A. Persius Flaccus
Saturae


© Persius

E-Text: The Latin Library


Prologus

Satura I

Satura II

Satura III

Satura IV

Satura V

Satura VI


 

PROLOGVS

Nec fonte labra prolui caballino

nec in bicipiti somniasse Parnaso

memini, ut repente sic poeta prodirem.

Heliconidasque pallidamque Pirenen

illis remitto quorum imagines lambunt  [5

hederae sequaces; ipse semipaganus

ad sacra uatum carmen adfero nostrum.

quis expediuit psittaco suum 'chaere'

picamque docuit nostra uerba conari?

magister artis ingenique largitor  [10

uenter, negatas artifex sequi uoces.

quod si dolosi spes refulserit nummi,

coruos poetas et poetridas picas

cantare credas Pegaseium nectar.

 

SATVRA I

O curas hominum! o quantum est in rebus inane!

'quis leget haec?' min tu istud ais? nemo hercule. 'nemo?'

uel duo uel nemo. 'turpe et miserabile.' quare?

ne mihi Polydamas et Troiades Labeonem

praetulerint? nugae. non, si quid turbida Roma  [5

eleuet, accedas examenue inprobum in illa

castiges trutina nec te quaesiueris extra.

nam Romae quis non—a, si fas dicere—sed fas

tum cum ad canitiem et nostrum istud uiuere triste

aspexi ac nucibus facimus quaecumque relictis,  [10

cum sapimus patruos. tunc tunc—ignoscite (nolo,

quid faciam?) sed sum petulanti splene—cachinno.

    scribimus inclusi, numeros ille, hic pede liber,

grande aliquid quod pulmo animae praelargus anhelet.

scilicet haec populo pexusque togaque recenti  [15

et natalicia tandem cum sardonyche albus

sede leges celsa, liquido cum plasmate guttur

mobile conlueris, patranti fractus ocello.

tunc neque more probo uideas nec uoce serena

ingentis trepidare Titos, cum carmina lumbum  [20

intrant et tremulo scalpuntur ubi intima uersu.

tun, uetule, auriculis alienis colligis escas,

articulis quibus et dicas cute perditus 'ohe'?

'quo didicisse, nisi hoc fermentum et quae semel intus

innata est rupto iecore exierit caprificus?'  [25

en pallor seniumque! o mores, usque adeone

scire tuum nihil est nisi te scire hoc sciat alter?

'at pulchrum est digito monstrari et dicier "hic est."

ten cirratorum centum dictata fuisse

pro nihilo pendes?' ecce inter pocula quaerunt  [30

Romulidae saturi quid dia poemata narrent.

hic aliquis, cui circum umeros hyacinthina laena est,

rancidulum quiddam balba de nare locutus

Phyllidas, Hypsipylas, uatum et plorabile siquid,

eliquat ac tenero subplantat uerba palato.  [35

adsensere uiri: nunc non cinis ille poetae

felix? non leuior cippus nunc inprimit ossa?

laudant conuiuae: nunc non e manibus illis,

nunc non e tumulo fortunataque fauilla

nascentur uiolae? 'rides' ait 'et nimis uncis  [40

naribus indulges. an erit qui uelle recuset

os populi meruisse et cedro digna locutus

linquere nec scombros metuentia carmina nec tus?'

    quisquis es, o modo quem ex aduerso dicere feci,

non ego cum scribo, si forte quid aptius exit,  [45

quando haec rara auis est, si quid tamen aptius exit,

laudari metuam; neque enim mihi cornea fibra est.

sed recti finemque extremumque esse recuso

'euge' tuum et 'belle.' nam 'belle' hoc excute totum:

quid non intus habet? non hic est Ilias Atti  [50

ebria ueratro? non siqua elegidia crudi

dictarunt proceres? non quidquid denique lectis

scribitur in citreis? calidum scis ponere sumen,

scis comitem horridulum trita donare lacerna,

et 'uerum' inquis 'amo, uerum mihi dicite de me.'  [55

qui pote? uis dicam? nugaris, cum tibi, calue,

pinguis aqualiculus propenso sesquipede extet.

o Iane, a tergo quem nulla ciconia pinsit

nec manus auriculas imitari mobilis albas

nec linguae quantum sitiat canis Apula tantae.  [60

uos, o patricius sanguis, quos uiuere fas est

occipiti caeco, posticae occurrite sannae.

    'quis populi sermo est? quis enim nisi carmina molli

nunc demum numero fluere, ut per leue seueros

effundat iunctura unguis? scit tendere uersum  [65

non secus ac si oculo rubricam derigat uno.

siue opus in mores, in luxum, in prandia regum

dicere, res grandes nostro dat Musa poetae.'

ecce modo heroas sensus adferre docemus

nugari solitos Graece, nec ponere lucum  [70

artifices nec rus saturum laudare, ubi corbes

et focus et porci et fumosa Palilia feno,

unde Remus sulcoque terens dentalia, Quinti,

cum trepida ante boues dictatorem induit uxor

et tua aratra domum lictor tulit—euge poeta!  [75

'est nunc Brisaei quem uenosus liber Acci,

sunt quos Pacuuiusque et uerrucosa moretur

Antiopa aerumnis cor luctificabile fulta?'

hos pueris monitus patres infundere lippos

cum uideas, quaerisne unde haec sartago loquendi  [80

uenerit in linguas, unde istud dedecus in quo

trossulus exultat tibi per subsellia leuis?

nilne pudet capiti non posse pericula cano

pellere quin tepidum hoc optes audire 'decenter'?

'fur es' ait Pedio. Pedius quid? crimina rasis  [85

librat in antithetis, doctas posuisse figuras

laudatur: 'bellum hoc.' hoc bellum? an, Romule, ceues?

men moueat? quippe, et, cantet si naufragus, assem

protulerim? cantas, cum fracta te in trabe pictum

ex umero portes? uerum nec nocte paratum  [90

plorabit qui me uolet incuruasse querella.

    'sed numeris decor est et iunctura addita crudis.

cludere sic uersum didicit "Berecyntius Attis"

et "qui caeruleum dirimebat Nerea delphin,"

sic "costam longo subduximus Appennino."  [95

"Arma uirum", nonne hoc spumosum et cortice pingui

ut ramale uetus uegrandi subere coctum?'

quidnam igitur tenerum et laxa ceruice legendum?

'torua Mimalloneis inplerunt cornua bombis,

et raptum uitulo caput ablatura superbo  [100

Bassaris et lyncem Maenas flexura corymbis

euhion ingeminat, reparabilis adsonat echo.'

haec fierent si testiculi uena ulla paterni

uiueret in nobis? summa delumbe saliua

hoc natat in labris et in udo est Maenas et Attis  [105

nec pluteum caedit nec demorsos sapit unguis.

    'sed quid opus teneras mordaci radere uero

auriculas? uide sis ne maiorum tibi forte

limina frigescant: sonat hic de nare canina

littera.' per me equidem sint omnia protinus alba;  [110

nil moror. euge omnes, omnes bene, mirae eritis res.

hoc iuuat? 'hic' inquis 'ueto quisquam faxit oletum.'

pinge duos anguis: 'pueri, sacer est locus, extra

meiite.' discedo. secuit Lucilius urbem,

te Lupe, te Muci, et genuinum fregit in illis.  [115

omne uafer uitium ridenti Flaccus amico

tangit et admissus circum praecordia ludit,

callidus excusso populum suspendere naso.

me muttire nefas? nec clam? nec cum scrobe? nusquam?

hic tamen infodiam. uidi, uidi ipse, libelle:  [120

auriculas asini quis non habet? hoc ego opertum,

hoc ridere meum, tam nil, nulla tibi uendo

Iliade. audaci quicumque adflate Cratino

iratum Eupolidem praegrandi cum sene palles,

aspice et haec, si forte aliquid decoctius audis.  [125

inde uaporata lector mihi ferueat aure,

non hic qui in crepidas Graiorum ludere gestit

sordidus et lusco qui possit dicere 'lusce,'

sese aliquem credens Italo quod honore supinus

fregerit heminas Arreti aedilis iniquas,  [130

nec qui abaco numeros et secto in puluere metas

scit risisse uafer, multum gaudere paratus

si cynico barbam petulans nonaria uellat.

his mane edictum, post prandia Callirhoen do.

 

SATVRA II

Hunc, Macrine, diem numera meliore lapillo,

qui tibi labentis apponet candidus annos.

funde merum genio. non tu prece poscis emaci

quae nisi seductis nequeas committere diuis;

at bona pars procerum tacita libabit acerra.  [5

haut cuiuis promptum est murmurque humilisque susurros

tollere de templis et aperto uiuere uoto.

'mens bona, fama, fides', haec clare et ut audiat hospes;

illa sibi introrsum et sub lingua murmurat: 'o si

ebulliat patruus, praeclarum funus!' et 'o si  [10

sub rastro crepet argenti mihi seria dextro

Hercule! pupillumue utinam, quem proximus heres

inpello, expungam; nam et est scabiosus et acri

bile tumet. Nerio iam tertia conditur uxor.'

haec sancte ut poscas, Tiberino in gurgite mergis  [15

mane caput bis terque et noctem flumine purgas.

heus age, responde (minimum est quod scire laboro)

de Ioue quid sentis? estne ut praeponere cures

hunc—cuinam? cuinam? uis Staio? an—scilicet haeres?

quis potior iudex puerisue quis aptior orbis?  [20

hoc igitur quo tu Iouis aurem inpellere temptas

dic agedum Staio. 'pro Iuppiter, o bone' clamet

'Iuppiter!' at sese non clamet Iuppiter ipse?

ignouisse putas quia, cum tonat, ocius ilex

sulpure discutitur sacro quam tuque domusque?  [25

an quia non fibris ouium Ergennaque iubente

triste iaces lucis euitandumque bidental,

idcirco stolidam praebet tibi uellere barbam

Iuppiter? aut quidnam est qua tu mercede deorum

emeris auriculas? pulmone et lactibus unctis?  [30

    ecce auia aut metuens diuum matertera cunis

exemit puerum frontemque atque uda labella

infami digito et lustralibus ante saliuis

expiat, urentis oculos inhibere perita;

tunc manibus quatit et spem macram supplice uoto  [35

nunc Licini in campos, nunc Crassi mittit in aedis:

'hunc optet generum rex et regina, puellae

hunc rapiant; quidquid calcauerit hic, rosa fiat.'

ast ego nutrici non mando uota. negato,

Iuppiter, haec illi, quamuis te albata rogarit.  [40

    poscis opem neruis corpusque fidele senectae.

esto age. sed grandes patinae tuccetaque crassa

adnuere his superos uetuere Iouemque morantur.

rem struere exoptas caeso boue Mercuriumque  [45

arcessis fibra: 'da fortunare Penatis,

da pecus et gregibus fetum.' quo, pessime, pacto,

tot tibi cum in flamma iunicum omenta liquescant?

et tamen hic extis et opimo uincere ferto

intendit: 'iam crescit ager, iam crescit ouile,  [50

iam dabitur, iam iam';donec deceptus et exspes

nequiquam fundo suspiret nummus in imo.

    si tibi creterras argenti incusaque pingui

auro dona feram, sudes et pectore laeuo

excutiat guttas laetari praetrepidum cor.  [55

hinc illud subiit, auro sacras quod ouato

perducis facies. 'nam fratres inter aenos,

somnia pituita qui purgatissima mittunt,

praecipui sunto sitque illis aurea barba.'

aurum uasa Numae Saturniaque inpulit aera  [60

Vestalisque urnas et Tuscum fictile mutat.

o curuae in terris animae et caelestium inanis,

quid iuuat hoc, templis nostros inmittere mores

et bona dis ex hac scelerata ducere pulpa?

haec sibi corrupto casiam dissoluit oliuo,  [65

haec Calabrum coxit uitiato murice uellus,

haec bacam conchae rasisse et stringere uenas

feruentis massae crudo de puluere iussit.

peccat et haec, peccat, uitio tamen utitur. at uos

dicite, pontifices, in sancto quid facit aurum?  [70

nempe hoc quod Veneri donatae a uirgine pupae.

quin damus id superis, de magna quod dare lance

non possit magni Messalae lippa propago?

conpositum ius fasque animo sanctosque recessus

mentis et incoctum generoso pectus honesto.  [75

haec cedo ut admoueam templis et farre litabo.

 

SATVRA III

Nempe haec adsidue. iam clarum mane fenestras

intrat et angustas extendit lumine rimas.

stertimus, indomitum quod despumare Falernum

sufficiat, quinta dum linea tangitur umbra.

'en quid agis? siccas insana canicula messes  [5

iam dudum coquit et patula pecus omne sub ulmo est'

unus ait comitum. uerumne? itan? ocius adsit

huc aliquis. nemon? turgescit uitrea bilis:

findor, ut Arcadiae pecuaria rudere credas.

iam liber et positis bicolor membrana capillis  [10

inque manus chartae nodosaque uenit harundo.

tum querimur crassus calamo quod pendeat umor.

nigra sed infusa uanescit sepia lympha,

dilutas querimur geminet quod fistula guttas.

o miser inque dies ultra miser, hucine rerum  [15

uenimus? a, cur non potius teneroque columbo

et similis regum pueris pappare minutum

poscis et iratus mammae lallare recusas?

an tali studeam calamo? cui uerba? quid istas

succinis ambages? tibi luditur. effluis amens,  [20

contemnere. sonat uitium percussa, maligne

respondet uiridi non cocta fidelia limo.

udum et molle lutum es, nunc nunc properandus et acri

fingendus sine fine rota. sed rure paterno

est tibi far modicum, purum et sine labe salinum  [25

(quid metuas?) cultrixque foci secura patella.

hoc satis? an deceat pulmonem rumpere uentis

stemmate quod Tusco ramum millesime ducis

censoremue tuum uel quod trabeate salutas?

ad populum phaleras! ego te intus et in cute noui.  [30

non pudet ad morem discincti uiuere Nattae.

sed stupet hic uitio et fibris increuit opimum

pingue, caret culpa, nescit quid perdat, et alto

demersus summa rursus non bullit in unda.

    magne pater diuum, saeuos punire tyrannos  [35

haut alia ratione uelis, cum dira libido

mouerit ingenium feruenti tincta ueneno:

uirtutem uideant intabescantque relicta.

anne magis Siculi gemuerunt aera iuuenci

et magis auratis pendens laquearibus ensis  [40

purpureas subter ceruices terruit, 'imus,

imus praecipites' quam si sibi dicat et intus

palleat infelix quod proxima nesciat uxor?

    saepe oculos, memini, tangebam paruus oliuo,

grandia si nollem morituri uerba Catonis  [45

discere non sano multum laudanda magistro,

quae pater adductis sudans audiret amicis.

iure; etenim id summum, quid dexter senio ferret,

scire erat in uoto, damnosa canicula quantum

raderet, angustae collo non fallier orcae,  [50

neu quis callidior buxum torquere flagello.

haut tibi inexpertum curuos deprendere mores

quaeque docet sapiens bracatis inlita Medis

porticus, insomnis quibus et detonsa iuuentus

inuigilat siliquis et grandi pasta polenta;  [55

et tibi quae Samios diduxit littera ramos

surgentem dextro monstrauit limite callem.

stertis adhuc laxumque caput conpage soluta

oscitat hesternum dissutis undique malis.

est aliquid quo tendis et in quod derigis arcum?  [60

an passim sequeris coruos testaque lutoque,

securus quo pes ferat, atque ex tempore uiuis?

    elleborum frustra, cum iam cutis aegra tumebit,

poscentis uideas; uenienti occurrite morbo,

et quid opus Cratero magnos promittere montis?  [65

discite et, o miseri, causas cognoscite rerum:

quid sumus et quidnam uicturi gignimur, ordo

quis datus, aut metae qua mollis flexus et unde,

quis modus argento, quid fas optare, quid asper

utile nummus habet, patriae carisque propinquis  [70

quantum elargiri deceat, quem te deus esse

iussit et humana qua parte locatus es in re.

disce nec inuideas quod multa fidelia putet

in locuplete penu, defensis pinguibus Vmbris,

et piper et pernae, Marsi monumenta clientis,  [75

maenaque quod prima nondum defecerit orca.

    hic aliquis de gente hircosa centurionum

dicat: 'quod sapio satis est mihi. non ego curo

esse quod Arcesilas aerumnosique Solones

obstipo capite et figentes lumine terram,  [80

murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt

atque exporrecto trutinantur uerba labello,

aegroti ueteris meditantes somnia, gigni

de nihilo nihilum, in nihilum nil posse reuerti.

hoc est quod palles? cur quis non prandeat hoc est?'  [85

his populus ridet, multumque torosa iuuentus

ingeminat tremulos naso crispante cachinnos.

    'inspice, nescio quid trepidat mihi pectus et aegris

faucibus exsuperat grauis halitus, inspice sodes'

qui dicit medico, iussus requiescere, postquam  [90

tertia conpositas uidit nox currere uenas,

de maiore domo modice sitiente lagoena

lenia loturo sibi Surrentina rogabit.

'heus bone, tu palles.' 'nihil est.' 'uideas tamen istuc,

quidquid id est. surgit tacite tibi lutea pellis.'  [95

'at tu deterius palles, ne sis mihi tutor.

iam pridem hunc sepeli; tu restas.' 'perge, tacebo.'

turgidus hic epulis atque albo uentre lauatur,

gutture sulpureas lente exhalante mefites.

sed tremor inter uina subit calidumque trientem  [100

excutit e manibus, dentes crepuere retecti,

uncta cadunt laxis tunc pulmentaria labris.

hinc tuba, candelae, tandemque beatulus alto

conpositus lecto crassisque lutatus amomis

in portam rigidas calces extendit. at illum  [105

hesterni capite induto subiere Quirites.

    'tange, miser, uenas et pone in pectore dextram;

nil calet hic. summosque pedes attinge manusque;

non frigent.' uisa est si forte pecunia, siue

candida uicini subrisit molle puella,  [110

cor tibi rite salit? positum est algente catino

durum holus et populi cribro decussa farina:

temptemus fauces; tenero latet ulcus in ore

putre quod haut deceat plebeia radere beta.

alges, cum excussit membris timor albus aristas;  [115

nunc face supposita feruescit sanguis et ira

scintillant oculi, dicisque facisque quod ipse

non sani esse hominis non sanus iuret Orestes.

 

SATVRA IV

'Rem populi tractas?' (barbatum haec crede magistrum

dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae)

'quo fretus? dic hoc, magni pupille Pericli.

scilicet ingenium et rerum prudentia uelox

ante pilos uenit, dicenda tacendaue calles.  [5

ergo ubi commota feruet plebecula bile,

fert animus calidae fecisse silentia turbae

maiestate manus. quid deinde loquere? "Quirites,

hoc puta non iustum est, illud male, rectius illud."

scis etenim iustum gemina suspendere lance  [10

ancipitis librae, rectum discernis ubi inter

curua subit uel cum fallit pede regula uaro,

et potis es nigrum uitio praefigere theta.

quin tu igitur summa nequiquam pelle decorus

ante diem blando caudam iactare popello  [15

desinis, Anticyras melior sorbere meracas?

quae tibi summa boni est? uncta uixisse patella

semper et adsiduo curata cuticula sole?

expecta, haut aliud respondeat haec anus. i nunc,

"Dinomaches ego sum" suffla, "sum candidus." esto,  [20

dum ne deterius sapiat pannucia Baucis,

cum bene discincto cantauerit ocima uernae.'

    ut nemo in sese temptat descendere, nemo,

sed praecedenti spectatur mantica tergo!

quaesieris 'nostin Vettidi praedia?' 'cuius?'  [25

'diues arat Curibus quantum non miluus errat.'

'hunc ais, hunc dis iratis genioque sinistro,

qui, quandoque iugum pertusa ad compita figit,

seriolae ueterem metuens deradere limum

ingemit "hoc bene sit" tunicatum cum sale mordens  [30

cepe et farratam pueris plaudentibus ollam

pannosam faecem morientis sorbet aceti?'

at si unctus cesses et figas in cute solem,

est prope te ignotus cubito qui tangat et acre

despuat: 'hi mores! penemque arcanaque lumbi  [35

runcantem populo marcentis pandere uuluas.

tum, cum maxillis balanatum gausape pectas,

inguinibus quare detonsus gurgulio extat?

quinque palaestritae licet haec plantaria uellant

elixasque nates labefactent forcipe adunca,  [40

non tamen ista filix ullo mansuescit aratro.'

    caedimus inque uicem praebemus crura sagittis.

uiuitur hoc pacto, sic nouimus. ilia subter

caecum uulnus habes, sed lato balteus auro

praetegit. ut mauis, da uerba et decipe neruos,  [45

si potes. 'egregium cum me uicinia dicat,

non credam?' uiso si palles, inprobe, nummo,

si facis in penem quidquid tibi uenit, amarum

si puteal multa cautus uibice flagellas,

nequiquam populo bibulas donaueris aures.  [50

respue quod non es; tollat sua munera cerdo.

tecum habita: noris quam sit tibi curta supellex.

 

SATVRA V

Vatibus hic mos est, centum sibi poscere uoces,

centum ora et linguas optare in carmina centum,

fabula seu maesto ponatur hianda tragoedo,

uolnera seu Parthi ducentis ab inguine ferrum.

'quorsum haec? aut quantas robusti carminis offas  [5

ingeris, ut par sit centeno gutture niti?

grande locuturi nebulas Helicone legunto,

si quibus aut Procnes aut si quibus olla Thyestae

feruebit saepe insulso cenanda Glyconi.

tu neque anhelanti, coquitur dum massa camino,  [10

folle premis uentos nec clauso murmure raucus

nescio quid tecum graue cornicaris inepte

nec scloppo tumidas intendis rumpere buccas.

uerba togae sequeris iunctura callidus acri,

ore teres modico, pallentis radere mores  [15

doctus et ingenuo culpam defigere ludo.

hinc trahe quae dicis mensasque relinque Mycenis

cum capite et pedibus plebeiaque prandia noris.'

non equidem hoc studeo, pullatis ut mihi nugis

pagina turgescat dare pondus idonea fumo.  [20

secrete loquimur. tibi nunc hortante Camena

excutienda damus praecordia, quantaque nostrae

pars tua sit, Cornute, animae, tibi, dulcis amice,

ostendisse iuuat. pulsa, dinoscere cautus

quid solidum crepet et pictae tectoria linguae.  [25

hic ego centenas ausim deposcere fauces,

ut quantum mihi te sinuoso in pectore fixi

uoce traham pura, totumque hoc uerba resignent

quod latet arcana non enarrabile fibra.

    cum primum pauido custos mihi purpura cessit  [30

bullaque subcinctis Laribus donata pependit,

cum blandi comites totaque inpune Subura

permisit sparsisse oculos iam candidus umbo,

cumque iter ambiguum est et uitae nescius error

diducit trepidas ramosa in compita mentes,  [35

me tibi supposui. teneros tu suscipis annos

Socratico, Cornute, sinu. tum fallere sollers

adposita intortos extendit regula mores

et premitur ratione animus uincique laborat

artificemque tuo ducit sub pollice uoltum.  [40

tecum etenim longos memini consumere soles

et tecum primas epulis decerpere noctes.

unum opus et requiem pariter disponimus ambo

atque uerecunda laxamus seria mensa.

non equidem hoc dubites, amborum foedere certo  [45

consentire dies et ab uno sidere duci.

nostra uel aequali suspendit tempora Libra

Parca tenax ueri, seu nata fidelibus hora

diuidit in Geminos concordia fata duorum

Saturnumque grauem nostro Ioue frangimus una,  [50

nescio quod certe est quod me tibi temperat astrum.

    mille hominum species et rerum discolor usus;

uelle suum cuique est nec uoto uiuitur uno.

mercibus hic Italis mutat sub sole recenti

rugosum piper et pallentis grana cumini,  [55

hic satur inriguo mauult turgescere somno,

hic campo indulget, hunc alea decoquit, ille

in uenerem putris; sed cum lapidosa cheragra

fregerit articulos ueteris ramalia fagi,

tunc crassos transisse dies lucemque palustrem  [60

et sibi iam seri uitam ingemuere relictam.

at te nocturnis iuuat inpallescere chartis;

cultor enim iuuenum purgatas inseris aures

fruge Cleanthea. petite hinc, puerique senesque,

finem animo certum miserisque uiatica canis.  [65

'cras hoc fiet.' idem cras fiat. 'quid? quasi magnum

nempe diem donas!' sed cum lux altera uenit,

iam cras hesternum consumpsimus; ecce aliud cras

egerit hos annos et semper paulum erit ultra.

nam quamuis prope te, quamuis temone sub uno  [70

uertentem sese frustra sectabere canthum,

cum rota posterior curras et in axe secundo.

    libertate opus est. non hac, ut quisque Velina

Publius emeruit, scabiosum tesserula far

possidet. heu steriles ueri, quibus una Quiritem  [75

uertigo facit! hic Dama est non tresis agaso,

uappa lippus et in tenui farragine mendax.

uerterit hunc dominus, momento turbinis exit

Marcus Dama. papae! Marco spondente recusas

credere tu nummos? Marco sub iudice palles?  [80

Marcus dixit, ita est. adsigna, Marce, tabellas.

haec mera libertas, hoc nobis pillea donant.

'an quisquam est alius liber, nisi ducere uitam

cui licet ut libuit? licet ut uolo uiuere, non sum

liberior Bruto?' 'mendose colligis' inquit  [85

Stoicus hic aurem mordaci lotus aceto,

'hoc relicum accipio, "licet" illud et "ut uolo" tolle.'

'uindicta postquam meus a praetore recessi,

cur mihi non liceat, iussit quodcumque uoluntas,

excepto siquid Masuri rubrica uetabit?'  [90

disce, sed ira cadat naso rugosaque sanna,

dum ueteres auias tibi de pulmone reuello.

non praetoris erat stultis dare tenuia rerum

officia atque usum rapidae permittere uitae;

sambucam citius caloni aptaueris alto.  [95

stat contra ratio et secretam garrit in aurem,

ne liceat facere id quod quis uitiabit agendo.

publica lex hominum naturaque continet hoc fas,

ut teneat uetitos inscitia debilis actus.

diluis elleborum, certo conpescere puncto  [100

nescius examen? uetat hoc natura medendi.

nauem si poscat sibi peronatus arator

luciferi rudis, exclamet Melicerta perisse

frontem de rebus. tibi recto uiuere talo

ars dedit et ueris speciem dinoscere calles,  [105

ne qua subaerato mendosum tinniat auro?

quaeque sequenda forent quaeque euitanda uicissim,

illa prius creta, mox haec carbone notasti?

es modicus uoti, presso lare, dulcis amicis?

iam nunc adstringas, iam nunc granaria laxes,  [110

inque luto fixum possis transcendere nummum

nec gluttu sorbere saliuam Mercurialem?

'haec mea sunt, teneo' cum uere dixeris, esto

liberque ac sapiens praetoribus ac Ioue dextro.

sin tu, cum fueris nostrae paulo ante farinae.  [115

pelliculam ueterem retines et fronte politus

astutam uapido seruas in pectore uolpem,

quae dederam supra relego funemque reduco.

nil tibi concessit ratio; digitum exere, peccas,

et quid tam paruum est? sed nullo ture litabis,  [120

haereat in stultis breuis ut semuncia recti.

haec miscere nefas nec, cum sis cetera fossor,

tris tantum ad numeros Satyrum moueare Bathylli.

'liber ego.' unde datum hoc sumis, tot subdite rebus?

an dominum ignoras nisi quem uindicta relaxat?  [125

'i, puer, et strigiles Crispini ad balnea defer'

si increpuit, 'cessas nugator?', seruitium acre

te nihil inpellit nec quicquam extrinsecus intrat

quod neruos agitet; sed si intus et in iecore aegro

nascuntur domini, qui tu inpunitior exis  [130

atque hic quem ad strigilis scutica et metus egit erilis?

    mane piger stertis. 'surge' inquit Auaritia, 'eia

surge.' negas. instat. 'surge' inquit. 'non queo.' 'surge.'    

'et quid agam?' 'rogat! en saperdas aduehe Ponto,

castoreum, stuppas, hebenum, tus, lubrica Coa.  [135

tolle recens primus piper et sitiente camelo.

uerte aliquid; iura.' 'sed Iuppiter audiet.' 'eheu,

baro, regustatum digito terebrare salinum

contentus perages, si uiuere cum Ioue tendis.'

iam pueris pellem succinctus et oenophorum aptas.  [140

ocius ad nauem! nihil obstat quin trabe uasta

Aegaeum rapias, ni sollers Luxuria ante

seductum moneat: 'quo deinde, insane, ruis, quo?

quid tibi uis? calido sub pectore mascula bilis

intumuit quam non extinxerit urna cicutae?  [145

tu mare transilias? tibi torta cannabe fulto

cena sit in transtro Veiientanumque rubellum

exhalet uapida laesum pice sessilis obba?

quid petis? ut nummi, quos hic quincunce modesto

nutrieras, pergant auidos sudare deunces?  [150

indulge genio, carpamus dulcia, nostrum est

quod uiuis, cinis et manes et fabula fies,

uiue memor leti, fugit hora, hoc quod loquor inde est.'

en quid agis? duplici in diuersum scinderis hamo.

huncine an hunc sequeris? subeas alternus oportet  [155

ancipiti obsequio dominos, alternus oberres.

nec tu, cum obstiteris semel instantique negaris

parere imperio, 'rupi iam uincula' dicas;

nam et luctata canis nodum abripit, et tamen illi,

cum fugit, a collo trahitur pars longa catenae.  [160

'Daue, cito, hoc credas iubeo, finire dolores

praeteritos meditor' (crudum Chaerestratus unguem

adrodens ait haec). 'an siccis dedecus obstem

cognatis? an rem patriam rumore sinistro

limen ad obscenum frangam, dum Chrysidis udas  [165

ebrius ante fores extincta cum face canto?'

'euge, puer, sapias, dis depellentibus agnam

percute.' 'sed censen plorabit, Daue, relicta?'

'nugaris. solea, puer, obiurgabere rubra,

ne trepidare uelis atque artos rodere casses.  [170

nunc ferus et uiolens; at, si uocet, haut mora dicas

"quidnam igitur faciam? nec nunc, cum arcessat et ultro

supplicet, accedam?" si totus et integer illinc

exieras, nec nunc.' hic hic quod quaerimus, hic est,

non in festuca, lictor quam iactat ineptus.  [175

ius habet ille sui, palpo quem ducit hiantem

cretata Ambitio? uigila et cicer ingere large

rixanti populo, nostra ut Floralia possint

aprici meminisse senes. quid pulchrius? at cum

Herodis uenere dies unctaque fenestra  [180

dispositae pinguem nebulam uomuere lucernae

portantes uiolas rubrumque amplexa catinum

cauda natat thynni, tumet alba fidelia uino,

labra moues tacitus recutitaque sabbata palles.

tum nigri lemures ouoque pericula rupto,  [185

tum grandes galli et cum sistro lusca sacerdos

incussere deos inflantis corpora, si non

praedictum ter mane caput gustaueris ali.

dixeris haec inter uaricosos centuriones,

continuo crassum ridet Pulfenius ingens  [190

et centum Graecos curto centusse licetur.

 

SATVRA VI

Admouit iam bruma foco te, Basse, Sabino?

iamne lyra et tetrico uiuunt tibi pectine chordae?

mire opifex numeris ueterum primordia uocum

atque marem strepitum fidis intendisse Latinae,

mox iuuenes agitare iocos et pollice honesto  [5

egregius lusisse senex. mihi nunc Ligus ora

intepet hibernatque meum mare, qua latus ingens

dant scopuli et multa litus se ualle receptat.

'Lunai portum, est operae, cognoscite, ciues.'

cor iubet hoc Enni, postquam destertuit esse  [10

Maeonides Quintus pauone ex Pythagoreo.

hic ego securus uolgi et quid praeparet auster

infelix pecori, securus et angulus ille

uicini nostro quia pinguior, etsi adeo omnes

ditescant orti peioribus, usque recusem  [15

curuus ob id minui senio aut cenare sine uncto

et signum in uapida naso tetigisse lagoena.

discrepet his alius. geminos, horoscope, uaro

producis genio: solis natalibus est qui

tinguat holus siccum muria uafer in calice empta,  [20

ipse sacrum inrorans patinae piper; hic bona dente

grandia magnanimus peragit puer. utar ego, utar,

nec rhombos ideo libertis ponere lautus

nec tenuis sollers turdarum nosse saliuas.

messe tenus propria uiue et granaria (fas est)  [25

emole. quid metuas? occa et seges altera in herba est.

at uocat officium, trabe rupta Bruttia saxa

prendit amicus inops remque omnem surdaque uota

condidit Ionio, iacet ipse in litore et una

ingentes de puppe dei iamque obuia mergis  [30

costa ratis lacerae; nunc et de caespite uiuo

frange aliquid, largire inopi, ne pictus oberret

caerulea in tabula. sed cenam funeris heres

negleget iratus quod rem curtaueris; urnae

ossa inodora dabit, seu spirent cinnama surdum  [35

seu ceraso peccent casiae nescire paratus.

'tune bona incolumis minuas?' et Bestius urguet

doctores Graios: 'ita fit; postquam sapere urbi

cum pipere et palmis uenit nostrum hoc maris expers,

fenisecae crasso uitiarunt unguine pultes.'  [40

haec cinere ulterior metuas? at tu, meus heres

quisquis eris, paulum a turba seductior audi.

o bone, num ignoras? missa est a Caesare laurus

insignem ob cladem Germanae pubis et aris

frigidus excutitur cinis ac iam postibus arma,  [45

iam chlamydas regum, iam lutea gausapa captis

essedaque ingentesque locat Caesonia Rhenos.

dis igitur genioque ducis centum paria ob res

egregie gestas induco. quis uetat? aude.

uae, nisi coniues. oleum artocreasque popello  [50

largior. an prohibes? dic clare. 'non adeo' inquis

'exossatus ager iuxta est.' age, si mihi nulla

iam reliqua ex amitis, patruelis nulla, proneptis

nulla manet patrui, sterilis matertera uixit

deque auia nihilum superest, accedo Bouillas  [55

cliuumque ad Virbi, praesto est mihi Manius heres.

'progenies terrae?' quaere ex me quis mihi quartus

sit pater: haut prompte, dicam tamen; adde etiam unum,

unum etiam: terrae est iam filius et mihi ritu

Manius hic generis prope maior auunculus exit.  [60

qui prior es, cur me in decursu lampada poscis?

sum tibi Mercurius; uenio deus huc ego ut ille

pingitur. an renuis? uis tu gaudere relictis?

'dest aliquid summae.' minui mihi, sed tibi totum est

quidquid id est. ubi sit, fuge quaerere, quod mihi quondam  [65

legarat Tadius, neu dicta, 'pone paterna,

fenoris accedat merces, hinc exime sumptus,

quid relicum est?' relicum? nunc nunc inpensius ungue,

ungue, puer, caules. mihi festa luce coquatur

urtica et fissa fumosum sinciput aure,  [70

ut tuus iste nepos olim satur anseris extis,

cum morosa uago singultiet inguine uena,

patriciae inmeiat uoluae? mihi trama figurae

sit reliqua, ast illi tremat omento popa uenter?

    uende animam lucro, mercare atque excute sollers  [75

omne latus mundi, ne sit praestantior alter

Cappadocas rigida pinguis plausisse catasta,

rem duplica. 'feci; iam triplex, iam mihi quarto,

iam decies redit in rugam. depunge ubi sistam,

inuentus, Chrysippe, tui finitor acerui.'  [80

 


© Aerius, 2004