Plautus
Amphitruo


Plautus

E-Text: The Latin Library.


PERSONAE

MERCVRIVS DEVS
SOSIA SERVVS
IVPPITER DEVS
ALCVMENA MATRONA
AMPHITRVO DVX
BLEPHARO GVBERNATOR
BROMIA ANCILLA

ARGVMENTVM I

In faciem versus Amphitruonis Iuppiter,
dum bellum gereret cum Telobois hostibus,
Alcmenam uxorem cepit usurariam.
Mercurius formam Sosiae servi gerit
absentis: his Alcmena decipitur dolis.
postquam rediere veri Amphitruo et Sosia,
uterque deluduntur in mirum modum.
hinc iurgium, tumultus uxori et viro,
donec cum tonitru voce missa ex aethere
adulterum se Iuppiter confessus est.

ARGVMENTVM II

Amore captus Alcumenas Iuppiter
Mutavit sese in formam eius coniugis,
Pro patria Amphitruo dum decernit cum hostibus.
Habitu Mercurius ei subservit Sosiae.
Is advenientis servum ac dominum frustra habet.
Turbas uxori ciet Amphitruo, atque invicem
Raptant pro moechis. Blepharo captus arbiter
Vter sit non quit Amphitruo decernere.
Omnem rem noscunt. geminos Alcumena enititur.

PROLOGVS

MERCVRIVS
DEVS

Vt vos in vostris voltis mercimoniis
emundis vendundisque me laetum lucris
adficere atque adiuvare in rebus omnibus
et ut res rationesque vostrorum omnium
bene <me> expedire voltis peregrique et domi          5
bonoque atque amplo auctare perpetuo lucro
quasque incepistis res quasque inceptabitis,
et uti bonis vos vostrosque omnis nuntiis
me adficere voltis, ea adferam, ea uti nuntiem
quae maxime in rem vostram communem sient--        10
nam vos quidem id iam scitis concessum et datum
mi esse ab dis aliis, nuntiis praesim et lucro--:
haec ut me voltis adprobare adnitier,
[lucrum ut perenne vobis semper suppetat]
ita huic facietis fabulae silentium                15
itaque aequi et iusti hic eritis omnes arbitri.
     Nunc cuius iussu venio et quam ob rem venerim
dicam simulque ipse eloquar nomen meum.
Iovis iussu venio, nomen Mercurio est mihi.
pater huc me misit ad vos oratum meus,           20
tam etsi, pro imperio vobis quod dictum foret,
scibat facturos, quippe qui intellexerat
vereri vos se et metuere, ita ut aequom est Iovem;
verum profecto hoc petere me precario
a vobis iussit, leniter, dictis bonis.             25
etenim ille, cuius huc iussu venio, Iuppiter
non minus quam vostrum quivis formidat malum:
humana matre natus, humano patre,
mirari non est aequom, sibi si praetimet;
atque ego quoque etiam, qui Iovis sum filius,       30
contagione mei patris metuo malum.
propterea pace advenio et pacem ad vos affero:~
iustam rem et facilem esse oratam a vobis volo,
nam iusta ab iustis iustus sum orator datus.
nam iniusta ab iustis impetrari non decet,        35
iusta autem ab iniustis petere insipientia est;
quippe illi iniqui ius ignorant neque tenent.
nunc iam huc animum omnes quae loquar advortite.
debetis velle quae velimus: meruimus
et ego et pater de vobis et re publica;        40
nam quid ego memorem, -- ut alios in tragoediis
vidi, Neptunum Virtutem Victoriam
Martem Bellonam, commemorare quae bona
vobis fecissent,-- quis bene factis meus pater,
deorum regnator *** architectus omnibus?      45
sed mos numquam illi fuit patri meo,~
ut exprobraret quod bonis faceret boni;
gratum arbitratur esse id a vobis sibi
meritoque vobis bona se facere quae facit.
     Nunc quam rem oratum huc veni primum proloquar,    50
post argumentum huius eloquar tragoediae.
quid? contraxistis frontem, quia tragoediam
dixi futuram hanc? deus sum, commutavero.
eandem hanc, si voltis, faciam ex tragoedia
comoedia ut sit omnibus isdem vorsibus.      55
utrum sit an non voltis? sed ego stultior,
quasi nesciam vos velle, qui divos siem.
teneo quid animi vostri super hac re siet:
faciam ut commixta sit: <sit> tragicomoedia.
nam me perpetuo facere ut sit comoedia,       60
reges quo veniant et di, non par arbitror.
quid igitur? quoniam hic servos quoque partes habet,
faciam sit, proinde ut dixi, tragicomoedia.
nunc hoc me orare a vobis iussit Iuppiter,
ut conquaestores singula in subsellia          65
eant per totam caveam spectatoribus,
si cui favitores delegatos viderint,
ut is in cavea pignus capiantur togae;
sive qui ambissint palmam histrionibus
sive cuiquam artifici, si per scriptas litteras     70
sive qui ipse ambissit seu per internuntium,
sive adeo aediles perfidiose cui duint,
sirempse legem iussit esse Iuppiter,
quasi magistratum sibi alterive ambiverit.
virtute dixit vos victores vivere,         75
non ambitione neque perfidia: qui minus
eadem histrioni sit lex quae summo viro?
virtute ambire oportet, non favitoribus.
sat habet favitorum semper qui recte facit,
si illis fides est quibus est ea res in manu.      80
hoc quoque etiam mihi <pater> in mandatis dedit,
ut conquaestores fierent histrionibus:
qui sibi mandasset delegati ut plauderent
quive quo placeret alter fecisset minus,
eius ornamenta et corium uti conciderent.   85
mirari nolim vos, quapropter Iuppiter
nunc histriones curet; ne miremini:
ipse hanc acturust Iuppiter comoediam.
quid? admirati estis? quasi vero novom
nunc proferatur, Iovem facere histrioniam;     90
etiam, histriones anno cum in proscaenio hic
Iovem invocarunt, venit, auxilio is fuit.
[praeterea certo prodit in tragoedia.]
hanc fabulam, inquam, hic Iuppiter hodie ipse aget,
et ego una cum illo. nunc <vos> animum advortite,       95
dum huius argumentum eloquar comoediae.
     Haec urbs est Thebae. in illisce habitat aedibus
Amphitruo, natus Argis ex Argo patre,
quicum Alcumena est nupta, Electri filia.
is nunc Amphitruo praefectust legionibus,      100
nam cum Telobois bellum est Thebano poplo.
is prius quam hinc abiit ipsemet in exercitum,
gravidam Alcumenam uxorem fecit suam.
nam ego vos novisse credo iam ut sit pater meus,
quam liber harum rerum multarum siet          105
quantusque amator sit quod complacitum est semel.
is amare occepit Alcumenam clam virum
usuramque eius corporis cepit sibi,
et gravidam fecit is eam compressu suo.
nunc de Alcumena ut rem teneatis rectius,          110
utrimque est gravida, et ex viro et ex summo Iove.
et meus pater nunc intus hic cum illa cubat,
et haec ob eam rem nox est facta longior,
dum <cum> illa quacum volt voluptatem capit;
sed ita adsimulavit se, quasi Amphitruo siet.     115
nunc ne hunc ornatum vos meum admiremini,
quod ego huc processi sic cum servili schema:
veterem atque antiquam rem novam ad vos proferam,
propterea ornatus in novom incessi modum.
nam meus pater intus nunc est eccum Iuppiter;    120
in Amphitruonis vertit sese imaginem
omnesque eum esse censent servi qui vident:
ita versipellem se facit quando lubet.
ego servi sumpsi Sosiae mi imaginem,
qui cum Amphitruone abiit hinc in exercitum,     125
ut praeservire amanti meo possem patri
atque ut ne, qui essem, familiares quaererent,
versari crebro hic cum viderent me domi;
nunc, cum esse credent servom et conservom suom,
haud quisquam quaeret qui siem aut quid venerim.     130
     Pater nunc intus suo animo morem gerit:
cubat complexus cuius cupiens maxime est;
quae illi ad legionem facta sunt memorat pater
meus Alcumenae: illa illum censet virum
suom esse, quae cum moecho est. ibi nunc meus pater     135
memorat, legiones hostium ut fugaverit,
quo pacto sit donis donatus plurimis.
ea dona, quae illic Amphitruoni sunt data,
abstulimus: facile meus pater quod volt facit.
nunc hodie Amphitruo veniet huc ab exercitu      140
et servos, cuius ego hanc fero imaginem.
nunc internosse ut nos possitis facilius,
ego has habebo usque in petaso pinnulas;
tum meo patri autem torulus inerit aureus
sub petaso: id signum Amphitruoni non erit.     145
ea signa nemo horum familiarium
videre poterit: verum vos videbitis.
sed Amphitruonis illic est servos Sosia:
a portu illic nunc cum lanterna advenit.
abigam iam ego illum advenientem ab aedibus.   150
adeste: erit operae pretium hic spectantibus
Iovem et Mercurium facere histrioniam.

ACTVS I

I.i.
SOSIA Qui me alter est audacior homo aut qui confidentior,
iuventutis mores qui sciam, qui hoc noctis solus ambulem?
quid faciam nunc, si tres viri me in carcerem compegerint?     155
inde cras quasi e promptaria cella depromar ad flagrum,
nec causam liceat dicere mihi, neque in ero quicquam auxili
nec quisquam sit quin me <malo> omnes esse dignum deputent.
ita quasi incudem me miserum homines octo validi caedant:      159-160
ita peregre adveniens hospitio publicitus accipiar.          161-162
haec eri immodestia             163
coegit, me qui hoc noctis a portu ingratiis excitavit.
nonne idem hoc luci me mittere potuit?
opulento homini hoc servitus dura est,
hoc magis miser est divitis servos:
noctesque diesque assiduo satis superque est
quod facto aut dicto adeost opus, quietus ne sis.
ipse dominus dives, operis et laboris expers,       170
quodcumque homini accidit libere, posse retur:
aequom esse putat, non reputat laboris quid sit.
[nec aequom anne iniquom imperet cogitabit.]
ergo in servitute expetunt multa iniqua:
habendum et ferundum hoc onust cum labore.     175
MERC. Satius me queri illo modo servitutem:
hodie qui fuerim liber,
eum nunc potivit pater servitutis,
hic qui verna natus est queritur.
SOS. Sum vero verna verbero: num numero mi in mentem fuit,    180
dis advenientem gratias pro meritis agere atque alloqui?
ne illi edepol si merito meo referre studeant gratiam,
aliquem hominem allegent qui mihi advenienti os occillet probe,
quoniam bene quae in me fecerunt ingrata ea habui atque inrita.
MERC. Facit ille quod volgo haud solent, ut quid se sit dignum sciat.   185
SOS. Quod numquam opinatus fui neque alius quisquam civium
sibi eventurum, id contigit, ut salvi poteremur domi.
victores victis hostibus legiones reveniunt domum,
duello exstincto maximo atque internecatis hostibus.
quod multa Thebano poplo acerba obiecit funera,       190
id vi et virtute militum victum atque expugnatum oppidum est
imperio atque auspicio eri mei Amphitruonis maxime.
praeda atque agro adoriaque adfecit populares suos
regique Thebano Creoni regnum stabilivit suom.
me a portu praemisit domum, ut haec nuntiem uxori suae,     195
ut gesserit rem publicam ductu imperio auspicio suo.
ea nunc meditabor quo modo illi dicam, cum illo advenero.
si dixero mendacium, solens meo more fecero.
nam cum pugnabant maxume, ego tum fugiebam maxume;
verum quasi adfuerim tamen simulabo atque audita eloquar.     200
sed quo modo et verbis quibus me deceat fabularier,
prius ipse mecum etiam volo hic meditari. sic hoc proloquar.
     Principio ut illo advenimus, ubi primum terram tetigimus,
continuo Amphitruo delegit viros primorum principes;
eos legat, Telobois iubet sententiam ut dicant suam:       205
si sine vi et sine bello velint rapta et raptores tradere,
si quae asportassent redderent, se exercitum extemplo domum
reducturum, abituros agro Argivos, pacem atque otium
dare illis; sin aliter sient animati neque dent quae petat,
sese igitur summa vi virisque eorum oppidum oppugnassere.    210
haec ubi Telobois ordine iterarunt quos praefecerat
Amphitruo, magnanimi viri freti virtute et viribus
superbe nimis ferociter legatos nostros increpant,
respondent bello se et suos tutari posse, proinde uti
propere <irent>, de suis finibus exercitus deducerent.     215
haec ubi legati pertulere, Amphitruo castris ilico
producit omnem exercitum. Teloboae contra ex oppido
legiones educunt suas nimis pulcris armis praeditas.
postquam utrimque exitum est maxima copia,
dispertiti viri, dispertiti ordines,          220
nos nostras more nostro et modo instruximus
legiones, item hostes contra legiones suas instruont.
deinde utrique imperatores in medium exeunt,
extra turbam ordinum colloquontur simul.
convenit, victi utri sint eo proelio,          225
urbem agrum aras focos seque uti dederent.
postquam id actum est, tubae contra utrimque occanunt,
consonat terra, clamorem utrimque efferunt.
imperator utrimque, hinc et illinc, Iovi
vota suscipere, <utrimque> hortari exercitum.       230
<tum> pro se quisque id quod quisque potest et valet
edit, ferro ferit, tela frangunt, boat
caelum fremitu virum, ex spiritu atque anhelitu
nebula constat, cadunt volnerum vi viri.
denique, ut voluimus, nostra superat manus:     235
hostes crebri cadunt, nostri contra ingruont
[vicimus] vi feroces.
sed ~fugam in se tamen nemo convortitur
nec recedit loco quin statim rem gerat;
animam omittunt prius quam loco demigrent:      240
quisque ut steterat iacet optinetque ordinem.
hoc ubi Amphitruo erus conspicatust,
ilico equites iubet dextera inducere.
equites parent citi: ab dextera maximo
cum clamore involant impetu alacri,       245
foedant et proterunt hostium copias
iure iniustas.
MERC. Numquam etiam quicquam adhuc verborum est prolocutus perperam:
namque ego fui illi in re praesenti et meus, cum pugnatum est, pater.
SOS. Perduelles penetrant se in fugam; ibi nostris animus additust:     250
vortentibus Telobois telis complebantur corpora,
ipsusque Amphitruo regem Pterelam sua obtruncavit manu.
haec illic est pugnata pugna usque a mani ad vesperum--
hoc adeo hoc commemini magis, quia illo die inpransus fui--
sed proelium id tandem diremit nox interventu suo.           255
postridie in castra ex urbe ad nos veniunt flentes principes:
velatis manibus orant ignoscamus peccatum suom,
deduntque se, divina humanaque omnia, urbem et liberos
in dicionem atque in arbitratum cuncti Thebano poplo.
post ob virtutem ero Amphitruoni patera donata aurea est,     260
qui Pterela potitare solitus est rex. haec sic dicam erae.
nunc pergam eri imperium exequi et me domum capessere.
MERC. Attat, illic huc iturust. ibo ego illi obviam,
neque ego huc hominem hodie ad aedis has sinam umquam accedere;
quando imago est huius in me, certum est hominem eludere.            265
et enim vero quoniam formam cepi huius in med et statum,
decet et facta moresque huius habere me similes item.
itaque me malum esse oportet, callidum, astutum admodum
atque hunc, telo suo sibi, malitia a foribus pellere.
sed quid illuc est? caelum aspectat. observabo quam rem agat.         270
SOS. Certe edepol, si quicquamst aliud quod credam aut certo sciam,
credo ego hac noctu Nocturnum obdormivisse ebrium.
nam neque se Septentriones quoquam in caelo commovent,
neque se Luna quoquam mutat atque uti exorta est semel,
nec Iugulae neque Vesperugo neque Vergiliae occidunt.       275
ita statim stant signa, neque nox quoquam concedit die.
MERC. Perge, Nox, ut occepisti, gere patri morem meo:
optumo optume optumam operam das, datam pulchre locas.
SOS. Neque ego hac nocte longiorem me vidisse censeo,
nisi item unam, verberatus quam pependi perpetem;        280
eam quoque edepol etiam multo haec vicit longitudine.
credo edepol equidem dormire Solem, atque adpotum probe;
mira sunt nisi invitavit sese in cena plusculum.
MERC. Ain vero, verbero? deos esse tui similis putas?
ego pol te istis tuis pro dictis et male factis, furcifer,        285
accipiam; modo sis veni huc: invenies infortunium.
SOS. Vbi sunt isti scortatores, qui soli inviti cubant?
haec nox scita est exercendo scorto conducto male.
MERC. Meus pater nunc pro huius verbis recte et sapienter facit,
qui complexus cum Alcumena cubat amans animo obsequens.      290
SOS. Ibo ut erus quod imperavit Alcumenae nuntiem.
sed quis hic est homo, quem ante aedis video hoc noctis? non placet.
MERC. Nullust hoc metuculosus aeque. SOS. Mi in mentem venit,
illic homo hoc de umero volt pallium detexere.
MERC. Timet homo: deludam ego illum. SOS. Perii, dentes pruriunt;    295
certe advenientem hic me hospitio pugneo accepturus est.
credo misericors est: nunc propterea quod me meus erus
fecit ut vigilarem, hic pugnis faciet hodie ut dormiam.
oppido interii. obsecro hercle, quantus et quam validus est.
MERC. Clare advorsum fabulabor, <ut> hic auscultet quae loquar;      300
igitur magis demum maiorem in sese concipiet metum.
agite, pugni, iam diu est quom ventri victum non datis:
iam pridem videtur factum, heri quod homines quattuor
in soporem collocastis nudos. SOS. Formido male,
ne ego hic nomen meum commutem et Quintus fiam e Sosia;     305
quattuor nudos sopori se dedisse hic autumat:
metuo ne numerum augeam illum. MERC. em, nunciam ergo: sic volo.
SOS. Cingitur: certe expedit se. MERC. Non feret quin vapulet.
SOS. Quis homo? MERC. Quisquis homo huc profecto venerit, pugnos edet.
SOS. Apage, non placet me hoc noctis esse: cenavi modo;     310
proin tu istam cenam largire, si sapis, esurientibus.
MERC. Haud malum huic est pondus pugno. SOS. Perii, pugnos ponderat.
MERC. Quid si ego illum tractim tangam, ut dormiat? SOS. Servaveris,
nam continuas has tris noctes pervigilavi. MERC. Pessumest,
facimus nequiter, ferire malam male discit manus;       315
alia forma esse oportet quem tu pugno legeris.
SOS. Illic homo me interpolabit meumque os finget denuo.
MERC. Exossatum os esse oportet quem probe percusseris.
SOS. Mirum ni hic me quasi murenam exossare cogitat.
ultro istunc qui exossat homines. perii, si me aspexerit.      320
MERC. Olet homo quidam malo suo. SOS. ei, numnam ego obolui?
MERC. Atque haud longe abesse oportet, verum longe hinc afuit.
SOS. Illic homo superstitiosust. MERC. Gestiunt pugni mihi.
SOS. Si in me exercituru's, quaeso in parietem ut primum domes.
MERC. Vox mi ad aures advolavit. SOS. Ne ego homo infelix fui,      325
qui non alas intervelli: volucrem vocem gestito.
MERC. Illic homo a me sibi malam rem arcessit iumento suo.
SOS. Non equidem ullum habeo iumentum. M. Onerandus est pugnis probe.
SOS. Lassus sum hercle, navi ut vectus huc sum: etiam nunc nauseo;
vix incedo inanis, ne ire posse cum onere existimes.             330
MERC. Certe enim hic nescio quis loquitur. SOS. Salvos sum, non me videt:
nescioquem loqui autumat; mihi certo nomen Sosiaest.
MERC. Hinc enim mihi dextra vox auris, ut videtur, verberat.
SOS. Metuo, vocis ne vicem hodie hic vapulem, quae hunc verberat.
MERC. Optume eccum incedit ad me. SOS. Timeo, totus torpeo.      335
non edepol nunc ubi terrarum sim scio, si quis roget,
neque miser me commovere possum prae formidine.
ilicet, mandata eri perierunt una et Sosia.
verum certum est confidenter hominem contra conloqui,
qui possim videri huic fortis, a me ut abstineat manum.         340
MERC. Quo ambulas tu, qui Volcanum in cornu conclusum geris?
SOS. Quid id exquiris tu, qui pugnis os exossas hominibus?
MERC. Servosne <es> an liber? SOS. Vtcumque animo conlibitum est meo.
MERC. Ain vero? SOS. Aio enim vero. M. Verbero. S. Mentiris nunc.
MERC. At iam faciam ut verum dicas dicere. SOS. Quid eo est opus?       345
MERC. Possum scire, quo profectus, cuius sis aut quid veneris?
SOS. Huc eo, eri <iussu, eius> sum servos. numquid nunc es certior?
M. Ego tibi istam hodie, sceleste, comprimam linguam. S. Haud potes:
bene pudiceque adservatur. MERC. Pergin argutarier?
quid apud hasce aedis negoti est tibi? SOS. Immo quid tibi est?      350
MERC. Rex Creo vigiles nocturnos singulos semper locat.
SOS. Bene facit: quia nos eramus peregre, tutatust domi;
at nunc abi sane, advenisse familiares dicito.
MERC. Nescio quam tu familiaris sis: nisi actutum hinc abis,
familiaris accipiere faxo haud familiariter.              355
S. Hic inquam habito ego atque horunc servos sum. M. At scin quo modo?
faciam ego hodie te superbum, nisi hinc abis. SOS. Quonam modo?
MERC. Auferere, non abibis, si ego fustem sumpsero.
SOS. Quin me esse huius familiai familiarem praedico.
MERC. Vide sis quam mox vapulare vis, nisi actutum hinc abis.     360
SOS. Tun domo prohibere peregre me advenientem postulas?
M. Haecine tua domust? S. Ita inquam. M. Quis erus est igitur tibi?
SOS. Amphitruo, qui nunc praefectust Thebanis legionibus,
quicum nupta est Alcumena. MERC. Quid ais? quid nomen tibi est?
SOS. Sosiam vocant Thebani, Davo prognatum patre.        365
MERC. Ne tu istic hodie malo tuo compositis mendaciis
advenisti, audaciai columen, consutis dolis.
SOS. Immo equidem tunicis consutis huc advenio, non dolis.
MERC. At mentiris etiam: certo pedibus, non tunicis venis.
SOS. Ita profecto. MERC. Nunc profecto vapula ob mendacium.     370
SOS. Non edepol volo profecto. MERC. At pol profecto ingratiis.
hoc quidem profecto certum est, non est arbitrarium.
SOS. Tuam fidem obsecro. MERC. Tun te audes Sosiam esse dicere,
qui ego sum? S. Perii. M. Parum etiam, praeut futurum est, praedicas.
quoius nunc es? SOS. Tuos, nam pugnis usu fecisti tuom.        375
pro fidem, Thebani cives. MERC. Etiam clamas, carnifex?
loquere, quid venisti? SOS. Vt esset quem tu pugnis caederes.
M. Cuius es? S. Amphitruonis, inquam, Sosia. M. Ergo istoc magis,
quia vaniloquo's, vapulabis: ego sum, non tu, Sosia.
SOS. Ita di faciant, ut tu potius sis atque ego te ut verberem.        380
M. Etiam muttis? S. Iam tacebo. M. Quis tibi erust? S. Quem tu voles.
MERC. Quid igitur? qui nunc vocare? SOS. Nemo nisi quem iusseris.
MERC. Amphitruonis te esse aiebas Sosiam. SOS. Peccaveram,
nam Amphitruonis ~socium ne me esse volui dicere.
MERC. Scibam equidem nullum esse nobis nisi me servom Sosiam.    385
fugit te ratio. SOS. Vtinam istuc pugni fecissent tui.
MERC. Ego sum Sosia ille quem tu dudum esse aiebas mihi.
SOS. Obsecro ut per pacem liceat te alloqui, ut ne vapulem.
MERC. Immo indutiae parumper fiant, si quid vis loqui.
SOS. Non loquar nisi pace facta, quando pugnis plus vales.         390
MERC. Dic si quid vis, non nocebo. SOS. Tuae fide credo? MERC. Meae.
SOS. Quid si falles? MERC. Tum Mercurius Sosiae iratus siet.
SOS. Animum advorte. nunc licet mihi libere quidvis loqui.
Amphitruonis ego sum servos Sosia. MERC. Etiam denuo?
SOS. Pacem feci, foedus feci. vera dico. MERC. Vapula.         395
SOS. Vt libet quid tibi libet fac, quoniam pugnis plus vales;
verum, utut es facturus, hoc quidem hercle haud reticebo tamen.
MERC. Tu me vivos hodie numquam facies quin sim Sosia.
SOS. Certe edepol tu me alienabis numquam quin noster siem;
nec nobis praeter med alius quisquam est servos Sosia.             400
[qui cum Amphitruone hinc una ieram in exercitum.]
M. Hic homo sanus non est. S. Quod mihi praedicas vitium, id tibi est.
quid, malum, non sum ego servos Amphitruonis Sosia?
nonne hac noctu nostra navis <huc> ex portu Persico
venit, quae me advexit? nonne me huc erus misit meus?     405
nonne ego nunc sto ante aedes nostras? non mi est lanterna in manu?
non loquor, non vigilo? nonne hic homo modo me pugnis contudit?
fecit hercle, nam etiam misero nunc <mihi> malae dolent.
quid igitur ego dubito, aut cur non intro eo in nostram domum?
M. Quid, domum vostram? S. Ita enim vero. M. Quin quae dixisti modo    410
omnia ementitu's: equidem Sosia Amphitruonis sum.
nam noctu hac soluta est navis nostra e portu Persico,
et ubi Pterela rex regnavit oppidum expugnavimus,
et legiones Teloboarum vi pugnando cepimus,
et ipsus Amphitruo optruncavit regem Pterelam in proelio.     415
SOS. Egomet mihi non credo, cum illaec autumare illum audio;
hic quidem certe quae illic sunt res gestae memorat memoriter.
sed quid ais? quid Amphitruoni <doni> a Telobois datum est?
MERC. Pterela rex qui potitare solitus est patera aurea.
SOS. Elocutus est. ubi patera nunc est? MERC. <Est> in cistula;    420
Amphitruonis obsignata signo est. SOS. Signi dic quid est?
MERC. Cum quadrigis Sol exoriens. quid me captas, carnufex?
SOS. Argumentis vicit, aliud nomen quaerundum est mihi.
nescio unde haec hic spectavit. iam ego hunc decipiam probe;
nam quod egomet solus feci, nec quisquam alius affuit,        425
in tabernaclo, id quidem hodie numquam poterit dicere.
si tu Sosia es, legiones cum pugnabant maxume,
quid in tabernaclo fecisti? victus sum, si dixeris.
MERC. Cadus erat vini, inde implevi hirneam. SOS. Ingressust viam.
MERC. Eam ego, ut matre fuerat natum, vini eduxi meri.       430
SOS. Factum est illud, ut ego illic vini hirneam ebiberim meri.
mira sunt nisi latuit intus illic in illac hirnea.
MERC. Quid nunc? vincon argumentis, te non esse Sosiam?
SOS. Tu negas med esse? MERC. Quid ego ni negem, qui egomet siem?
SOS. Per Iovem iuro med esse neque me falsum dicere.        435
MERC. At ego per Mercurium iuro, tibi Iovem non credere;
nam iniurato scio plus credet mihi quam iurato tibi.
SOS. Quis ego sum saltem, si non sum Sosia? te interrogo.
MERC. Vbi ego Sosia nolim esse, tu esto sane Sosia;
nunc, quando ego sum, vapulabis, ni hinc abis, ignobilis.      440
SOS. Certe edepol, quom illum contemplo et formam cognosco meam,
quem ad modum ego sum -- saepe in speculum inspexi -- nimis similest mei;
itidem habet petasum ac vestitum: tam consimilest atque ego;
sura, pes, statura, tonsus, oculi, nasum vel labra,
malae, mentum, barba, collus: totus. quid verbis opust?      445
si tergum cicatricosum, nihil hoc similist similius.
sed quom cogito, equidem certo idem sum qui semper fui.
novi erum, novi aedis nostras; sane sapio et sentio.
non ego illi obtempero quod loquitur. pultabo foris.
MERC. Quo agis te? S. Domum. M. Quadrigas si nunc inscendas Iovis     450
atque hinc fugias, ita vix poteris effugere infortunium.
SOS. Nonne erae meae nuntiare quod erus meus iussit licet?
MERC. Tuae si quid vis nuntiare: hanc nostram adire non sinam.
nam si me inritassis, hodie lumbifragium hinc auferes.
SOS. Abeo potius. di immortales, obsecro vostram fidem,      455
ubi ego perii? ubi immutatus sum? ubi ego formam perdidi?
an egomet me illic reliqui, si forte oblitus fui?
nam hic quidem omnem imaginem meam, quae antehac fuerat, possidet.
vivo fit quod numquam quisquam mortuo faciet mihi.
ibo ad portum atque haec uti sunt facta ero dicam meo;       460
nisi etiam is quoque me ignorabit: quod ille faxit Iuppiter,
ut ego hodie raso capite calvos capiam pilleum.--

I.ii
MERC. Bene prospere hoc hodie operis processit mihi:
amovi a foribus maximam molestiam,
patri ut liceret tuto illam amplexarier.         465
iam ille illuc ad erum cum Amphitruonem advenerit,
narrabit servom hinc sese a foribus Sosiam
amovisse; ille adeo illum mentiri sibi
credet, neque credet huc profectum, ut iusserat.
erroris ambo ego illos et dementiae                470
complebo atque omnem Amphitruonis familiam,
adeo usque, satietatem dum capiet pater
illius quam amat. igitur demum omnes scient
quae facta. denique Alcumenam Iuppiter
rediget antiquam coniugi in concordiam.         475
nam Amphitruo actutum uxori turbas conciet
atque insimulabit eam probri; tum meus pater
eam seditionem illi in tranquillum conferet.
nunc de Alcumena dudum quod dixi minus,
hodie illa pariet filios geminos duos             480
alter decumo post mense nascetur puer
quam seminatust, alter mense septumo;
eorum Amphitruonis alter est, alter Iovis:
verum minori puero maior est pater,
minor maiori. iamne hoc scitis quid siet?     485
sed Alcumenae huius honoris gratia
pater curavit uno ut fetu fieret,
uno ut labore absolvat aerumnas duas.
[et ne in suspicione ponatur stupri
et clandestina ut celetur consuetio.]       490
quamquam, ut iam dudum dixi, resciscet tamen
Amphitruo rem omnem. quid igitur? nemo id probro
profecto ducet Alcumenae; nam deum
non par videtur facere, delictum suom
suamque ut culpam expetere in mortalem ut sinat.    495
orationem comprimam: crepuit foris.
Amphitruo subditivos eccum exit foras
cum Alcumena uxore usuraria.

I.iii
IVPPITER Bene vale, Alcumena, cura rem communem, quod facis;
atque inperce quaeso: menses iam tibi esse actos vides.       500
mihi necesse est ire hinc; verum quod erit natum tollito.
ALCVMENA Quid istuc est, mi vir, negoti, quod tu tam subito domo
abeas? IVPP. Edepol haud quod tui me neque domi distaedeat;
sed ubi summus imperator non adest ad exercitum,
citius quod non facto est usus fit quam quod facto est opus.      505
MERC. Nimis hic scitust sycophanta, qui quidem meus sit pater.
observatote <eum>, quam blande mulieri palpabitur.
ALC. Ecastor te experior quanti facias uxorem tuam.
IVPP. Satin habes, si feminarum nulla est quam aeque diligam?
MERC. Edepol ne illa si istis rebus te sciat operam dare,          510
ego faxim ted Amphitruonem esse malis, quam Iovem.
ALC. Experiri istuc mavellem me quam mi memorarier.
prius abis quam lectus ubi cubuisti concaluit locus.
heri venisti media nocte, nunc abis. hocin placet?
MERC. Accedam atque hanc appellabo et subparasitabor patri.    515
numquam edepol quemquam mortalem credo ego uxorem suam
sic ecflictim amare, proinde ut hic te ecflictim deperit.
IVPP. Carnufex, non ego te novi? abin e conspectu meo?
quid tibi hanc curatio est rem, verbero, aut muttitio?
quoii ego iam hoc scipione -- ALC. Ah noli. IVPP. Muttito modo.    520
MERC. Nequiter paene expedivit prima parasitatio.
IVPP. Verum quod tu dicis, mea uxor, non te mi irasci decet.
clanculum abii a legione: operam hanc subrupui tibi,
ex me primo <ut> prima scires, rem ut gessissem publicam.
ea tibi omnia enarravi. nisi te amarem plurimum,              525
non facerem. MERC. Facitne ut dixi? timidam palpo percutit.
IVPP. Nunc, ne legio persentiscat, clam illuc redeundum est mihi,
ne me uxorem praevertisse dicant prae re publica.
ALC. Lacrimantem ex abitu concinnas tu tuam uxorem. IVPP. Tace,
ne corrumpe oculos, redibo actutum. ALC. Id actutum diu est.         530
IVPP. Non ego te hic lubens relinquo neque abeo abs te. ALC. Sentio,
nam qua nocte ad me venisti, eadem abis. IVPP. Cur me tenes?
tempus <est>: exire ex urbe prius quam lucescat volo.
nunc tibi hanc pateram, quae dono mi illi ob virtutem data est,
Pterela rex qui potitavit, quem ego mea occidi manu,           535
Alcumena, tibi condono. ALC. Facis ut alias res soles.
ecastor condignum donum, qualest qui donum dedit.
MERC. Immo sic: condignum donum, qualest cui dono datumst.
IVPP. Pergin autem? nonne ego possum, furcifer, te perdere?
ALC. Noli amabo, Amphitruo, irasci Sosiae causa mea.          540
IVPP. Faciam ita ut vis. MERC. Ex amore hic admodum quam saevos est.
I. Numquid vis? A. Vt quom absim me ames, me tuam te absente tamen.
MERC. Eamus, Amphitruo. lucescit hoc iam. IVPP. Abi prae, Sosia,
iam ego sequar. numquid vis? A. Etiam: ut actutum advenias. I. Licet,
prius tua opinione hic adero: bonum animum habe.--           545
nunc te, nox, quae me mansisti, mitto uti cedas die,
ut mortalis inlucescat luce clara et candida.
atque quanto, nox, fuisti longior hac proxuma,
tanto brevior dies ut fiat faciam, ut aeque disparet.
sed dies e nocte accedat. ibo et Mercurium sequar.--        550

ACTVS II

II.i
AMPHITRVO Age i tu secundum. SOSIA Sequor, subsequor te.
AMPH. Scelestissimum te arbitror. SOS. Nam quam ob rem?
AMPH. Quia id quod neque est neque fuit neque futurum est
mihi praedicas. SOS. Eccere, iam tuatim
facis <tu>, ut tuis nulla apud te fides sit.                555
AMPH. Quid est? quo modo? iam quidem hercle ego tibi istam
scelestam, scelus, linguam abscidam. SOS. Tuos sum,
proinde ut commodumst et lubet quidque facias;
tamen quin loquar haec uti facta sunt hic,
numquam ullo modo me potes deterrere.        560
AMPH. Scelestissime, audes mihi praedicare id,
domi te esse nunc, qui hic ades? SOS. Vera dico.
AMPH. Malum quod tibi di dabunt, atque ego hodie
dabo. SOS. Istuc tibist in manu, nam tuos sum.
AMPH. Tun me, verbero, audes erum ludificari?      565
tune id dicere audes, quod nemo umquam homo antehac
vidit nec potest fieri, tempore uno
homo idem duobus locis ut simul sit?
SOS. Profecto ut loquor res ita est. AMPH. Iuppiter te
perdat. SOS. Quid mali sum, ere, tua ex re promeritus?      570
AMPH. Rogasne, improbe, etiam, qui ludos facis me?
SOS. Merito maledicas mihi, si id ita factum est.~
verum haud mentior, resque uti facta dico.
AMPH. Homo hic ebrius est, ut opinor.
SOS. Vtinam ita essem. AMPH. Optas quae facta.     575
SOS. Egone? AMPH. Tu istic. ubi bibisti?
SOS. Nusquam equidem bibi. AMPH. Quid hoc sit
hominis? SOS. equidem decies dixi:
domi ego sum, inquam, ecquid audis?
et apud te adsum Sosia idem.
satin hoc plane, satin diserte,
ere, nunc videor
tibi locutus esse? AMPH. Vah,
apage te a me. SOS. Quid est negoti?          580
AMPH. Pestis te tenet. SOS. Nam quor istuc
dicis? equidem valeo et salvos
sum recte, Amphitruo. AMPH. At te ego faciam
hodie proinde ac meritus es,
ut minus valeas et miser sis,           584a
salvos domum si rediero: iam         584b
sequere sis, erum qui ludificas        585a
dictis delirantibus,                           585b
qui quoniam erus quod imperavit neglexisti persequi,
nunc venis etiam ultro inrisum dominum: quae neque fieri
possunt neque fando umquam accepit quisquam profers, carnifex;
quoius ego hodie in tergum faxo ista expetant mendacia.
SOS. Amphitruo, miserrima istaec miseria est servo bono,     590
apud erum qui vera loquitur, si id vi verum vincitur.
AMPH. Quo id, malum, pacto potest nam -- mecum argumentis puta --
fieri, nunc uti tu <et> hic sis et domi? id dici volo.
SOS. Sum profecto et hic et illic. hoc cuivis mirari licet,
neque tibi istuc mirum *** magis videtur quam mihi.        595
AMPH. Quo modo? S. Nihilo, inquam, mirum magis tibi istuc quam mihi;
neque, ita me di ament, credebam primo mihimet Sosiae,
donec Sosia illic egomet fecit sibi uti crederem.
ordine omne, uti quicque actum est, dum apud hostis sedimus,
edissertavit. tum formam una abstulit cum nomine.           600
neque lac lactis magis est simile quam ille ego similest mei.
nam ut dudum ante lucem a portu me praemisisti domum--
A. Quid igitur? S. Prius multo ante aedis stabam quam illo adveneram.
AMPH. Quas, malum, nugas? satin tu sanus es? SOS. Sic sum ut vides.
AMPH. Huic homini nescio quid est mali mala obiectum manu,      605
postquam a me abiit. SOS. Fateor, nam sum obtusus pugnis pessume.
AMPH. Quis te verberavit? SOS. Egomet memet, qui nunc sum domi.
AMPH. Cave quicquam, nisi quod rogabo te, mihi responderis.
omnium primum iste qui sit Sosia, hoc dici volo.
SOS. Tuos est servos. AMPH. Mihi quidem uno te plus etiam est quam volo,     610
neque postquam sum natus habui nisi te servom Sosiam.
SOS. At ego nunc, Amphitruo, dico: Sosiam servom tuom
praeter me alterum, inquam, adveniens faciam ut offendas domi,
Davo prognatum patre eodem quo ego sum, forma, aetate item
qua ego sum. quid opust verbis? geminus Sosia hic factust tibi.     615
AMPH. Nimia memoras mira. sed vidistin uxorem meam?
S. Quin intro ire in aedis numquam licitum est. A. Quis te prohibuit?
SOS. Sosia ille, quem iam dudum dico, is qui me contudit.
AMPH. Quis istic Sosia est? SOS. Ego, inquam. quotiens dicendum est tibi?
AMPH. Sed quid ais? num obdormivisti dudum? SOS. Nusquam gentium.    620
AMPH. Ibi forte istum si vidisses quendam in somnis Sosiam--
SOS. Non soleo ego somniculose eri imperia persequi.
vigilans vidi, vigilans nunc <te> video, vigilans fabulor,
vigilantem ille me iam dudum vigilans pugnis contudit.
AMPH. Quis homo? SOS. Sosia, inquam, ego ille. quaeso, nonne intellegis?   625
AMPH. Qui, malum, intellegere quisquam potis est? ita nugas blatis.
SOS. Verum actutum nosces, quom illum nosces servom Sosiam.
AMPH. Sequere hac igitur me, nam mi istuc primum exquisito est opus.
[sed vide ex navi efferantur quae imperavi iam omnia.
SOS. Et memor sum et diligens, ut quae imperes compareant;     630
non ego cum vino simitu ebibi imperium tuom.
AMPH. Vtinam di faxint, infecta dicta re eveniant tua.]

II.ii
ALCVMENA Satin parva res est voluptatum in vita atque in aetate agunda
praequam quod molestum est? ita cuique comparatum est in aetate hominum;
ita divis est placitum, voluptatem ut maeror comes consequatur:         635
quin incommodi plus malique ilico adsit, boni si optigit quid.
nam ego id nunc experior domo atque ipsa de me scio, cui voluptas
parumper datast, dum viri mei mihi potestas videndi fuit
noctem unam modo; atque is repente abiit a me hinc ante lucem.
sola hic mihi nunc videor, quia ille hinc abest quem ego amo praeter omnes.     640
plus aegri ex abitu viri, quam ex adventu voluptatis cepi.
sed hoc me beat
saltem, quom perduellis vicit et domum laudis compos revenit:
id solacio est.
absit, dum modo laude parta
domum recipiat se; feram et perferam usque          645
abitum eius animo forti atque offirmato, id modo si mercedis
datur mi, ut meus victor vir belli clueat.
satis mi esse ducam.
virtus praemium est optimum;
virtus omnibus rebus anteit profecto:
libertas salus vita res et parentes, patria et prognati       650
tutantur, servantur:
virtus omnia in sese habet, omnia adsunt
bona quem penest virtus.
AMPH. Edepol me uxori exoptatum credo adventurum domum,
quae me amat, quam contra amo, praesertim re gesta bene,       655
victis hostibus: quos nemo posse superari ratust,
eos auspicio meo atque ductu primo coetu vicimus.
certe enim med illi expectatum optato venturum scio.
SOS. Quid? me non rere expectatum amicae venturum meae?
ALC. Meus vir hic quidem est. AMPH. Sequere hac tu me. ALC. Nam     660
     quid ille revortitur
qui dudum properare se aibat? an ille me temptat sciens
atque id se volt experiri, suom abitum ut desiderem?
ecastor med haud invita se domum recipit suam.
SOS. Amphitruo, redire ad navem meliust nos. AMPH. Qua gratia?
SOS. Quia domi daturus nemo est prandium advenientibus.          665
AM. Qui tibi nunc istuc in mentemst? S. Quia enim sero advenimus.
AMPH. Qui? SOS. Quia Alcumenam ante aedis stare saturam intellego.
AMPH. Gravidam ego illanc hic reliqui quom abeo. SOS. Ei perii miser.
AM. Quid tibi est? S. Ad aquam praebendam commodum adveni domum,
decumo post mense, ut rationem te putare intellego.               670
AM. Bono animo es. S. Scin quam bono animo sim? si situlam cepero,
numquam edepol tu mihi divini creduis post hunc diem,
ni ego illi puteo, si occepso, animam omnem intertraxero.
AMPH. Sequere hac me modo; alium ego isti rei allegabo, ne time.
AL. Magis nunc <me> meum officium facere, si huic eam advorsum, arbitror.    675
AMPH. Amphitruo uxorem salutat laetus speratam suam,
quam omnium Thebis vir unam esse optimam diiudicat,
quamque adeo cives Thebani vero rumiferant probam.
valuistin usque? exspectatum advenio? SOS. Haud vidi magis.
exspectatum eum salutat magis haud quicquam quam canem.       680
AM. Et quom te ~gravidam et quom te pulchre plenam aspicio, gaudeo.
ALC. Obsecro ecastor, quid tu me deridiculi gratia
sic salutas atque appellas, quasi dudum non videris
quasique nunc primum recipias te domum huc ex hostibus?
[atque me nunc proinde appellas quasi multo post videris?]       685
AMPH. Immo equidem te nisi nunc hodie nusquam vidi gentium.
ALC. Cur negas? AM. Quia vera didici dicere. AL. Haud aequom facit
qui quod didicit id dediscit. an periclitamini
quid animi habeam? sed quid huc vos revortimini tam cito?
an te auspicium commoratum est an tempestas continet        690
qui non abiisti ad legiones, ita uti dudum dixeras?
AM. Dudum? quam dudum istuc factum est? AL. Temptas. iam dudum, modo.
AMPH. Qui istuc potis est fieri, quaeso, ut dicis: iam dudum, modo?
ALC. Quid enim censes? te ut deludam contra lusorem meum,
qui nunc primum te advenisse dicas, modo qui hinc abieris.         695
AMPH. Haec quidem deliramenta loquitur. SOS. Paulisper mane,
dum edormiscat unum somnum. AMPH. Quaene vigilans somniat?
ALC. Equidem ecastor vigilo, et vigilans id quod factum est fabulor.
nam dudum ante lucem et istunc et te vidi. AMPH. Quo in loco?
AL. Hic in aedibus ubi tu habitas. AM. Numquam factum est. S. Non taces?     700
quid si e portu navis huc nos dormientis detulit?
AMPH. Etiam tu quoque adsentaris huic? SOS. Quid vis fieri?
non tu scis? Bacchae bacchanti si velis advorsarier,
ex insana insaniorem facies, feriet saepius;
si obsequare, una resolvas plaga. AMPH. At pol qui certa res      705
hanc est obiurgare, quae me hodie advenientem domum
noluerit salutare. SOS. Inritabis crabrones. AMPH. Tace.
Alcumena, unum rogare te volo. ALC. Quid vis roga.
AMPH. Num tibi aut stultitia accessit aut superat superbia?
ALC. Qui istuc in mentemst tibi ex me, mi vir, percontarier?      710
AMPH. Quia salutare advenientem me solebas antidhac,
appellare, itidem ut pudicae suos viros quae sunt solent.
eo more expertem te factam adveniens offendi domi.
ALC. Ecastor equidem te certo heri advenientem ilico,
et salutavi et valuissesne usque exquisivi simul,         715
mi vir, et manum prehendi et osculum tetuli tibi.
SOS. Tun heri hunc salutavisti? ALC. Et te quoque etiam, Sosia.
SOS. Amphitruo, speravi ego istam tibi parituram filium;
verum non est puero gravida. AMPH. Quid igitur? SOS. Insania.
ALC. Equidem sana sum et deos quaeso, ut salva pariam filium.       720
verum tu malum magnum habebis, si hic suom officium facit:
ob istuc omen, ominator, capies quod te condecet.
SOS. Enim vero praegnati oportet et malum et malum dari,
ut quod obrodat sit, animo si male esse occeperit.
AMPH. Tu me heri hic vidisti? ALC. Ego, inquam, si vis decies dicere.    725
AM. In somnis fortasse? AL. Immo vigilans vigilantem. AM. Ei misero mihi.
SOS. Quid tibi est? AMPH. Delirat uxor. SOS. Atra bili percita est.
nulla res tam delirantis homines concinnat cito.
AMPH. Vbi primum tibi sensisti, mulier, impliciscier?
ALC. Equidem ecastor sana et salva sum. AMPH. Quor igitur praedicas,     730
te heri me vidisse, qui hac noctu in portum advecti sumus?
ibi cenavi atque ibi quievi in navi noctem perpetem,
neque meum pedem huc intuli etiam in aedis, ut cum exercitu
hinc profectus sum ad Teloboas hostis eosque ut vicimus.
ALC. Immo mecum cenavisti et mecum cubuisti. AMPH. Quid est?     735
ALC. Vera dico. AMPH. Non de hac quidem hercle re; de aliis nescio.
ALC. Primulo diluculo abiisti ad legiones. AMPH. Quo modo?
SOS. Recte dicit, ut commeminit: somnium narrat tibi.
sed, mulier, postquam experrecta es, te prodigiali Iovi
aut mola salsa hodie aut ture comprecatam oportuit.          740
ALC. Vae capiti tuo. SOS. Tua istuc refert -- si curaveris.
ALC. Iterum iam hic in me inclementer dicit, atque id sine malo.
AMPH. Tace tu. tu dic: egone abs te abii hinc hodie cum diluculo?
ALC. Quis igitur nisi vos narravit mi, illi ut fuerit proelium?
AM. An etiam id tu scis? AL. Quippe qui ex te audivi, ut urbem maximam    745
expugnavisses regemque Pterelam tute occideris.
AMPH. Egone istuc dixi? ALC. Tute istic, etiam adstante hoc Sosia.
AMPH. Audivistin tu me narrare haec hodie? SOS. Vbi ego audiverim?
AM. Hanc roga. S. Me quidem praesente numquam factum est, quod sciam.
ALC. Mirum quin te adversus dicat. AMPH. Sosia, age me huc aspice.     750
SOS. Specto. AMPH. Vera volo loqui te, nolo adsentari mihi.
audivistin tu hodie me illi dicere ea quae illa autumat?
SOS. Quaeso edepol, num tu quoque etiam insanis, quom id me interrogas,
qui ipsus equidem nunc primum istanc tecum conspicio simul?
AM. Quid nunc, mulier? audin illum? AL. Ego vero, ac falsum dicere.     755
AMPH. Neque tu illi neque mihi viro ipsi credis? ALC. Eo fit quia mihi
plurimum credo et scio istaec facta proinde ut proloquor.
AM. Tun me heri advenisse dicis? AL. Tun te abiisse hodie hinc negas?
AMPH. Nego enim vero, et me advenire nunc primum aio ad te domum.
ALC. Obsecro, etiamne hoc negabis, te auream pateram mihi        760
dedisse dono hodie, qua te illi donatum esse dixeras?
AMPH. Neque edepol dedi neque dixi; verum ita animatus fui
itaque nunc sum, ut ea te patera donem. sed quis istuc tibi
dixit? ALC. Ego equidem ex te audivi et ex tua accepi manu
pateram. AMPH. Mane, mane, obsecro te. nimis demiror, Sosia,     765
qui illaec illic me donatum esse aurea patera sciat,
nisi tu dudum hanc convenisti et narravisti haec omnia.
SOS. Neque edepol ego dixi neque istam vidi nisi tecum simul.
AM. Quid hoc sit hominis? AL. Vin proferri pateram? AM. Proferri volo.
ALC. Fiat. <heus> tu, Thessala, intus pateram proferto foras,             770
qua hodie meus vir donavit me. AMPH. Secede huc tu, Sosia,
enim vero illud praeter alia mira miror maxime,
si haec habet pateram illam. SOS. An etiam credis id, quae in hac cistellula
tuo signo obsignata fertur? AMPH. Salvom signum est? SOS. Inspice.
AMPH. Recte, ita est ut obsignavi. SOS. Quaeso, quin tu istanc iubes      775
pro cerrita circumferri? AMPH. Edepol qui facto est opus;
nam haec quidem edepol laruarum plenast. ALC. Quid verbis opust?
em tibi pateram, eccam. AM. Cedo mi. ALC. Age aspice huc sis nunciam
tu qui quae facta infitiare; quem ego iam hic convincam palam.
estne haec patera, qua donatu's illi? AMPH. Summe Iuppiter,     780
quid ego video? haec ea est profecto patera. perii, Sosia.
SOS. Aut pol haec praestigiatrix multo mulier maxima est
aut pateram hic inesse oportet. AMPH. Agedum, exsolve cistulam.
SOS. Quid ego istam exsolvam? obsignatast recte, res gesta est bene:
tu peperisti Amphitruonem, ego alium peperi Sosiam;         785
nunc si patera pateram peperit, omnes congeminavimus.
AMPH. Certum est aperire atque inspicere. SOS. Vide sis signi quid siet,
ne posterius in me culpam conferas. AMPH. Aperi modo;
nam haec quidem nos delirantis facere dictis postulat.
ALC. Vnde haec igitur est nisi abs te quae mihi dono data est?       790
AMPH. Opus mi est istuc exquisito. SOS. Iuppiter, pro Iuppiter.
AM. Quid tibi est? S. Hic patera nulla in cistulast. AM. Quid ego audio?
SOS. Id quod verumst. AMPH. At cum cruciatu iam, nisi apparet, tuo.
AL. Haec quidem apparet. AM. Quis igitur tibi dedit? AL. Qui me rogat.
SOS. Me captas, quia tute ab navi clanculum huc alia via        795
praecucurristi, atque hinc pateram tute exemisti atque eam
huic dedisti, post hanc rursum obsignasti clanculum.
AMPH. Ei mihi, iam tu quoque huius adiuvas insaniam?
ain heri nos advenisse huc? ALC. Aio, adveniensque ilico
me salutavisti, et ego te, et osculum tetuli tibi.           800
SOS. Iam illud non placet principium de osculo. AMPH. Perge exsequi.
ALC. Lavisti. AM. Quid postquam lavi? AL. Accubuisti. S. Euge optime.
nunc exquire. AMPH. Ne interpella. perge porro dicere.
ALC. Cena adposita est; cenavisti mecum, ego accubui simul.
AMPH. In eodem lecto? ALC. In eodem. SOS. Ei, non placet convivium.    805
AMPH. Sine modo argumenta dicat. quid postquam cenavimus?
ALC. Te dormitare aibas; mensa ablata est, cubitum hinc abiimus.
AMPH. Vbi tu cubuisti? ALC. In eodem lecto tecum una in cubiculo.
AM. Perdidisti. SOS. Quid tibi est? AM. Haec me modo ad mortem dedit.
AL. Quid iam, amabo? AM. Ne me appella. S. Quid tibi est? A. Perii miser,    810
quia pudicitiae huius vitium me hinc absente est additum.
ALC. Obsecro ecastor, cur istuc, mi vir, ex ted audio?
AMPH. Vir ego tuos sim? ne me appella, falsa, falso nomine.
SOS. Haeret haec res, si quidem haec iam mulier facta est ex viro.
ALC. Quid ego feci, qua istaec propter dicta dicantur mihi?       815
AMPH. Tute edictas facta tua, ex me quaeris quid deliqueris.
ALC. Quid ego tibi deliqui, si, cui nupta sum, tecum fui?
AMPH. Tun mecum fueris? quid illac impudente audacius?
saltem, tute si pudoris egeas, sumas mutuom.
ALC. Istuc facinus, quod tu insimulas, nostro generi non decet.     820
tu si me inpudicitiai captas, capere non potes.
AMPH. Pro di immortales, cognoscin tu me saltem, Sosia?
SOS. Propemodum. AMPH. Cenavin ego heri in navi in portu Persico?
ALC. Mihi quoque adsunt testes, qui illud quod ego dicam adsentiant.
SOS. Nescio quid istuc negoti dicam, nisi si quispiam est        825
Amphitruo alius, qui forte ted hinc absenti tamen
tuam rem curet teque absente hic munus fungatur tuom.
nam quod de illo subditivo Sosia mirum nimis,
certe de istoc Amphitruone iam alterum mirum est magis.
AMPH. Nescio quis praestigiator hanc frustratur mulierem.     830
ALC. Per supremi regis regnum iuro et matrem familias
Iunonem, quam me vereri et metuere est par maxume,
ut mi extra unum te mortalis nemo corpus corpore
contigit, quo me impudicam faceret. AMPH. Vera istaec velim.
ALC. Vera dico, sed nequiquam, quoniam non vis credere.         835
AMPH. Mulier es, audacter iuras. ALC. Quae non deliquit, decet
audacem esse, confidenter pro se et proterve loqui.
AMPH. Satis audacter. ALC. Vt pudicam decet. AM. ~In verbis probas.
ALC. Non ego illam mihi dotem duco esse, quae dos dicitur,
sed pudicitiam et pudorem et sedatum cupidinem, 840
deum metum, parentum amorem et cognatum concordiam,
tibi morigera atque ut munifica sim bonis, prosim probis.
SOS. Ne ista edepol, si haec vera loquitur, examussim est optima.
AMPH. Delenitus sum profecto ita, ut me qui sim nesciam.
SOS. Amphitruo es profecto, cave sis ne tu te usu perduis:        845
ita nunc homines immutantur, postquam peregre advenimus.
AMPH. Mulier, istam rem inquisitam certum est non amittere.
ALC. Edepol me libente facies. AMPH. Quid ais? responde mihi,
quid si adduco tuom cognatum huc a navi Naucratem,
qui mecum una vectust una navi, atque is si denegat           850
facta quae tu facta dicis, quid tibi aequom est fieri?
numquid causam dicis, quin te hoc multem matrimonio?
ALC. Si deliqui, nulla causa est. AMPH. Convenit. tu, Sosia,
duc hos intro. ego huc ab navi mecum adducam Naucratem.--
SOS. Nunc quidem praeter nos nemo est. dic mihi verum serio:       855
ecquis alius Sosia intust, qui mei similis siet?
ALC. Abin hinc a me dignus domino servos? SOS. Abeo, si iubes.--
ALC. Nimis ecastor facinus mirum est, qui illi conlibitum siet
meo viro sic me insimulare falso facinus tam malum.
quidquid est, iam ex Naucrate cognato id cognoscam meo.--      860

ACTVS III

III.i
IVPPITER Ego sum ille Amphitruo, cui est servos Sosia,
idem Mercurius qui fit, quando commodumst,
in superiore qui habito cenaculo,
qui interdum fio Iuppiter, quando lubet;
huc autem quom extemplo adventum adporto, ilico       865
Amphitruo fio et vestitum immuto meum.
nunc huc honoris vostri venio gratia,
ne hanc incohatam transigam comoediam;
simul Alcumenae, quam vir insontem probri
Amphitruo accusat, veni ut auxilium feram:        870
nam mea sit culpa, quod egomet contraxerim,
si id Alcumenae innocenti expetat.
nunc Amphitruonem memet, ut occepi semel,
esse adsimulabo, atque in horum familiam
frustrationem hodie iniciam maxumam;        875
post igitur demum faciam res fiat palam
atque Alcumenae in tempore auxilium feram
faciamque ut uno fetu et quod gravida est viro
et me quod gravidast pariat sine doloribus.
Mercurium iussi me continuo consequi,          880
si quid vellem imperare. nunc hanc adloquar.

III.ii
ALCVMENA Durare nequeo in aedibus. ita me probri,
stupri, dedecoris a viro argutam meo!
ea quae sunt facta infecta ut reddat clamitat,
quae neque sunt facta neque ego in me admisi arguit;      885
atque id me susque deque esse habituram putat.
non edepol faciam, neque me perpetiar probri
falso insimulatam, quin ego illum aut deseram
aut satis faciat mi ille atque adiuret insuper,
nolle esse dicta quae in me insontem protulit.         890
IVPP. Faciundum est mi illud, fieri quod illaec postulat,
si me illam amantem ad sese studeam recipere,
quando ego quod feci, id factum Amphitruoni offuit
atque illi dudum meus amor negotium
insonti exhibuit, nunc autem insonti mihi       895
illius ira in hanc et male dicta expetent.
ALC. Sed eccum video qui me miseram arguit
stupri, dedecoris. IVPP. Te volo, uxor, conloqui.
quo te avortisti? *** ALC. Ita ingenium meumst:
inimicos semper osa sum optuerier.            900
IVPP. Heia autem inimicos? ALC. Sic est, vera praedico;
nisi etiam hoc falso dici insimulaturus es.
IVPP. Nimis iracunda es. ALC. Potin ut abstineas manum?
nam certo, si sis sanus aut sapias satis,
quam tu impudicam esse arbitrere et praedices,        905
cum ea tu sermonem nec ioco nec serio
tibi habeas, nisi sis stultior stultissimo.
IVPP. Si dixi, nihilo magis es, neque ego esse arbitror,
et id huc revorti uti me purgarem tibi.
nam numquam quicquam meo animo fuit aegrius,       910
quam postquam audivi ted esse iratam mihi.
cur dixisti? inquies. ego expediam tibi.
non edepol quo te esse impudicam crederem;
verum periclitatus sum animum tuom,
quid faceres et quo pacto id ferre induceres.       915
equidem ioco illa dixeram dudum tibi,
ridiculi causa. vel hunc rogato Sosiam.
ALC. Quin huc adducis meum cognatum Naucratem,
testem quem dudum te adducturum dixeras,
te huc non venisse? IVPP. Si quid dictum est per iocum,      920
non aequom est id te serio praevortier.
ALC. Ego illud scio quam doluerit cordi meo.
IVPP. Per dexteram tuam te, Alcumena, oro obsecro,
da mihi hanc veniam, ignosce, irata ne sies.
ALC. Ego istaec feci verba virtute irrita;          925
nunc, quando factis me impudicis abstini,
ab impudicis dictis avorti volo.
valeas, tibi habeas res tuas, reddas meas.
iuben mi ire comites? IVPP. Sanan es? ALC. Si non iubes,
ibo egomet; comitem mihi Pudicitiam duxero.~               930
IVPP. Mane. arbitratu tuo ius iurandum dabo,
me meam pudicam esse uxorem arbitrarier.
id ego si fallo, tum te, summe Iuppiter,
quaeso, Amphitruoni ut semper iratus sies.
ALC. A, propitius sit potius. IVPP. Confido fore;       935
nam ius iurandum verum te advorsum dedi.
iam nunc irata non es? ALC. Non sum. IVPP. Bene facis.
nam in hominum aetate multa eveniunt huius modi:
capiunt voluptates, capiunt rursum miserias;
irae interveniunt, redeunt rursum in gratiam.        940
verum irae si quae forte eveniunt huius modi
inter eos, rursum si reventum in gratiam est,
bis tanto amici sunt inter se quam prius.
ALC. Primum cavisse oportuit ne diceres,
verum eadem si isdem purgas mi, patiunda sunt.     945
IVPP. Iube vero vasa pura adornari mihi,
ut quae apud legionem vota vovi, si domum
rediissem salvos, ea ego exsolvam omnia.
ALC. Ego istuc curabo. IVPP. Evocate huc Sosiam;
gubernatorem qui in mea navi fuit             950
Blepharonem arcessat, qui nobiscum prandeat.
is adeo *** inpransus ludificabitur,
cum ego Amphitruonem collo hinc obstricto traham.
ALC. Mirum quid solus secum secreto ille agat.
atque aperiuntur aedes. exit Sosia.             955

III.iii
SOSIA Amphitruo, assum. si quid opus est, impera, imperium exequar.
IVPP. <Sosia>, optume advenis. SOS. Iam pax est inter vos duos?
nam quia vos tranquillos video, gaudeo et volup est mihi.
atque ita servom par videtur frugi sese instituere:
proinde eri ut sint, ipse item sit; voltum e voltu comparet:       960
tristis sit, si eri sint tristes; hilarus sit, si gaudeant.
sed age responde: iam vos rediistis in concordiam?
IVPP. Derides, qui scis haec dudum me dixisse per iocum.
SOS. An id ioco dixisti? equidem serio ac vero ratus.
IVPP. Habui expurigationem; facta pax est. SOS. Optume est.       965
IVPP. Ego rem divinam intus faciam, vota quae sunt. SOS. Censeo.
IVPP. Tu gubernatorem a navi huc evoca verbis meis
Blepharonem, qui re divina facta mecum prandeat.
SOS. Iam hic ero, cum illic censebis esse me.-- IVPP. Actutum huc redi.
ALC. Numquid vis, quin abeam iam intro, ut apparentur quibus opust?       970
IVPP. I sane, et quantum potest parata fac sint omnia.
ALC. Quin venis quando vis intro? faxo haud quicquam sit morae.--
IVPP. Recte loquere et proinde diligentem ut uxorem decet.
iam hisce ambo, et servos et era, frustra sunt duo,
qui me Amphitruonem rentur esse: errant probe.       975
nunc tu divine huc fac adsis Sosia--
audis quae dico, tam etsi praesens non ades--
fac Amphitruonem advenientem ab aedibus
ut abigas; quovis pacto fac commentus sis.
volo deludi illunc, dum cum hac usuraria          980
uxore nunc mihi morigero. haec curata sint
fac sis, proinde adeo ut velle med intellegis,
atque ut ministres mihi, mihi cum sacruficem.

III.iv
MERCVRIVS Concedite atque abscedite omnes, de via decedite,
nec quisquam tam audax fuat homo, qui obviam obsistat mihi.        985
nam mihi quidem hercle qui minus liceat deo minitarier
populo, ni decedat mihi, quam servolo in comoediis?
ille navem salvam nuntiat aut irati adventum senis:
ego sum Iovi dicto audiens, eius iussu nunc huc me adfero.
quam ob rem mihi magis par est via decedere et concedere.       990
pater vocat me, eum sequor, eius dicto imperio sum audiens;
ut filium bonum patri esse oportet, itidem ego sum patri.
amanti subparasitor, hortor, adsto, admoneo, gaudeo.
si quid patri volup est, voluptas ea mi multo maxumast.
amat: sapit; recte facit, animo quando obsequitur suo,          995
quod omnis homines facere oportet, dum id modo fiat bono.
nunc Amphitruonem volt deludi meus pater: faxo probe
iam hic deludetur, spectatores, vobis inspectantibus.
capiam coronam mi in caput, adsimulabo me esse ebrium;
atque illuc sursum escendero: inde optume aspellam virum          1000
de supero, cum huc accesserit; faciam ut sit madidus sobrius.
deinde illi actutum sufferet suos servos poenas Sosia:
eum fecisse ille hodie arguet quae ego fecero hic. quid mea?
meo me aequomst morigerum patri, eius studio servire addecet.
sed eccum Amphitruonem, advenit; iam ille hic deludetur probe,     1005
siquidem vos voltis auscultando operam dare.
ibo intro, ornatum capiam qui potis decet;
dein susum ascendam in tectum, ut illum hinc prohibeam.

ACTVS IV

IV.i
AMPHITRVO Naucratem quem convenire volui, in navi non erat,
neque domi neque in urbe invenio quemquam qui illum viderit.        1010
nam omnis plateas perreptavi, gymnasia et myropolia;
apud emporium atque in macello, in palaestra atque in foro,
in medicinis, in tonstrinis, apud omnis aedis sacras
sum defessus quaeritando: nusquam invenio Naucratem.
nunc domum ibo atque ex uxore hanc rem pergam exquirere,      1015
quis fuerit quem propter corpus suom stupri compleverit.
nam me, quam illam quaestionem inquisitam hodie amittere,
mortuom satiust. sed aedis occluserunt. eugepae,
pariter hoc fit atque ut alia facta sunt. feriam foris.
aperite hoc. heus, ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium?     1020

IV.ii
MERCVRIVS Quis ad fores est? AMPH. Ego sum. MERC. Quid ego sum. AMPH.
      Ita loquor. MERC. Tibi Iuppiter
dique omnes irati certo sunt, qui sic frangas fores.
AMPH. Quo modo? MERC. Eo modo, ut profecto vivas aetatem miser.
AMPH. Sosia. MERC. Ita, sum Sosia, nisi me esse oblitum existimas.
quid nunc vis? AMPH. Sceleste, at etiam quid velim, id tu me rogas?        1025
MERC. Ita, rogo. paene effregisti, fatue, foribus cardines.
an foris censebas nobis publicitus praeberier?
quid me aspectas, stolide? quid nunc vis tibi? aut quis tu es homo?
AMPH. Verbero, etiam quis ego sim me rogitas, ulmorum Acheruns?
quem pol ego hodie ob istaec dicta faciam ferventem flagris.        1030
MERC. Prodigum te fuisse oportet olim in adulescentia.
AMPH. Quidum? MERC. Quia senecta aetate a me mendicas malum.
AMPH. Cum cruciatu tuo istaec hodie, verna, verba funditas.
MERC. Sacrufico ego tibi. A. Qui? M. Quia enim te macto infortunio.

***Non. 342M
AMPH. At ego te cruce et cruciatu mactabo, mastigia.     1034a

Non. 354M
(MERC.) Erus Amphitruo<st> occupatus.     1034b

Prisc. GL 2.564K
(MERC.) abiendi nunc tibi etiam occasiost.      1034c

Non. 543M
(MERC.) Optimo iure infringatur aula cineris in caput.   1034d

Non. 543M
(MERC.) Ne tu postules matulam unam tibi aquae infundi in caput.   1034e

Non. 44M
(MERC.) Laruatu's. edepol hominem miserum. medicum quaerita.     1034f

Non. 105M
(ALC.) Exiuravisti te mihi dixe per iocum.       1034g

Non. 44M, 247M
(ALC.) Quaeso advenienti morbo medicari iube:      1034h
tu certe aut laruatus aut cerritus es.                 1034i

Non. 237M
(ALC.) Nisi hoc ita factum est, proinde ut factum esse autumo,     1034j
non causam dico quin vero insimules probri               1034k

Non. 182M
(AMPH.) Cuius? quae me absente corpus volgavit suom.    1034l

Non. 473M
(AMPH.) Quid minitabas te facturum, si istas pepulissem fores?    1034m

Prisc. GL 2.168K, 2.321K
(AMPH.) Ibi scrobes ecfodito <tu> plus sexagenos in die.     1034n

Serv. A. 8.127
(AMPH.) Noli pessimo precari.          1034o

Non. 233M
(BLEPH.) animam comprime            1034p

Non. 453M
(IVPP.) Manifestum hunc optorto collo teneo furem flagiti.    1034q

Non. 331M
(AMPH.) Immo ego hunc, Thebani cives, qui domi uxorem meam     1034r
impudicitia impedivit, teneo, thensaurum stupri.                    1034s

Non. 454M
(AMPH.) Nilne te pudet, sceleste, populi in conspectum ingredi?     1034t

Gloss. Plaut.
(AMPH.) clandestino                  1034u

Non. 285M
(AMPH sive IVPP.) Qui nequeas nostrorum uter sit Amphitruo decernere.    1034v

IV.iii
(BLEPH.) Vos inter vos partite; ego abeo, mihi negotium est;
neque ego umquam usquam tanta mira me vidisse censeo.
AMPH. Blepharo, quaeso ut advocatus mi adsis neve abeas. BLEPH. Vale.
quid opust me advocato, qui utri sim advocatus nescio?--
IVPP. Intro ego hinc eo. Alcumena parturit.-- AMPH. Perii miser.
quid ego <faciam>, quem advocati iam atque amici deserunt?             1040
numquam edepol me inultus istic ludificabit, quisquis est;
nam iam ad regem recta me ducam resque ut facta est eloquar.~
ego pol illum ulciscar hodie Thessalum veneficum,
qui pervorse perturbavit familiae mentem meae.
sed ubi illest? intro edepol abiit, credo ad uxorem meam.     1045
qui me Thebis alter vivit miserior? quid nunc agam,
quem omnes mortales ignorant et ludificant ut lubet.
certumst, intro rumpam in aedis: ubi quemque hominem aspexero,
si ancillam seu servom sive uxorem sive adulterum
seu patrem sive avom videbo, obtruncabo in aedibus.         1050
neque me Iuppiter neque di omnes id prohibebunt, si volent,
quin sic faciam ut constitui. pergam in aedis nunciam.

ACTVS V

V.i
BROMIA Spes atque opes vitae meae iacent sepultae in pectore,
neque ullast confidentia iam in corde, quin amiserim;
ita mihi videntur omnia, mare terra caelum, consequi,        1055
iam ut opprimar, ut enicer. me miseram, quid agam nescio.
ita tanta mira in aedibus sunt facta. vae miserae mihi,
animo malest, aquam velim. corrupta sum atque absumpta sum.
caput dolet, neque audio, nec oculis prospicio satis,
nec me miserior femina est neque ulla videatur magis.         1060
ita erae meae hodie contigit. nam ubi parturit, deos sibi invocat,
strepitus, crepitus, sonitus, tonitrus: ut subito, ut propere, ut valide tonuit!
ubi quisque institerat, concidit crepitu. ibi nescio quis maxuma
voce exclamat: 'Alcumena, adest auxilium, ne time:
et tibi et tuis propitius caeli cultor advenit.                          1065
exsurgite' inquit 'qui terrore meo occidistis prae metu.'
ut iacui, exsurgo. ardere censui aedis, ita tum confulgebant.
ibi me inclamat Alcumena; iam ea res me horrore adficit,
erilis praevertit metus: accurro, ut sciscam quid velit.
atque illam geminos filios pueros peperisse conspicor;        1070
neque nostrum quisquam sensimus, quom peperit, neque providimus.
sed quid hoc? quis hic est senex, qui ante aedis nostras sic iacet?
numnam hunc percussit Iuppiter?
credo edepol, nam, pro Iuppiter, sepultust quasi sit mortuos.
ibo et cognoscam, quisquis est. Amphitruo hic quidem <est> erus meus.     1075
Amphitruo. A. Perii. B. Surge. A. Interii. B. Cedo manum. A. Quis me tenet?
BR. Tua Bromia ancilla. AM. Totus timeo, ita me increpuit Iuppiter.
nec secus est, quasi si ab Acherunte veniam. sed quid tu foras
egressa es? BROM. Eadem nos formido timidas terrore impulit
in aedibus, tu ubi habitas. nimia mira vidi. vae mihi,           1080
Amphitruo, ita mihi animus etiam nunc abest. AMPH. Agedum expedi:
scin me tuom esse erum Amphitruonem? B. Scio. A. Vide etiam nunc. B. Scio.
AMPH. Haec sola sanam mentem gestat meorum familiarium.
BROM. Immo omnes sani sunt profecto. A. At me uxor insanum facit
suis foedis factis. BROM. At ego faciam, tu idem ut aliter praedices,      1085
Amphitruo, piam et pudicam esse tuam uxorem ut scias.
de ea re signa atque argumenta paucis verbis eloquar.
omnium primum: Alcumena geminos peperit filios.
A. Ain tu, geminos? B. Geminos. A. Di me servant. B. Sine me dicere,
ut scias tibi tuaeque uxori deos esse omnis propitios.             1090
AMPH. Loquere. BROM. Postquam parturire hodie uxor occepit tua,
ubi utero exorti dolores, ut solent puerperae
invocat deos immortales, ut sibi auxilium ferant,
manibus puris, capite operto. ibi continuo contonat
sonitu maxumo; aedes primo ruere rebamur tuas.             1095
aedes totae confulgebant tuae, quasi essent aureae.
AMPH. Quaeso absolvito hinc me extemplo, quando satis deluseris.
quid fit deinde? BROM. Dum haec aguntur, interea uxorem tuam
neque gementem neque plorantem nostrum quisquam audivimus;
ita profecto sine dolore peperit. AMPH. Iam istuc gaudeo,        1100
utut erga me merita est. BROM. Mitte ista atque haec quae dicam accipe.
postquam peperit, pueros lavere iussit nos. occepimus.
sed puer ille quem ego lavi, ut magnust et multum valet!
neque eum quisquam colligare quivit incunabulis.
AMPH. Nimia mira memoras; si istaec vera sunt, divinitus      1105
non metuo quin meae uxori latae suppetiae sient.
BROM. Magis iam faxo mira dices. postquam in cunas conditust,
devolant angues iubati deorsum in impluvium duo
maximi: continuo extollunt ambo capita. AMPH. Ei mihi.
BROM. Ne pave. sed angues oculis omnis circumvisere.      1110
postquam pueros conspicati, pergunt ad cunas citi.
ego cunas recessim rursum vorsum trahere et ducere,
metuens pueris, mihi formidans; tantoque angues acrius
persequi. postquam conspexit angues ille alter puer,
citus e cunis exilit, facit recta in anguis impetum:             1115
alterum altera prehendit eos manu perniciter.
AMPH. Mira memoras, nimis formidolosum facinus praedicas;
nam mihi horror membra misero percipit dictis tuis.
quid fit deinde? porro loquere. BROM. Puer ambo angues enicat.
dum haec aguntur, voce clara exclamat uxorem tuam--              1120
A. Quis homo? B. Summus imperator divom atque hominum Iuppiter.
is se dixit cum Alcumena clam consuetum cubitibus,
eumque filium suom esse qui illos angues vicerit;
alterum tuom esse dixit puerum. AMPH. Pol me haud paenitet,
si licet boni dimidium mihi dividere cum Iove.                 1125
abi domum, iube vasa pura actutum adornari mihi,
ut Iovis supremi multis hostiis pacem expetam.
ego Teresiam coniectorem advocabo et consulam
quid faciundum censeat; simul hanc rem ut facta est eloquar.
sed quid hoc? quam valide tonuit. di, obsecro vostram fidem.     1130

V.ii
IVPPITER Bono animo es, adsum auxilio, Amphitruo, tibi et tuis:
nihil est quod timeas. hariolos, haruspices
mitte omnes; quae futura et quae facta eloquar,
multo adeo melius quam illi, quom sum Iuppiter.
primum omnium Alcumenae usuram corporis              1135
cepi, et concubitu gravidam feci filio.
tu gravidam item fecisti, cum in exercitum
profectu's: uno partu duos peperit simul.
eorum alter, nostro qui est susceptus semine,
suis factis te immortali adficiet gloria.                         1140
tu cum Alcumena uxore antiquam in gratiam
redi: haud promeruit quam ob rem vitio vorteres;
mea vi subactast facere. ego in caelum migro.--

V.iii
AMPH. Faciam ita ut iubes et te oro, promissa ut serves tua.
ibo ad uxorem intro, missum facio Teresiam senem.                1145

 


Aerius, 2004