sua qui tumidis brachia iactat aquis.

Cur ego concepi Scythicis me posse carere

       finibus et terra prosperiore frui?                    30

Cur aliquid de me speraui lenius umquam?

       An fortuna mihi sic mea nota fuit?

Torqueor en grauius repetitaque forma locorum

       exilium renouat triste recensque facit.

Est tamen utilius studium cessasse meorum                    35

       quam, quas admorint, non ualuisse preces.

Magna quidem res est, quam non audetis, amici,

       sed si quis peteret, qui dare uellet erat.

Dummodo non nobis hoc Caesaris ira negarit,

       fortiter Euxinis inmoriemur aquis.

 

VIII. FABIO MAXIMO

Quae tibi quaerebam memorem testantia curam

       dona Tomitanus mittere posset ager.

Dignus es argento, fuluo quoque dignior auro,

       sed te, cum donas, ista iuuare solent.

Nec tamen haec loca sunt ullo pretiosa metallo:                    5

       hostis ab agricola uix sinit illa fodi.

Purpura saepe tuos fulgens praetexit amictus,

       sed non Sarmatico tingitur illa mari.

Vellera dura ferunt pecudes et Palladis uti

       arte Tomitanae non didicere nurus.                    10

Femina pro lana Cerealia munera frangit

       subpositoque grauem uertice portat aquam.

Non hic pampineis amicitur uitibus ulmus,

       nulla premunt ramos pondere poma suos.

Tristia deformes pariunt absinthia campi                    15

       terraque de fructu quam sit amara docet.

Nil igitur tota Ponti regione Sinistri

       quod mea sedulitas mittere posset erat.

Clausa tamen misi Scythica tibi tela pharetra:

       hoste, precor, fiant illa cruenta tuo.                    20

Hos habet haec calamos, hos haec habet ora libellos,

       haec uiget in nostris, Maxime, Musa locis!

Quae quamquam misisse pudet, quia parua uidentur,

       tu tamen haec, quaeso, consule missa boni!

 

IX. BRVTO

Quod sit in his eadem sententia, Brute, libellis,

       carmina nescio quem carpere nostra refers,

nil nisi me terra fruar ut propiore rogare

       et quam sim denso cinctus ab hoste loqui.

O! quam de multis uitium reprehenditur unum!                    5

       Hoc peccat solum si mea Musa, bene est.

Ipse ego librorum uideo delicta meorum,

       cum sua plus iusto carmina quisque probet.

Auctor opus laudat: sic forsitan Agrius olim

       Thersiten facie dixerit esse bona.                     10

Iudicium tamen hic nostrum non decipit error,

       nec quicquid genui protinus illud amo.

Cur igitur, si me uideo delinquere, peccem

       et patiar scripto crimen inesse rogas?

Non eadem ratio est sentire et demere morbos:                    15

       sensus inest cunctis, tollitur arte malum.

Saepe aliquod uerbum cupiens mutare reliqui,

       iudicium uires destituuntque meum.

Saepe piget--quid enim dubitem tibi uera fateri?--

       corrigere et longi ferre laboris onus.                    20

Scribentem iuuat ipse labor minuitque laborem

       cumque suo crescens pectore feruet opus.

Corrigere ut res est tanto minus ardua quanto

       magnus Aristarcho maior Homerus erat,

sic animum lento curarum frigore laedit                    25

       et cupidi cursus frena retentat equi.

Atque ita di mites minuant mihi Caesaris iram

       ossaque pacata nostra tegantur humo,

ut mihi conanti nonnumquam intendere curas

       fortunae species obstat acerba meae,                    30

uixque mihi uideor faciam qui carmina sanus

       inque feris curem corrigere illa Getis.

Nil tamen e scriptis magis excusabile nostris

       quam sensus cunctis paene quod unus inest.

Laeta fere laetus cecini, cano tristia tristis:                    35

       conueniens operi tempus utrumque suo est.

Quid nisi de uitio scribam regionis amarae,

       utque loco moriar commodiore precer?

Cum totiens eadem dicam, uix audior ulli

       uerbaque profectu dissimulata carent.                    40

Et tamen haec eadem cum sint, non scripsimus isdem

       unaque per plures uox mea temptat opem.

An, ne bis sensum lector reperiret eundem,

       unus amicorum, Brute, rogandus eras?

Non fuit hoc tanti, confesso ignoscite, docti!                    45

       Vilior est operis fama salute mea.

Denique materiam quam quis sibi finxerit ipse,

       arbitrio uariat multa poeta suo.

Musa mea est index nimium quoque uera malorum

       atque incorrupti pondera testis habet.                    50

Nec liber ut fieret, sed uti sua cuique daretur

       littera, propositum curaque nostra fuit.

Postmodo conlectas utcumque sine ordine iunxi:

       hoc opus electum ne mihi forte putes.

Da ueniam scriptis, quorum non gloria nobis                    55

       causa, sed utilitas officiumque fuit.

 

 

LIBER QUARTUS

 

I. SEX. POMPEIO

Accipe, Pompei, deductum carmen ab illo

       debitor est uitae qui tibi, Sexte, suae.

Qui seu non prohibes a me tua nomina poni,

       accedet meritis haec quoque summa tuis,

siue trahis uultus, equidem peccasse fatebor,                    5

       delicti tamen est causa probanda mei.

Non potuit mea mens quin esset grata teneri:

       sit precor officio non grauis ira pio.

O, quotiens ego sum libris mihi uisus ab istis

       inpius, in nullo quod legerere loco!                    10

O, quotiens, alii uellem cum scribere, nomen

       rettulit in ceras inscia dextra tuum!

Ipse mihi placuit mendis in talibus error

       et uix inuita facta litura manu est.

'Viderit ad summam, dixi, licet ipse queratur!                    15

       a! pudet offensam non meruisse prius.'

Da mihi, si quid ea est, hebetantem pectora Lethen,

       oblitus potero non tamen esse tui,

idque sinas, oro, nec fastidita repellas

       uerba nec officio crimen inesse putes,                    20

et leuis haec meritis referatur gratia tantis;

       si minus, inuito te quoque gratus ero.

Numquam pigra fuit nostris tua gratia rebus

       nec mihi munificas arca negauit opes.

Nunc quoque nil subitis clementia territa fatis                    25

       auxilium uitae fertque feretque meae.

Vnde, rogas forsan, fiducia tanta futuri

       sit mihi? Quod fecit, quisque tuetur opus.

Vt Venus artificis labor est et gloria Coi,

       aequoreo madidas quae premit imbre comas,                    30

arcis ut Actaeae uel eburna uel aerea custos

       bellica Phidiaca stat dea facta manu,

uindicat ut Calamis laudem quos fecit equorum,

       ut similis uerae uacca Myronis opus,

sic ego sum rerum non ultima, Sexte, tuarum                    35

       tutelaeque feror munus opusque tuae.

 

II. SEVERO

Quod legis, o uates magnorum maxime regum,

       uenit ab intonsis usque, Seuere, Getis,

cuius adhuc nomen nostros tacuisse libellos,

       si modo permittis dicere uera, pudet.

Orba tamen numeris cessauit epistula numquam                    5

       ire per alternas officiosa uices.

Carmina sola tibi memorem testantia curam

       non data sunt: quid enim quae facis ipse darem?

Quis mel Aristaeo, quis Baccho uina Falerna,

       Triptolemo fruges, poma det Alcinoo?                    10

Fertile pectus habes interque Helicona colentes

       uberius nulli prouenit ista seges.

Mittere ad hunc carmen frondes erat addere siluis.

       Haec mihi cunctandi causa, Seuere, fuit.

Nec tamen ingenium nobis respondet ut ante,                    15

       sed siccum sterili uomere litus aro.

Scilicet ut limus uenas excaecat in undis

       laesaque subpresso fonte resistit aqua,

pectora sic mea sunt limo uitiata malorum

       et carmen uena pauperiore fluit.                    20

Si quis in hac ipsum terra posuisset Homerum,

       esset, crede mihi, factus et ille Getes.

Da ueniam fasso, studiis quoque frena remisi

       ducitur et digitis littera rara meis.

Inpetus ille sacer qui uatum pectora nutrit,                    25

       qui prius in nobis esse solebat, abest.

Vix uenit ad partes, uix sumptae Musa tabellae

       inponit pigras paene coacta manus,

paruaque, ne dicam scribendi nulla uoluptas

       est mihi nec numeris nectere uerba iuuat,                    30

siue quod hinc fructus adeo non cepimus ullos,

       principium nostri res sit ut ista mali,

siue quod in tenebris numerosos ponere gestus

       quodque legas nulli scribere carmen idem est:

excitat auditor studium laudataque uirtus                    35

       crescit et inmensum gloria calcar habet.

Hic mea cui recitem nisi flauis scripta Corallis

       quasque alias gentes barbarus Hister habet?

Sed quid solus agam quaque infelicia perdam

       otia materia subripiamque diem?                    40

Nam quia nec uinum nec me tenet alea fallax

       per quae clam tacitum tempus abire solet

nec me--quod cuperem, si per fera bella liceret--

       oblectat cultu terra nouata suo,

quid nisi Pierides, solacia frigida, restant,                    45

       non bene de nobis quae meruere deae?

At tu, cui bibitur felicius Aonius fons,

       utiliter studium quod tibi cedit ama

sacraque Musarum merito cole, quodque legamus

       huc aliquod curae mitte recentis opus.

 

III. AD INGRATVM

Conquerar an taceam? Ponam sine nomine crimen

       an notum qui sis omnibus esse uelim?

Nomine non utar, ne commendere querela,

       quaeraturque tibi carmine fama meo.

Dum mea puppis erat ualida fundata carina,                    5

       qui mecum uelles currere primus eras.

Nunc, quia contraxit uultum Fortuna, recedis,

       auxilio postquam scis opus esse tuo.

Dissimulas etiam nec me uis nosse uideri

       quisque sit audito nomine Naso rogas.                     10

Ille ego sum, quamquam non uis audire, uetusta

       paene puer puero iunctus amicitia,

ille ego qui primus tua seria nosse solebam

       et tibi iucundis primus adesse iocis,

ille ego conuictor densoque domesticus usu,                    15

       ille ego iudiciis unica Musa tuis,

ille ego sum qui nunc an uiuam, perfide, nescis,

       cura tibi de quo quaerere nulla fuit.

Siue fui numquam carus, simulasse fateris,

       seu non fingebas, inueniere leuis.                    20

Aut age, dic aliquam quae te mutauerit iram.

       Nam nisi iusta tua est, iusta querela mea est.

Quod te nunc crimen similem uetat esse priori?

       An crimen, coepi quod miser esse, uocas?

Si mihi rebus opem nullam factisque ferebas,                    25

       uenisset uerbis charta notata tribus.

Vix equidem credo, sed et insultare iacenti

       te mihi nec uerbis parcere fama refert.

Quid facis, a! demens? Cur, si Fortuna recedat,

       naufragio lacrimas eripis ipse tuo?                    30

Haec dea non stabili quam sit leuis orbe fatetur,

       quae summum dubio sub pede semper habet.

Quolibet est folio, quauis incertior aura.

       Par illi leuitas, improbe, sola tua est.

Omnia sunt hominum tenui pendentia filo                    35

       et subito casu quae ualuere ruunt.

Diuitis audita est cui non opulentia Croesi?

       Nempe tamen uitam captus ab hoste tulit.

Ille Syracosia modo formidatus in urbe

       uix humili duram reppulit arte famem.                    40

Quid fuerat Magno maius? Tamen ille rogauit

       submissa fugiens uoce clientis opem,

cuique uiro totus terrarum paruit orbis

       . . . . . . . . . . . . . . .

Ille Iugurthino clarus Cimbroque triumpho,                    45

       quo uictrix totiens consule Roma fuit,

in caeno Marius iacuit cannaque palustri

       pertulit et tanto multa pudenda uiro.

Ludit in humanis diuina potentia rebus

       et certam praesens uix feret hora fidem.                    50

'Litus ad Euxinum' si quis mihi diceret 'ibis

       et metues arcu ne feriare Getae',

'I, bibe' dixissem 'purgantes pectora sucos

       quicquid et in tota nascitur Anticyra.'

Sum tamen haec passus nec, si mortalia possem,                     55

       et summi poteram tela cauere dei.

Tu quoque fac timeas et quae tibi laeta uidentur,

       dum loqueris, fieri tristia posse puta.

 

IV. SEX. POMPEIO

Nulla dies adeo est australibus umida nimbis,

       non intermissis ut fluat imber aquis;

nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illo

       mixta fere duris utilis herba rubis.

Nil adeo fortuna grauis miserabile fecit                    5

       ut minuant nulla gaudia parte malum.

Ecce domo patriaque carens oculisque meorum,

       naufragus in Getici litoris actus aquas,

qua tamen inueni uultum diffundere causa

       possim fortunae nec meminisse meae.                    10

Nam mihi cum fulua solus spatiarer harena,

       uisa est a tergo penna dedisse sonum.

Respicio nec erat corpus quod cernere possem,

       uerba tamen sunt haec aure recepta mea:

'En ego laetarum uenio tibi nuntia rerum,                     15

       Fama per inmensas aere lapsa uias:

consule Pompeio, quo non tibi carior alter,

       candidus et felix proximus annus erit!'

Dixit et, ut laeto Pontum rumore repleuit,

       ad gentes alias hinc dea uertit iter,                    20

at mihi dilapsis inter noua gaudia curis

       excidit asperitas huius iniqua loci.

Ergo ubi, Iane biceps, longum reseraueris annum

       pulsus et a sacro mense December erit,

purpura Pompeium summi uelabit honoris,                    25

       ne titulis quicquam debeat ille suis.

Cernere iam uideor rumpi paene atria turba

       et populum laedi deficiente loco

templaque Tarpeiae primum tibi sedis adiri

       et fieri faciles in tua uota deos,                    30

colla boues niueos certae praebere securi,

       quos aluit campis herba Falisca suis,

cumque deos omnes, tum quos inpensius aequos

       esse tibi cupias, cum Ioue Caesar erunt.

Curia te excipiet patresque e more uocati                    35

       intendent aures ad tua uerba suas.

Hos ubi facundo tua uox hilarauerit ore,

       utque solet, tulerit prospera uerba dies

egeris et meritas superis cum Caesare grates

       --qui causam, facias cur ita saepe, dabit!--,                     40

inde domum repetes toto comitante senatu

       officium populi uix capiente domo.

Me miserum, turba quod non ego cernar in illa

       nec poterunt istis lumina nostra frui!

Quod licet, absentem qua possum mente uidebo;                    45

       aspiciet uultus consulis illa sui.

Di faciant aliquo subeat tibi tempore nostrum

       nomen et 'Heu!' dicas 'quid miser ille facit?'

Haec tua pertulerit si quis mihi uerba, fatebor

       protinus exilium mollius esse meum.

 

V. SEX. POMPEIO

Ite, leues elegi, doctas ad consulis aures

       uerbaque honorato ferte legenda uiro.

Longa uia est nec uos pedibus proceditis aequis

       tectaque brumali sub niue terra latet.

Cum gelidam Thracen et opertum nubibus Haemum                    5

       et maris Ionii transieritis aquas,

luce minus decima dominam uenietis in Vrbem,

       ut festinatum non faciatis iter.

Protinus inde domus uobis Pompeia petatur:

       non est Augusto iunctior ulla foro.                    10

Si quis, ut in populo, qui sitis et unde requiret,

       nomina decepta quaelibet aure ferat.

Vt sit enim tutum, sicut reor esse, fateri

       uera, minus certe ficta timoris habent.

Copia nec uobis nullo prohibente uidendi                    15

       consulis, ut limen contigeritis, erit:

aut reget ille suos dicendo iura Quirites,

       conspicuum signis cum premet altus ebur,

aut populi reditus positam componet ad hastam

       et minui magnae non sinet urbis opes,                    20

aut, ubi erunt patres in Iulia templa uocati,

       de tanto dignis consule rebus aget,

aut feret Augusto solitam natoque salutem

       deque parum noto consulet officio

tempus et his uacuum Caesar Germanicus omne                    25

       auferet: a magnis hunc colit ille deis.

Cum tamen a turba rerum requieuerit harum,

       ad uos mansuetas porriget ille manus

quidque parens ego uester agam fortasse requiret.

       Talia uos illi reddere uerba uolo:                    30

'Viuit adhuc uitamque tibi debere fatetur

       quam prius a miti Caesare munus habet.

Te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre

       barbariae tutas exhibuisse uias.

Sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem,                    35

       effectum cura pectoris esse tui.

Addita praeterea uitae quoque multa tuendae

       munera, ne proprias attenuaret opes.

Pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat

       se fore mancipii tempus in omne tui.                    40

Nam prius umbrosa carituros arbore montes

       et freta ueliuolas non habitura rates

fluminaque in fontes cursu reditura supino

       gratia quam meriti possit abire tui.'

Haec ubi dixeritis, seruet sua dona rogate!                    45

       Sic fuerit uestrae causa peracta uiae.

 

VI. BRVTO

Quam legis, ex illis tibi uenit epistula, Brute,

       Nasonem nolles in quibus esse locis,

sed tu quod nolles, uoluit miserabile fatum.

       Ei mihi! plus illud quam tua uota ualet.

In Scythia nobis quinquennis olympias acta est;                     5

       iam tempus lustri transit in alterius.

Perstat enim Fortuna tenax uotisque malignum

       opponit nostris insidiosa pedem.

Certus eras pro me, Fabiae laus, Maxime, gentis,

       numen ad Augustum supplice uoce loqui.                    10

Occidis ante preces causamque ego, Maxime, mortis--

       nec fuero tanti!--me reor esse tuae.

Iam timeo nostram cuiquam mandare salutem;

       ipsum morte tua concidit auxilium.

Coeperat Augustus deceptae ignoscere culpae,                    15

       spem nostram terras deseruitque simul.

Quale tamen potui, de caelite, Brute, recenti

       uestra procul positus carmen in ora dedi.

Quae prosit pietas utinam mihi sitque malorum

       iam modus et sacrae mitior ira domus!                    20

Te quoque idem liquido possum iurare precari,

       o mihi non dubia cognite Brute nota.

Nam cum praestiteris uerum mihi semper amorem,

       hic tamen aduerso tempore creuit amor,

quique tuas pariter lacrimas nostrasque uideret                    25

       passuros poenam crederet esse duos.

Lenem te miseris genuit natura nec ulli

       mitius ingenium quam tibi, Brute, dedit,

ut, qui quid ualeas ignoret Marte forensi,

       posse tuo peragi uix putet ore reos.                     30

Scilicet eiusdem est, quamuis pugnare uidentur,

       supplicibus facilem, sontibus esse trucem.

Cum tibi suscepta est legis uindicta seuerae,

       uerba uelut tinctum singula uirus habent.

Hostibus eueniat quam sis uiolentus in armis                    35

       sentire et linguae tela subire tuae

quae tibi tam tenui cura limantur ut omnes

       istius ingenium corporis esse negent.

At si quem laedi fortuna cernis iniqua,

       mollior est animo femina nulla tuo.                    40

Hoc ego praecipue sensi, cum magna meorum

       notitiam pars est infitiata mei.

Inmemor illorum, uestri non inmemor umquam

       qui mala solliciti nostra leuatis ero.

Et prius hic nimium nobis conterminus Hister                    45

       in caput Euxino de mare uertet iter,

utque Thyesteae redeant si tempora mensae,

       Solis ad Eoas currus agetur aquas,

quam quisquam uestrum qui me doluistis ademptum

       arguat ingratum non meminisse sui.

 

VII. VESTALI

Missus es Euxinas quoniam, Vestalis, ad undas,

       ut positis reddas iura sub axe locis,

aspicis en praesens quali iaceamus in aruo,

       nec me testis eris falsa solere queri.

Accedet uoci per te non inrita nostrae,                    5

       Alpinis iuuenis regibus orte, fides.

Ipse uides certe glacie concrescere Pontum,

       ipse uides rigido stantia uina gelu;

ipse uides onerata ferox ut ducat Iazyx

       per medias Histri plaustra bubulcus aquas.                    10

Aspicis et mitti sub adunco toxica ferro

       et telum causas mortis habere duas.

Atque utinam pars haec tantum spectata fuisset,

       non etiam proprio cognita Marte tibi!

Tendisti ad primum per densa pericula pilum,                    15

       contigit ex merito qui tibi nuper honor.

Sit licet hic titulus plenus tibi fructibus, ingens

       ipsa tamen uirtus ordine maior erit.

Non negat hoc Hister, cuius tua dextera quondam

       puniceam Getico sanguine fecit aquam.                    20

Non negat Aegisos, quae te subeunte recepta

       sensit in ingenio nil opis esse loci.

Nam, dubium positu melius defensa manune,

       urbs erat in summo nubibus aequa iugo.

Sithonio regi ferus interceperat illam                    25

       hostis et ereptas uictor habebat opes,

donec fluminea deuecta Vitellius unda

       intulit exposito milite signa Getis.

At tibi, progenies alti fortissima Donni,

       uenit in aduersos impetus ire uiros.                    30

Nec mora, conspicuus longe fulgentibus armis,

       fortia ne possint facta latere caues

ingentique gradu contra ferrumque locumque

       saxaque brumali grandine plura subis.

Nec te missa super iaculorum turba moratur                    35

       nec quae uipereo tela cruore madent.

Spicula cum pictis haerent in casside pennis

       parsque fere scuti uulnere nulla uacat.

Nec corpus cunctos feliciter effugit ictus,

       sed minor est acri laudis amore dolor.                    40

Talis apud Troiam Danais pro nauibus Aiax

       dicitur Hectoreas sustinuisse faces.

Vt propius uentum est admotaque dextera dextrae

       resque fero potuit comminus ense geri,

dicere difficile est quid Mars tuus egerit illic                    45

       quotque neci dederis quosque quibusque modis.

Ense tuo factos calcabas uictor aceruos

       inpositoque Getes sub pede multus erat.

Pugnat ad exemplum primi minor ordine pili

       multaque fert miles uulnera, multa facit.                    50

Sed tantum uirtus alios tua praeterit omnes

       ante citos quantum Pegasus ibat equos.

Vincitur Aegisos testataque tempus in omne

       sunt tua, Vestalis, carmine facta meo.

 

VIII. SVILLIO

Littera sera quidem, studiis exculte Suilli,

       huc tua peruenit, sed mihi grata tamen,

qua pia si possit superos lenire rogando

       gratia, laturum te mihi dicis opem.

Vt iam nil praestes, animi sum factus amici                    5

       debitor et meritum uelle iuuare uoco.

Inpetus iste tuus longum modo duret in aeuum,

       neue malis pietas sit tua lassa meis!

Ius aliquod faciunt adfinia uincula nobis,

       quae semper maneant inlabefacta precor.                    10

Nam tibi quae coniunx, eadem mihi filia paene est,

       et quae te generum, me uocat illa uirum.

Ei mihi, si lectis uultum tu uersibus istis

       ducis et adfinem te pudet esse meum!

At nihil hic dignum poteris reperire pudore                    15

       praeter Fortunam, quae mihi caeca fuit.

Seu genus excutias, equites ab origine prima

       usque per innumeros inueniemur auos;

siue uelis qui sint mores inquirere nostri,

       errorem misero detrahe, labe carent.                    20

Tu modo si quid agi sperabis posse precando,

       quos colis exora supplice uoce deos.

Di tibi sint Caesar iuuenis: tua numina placa!

       hac certe nulla est notior ara tibi.

Non sinit illa sui uanas antistitis umquam                    25

       esse preces: nostris hinc pete rebus opem!

Quamlibet exigua si nos ea iuuerit aura,

       obruta de mediis cumba resurget aquis.

Tunc ego tura feram rapidis sollemnia flammis,

       et ualeant quantum numina testis ero.                    30

Nec tibi de Pario statuam, Germanice, templum

       marmore: carpsit opes illa ruina meas.

Templa domus facient uobis urbesque beatae,

       Naso suis opibus, carmine gratus erit.

Parua quidem fateor pro magnis munera reddi,                    35

       cum pro concessa uerba salute damus.

Sed qui quam potuit dat maxima, gratus abunde est

       et finem pietas contigit illa suum.

Nec quae de parua pauper dis libat acerra,

       tura minus grandi quam data lance ualent                    40

agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco

       uictima Tarpeios inficit icta focos.

Nec tamen officio uatum per carmina facto

       principibus res est aptior ulla uiris.

Carmina uestrarum peragunt praeconia laudum                    45

       neue sit actorum fama caduca cauent.

Carmine fit uiuax uirtus expersque sepulcri

       notitiam serae posteritatis habet.

Tabida consumit ferrum lapidemque uetustas

       nullaque res maius tempore robur habet.                    50

Scripta ferunt annos: scriptis Agamemnona nosti

       et quisquis contra uel simul arma tulit.

Quis Thebas septemque duces sine carmine nosset

       et quicquid post haec, quicquid et ante fuit?

Di quoque carminibus, si fas est dicere, fiunt                    55

       tantaque maiestas ore canentis eget.

Sic Chaos ex illa naturae mole prioris

       digestum partes scimus habere suas;

sic adfectantes caelestia regna Gigantes

       ad Styga nimbifero uindicis igne datos;                    60

sic uictor laudem superatis Liber ab Indis,

       Alcides capta traxit ab Oechalia,

et modo, Caesar, auum, quem uirtus addidit astris,

       sacrarunt aliqua carmina parte tuum.

Si quid adhuc igitur uiui, Germanice, nostro                    65

       restat in ingenio, seruiet omne tibi.

Non potes officium uatis contemnere uates:

       iudicio pretium res habet ista tuo.

Quod nisi te nomen tantum ad maiora uocasset,

       gloria Pieridum summa futurus eras.                    70

Sed dare materiam nobis quam carmina maius,

       nec tamen ex toto deserere illa potes.

Nam modo bella geris, numeris modo uerba coerces,

       quodque aliis opus est, hoc tibi lusus erit.

Vtque nec ad citharam nec ad arcum segnis Apollo est,                    75

       sed uenit ad sacras neruus uterque manus,

sic tibi nec docti desunt nec principis artes,

       mixta sed est animo cum Ioue Musa tuo.

Quae quoniam nec nos unda submouit ab illa,

       ungula Gorgonei quam caua fecit equi,                    80

prosit opemque ferat communia sacra tueri

       atque isdem studiis inposuisse manum.

Litora pellitis nimium subiecta Corallis

       ut tandem saeuos effugiamque Getas,

clausaque si misero patria est, ut ponar in ullo                    85

       qui minus Ausonia distat ab urbe loco,

unde tuas possim laudes celebrare recentes

       magnaque quam minima facta referre mora.

Tangat ut hoc uotum caelestia, care Suilli,

       numina, pro socero paene precare tuo.

 

IX. GRAECINO

Vnde licet, non unde iuuat, Graecine, salutem

       mittit ab Euxinis hanc tibi Naso uadis

missaque, di faciant, auroram occurrat ad illam

       bis senos fascis quae tibi prima dabit,

ut, quoniam sine me tanges Capitolia consul                    5

       et fiam turbae pars ego nulla tuae,

in domini subeat partis et praestet amici

       officium iusso littera nostra die.

Atque, ego si fatis genitus melioribus essem

       et mea sincero curreret axe rota,                     10

quo nunc nostra manus per scriptum fungitur, esset

       lingua salutandi munere functa tui

gratatusque darem cum dulcibus oscula uerbis

       nec minus ille meus quam tuus esset honor.

Illa, confiteor, sic essem luce superbus                    15

       ut caperet fastus uix domus ulla meos,

dumque latus sancti cingit tibi turba senatus,

consulis ante pedes ire iuberer eques

et, quamquam cuperem semper tibi proximus esse,

       gauderem lateris non habuisse locum                    20

nec querulus, turba quamuis eliderer, essem,

       sed foret a populo tum mihi dulce premi.

Prospicerem gaudens quantus foret agminis ordo

       densaque quam longum turba teneret iter,

quoque magis noris quam me uulgaria tangant,                    25

       spectarem qualis purpura te tegeret.

Signa quoque in sella nossem formata curuli

       et totum Numidi sculptile dentis opus.

At cum Tarpeias esses deductus in arces,

       dum caderet iussu uictima sacra tuo,                    30

me quoque secreto grates sibi magnus agentem

       audisset media qui sedet aede deus

turaque mente magis plena quam lance dedissem

       ter quater imperii laetus honore tui.

Hic ego praesentes inter numerarer amicos,                     35

       mitia ius Vrbis si modo fata darent,

quaeque mihi sola capitur nunc mente uoluptas,

       tunc oculis etiam percipienda foret.

Non ita caelitibus uisum est, et forsitan aequis.

       Nam quid me poenae causa negata iuuet?                    40

Mente tamen, quae sola loco non exulat, utar,

       praetextam fasces aspiciamque tuos.

Haec modo te populo reddentem iura uidebit

       et se secretis finget adesse tuis,

nunc longi reditus hastae subponere lustri                    45

       credet et exacta cuncta locare fide,

nunc facere in medio facundum uerba senatu

       publica quaerentem quid petat utilitas,

nunc pro Caesaribus superis decernere grates

       albaue opimorum colla ferire boum.                    50

Atque utinam, cum iam fueris potiora precatus,

       ut mihi placetur principis ira roges!

Surgat ad hanc uocem plena pius ignis ab ara

       detque bonum uoto lucidus omen apex!

Interea, qua parte licet, ne cuncta queramur,                    55

       hic quoque te festum consule tempus agam.

Altera laetitiae est nec cedens causa priori:

       successor tanti frater honoris erit.

Nam tibi finitum summo, Graecine, Decembri

       imperium Iani suscipit ille die,                    60

quaeque est in uobis pietas, alterna feretis

       gaudia, tu fratris fascibus, ille tuis.

Sic tu bis fueris consul, bis consul et ille,

       inque domo binus conspicietur honor.

Qui quamquam est ingens et nullum Martia summo                    65

       altius imperium consule Roma uidet,

multiplicat tamen hunc grauitas auctoris honorem

       et maiestatem res data dantis habet.

Iudiciis igitur liceat Flaccoque tibique

       talibus Augusti tempus in omne frui.                    70

Quod tamen ab rerum cura propiore uacabit,

       uota, precor, uotis addite uestra meis,

et si quem dabit aura sinum, iactate rudentis,

       exeat e Stygiis ut mea nauis aquis.

Praefuit his, Graecine, locis modo Flaccus et illo                    75

       ripa ferox Histri sub duce tuta fuit.

Hic tenuit Mysas gentis in pace fideli,

       hic arcu fisos terruit ense Getas.

Hic raptam Troesmin celeri uirtute recepit

       infecitque fero sanguine Danuuium.                    80

Quaere loci faciem Scythicique incommoda caeli

       et quam uicino terrear hoste roga,

sintne litae tenues serpentis felle sagittae,

       fiat an humanum uictima dira caput,

mentiar, an coeat duratus frigore Pontus                    85

       et teneat glacies iugera multa freti.

Haec ubi narrarit, quae sit mea fama require,

       quoque modo peragam tempora dura roga.

Non sumus hic odio nec scilicet esse meremur,

       nec cum fortuna mens quoque uersa mea est.                    90

Illa quies animi quam tu laudare solebas,

       ille uetus solito perstat in ore pudor.

Sic ego sum longe, sic hic, ubi barbarus hostis

       ut fera plus ualeant legibus arma facit,

rem queat ut nullam tot iam, Graecine, per annos                    95

       femina de nobis uirue puerue queri.

Hoc facit ut misero faueant adsintque Tomitae,

       haec quoniam tellus testificanda mihi est.

Illi me, quia uelle uident, discedere malunt,

       respectu cupiunt hic tamen esse sui.                    100

Nec mihi credideris: extant decreta quibus nos

       laudat et inmunes publica cera facit.

Conueniens miseris et quamquam gloria non sit,

       proxima dant nobis oppida munus idem.

Nec pietas ignota mea est: uidet hospita terra                    105

       in nostra sacrum Caesaris esse domo.

Stant pariter natusque pius coniunxque sacerdos,

       numina iam facto non leuiora deo.

Neu desit pars ulla domus, stat uterque nepotum,

       hic auiae lateri proximus, ille patris.                    110

His ego do totiens cum ture precantia uerba,

       Eoo quotiens surgit ab orbe dies.

Tota, licet quaeras, hoc me non fingere dicet

       officii testis Pontica terra mei.

Pontica me tellus, quantis hac possumus ara,                    115

       natalem ludis scit celebrare dei.

Nec minus hospitibus pietas est cognita talis,

       Misit in has si quos longa Propontis aquas.

Is quoque quo Laeuus fuerat sub praeside Pontus

       audierit frater forsitan ista tuus.                    120

Fortuna est inpar animo talique libenter

       exiguas carpo munere pauper opes.

Nec uestris damus haec oculis procul Vrbe remoti,

       contenti tacita sed pietate sumus.

Et tamen haec tangent aliquando Caesaris aures:                    125

       nil illi toto quod fit in orbe latet.

Tu certe scis haec, superis adscite, uidesque,

       Caesar, ut est oculis subdita terra tuis,

tu nostras audis inter conuexa locatus

       sidera, sollicito quas damus ore, preces.                    130

Perueniant istuc et carmina forsitan illa

       quae de te misi caelite facta nouo!

Auguror his igitur flecti tua numina nec tu

       inmerito nomen mite Parentis habes.

 

X. ALBINOVANO

Haec mihi Cimmerio bis tertia ducitur aestas

       litore pellitos inter agenda Getas.

Ecquos tu silices, ecquod, carissime, ferrum

       duritiae confers, Albinouane, meae?

Gutta cauat lapidem, consumitur anulus usu,                    5

       atteritur pressa uomer aduncus humo.

Tempus edax igitur praeter nos omnia perdet:

       cessat duritia mors quoque uicta mea.

Exemplum est animi nimium patientis Vlixes

       iactatus dubio per duo lustra mari,                    10

tempora solliciti sed non tamen omnia fati

       pertulit et placidae saepe fuere morae.

An graue sex annis pulchram fouisse Calypson

       aequoreaeque fuit concubuisse deae?

Excipit Hippotades qui dat pro munere uentos,                    15

       curuet ut inpulsos utilis aura sinus.

Nec bene cantantis labor est audire puellas

       nec degustanti lotos amara fuit.

Hos ego qui patriae faciant obliuia sucos

       parte meae uitae, si modo dentur, emam.                    20

Nec tu contuleris urbem Laestrygonos umquam

       gentibus obliqua quas obit Hister aqua,

nec uincet Cyclops saeuum feritate Piacchen;

       qui quota terroris pars solet esse mei?

Scylla feris trunco quod latret ab inguine monstris,                    25

       Heniochae nautis plus nocuere rates.

Nec potes infestis conferre Charybdin Achaeis,

       ter licet epotum ter uomat illa fretum;

qui quamquam dextra regione licentius errant,

       securum latus hoc non tamen esse sinunt.                    30

Hic agri infrondes, hic spicula tincta uenenis,

       hic freta uel pediti peruia reddit hiems,

ut, qua remus iter pulsis modo fecerat undis,

       siccus contempta naue uiator eat.

Qui ueniunt istinc uix uos ea credere dicunt.                    35

       Quam miser est qui fert asperiora fide!

Crede tamen, nec te causas nescire sinemus

       horrida Sarmaticum cur mare duret hiems.

Proxima sunt nobis plaustri praebentia formam

       et quae praecipuum sidera frigus habent.                    40

Hinc oritur Boreas oraeque domesticus huic est

       et sumit uires a propiore loco.

At Notus, aduerso tepidum qui spirat ab axe,

       est procul et rarus languidiorque uenit.

Adde quod hic clauso miscentur flumina Ponto                    45

       uimque fretum multo perdit ab amne suam.

Huc Lycus, huc Sagaris Peniusque Hypanisque Calesque

       influit et crebro uertice tortus Halys

Partheniusque rapax et uoluens saxa Cynapses

       labitur et nullo tardior amne Tyras,                    50

et tu, femineae Thermodon cognite turmae

       et quondam Graiis Phasi petite uiris,

cumque Borysthenio liquidissimus amne Dyraspes

       et tacite peragens lene Melanthus iter,

quique duas terras, Asiam Cadmique sororem,                    55

       separat et cursus inter utramque facit,

innumerique alii, quos inter maximus omnis

       cedere Danuuius se tibi, Nile, negat.

Copia tot laticum, quas auget, adulterat undas

       nec patitur uires aequor habere suas.                     60

Quin etiam stagno similis pigraeque paludi

       caeruleus uix est diluiturque color.

Innatat unda freto dulcis leuiorque marina est,

       quae proprium mixto de sale pondus habet.

Si roget haec aliquis cur sint narrata Pedoni                    65

       quidue loqui certis iuuerit ista modis:

'Detinui, dicam, curas tempusque fefelli.

       Hunc fructum praesens attulit hora mihi.

Abfuimus solito, dum scribimus ista, dolore

       in mediis nec nos sensimus esse Getis.'                    70

At tu, non dubito, cum Thesea carmine laudes,

       materiae titulos quin tueare tuae,

quemque refers, imitere uirum: uetat ille profecto

       tranquilli comitem temporis esse fidem.

Qui quamquam est factis ingens et conditur a te                    75

       uir tanto quanto debuit ore cani,

est tamen ex illo nobis imitabile quiddam

       inque fide Theseus quilibet esse potest.

Non tibi sunt hostes ferro clauaque domandi,

       per quos uix ulli peruius Isthmos erat,                    80

sed praestandus amor, res non operosa uolenti.

       Quis labor est puram non temerasse fidem?

Haec tibi, qui praestas indeclinatus amico,

       non est quod lingua icta querente putes.

 

XI. GALLIONI

Gallio, crimen erit uix excusabile nobis

       carmine te nomen non habuisse meo;

tu quoque enim, memini, caelesti cuspide facta

       fouisti lacrimis uulnera nostra tuis.

Atque utinam rapti iactura laesus amici                    5

       sensisses ultra quod quererere nihil!

Non ita dis placuit, qui te spoliare pudica

       coniuge crudeles non habuere nefas.

Nuntia nam luctus mihi nuper epistula uenit

       lectaque cum lacrimis sunt tua damna meis.                    10

Sed neque solari prudentem stultior ausim

       uerbaque doctorum nota referre tibi,

finitumque tuum, si non ratione, dolorem

       ipsa iam pridem suspicor esse mora.

Dum tua peruenit, dum littera nostra recurrens                    15

       tot maria ac terras permeat, annus abit.

Temporis officium est solacia dicere certi,

       dum dolor in cursu est et petit aeger opem.

At cum longa dies sedauit uulnera mentis,

       intempestiue qui mouet illa nouat.                    20

Adde, quod--atque utinam uerum mihi uenerit omen!--

       coniugio felix iam potes esse nouo.

 

XII. TVTICANO

Quo minus in nostris ponaris, amice, libellis,

       nominis efficitur condicione tui;

aut ego non alium prius hoc dignarer honore,

       est aliquis nostrum si modo carmen honor.

Lex pedis officio fortunaque nominis obstat                    5

       quaque meos adeas, est uia nulla, modos.

Nam pudet in geminos ita nomen scindere uersus,

       desinat ut prior hoc incipiatque minor,

et pudeat, si te, qua syllaba parte moratur,

       artius adpellem Tuticanumque uocem.                    10

Et potes in uersum Tuticani more uenire,

       fiat ut e longa syllaba prima breuis,

aut ut ducatur quae nunc correptius exit

       et sit porrecta longa secunda mora.

His ego si uitiis ausim corrumpere nomen,                    15

       ridear et merito pectus habere neger.

Haec mihi causa fuit dilati muneris huius,

       quod meus adiecto fenore reddet amor,

teque canam quacumque nota, tibi carmina mittam,

       paene mihi puero cognite paene puer,                    20

perque tot annorum seriem quot habemus uterque

       non mihi quam fratri frater amate minus.

Tu bonus hortator, tu duxque comesque fuisti,

       cum regerem tenera frena nouella manu.

Saepe ego correxi sub te censore libellos,                    25

       saepe tibi admonitu facta litura meo est,

dignam Maeoniis Phaeacida condere chartis

       cum te Pieriae perdocuere deae.

Hic tenor, haec uiridi concordia coepta iuuenta

       uenit ad albentis inlabefacta comas.                    30

Quae nisi te moueant, duro tibi pectora ferro

       esse uel inuicto clausa adamante putem.

Sed prius huic desint et bellum et frigora terrae,

       inuisus nobis quae duo Pontus habet,

et tepidus Boreas et sit praefrigidus Auster,                    35

       et possit fatum mollius esse meum

quam tua sint lasso praecordia dura sodali.

       Hic cumulus nostris absit abestque malis.

Tu modo per superos, quorum certissimus ille est

       quo tuus adsidue principe creuit honor,                    40

effice constanti profugum pietate tuendo,

       ne sperata meam deserat aura ratem.

Quid mandem quaeris? Peream, nisi dicere uix est,

       si modo periit, ille perire potest.

Nec quid agam inuenio nec quid nolimue uelimue,                    45

       nec satis utilitas est mihi nota mea.

Crede mihi, miseros prudentia prima relinquit

       et sensus cum re consiliumque fugit.

Ipse, precor, quaeras qua sim tibi parte iuuandus

       quoque uiam facias ad mea uota uado.

 

XIII. CARO

O mihi non dubios inter memorande sodales,

       qui quod es, id uere, Care, uocaris, aue!

Vnde salutaris, color hic tibi protinus index

       et structura mei carminis esse potest,

non quia mirifica est, sed quod non publica certe est:                    5

       qualis enim cumque est, non latet esse meam.

Ipse quoque, ut titulum chartae de fronte reuellas,

       quod sit opus uideor dicere posse tuum.

Quamlibet in multis positus noscere libellis

       perque obseruatas inueniere notas.                    10

Prodent auctorem uires quas Hercule dignas

       nouimus atque illi quem canis ipse pares.

Et mea Musa potest proprio deprensa colore

       insignis uitiis forsitan esse suis.

Tam mala Thersiten prohibebat forma latere                    15

       quam pulchra Nireus conspiciendus erat.

Nec te mirari, si sint uitiosa, decebit

       carmina quae faciam paene poeta Getes.

A! pudet et Getico scripsi sermone libellum

       structaque sunt nostris barbara uerba modis:                    20

et placui--gratare mihi!--coepique poetae

       inter inhumanos nomen habere Getas.

Materiam quaeris? Laudes: de Caesare dixi!

       Adiuta est nouitas numine nostra dei.

Nam patris Augusti docui mortale fuisse                    25

       corpus, in aetherias numen abisse domos,

esse parem uirtute patri qui frena rogatus

       saepe recusati ceperit imperii,

esse pudicarum te Vestam, Liuia, matrum,

       ambiguum nato dignior anne uiro,                    30

esse duos iuuenes, firma adiumenta parentis,

       qui dederint animi pignora certa sui.

Haec ubi non patria perlegi scripta Camena,

       uenit et ad digitos ultima charta meos,

et caput et plenas omnes mouere pharetras,                    35

       et longum Getico murmur in ore fuit,

atque aliquis 'Scribas haec cum de Caesare' dixit

       'Caesaris imperio restituendus eras.'

Ille quidem dixit, sed me iam, Care, niuali

       sexta relegatum bruma sub axe uidet.                    40

Carmina nil prosunt, nocuerunt carmina quondam

       primaque tam miserae causa fuere fugae.

At tu, per studii communia foedera sacri,

       per non uile tibi nomen amicitiae,--

sic capto Latiis Germanicus hoste catenis                    45

       materiam uestris adferat ingeniis,

sic ualeant pueri, uotum commune deorum,

       quos laus formandos est tibi magna datos!--

quanta potes, praebe nostrae momenta saluti

       quae nisi mutato nulla futura loco est.

 

XIV. TVTICANO

Haec tibi mittuntur, quem sum modo carmine questus

       non aptum numeris nomen habere meis,

in quibus, excepto quod adhuc utcumque ualemus,

       nil te praeterea quod iuuet inuenies.

Ipsa quoque est inuisa salus suntque ultima uota,                    5

       quolibet ex istis scilicet ire locis.

Nulla mihi cura est terra quo mittar ab ista,

       hac quia, quam uideo, gratior omnis erit:

in medias Syrtes, mediam mea uela Charybdin

       mittite, praesenti dum careamus humo.                    10

Styx quoque, si quid ea est, bene commutabitur Histro,

       si quid et inferius quam Styga mundus habet.

Gramina cultus ager, frigus minus odit hirundo,

       proxima Marticolis quam loca Naso Getis.

Talia succensent propter mihi uerba Tomitae                     15

       iraque carminibus publica mota meis.

Ergo ego cessabo numquam per carmina laedi

       plectar et incauto semper ab ingenio?

Ergo ego, ne scribam, digitos incidere cunctor

       telaque adhuc demens quae nocuere sequor?                    20

Ad ueteres scopulos iterum deuertor et illas

       in quibus offendit naufraga puppis aquas?

Sed nihil admisi, nulla est mea culpa, Tomitae,

       quos ego, cum loca sim uestra perosus, amo.

Quilibet excutiat nostri monimenta laboris:                    25

       littera de uobis est mea questa nihil!

Frigus et incursus omni de parte timendos

       et quod pulsetur murus ab hoste queror.

In loca, non homines uerissima crimina dixi:

       culpatis uestrum uos quoque saepe solum.                    30

Esset perpetuo sua quam uitabilis Ascra

       ausa est agricolae Musa docere senis,

et fuerat genitus terra qui scripsit in illa,

       intumuit uati tamen Ascra suo.

Quis patriam sollerte magis dilexit Vlixe?                    35

       Hoc tamen asperitas indice docta loci est.

Non loca, sed mores scriptis uexauit amaris

       Scepsius Ausonios actaque Roma rea est;

falsa tamen passa est aequa conuicia mente

       obfuit auctori nec fera lingua suo.                    40

At malus interpres populi mihi concitat iram

       inque nouum crimen carmina nostra uocat.

Tam felix utinam quam pectore candidus essem!

       Extat adhuc nemo saucius ore meo.

Adde quod, Illyrica si iam pice nigrior essem,                    45

       non mordenda mihi turba fidelis erat.

Molliter a uobis mea sors excepta, Tomitae,

       tam mites Graios indicat esse uiros.

Gens mea Paeligni regioque domestica Sulmo

       non potuit nostris lenior esse malis.                    50

Quem uix incolumi cuiquam saluoque daretis,

       is datus a uobis est mihi nuper honor:

solus adhuc ego sum uestris inmunis in oris

       exceptis, si qui munera legis habent;

tempora sacrata mea sunt uelata corona,                    55

       publicus inuito quam fauor inposuit.

Quam grata est igitur Latonae Delia tellus,

       erranti tutum quae dedit una locum,

tam mihi cara Tomis, patria quae sede fugatis

       tempus ad hoc nobis hospita fida manet;                    60

di modo fecissent, placidae spem posset habere

       pacis et a gelido longius axe foret.

 

XV. SEX. POMPEIO

Si quis adhuc usquam nostri non inmemor extat

       quidue relegatus Naso requirit agam,

Caesaribus uitam, Sexto debere salutem

       me sciat. A superis hic mihi primus erit.

Tempora nam miserae complectar ut omnia uitae,                    5

       a meritis eius pars mihi nulla uacat.

Quae numero tot sunt quot in horto fertilis arui

       punica sub lento cortice grana rubent,

Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos,

       quot Sicyon bacas, quot parit Hybla fauos.                    10

Confiteor: testere licet. Signate, Quirites!

       Nil opus est legum uiribus, ipse loquor.

Inter opes et me, paruam rem, pone paternas,

       pars ego sum census quantulacumque tui.

Quam tua Trinacria est regnataque terra Philippo,                    15

       quam domus Augusto continuata foro,

quam tua, rus oculis domini, Campania, gratum,

       quaeque relicta tibi, Sexte, uel empta tenes,

tam tuus en ego sum, cuius te munere tristi

       non potes in Ponto dicere habere nihil.                    20

Atque utinam possis et detur amicius aruum

       remque tuam ponas in meliore loco!

Quod quoniam in dis est, tempta lenire precando

       numina perpetua quae pietate colis.

Erroris nam tu uix est discernere nostri                    25

       sis argumentum maius an auxilium.

Nec dubitans oro, sed flumine saepe secundo

       augetur remis cursus euntis aquae.

Et pudet et metuo semperque eademque precari,

       ne subeant animo taedia iusta tuo.                    30

Verum quid faciam? res inmoderata cupido est:

       da ueniam uitio, mitis amice, meo.

Scribere saepe aliud cupiens delabor eodem:

       ipsa locum per se littera nostra rogat.

Seu tamen effectus habitura est gratia, seu me                    35

       dura iubet gelido Parca sub axe mori,

semper inoblita repetam tua munera mente

       et mea me tellus audiet esse tuum.

Audiet et caelo posita est quaecumque sub ullo,

       transit nostra feros si modo Musa Getas,                    40

teque meae causam seruatoremque salutis

       meque tuum libra norit et aere minus.

 

XVI. AD INVIDVM

Inuide, quid laceras Nasonis carmina rapti?

       Non solet ingeniis summa nocere dies

famaque post cineres maior uenit et mihi nomen

       tum quoque, cum uiuis adnumerarer, erat,

cumque foret Marsus magnique Rabirius oris                    5

       Iliacusque Macer sidereusque Pedo

et qui Iunonem laesisset in Hercule, Carus,

       Iunonis si iam non gener ille foret,

quique dedit Latio carmen regale, Seuerus

       et cum subtili Priscus uterque Numa,                    10

quique uel inparibus numeris, Montane, uel aequis

       sufficis et gemino carmine nomen habes,

et qui Penelopae rescribere iussit Vlixem

       errantem saeuo per duo lustra mari,

quique suam Troezena inperfectumque dierum                    15

       deseruit celeri morte Sabinus opus,

ingeniique sui dictus cognomine Largus,

       Gallica qui Phrygium duxit in arua senem,

quique canit domito Camerinus ab Hectore Troiam,

       quique sua nomen Phyllide Tuscus habet,                    20

ueliuolique maris uates, cui credere posses

       carmina caeruleos composuisse deos,

quique acies Libycas Romanaque proelia dixit,

       et scriptor Marius dexter in omne genus,

Trinacriusque suae Perseidos auctor et auctor                    25

       Tantalidae reducis Tyndaridosque Lupus,

et qui Maeoniam Phaeacida uertit, et, une

       Pindaricae fidicen, tu quoque, Rufe, lyrae,

Musaque Turrani tragicis innixa coturnis

       et tua cum socco Musa, Melisse, leui;                    30

cum Varius Graccusque darent fera dicta tyrannis,

       Callimachi Proculus molle teneret iter,

Tityron antiquas Passerque rediret ad herbas

       aptaque uenanti Grattius arma daret,

Naidas a satyris caneret Fontanus amatas,                    35

       clauderet inparibus uerba Capella modis,

cumque forent alii, quorum mihi cuncta referre

       nomina longa mora est, carmina uulgus habet,

essent et iuuenes, quorum quod inedita cura est,

       adpellandorum nil mihi iuris adest.                    40

Te tamen in turba non ausim, Cotta, silere,

       Pieridum lumen praesidiumque fori,

maternos Cottas cui Messalasque paternos,

       Maxime, nobilitas ingeminata dedit.

Dicere si fas est, claro mea nomine Musa                    45

       atque inter tantos quae legeretur erat.

Ergo submotum patria proscindere, Liuor,

       desine neu cineres sparge, cruente, meos!

Omnia perdidimus, tantummodo uita relicta est,

       praebeat ut sensum materiamque mali.                    50

Quid iuuat extinctos ferrum demittere in artus?

       Non habet in nobis iam noua plaga locum.

 


Aerius, 2004