Plautus
Cistellaria


Plautus

E-Text: The Latin Library.


PERSONAE

SELENIVM MERETRIX
GYMNASIVM MERETRIX
LENA
AVXILIVM DEVS
ALCESIMARCHVS ADVLESCENS
SERVVS
SENEX
LAMPADIO SERVVS
MELAENIS LENA
PHANOSTRATA MATRONA
HALISCA ANCILLA
DEMIPHO SENEX

ARGVMENTVM

Comprimit adulescens Lemnius Sicyoniam,
Is redit in patriam, et gnatam generat nuptiis.
Sicyonia aeque parit puellam. hanc servolus
Tollit atque exponit, et ex insidiis aucupat.
Eam sublatam meretrix alli detulit.
Lemno post rediens ducit quam compresserat
Lemnique natam spondet adulescentulo
Amore capto illius proiecticiae.
Requirens servos reperit quam proiecerat.
Itaque lege et rite civem cognitam
Alcesimarchus, ut erat nactus, possidet.

ACTVS 1

I.i
SELENIVM Cum ego antehac te amavi et mi amicam esse crevi,
mea Gymnasium, et matrem tuam, tum id mihi hodie
aperuistis, tu atque haec: soror si mea esses,
qui magis potueritis mihi honorem ire habitum,
nescio, nisi, ut meus est animus, fieri non posse arbitror;         5
ita omnibus relictis rebus mihi frequentem operam dedistis.
eo ego vos amo et eo a me magnam iniistis gratiam.
GYMNASIVM Pol isto quidem nos pretio facile est frequentare
tibi utilisque habere:
ita in prandio nos lepide ac nitide         10
accepisti apud te, ut semper meminerimus.
SEL. Lubenti edepol animo factum et fiet a me,
quae vos arbitrabor velle, ea ut expetessam.
LENA  Quod ille dixit, qui secundo vento vectus est tranquillo mari,
ventum gaudeo -- ecastor ad ted, ita hodie hic acceptae sumus         15
suavibus modis,
nec nisi disciplina apud te fuit quicquam ibi quin mihi placeret.
SEL. Quid ita, amabo? LENA. Raro nimium dabat quod biberem,
id merum infuscabat.
GYMN. Amabo, hicine istud decet? LENA. Iusque fasque est:     19-20
nemo alienus hic est. SEL. Merito vostro amo vos,         21
quia me colitis et magni facitis. LENA. Decet pol, mea Selenium,
hunc esse ordinem benevolentis inter se
beneque amicitia utier,
ubi istas videas summo genere natas, summatis matronas,         25
ut amicitiam colunt atque ut eam iunctam bene habent inter se.
si idem istud nos faciamus, si idem imitemur, ita tamen vix vivimus
cum invidia summa. suarum opum nos volunt esse indigentes.
nostra copia nil volunt nos potesse         29-30
suique omnium rerum nos indigere,         31
ut sibi simus supplices.
eas si adeas, abitum quam aditum malis, ita nostro ordini
palam blandiuntur, clam, si occasio usquam est,
aquam frigidam subdole suffundunt.         35
viris cum suis praedicant nos solere,
suas paelices esse aiunt, eunt depressum.
quia nos libertinae sumus, et ego et tua mater, ambae
meretrices fuimus: illa te, ego hanc mihi educavi
ex patribus conventiciis. neque ego hanc superbiai         40
causa pepuli ad meretricium quaestum, nisi ut ne esurirem.
SEL. At satius fuerat eam viro dare nuptum potius. LENA. Heia,
haec quidem ecastor cottidie viro nubit, nupsitque hodie,
nubet mox noctu: numquam ego hanc viduam cubare sivi.
nam si haec non nubat, lugubri fame familia pereat.         45
GYMN. Necesse est, quo tu me modo voles esse, ita esse, mater.
LENA. Ecastor haud me paenitet, si ut dicis ita futura es.
nam si quidem ita eris ut volo, numquam senecta fies
semperque istam quam nunc habes aetatulam optinebis,
multisque damno et mihi lucro sine meo saepe eris sumptu.         50
GYMN. Di faxint. LENA. Sine opera tua di horunc nil facere possunt.
GYMN. Equidem hercle addam operam sedulo; sed tu aufer istaec verba.
meus oculus, mea Selenium, numquam ego te tristiorem
vidi esse. quid, cedo, te obsecro tam abhorret hilaritudo?
neque munda adaeque es, ut soles (hoc sis vide, ut petivit     55
suspiritum alte) et pallida es. eloquere utrumque nobis,
et quid tibi est et quid velis nostram operam, ut nos sciamus.
noli, obsecro, lacrumis tuis mi exercitum imperare.
SEL. Med excrucio, mea Gymnasium: male mihi est, male maceror;
doleo ab animo, doleo ab oculis, doleo ab aegritudine.     60
quid dicam, nisi stultitia mea me in maerorem rapi?
GYMN. Indidem unde oritur facito ut facias stultitiam sepelibilem.
SEL. Quid faciam? GYMN. In latebras abscondas pectore penitissimo.
tuam stultitiam sola facito ut scias sine aliis arbitris.
SEL. At mihi cordolium est. GYMN. Quid? id unde est tibi cor?     65
        commemora obsecro;
quod neque ego habeo neque quisquam alia mulier, ut perhibent viri.
SEL. Siquid est quod doleat, dolet; si autem non est -- tamen hoc hic dolet.
GYMN. Amat haec mulier. SEL. Eho an amare occipere amarum est, obsecro?
GYMN. Namque ecastor Amor et melle et felle est fecundissimus;
gustui dat dulce, amarum ad satietatem usque oggerit.     70
SEL. Ad istam faciem est morbus, qui me, mea Gymnasium, macerat.
GYMN. Perfidiosus est Amor. SEL. Ergo in me peculatum facit.
GYMN. Bono animo es, erit isti morbo melius. SEL. Confidam fore,
si medicus veniat qui huic morbo facere medicinam potest.
GYMN. Veniet. SEL. Spissum istuc amanti est verbum, veniet, nisi venit.     75
sed ego mea culpa et stultitia peius misera maceror,
quom ego illum unum mi exoptavi, quicum aetatem degerem.
LENA. Matronae magis conducibilest istuc, mea Selenium,
unum amare et cum eo aetatem exigere quoi nuptast semel.
verum enim meretrix fortunati est oppidi simillima:     80
non potest suam rem obtinere sola sine multis viris.
SEL. Hoc volo agatis. qua accersitae causa ad me estis, eloquar.
nam mea mater, quia ego nolo me meretricem dicier,
obsecutast de ea re, gessit morem morigerae mihi,
ut me, quem ego amarem graviter, sineret cum eo vivere.     85
LENA. Stulte ecastor fecit. sed tu enumquam cum quiquam viro
consuevisti? SEL. Nisi quidem cum Alcesimarcho, nemine,
neque pudicitiam meam mi alius quisquam imminuit. LENA. Obsecro,
quo is homo insinuavit pacto se ad te? SEL. Per Dionysia
mater pompam me spectatum duxit. dum redeo domum,     90
conspicillo consecutust clanculum me usque ad fores.
inde in amicitiam insinuavit cum matre et mecum simul
blanditiis, muneribus, donis. LENA. Mihi istunc vellem hominem dari,
ut ego illum vorsarem! SEL. Quid opust verbis? consuetudine
coepi amare contra ego illum, et ille me. LENA. O mea Selenium,     95
adsimulare amare oportet. nam si ames, extempulo
melius illi multo, quem ames, consulas quam rei tuae.
SEL. At ille conceptis iuravit verbis apud matrem meam,
me uxorem ducturum esse: ei nunc alia ducendast domum,
sua cognata Lemniensis, quae habitat hic in proxumo.     100
nam eum pater eius subegit. nunc mea mater iratast mihi,
quia non redierim domum ad se, postquam hanc rem resciverim,
eum uxorem ducturum esse aliam. LENA. Nihil amori iniuriumst.
SEL. Nunc te amabo ut hanc hic <unum> triduom hoc solum sinas
esse et hic servare apud me. nam ad matrem accersita sum.     105
LENA. Quamquam istud mihi erit molestum triduom, et damnum dabis,
faciam. SEL. Facis benigne et amice. sed tu, Gymnasium mea,
si me absente Alcesimarchus veniet, nolito acriter
eum inclamare (utut erga me est meritus, mihi cordi est tamen),
sed, amabo, tranquille: ne quid, quod illi doleat, dixeris.     110
accipias clavis: si quid opus tibi erit prompto, promito.
ego volo ire. GYMN. Vt mi excivisti lacrimas. SEL. Gymnasium mea,
bene vale. GYMN. Cura te, amabo. sicine immunda, obsecro,
ibis? SEL. Immundas fortunas aequom est squalorem sequi.
GYMN. Amiculum hoc sustolle saltem. SEL. Sine trahi, cum egomet trahor.     115
GYMN. Quando ita tibi lubet, vale atque salve. SEL. Si possim, velim.
GYMN. Numquid me vis, mater, intro quin eam? ecastor mihi
visa amare. LENA. Istoc ergo auris graviter obtundo tuas,
ne quem ames. abi intro. GYMN. Numquid me vis? LENA. Vt valeas. GYMN. Vale.
 

I.ii
LENA. Idem mihi magnae quod parti est vitium mulierum     120
quae hunc quaestum facimus: quae ubi saburratae sumus,
largiloquae extemplo sumus, plus loquimur quam sat est.
nam ego illanc olim, quae hinc flens abiit, parvolam
puellam proiectam ex angiportu sustuli.
[adulescens quidam hic est adprime nobilis         125
quin ego nunc quia sum onusta mea ex sententia
quiaque adeo me complevi flore Liberi,
magis libera uti lingua conlibitum est mihi,
tacere nequeo misera quod tacito usus est.
Sicyone, summo genere; ei vivit pater.     130
is amore misere hanc deperit mulierculam,
quae hinc modo flens abiit. contra amore eum haec deperit.]
eam meae ego amicae dono huic meretrici dedi,
quae saepe mecum mentionem fecerat,
puerum aut puellam alicunde ut reperirem sibi,     135
recens natum, eapse quod sibi supponeret.
ubi mihi potestas primum evenit, ilico
feci eius ei quod me oravit copiam.
postquam eam puellam a me accepit, ilico
eandem puellam peperit quam a me acceperat,     140
sine obstetricis opera et sine doloribus,
item ut aliae pariunt, quae malum quaerunt sibi.
nam amatorem aibat esse peregrinum sibi
suppositionemque eius facere gratia.
id duae nos solae scimus: ego quae illi dedi     145
et illa quae a me accepit, praeter vos quidem.
haec sic res gesta est. si quid usus venerit,
meminisse ego hanc rem vos volo. ego abeo domum.

I.iii
AVXILIVM Vtrumque haec, et multiloqua et multibiba, est anus.
satin vix reliquit deo quod loqueretur loci,     150
ita properavit de puellae proloqui
suppositione. quod si tacuisset, tamen
ego eram dicturus, deus, qui poteram planius.
nam mihi Auxilio est nomen. nunc operam date,
ut ego argumentum hoc vobis plane perputem.      155
fuere Sicyoni iam diu Dionysia.
mercator venit huc ad ludos Lemnius,
isque hic compressit virginem, adulescentulus,
<vi>, vinulentus multa nocte in via.
is ubi malam rem scit se meruisse, ilico     160
pedibus perfugium peperit, in Lemnum aufugit,
ubi habitabat tum. illa quam compresserat
decumo post mense exacto hic peperit filiam.
quoniam reum eius facti nescit qui siet,
paternum servom sui participat consili,     165
dat eam puellam ei servo exponendam ad necem.
is eam proiecit. haec puellam sustulit.
ille clam observavit servos <qui eam proiecerat>
quo aut quas in aedis haec puellam deferat.
ut eampse vos audistis confiterier,         170
dat eam puellam meretrici Melaenidi,
eaque educavit eam sibi pro filia
bene ac pudice. tum illic autem Lemnius
propinquam uxorem duxit, cognatam suam.
ea diem suom obiit, facta morigera est viro.     175
post<quam>  ille uxori iusta fecit, ilico
huc commigravit; duxit uxorem hic sibi
eandem quam olim virginem hic compresserat,
et eam cognoscit esse, quam compresserat;
illa illi dicit, eius se ex iniuria         180
peperisse gnatam atque eam se servo ilico
dedisse exponendam. ille extemplo servolum
iubet illum eundem persequi, si qua queat
reperire quae sustulerit. ei rei nunc suam
operam usque assiduo servos dat, si possiet         185
meretricem illam invenire, quam olim tollere,
cum ipse exponebat, ex insidiis viderat.
nunc quod relicuom restat volo persolvere,
ut expungatur nomen, ne quid debeam.
adulescens hic est Sicyoni, ei vivit pater;     190
is amore proiecticiam illam deperit
quae dudum flens hinc abiit ad matrem suam,
et illa hunc contra, qui est amor suavissimus.
ut sunt humana, nihil est perpetuom datum.
pater adulescenti dare volt uxorem; hoc ubi     195
mater rescivit, iussit accersi eam domum.
haec sic res gesta est. bene valete et vincite
virtute vera, quod fecistis antidhac;
servate vostros socios, veteres et novos,
augete auxilia vostra iustis legibus,         200
perdite perduelles, parite laudem et lauream,
ut vobis victi Poeni poenas sufferant.

ACTVS II

II.i
ALCESIMARCHVS Credo ego Amorem primum apud homines carnificinam commentum.
hanc ego de me coniecturam domi facio, ni foris quaeram,
qui omnes homines supero [atque] antideo cruciabilitatibus animi.        205
iactor [crucior] agitor stimulor, versor
in amoris rota, miser exanimor,
feror differor distrahor diripior,
ita nubilam mentem animi habeo.     209-210
ubi sum, ibi non sum, ubi non sum, ibist animus,     211
ita mi omnia sunt ingenia;
quod lubet, non lubet iam id continuo,
ita me Amor lassum animi ludificat,     214-215
fugat, agit, appetit, raptat, retinet,     216
lactat, largitur: quod dat non dat; deludit:
modo quod suasit, <id> dissuadet,
quod dissuasit, id ostentat.     219-220
maritumis moribus mecum experitur     221
ita meum frangit amantem animum;
neque, nisi quia miser non eo pessum,
mihi ulla abest perdito permities.
ita pater apud villam detinuit         225
me hos dies sex ruri continuos,
neque licitum interea est meam amicam visere ***
estne hoc miserum memoratu?

***

FRAGMENTA

Gloss. Plaut.
nudiussextus     230

Gel. N.A. 6.7.3
(ALC.) Potine tu homo facinus facere strenuom? (SERVVS) Aliorum affatim est
qui faciant. sane ego me nolo fortem perhiberi virum.
        ***     232a
SERVVS. Sed quid istuc? ALC. Mala multa dici mihi volo. SERV. Qua gratia?
ALC. Quia vivo. SERV. Facile id quidem edepol possum, si tu vis. ALC. Volo.
SERV. At enim ne tu exponas pugno os metuo in imperio meo.         235
ALC. Numquam edepol faciam. SERV. Fidem da. ALC. Do, non facturum esse me.
sed ego primum, tot qui ab amica abesse potuerim dies,
sum nihili. SERV. Nihili hercle vero es. ALC. Quam ego amarem perdite,
quae me amaret contra. SERV. Dignus hercle es infortunio.
ALC. Ei me  <tot tam> acerba facere in corde. SERV. Frugi nunquam eris.     240
ALC. Praesertim quae coniurasset mecum et firmasset fidem,
SERV. Neque deos neque homines aequom est facere tibi posthac bene.
ALC. Quae esset aetatem exactura mecum in matrimonio,
SERV. Compedes te capere oportet neque eas unquam ponere.
ALC. Quae mihi esset commendata et meae fidei concredita,     245
SERV. Hercle te verberibus multum caedi oportere arbitror.
ALC. Quae mellillam me vocare et suavium solitast suom.
SERV. Ob istuc unum verbum dignu's, deciens qui furcam feras.
ALC. Egomet laetor. sed quid auctor nunc mihi es? SERV. Dicam tibi:
Supplicium illi des, suspendas te, ne tibi suscenseat.     250
ALC. Quian ***
SERV. Quid tu ergo *** te manuleo
           ***
(ALC.) Quid si amo? *** (T.) *** est amor     273
*** atque illam quam <te> amare intellego
*** si conclusos vos <me> habere in carcere
*** amoris noctesque et dies
ni emortuos ***
mihi nunquam quisquam ***
(T.) Immo maxumus.
nam qui amant stulte atque inmodeste atque inprobe     280
*** ne ament.
        ***
(ALC.) *** ubi tu es? SERV. Ecce me.
ALC. I, adfer mihi arma et loricam adducito.
SERV. Loricam adducam?         285
ALC. I, curre, equom adfer. SERV. Hercle hic insanit miser.
ALC. Abi atque hastatos multos, multos velites,
multos cum multis -- nil moror precario.
ubi sunt quae iussi? SERV. Sanus hic non est satis.
T. Ab anu esse credo nocitum, cum illaec sic facit.     290
SERV. Vtrum deliras, quaeso, an astans somnias,
qui equom me adferre iubes, loricam adducere,
multos hastatos, post id multos velites,
multos cum multis? haec tu pervorsario
mihi fabulatu's. ALC. Dixin ego istaec, obsecro?     295
SERV. Modo quidem hercle haec dixisti. ALC. Non praesens quidem.
SERV. Praestigiator, siquidem hic non es atque ades.
T. Video ego te Amoris valde tactum toxico,
adulescens; eo te magis volo monitum. ALC. Mone.
T. Cave sis cum Amore tu unquam bellum sumpseris.     300
ALC. Quid faciam? T. Ad matrem eius devenias domum,
expurges, iures, ores blande per precem
eamque exores ne tibi suscenseat.
ALC. Expurigabo hercle omnia ad raucam ravim.
        ***             304a

Non. p. 72M
(SENEX) prohibet divitiis maximis, dote altili atque opima.
        ***             305a

mulierculam exornatulam. *** quidem hercle scita.
quamquam vetus cantherius sum, etiam nunc, ut ego opinor,
adhinnire equolam possum ego hanc, si detur sola soli.
GYMNASIVM Nimis opportune mi evenit rediisse Alcesimarchum;
nam sola nulla invitior solet esse. SEN. Me vocato,         310
ne sola sis: ego tecum <ero, volo> ego agere, ut tu agas aliquid.
GYMN. Nimis lepide exconcinnavit hasce aedis Alcesimarchus.
SEN. Vt quo<m Ven>us adgreditur, <place>t; lepidumst amare semper.
GYMN. Venerem meram haec aedes olent, quia amator expolivit.
SEN. Non modo ipsa lepidast, commode quoque hercle fabulatur. 315
sed cum dicta huius interpretor, haec herclest, ut ego opinor,
meum quae corrumpit filium. suspiciost eam esse,
utpote quam nunquam viderim; de opinione credo.
nam hasce aedis conductas habet meus gnatus, haec ubi astat:
hoc hanc eam esse opiniost; nam haec illum nominavit.         320
quid si adeam atque appellem. mali damnique inlecebra, salve.
GYMN. *** vapulabis.
SEN. *** volo apud te.
        ***
GYMN. Intro abeo,     330
nam meretricem astare in via solam prostibuli sanest.
        ***
GYMN. quid vis.     362
SEN. Volo ex te scire quidquid est ***
quid ego usquam male feci tibi <aut meu>s quisquam, id edisserta,
quam ob rem me meumque filium quom <matr>e remque nostram     365
habes perditui et praedatui? GYMN. Miser errat, ut ego dixi.
lepidast materies, ludam ego hunc, nam occasio videtur.
potin operam inique equidem malam <ut ne> des innocenti?
SEN. Sed  <obsecro> te, nullusnest tibi amator alius quisquam,
nisi meus modo unus filius? GYMN. Quem quidem ego amem, alius nemo est.     370
SEN. At ego *** GYMN. Nil moror: damno sunt tui mihi similes.
SEN. Quid *** (GYMN.) isne est id arbitratus?
        ***         372a

Prisc. GL 2.111K
(GYM.) datores
negotioli bellissimi senices soletis esse.
        ***         373a

Prisc. GL 2.388K
LENA. Me respondere postulas? iniurium est.
stipulari semper me ultro oportet a viris,
eum quaestum facio, nil viris promittere.
        ***         376a

Prisc. GL 2.107K
siquidem imperes pro copia, pro recula
        ***         377a

Festus 372M
LENA. Quin is, si itura es? nimium is vegrandi gradu.

Non. 198M
GYMN. Pol ad cubituram, mater, magis sum exercita
fere quam ad cursuram. eo sum tardiuscula.         380

Non. 499M
meminere officium suom.

Non. 63M et 415M
ita mustulentus ventus nares attigit.

Non. 108M
capillo scisso atque excissatis auribus

Non. 190M
quae quasi carnificis angiporta purigans

        ***     404
non quasi nunc haec sunt hic, limaces, lividae,
febriculosae, miserae amicae, osseae,
diobolares, schoeniculae, miraculae,
cum extritis talis, cum todillis crusculis
            ***
SEL. Molestus es.     449
ALC. Meae issula sua <aede>s egent. ad me <sine ducam>. SEL. Aufer manum.
ALC. Germana mea sororcula. SEL. Repudio te fraterculum.
ALC. Tum tu igitur, mea matercula. MEL. Repudio te ~ fraterculum.
ALC. Opsecro te SEL. Valeas. ALC. Vt sinas SEL. Nil moror. ALC. Expurigare me.
SEL. *** ALC. Sine dicam. MEL. Satis sapit mihi tuis periuriis.
*** at nunc non potest. ALC. Supplicium polliceri volo.         455
SEL. At mi aps te accipere non libet. ALC. Em omnia
patior iure infelix. SEL. Volup est neque tis misereri decet.
quamquam hominem ***
verba dare ***
non illa * qui frangant foedera         460
*** eos ***
(SEL.) dabis.
ALC. At ego nec do neque te amittam hodie, nisi quae volo tecum loqui
das mihi operam.
MEL. Potin ut mihi molestus ne sis? ALC. Quin id est nomen mihi,     465
omnes mortales vocant molestum. ***
*** obsecro. MEL. At frustra obsecras.
        ***
quia sine omni *** ALC. Dabo
ius iurandum. ***             470
MEL. At ego nunc <ab> illo mihi <caveo> iure iurando tuo;
similest ius iurandum amantum quasi ius confusicium.
ALC. Nescia ***
*** (MEL.) nugas agis.
        ***         475
ALC. Supplicium dabo ***     477
quo modo ego ***
*** (MEL.) quia es nactus novam,
quae *** quaedam quasi tu nescias.     480
*** ALC. Di deaeque illam perdant ~ pariter.
*** umquam, si hoc fallo. MEL. Nil moror
*** falsum fallis, eo te *** ignorat fides.
postremo, si mihi dedisses verba, deis numquam dares.
ALC. Quin equidem illam ducam uxorem. MEL. Ducas, si ***     485
nunc hoc si tibi commodumst, quae ***
ALC. Instruxi illi aurum atque vestem. (MEL.) ***
siquidem amabas, *** illi instrui.
sed sino. iam hoc mihi responde quod <ego> te rogavero:
instruxisti *** 490
tibi ita ut voluisti *** (ALC.) quod volo.
MEL. Eo facetu's quia tibi aliast sponsa locuples Lemnia.
habeas. neque nos factione tanta quanta tu sumus
neque opes nostrae tam sunt validae quam tuae; verum tamen
hau metuo ne ius iurandum nostrum quisquam culpitet:         495
tu iam, si quid tibi dolebit, scies qua doleat gratia.
ALC. Di me perdant -- MEL. Quodcumque optes, tibi velim contingere.
ALC. Si illam uxorem duxero umquam, mihi quam despondit pater.
MEL. Et me, si umquam tibi uxorem filiam dedero meam.
ALC. Patierin me periurare? MEL. Pol te aliquanto facilius,     500
quam me meamque rem perire et ludificari filiam.
alibi quaere ubi iuri iurando tuo satis sit subsidi:
hic apud nos iam, Alcesimarche, confregisti tesseram.
ALC. Face semel periclum. MEL. Feci saepe, quod factum queror.
ALC. Redde mi illam. MEL. Inter novam rem verbum usurpabo vetus:     505
quod dedi datum non vellem, quod relicuomst non dabo.
ALC. Non remissura es mihi illam? MEL. Pro me responsas tibi.
ALC. Non remittes? MEL. Scis iam dudum omnem meam sententiam.
ALC. Satin istuc tibi in corde certumst? MEL. Quin ego commentor quidem.
ALC. Non edepol <ego> istaec tua dicta nunc in auris recipio.     510
MEL. Non? hem, quid agis igitur? animum advorte iam, ut quid agas scias.
ALC. At ita me di deaeque, superi atque inferi et medioxumi,
itaque me Iuno regina et Iovis supremi filia
itaque me Saturnus eius patruos -- MEL. Ecastor pater.
ALC. Itaque me Ops opulenta illius avia -- MEL. Immo mater quidem.     515
ALC. Iuno filia et Saturnus patruos et summus Iuppiter--
tu me delenis, propter te haec pecco. MEL. Perge dicere.
ALC. Anne etiam, ut quid consultura sis sciam, pergis eloqui?
MEL. Non remittam. definitumst. ALC. Enim vero ita me Iuppiter
itaque me Iuno itaque Ianus ita -- quid dicam nescio.             520
iam scio. immo, mulier, audi, meam ut scias sententiam.
di me omnes, magni minuti, et etiam patellarii
faxint, ne ego <dem vivae> vivos savium Selenio,
nisi ego teque tuamque ~ filiam meque hodie obtruncavero,
poste autem cum primo luci cras nisi ambo occidero,             525
et equidem hercle nisi pedatu tertio ~ omnis efflixero,
nisi tu illam remittis ad me. dixi quae volui. vale.
MEL. Abiit intro iratus. quid ego nunc agam? si redierit
illa ad hunc, ibidem loci res erit: ubi odium occeperit,
illam extrudet, tum hanc uxorem Lemniam ducet domum.         530
sed tamen ibo et persequar: amens ne quid faciat, cauto opust.
postremo, quando aequa lege pauperi cum divite
non licet, perdam operam potius quam carebo filia.
sed quis hic est qui recta platea cursum huc contendit suom?
et illud paveo et hoc formido, ita tota sum misera in metu.         535

II.ii
LAMPADIO Anum sectatus sum clamore per vias,
miserrumam habui. ut illaec hodie quot modis
moderatrix <linguae> fuit atque immemorabilis.
quot illi blanditias, quid illi promisi boni,
quot admoenivi fabricas, quot fallacias         540
in quaestione. vix exculpsi ut diceret,
quia ei promisi dolium vini dare.

II.iii
PHANOSTRATA Audire vocem visa sum ante aedis modo
mei Lampadisci servi. LAMP. Non surda es, era:
recte audivisti. PHAN. Quid agis hic? LAMP. Quod gaudeas.     545
PHAN. Quid id est? LAMP. Hinc ex hisce aedibus paulo prius
vidi exeuntem mulierem. PHAN. Illam quae meam
gnatam sustulerat? LAMP. Rem tenes. PHAN. Quid postea?
LAMP. Dico ei, quo pacto eam ab hippodromo viderim
erilem nostram filiam sustollere.         550
extimuit tum illa. MEL. Iam horret corpus, cor salit.
nam mihi ab hippodromo memini adferri parvolam
puellam eamque me mihi supponere.
PHAN. Age perge, quaeso. animus audire expetit
ut gesta res sit. MEL. Vtinam audire non queas.     555
        ***             555a
LAMP. Pergo illa<m onerare>  dictis: "illaec ted anus
fortu<nis ex secundis ad mi>seras vocat.
nam illaec tibi nutrix est, ne matrem censeas.
ego te reduco et revoco ad <summas> ditias,
ubi tu locere in luculentam familiam,         560
unde tibi talenta magna viginti pater
det dotis; non enim hic, ubi ex Tusco modo
tute tibi indigne dotem quaeras corpore."
PHAN. An, amabo, meretrix illa est quae illam sustulit?
LAMP. Immo [meretrix] fuit; sed ut sit de ea re, eloquar.     565
iam perducebam illam ad me suadela mea:
anus ei amplexa est genua, plorans, obsecrans,
ne deserat se: eam suam esse filiam,
seque eam peperisse sancte adiurabat mihi.
"istanc quam quaeris" inquit "ego amicae meae     570
dedi, quae educaret eam pro filiola sua;
et vivit" inquit. "ubi ea est?" inquam extempulo.
PHAN. Servate di med obsecro. MEL. At me perditis.
PHAN. Quoi illam dedisset exquisisse oportuit.
LAMP. Quaesivi, et dixit meretrici Melaenidi.     575
MEL. Meum elocutust nomen, interii <oppido>.
LAMP. Vbi elocuta est "duc ac demonstra mihi."
"avecta est" inquit "peregre hinc habitatum."MEL. Obsipat
aculam. LAMP. 'Quo avecta est, eo sequemur. sicine         580
agis nugas? periisti hercle, ni ***"
*** <non> hoc longe destiti
instare, usque adeo donec se adiurat anus
iam mihi monstrare. PHAN. At non missam oportuit.
LAMP. Servatur. sed illaec se quandam aibat mulierem     585
suam bene volentem convenire etiam prius,
commune quacum id esset sibi negotium.
et scio venturam. MEL. Me indicabit, et suas
ad meas miserias ~ alias faciem consciam.     589-590
PHAN. Quid nunc vis facere me? LAMP. Intro abi atque animo bono es.     591
vir tuos si veniet, iube domi opperirier,
ne in quaestione mihi sit, si quid eum velim.
ego ad anum recurro rursum. PHAN. Lampadio, obsecro,
cura. LAMP. Perfectum ego hoc dabo negotium.         595
PHAN. Deos teque spero. -- LAMP. Eosdem ego, uti abeas domum.
MEL. Adulescens, asta atque audi. LAMP. Men, mulier, vocas?
MEL. Te. LAMP. Quid negoti est? nam occupatus sum ampliter.
MEL. Quis istic habitat? LAMP. Demipho dominus meus.
MEL. Nempe istic est, qui Alcesimarcho filiam     600
suam despondit in divitias maxumas?
LAMP. Is ipsust. MEL. Eho tu, quam vos igitur filiam
nunc quaeritatis alteram? LAMP. Ego dicam tibi:
non ex uxore natam uxoris filiam.
MEL. Quid istuc est verbi? LAMP. Ex priore muliere     605
nata, inquam, meo ero est filia. MEL. Certe modo
huius, quae locuta est, quaerere aibas filiam.
LAMP. Huius ergo quaero. MEL. Quo modo igitur, obsecro,
haec est prior, quae nupta nunc est? LAMP. Conteris
tu tua me oratione, mulier, quisquis es.     610
medioxumam quam duxit uxorem, ex ea
nata est haec virgo, Alcesimarcho quae datur.
ea uxor diem obiit. iam scis? MEL. Teneo istuc satis.
sed ego illud quaero confragosum, quo modo
prior posterior sit et posterior sit prior?         615
LAMP. Prius hanc compressit quam uxorem duxit domum,
prius gravida facta est priusque peperit filiam;
eam postquam peperit, iussit parvam proici:
ego eam proieci, alia mulier sustulit,
ego inspectavi. erus hanc duxit postibi.     620
eam nunc puellam filiam eius quaerimus.
quid nunc supina susum in caelum conspicis?
MEL. Ei nunciam istuc quo properabas, nil moror.
nunc intellexi. LAMP. Dis hercle habeo gratiam,
nam ni intellexes, numquam, credo, amitteres.         625
MEL. Nunc mihi bonae necessumst esse ingratiis,
quamquam esse nolo. rem palam esse intellego:
nunc egomet potius hanc inibo gratiam
ab illis, quam illaec me indicet. ibo domum,
atque ad parentes redducam Selenium.         630

ACTVS III

III.i
MELAENIS Rem elocuta sum tibi omnem; sequere hac me, Selenium,
ut eorum quoiam esse oportet te sis potius quam mea.
quamquam invita te carebo, animum ego inducam tamen
ut illud quem <ad modum> tuam in rem bene conducat consulam.
nam hic crepundia insunt, quibuscum te illa olim ad me detulit,     635
quae mihi dedit, parentes te ut cognoscant facilius.
accipe hanc cistellam, Halisca. agedum pulta illas fores.
dic me orare ut aliquis intus prodeat propere ocius.
ALCESIMARCHVS Recipe me ad te, Mors, amicum et benevolum. 639-640
SELENIVM                         Mater mea,
periimus miserae. ALC. Vtrum hac me feriam an ab laeva latus?     641
MEL. Quid tibi est? SEL. Alcesimarchum non vides? ferrum tenet.
ALC. Ecquid agis? remorare. lumen linque. SEL. Amabo, accurrite,
ne se interemat. ALC. O Salute mea salus salubrior,
tu nunc, si ego volo seu nolo, sola me ut vivam facis.     645
MEL. Haud voluisti istuc severum facere. ALC. Nil mecum tibi,
mortuos tibi sum: hanc ut habeo certum est non amittere;
nam hercle iam ad me adglutinandam totam decretum est dare.
ubi estis, servi? occludite aedis pessulis, repagulis
ilico: hanc ego tetulero intra limen. MEL. Abiit, abstulit         650
mulierem. ibo, persequar iam illum intro, ut haec ex me sciat
eadem, si possum tranquillum facere ex irato mihi.

ACTVS IV

IV.i
LAMPADIO Nullam ego me vidisse credo magis anum excruciabilem
quam illaec est, quae dudum fassa est mihi quaene infitias eat.
sed eccam eram video. sed quid hoc est, haec quod cistella hic iacet        655
cum crepundiis? nec quemquam conspicor alium in via.
faciundum est puerile officium: conquiniscam ad cistulam.
PHANOSTRATA Quid agis, Lampadio? LAMP. Haec cistella numnam hinc ab nobis
                domo est?
nam hinc ab ostio iacentem sustuli. PHAN. Quid nuntias
super anu? LAMP. Scelestiorem in terra nullam esse alteram.     660
omnia infitiatur ea quae dudum confessa est mihi.
nam hercle ego <quam> illam anum inridere me ut sinam, satiust mihi
quovis exitio interire. PHAN. Di, obsecro vostram fidem.
LA. Quid deos obsecras? PH. Servate nos. LA. Quid est? PH. Crepundia
haec sunt, quibuscum tu extulisti nostram filiolam ad necem.     665
L. Sanane es? P. Haec sunt profecto. L. Pergin? P. Haec sunt. L. Si mihi
alia mulier istoc pacto dicat, dicam esse ebriam.
PHAN. Non ecastor falsa memoro. LAMP. Nam, obsecro, unde haec gentium?
aut quis deus obiecit hanc ante ostium nostrum, quasi
dedita opera, in tempore ipso? PHAN. Spes mihi sancta subveni.     670

IV.ii
HALISCA Nisi quid mi opis di dant, disperii, neque unde auxilium expetam habeo.
itaque ~ petulantia mea me animi miseram habet.
quae in tergum meum ne veniant, male formido,
si era mea <me> sciat tam socordem esse quam sum.
quamne in manibus tenui atque accepi hic ante aedis     675
cistellam, ubi ea sit nescio, nisi ut opinor
loca haec circiter excidit mihi.
mei homines, mei spectatores, facite indicium, si quis vidit,
quis eam abstulerit quisve sustulerit et utrum hac an illac iter institerit.
non sum scitior, quae hos rogem aut quae fatigem,     680
qui semper malo muliebri sunt lubentes.
nunc vestigia hic si qua sunt noscitabo.
nam si nemo hac praeter iit, postquam intro abii,
cistella hic iaceret. quid hic? perii, opinor.
actum est, ilicet me infelicem et scelestam.     685
nulla est, neque ego sum usquam. perdita perdidit me.
sed pergam ut coepi tamen, quaeritabo.
nam et intus paveo et foris formido,
ita nunc utrubique metus me agitat.         688a
ita sunt homines misere miseri:
ille nunc laetus est, quisquis est, qui illam habet,
quae neque illa illi quicquam usui et mi exitio est.
sed memet moror, quom hoc ago setius.
Halisca, hoc age, ad terram aspice et despice,
oculis investiges, astute augura.
LAM. Era. PH. Hem quid est? LAM. Haec est. PH. Quis est? LAM.     695
                        Quoi haec excidit cistella.
PHAN. Certe est, eum locum signat, ubi ea excidit: apparet.
HAL. Sed is hac iit, hac socci video
vestigium in pulvere, persequar hac.
in hoc iam loco cum altero constitit. hic
meis turba oculis modo se obiecit:         699a
neque prorsum iit hac: hic stetit, hinc illo
exiit. hic concilium fuit.         700a
ad duos attinet, liquidumst. attat,
singulum video vestigium.         701a
sed is hac abiit. contemplabor. hinc huc iit, hinc nusquam abiit.
actam rem ago. quod periit, periit: meum corium <cum> cistella.
redeo intro. PHAN. Mulier, mane. sunt qui volunt te conventam.
HAL. Quis me revocat? LAMP. Bona femina et malus masculus volunt te. 705
HAL. *** postremo ille
plus qui vocat scit quod velit, quam ego quae vocor. revortor.
[ecquem vidisti ~ quaerere hic, amabo, in hac regione
cistellam cum crepundiis, quam ego hic amisi misera?
nam dudum ut accucurrimus ad Alcesimarchum, ne se     710
vita interemeret, tum <eam mihi op>inor excidisse.
LAMP. Cistellam haec mulier <perdidit. tace>amus, era, parumper.
HAL. Disperii misera. quid ego erae dicam? quae me opere tanto
servare iussit, qui suos Selenium parentes
facilius posset noscere, quae erae [meae] supposita est parva,     715
quam quaedam meretrix ei dedit. LAMP. Nostram haec rem fabulatur,
hanc scire oportet, filia tua ubi sit, signa ut dicit.
HAL. Nunc eam volt suae matri et patri, quibus nata est, reddere ultro.
mi homo, obsecro, alias res geris, ego tibi meas res mando.
LAMP. Istuc ago, atque istic mihi cibus est, quod fabulare,     720
sed inter rem agendam istam erae huic respondi quod rogabat.
nunc ad te redeo: si quid est opus, dic, impetratumst.]
quid quaeritabas? HAL. Mi homo et mea mulier, vos saluto.
PHAN. Et nos te. sed quid quaeritas? HAL. Vestigium hic requiro,
qua aufugit quaedam *** aestio *** LAMP. Quid id? quid nam est?     725
HAL. Alienum *** et maerorem familiarem.
LAMP. Mala mers, era, haec et callida est. PHAN. Ecastor ita videtur.
LAMP. Imitatur nequam bestiam et damnificam. PHAN. Quamnam, amabo?
LAMP. Involvolum, quae in pampini folio intorta implicat se:
itidem haec exorditur sibi intortam orationem.     730
quid quaeritas? HAL. Cistellula hinc mi, adulescens, evolavit.
LAMP. In caveam latam oportuit. HAL. Non edepol praeda magna.
LAMP. Mirum quin grex venalium in cistella infuerit una.
PHAN. Sine dicat. LAMP. Si dicat quidem. PHAN. Age loquere [tu] quid ibi infuerit.
HAL. Crepundia una. LAMP. Est quidam homo, qui illam ait se scire ubi sit.     735
at pol ille a quadam muliere, si eam monstret, gratiam ineat.
LAMP. At sibi ille quidam volt dari mercedem. HAL. At pol illa quaedam,
quae illam cistellam perdidit, quoidam negat esse quod det.
LAMP. At enim ille quidam o<peram bonum magis>  expetit quam argentum.
HAL. At pol illi quoidam mulieri nulla opera gratuita est.     740
PHAN. Commodule quaedam. tu tibi nunc prodes. confitemur
cistellam habere. HAL. At vos Salus servassit. ubi ea nunc est?
PHAN. Salvam eccam. sed ego rem meam magnam confabulari
tecum volo: sociam te mihi adopto ad meam salutem.
HAL. Quid istuc negoti est? aut quis es? PHAN. Ego sum illius mater,     745
quae haec gestitavit. HAL. Hicine tu ergo habitas? PHAN. Hariolare.
sed quaeso, ambages, mulier, mitte atque hoc age.
eloquere, unde haec sunt tibi, cito, crepundia.
HAL. Mea haec erilis gestitavit filia.
LAMP. Mentiris, nam mea gestitavit, non tua.         750
PHAN. Ne obloquere. LAMP. Taceo. PHAN. Mulier, perge dicere.
ubi ea est, quae gestitavit? HAL. Hic in proximo.
PHAN. Istic quidem edepol mei viri habitat gener.
        ***         753a
PHAN. Ne obloquere rusus. perge porro dicere.     753b
quot annos nata dicitur? HAL. Septemdecim.     755
PHAN. Mea est. LAMP. East: u<t numer>us annorum attulit.
HAL. Quid qua <tibi causa haec dixi?> iam quaero meam.
LAMP. At po<l ego>  sunt, quaero tertiam.
PHAN. Quod quaeritabam, filiam inveni meam.
HAL. Aequom est <reponi> per fidem quod creditum est,     760
ne bene merenti sit malo benignitas.
nostra haec alumna est, tua profecto filia:
        ***         762a
et redditura est tuam tibi, et ea gratia         762b
domo profecta est. ceterum ex ipsa, obsecro,     762c
exquaeritote: ego serva sum. PHAN. Aequom postulas. 765
HAL. Illius ego istanc esse malo gratiam.
sed istanc cistellam te opsecro ut reddas mihi.
PHAN. Quid fit, Lampadio? LAMP. Quod tuom est teneas tuom.
PHAN. At me huius miseret. LAMP. Sic faciundum censeo:
da isti cistellam et intro abi cum istac semul.     770
PHAN. Tibi auscultabo. tene tu cistellam tibi,
abeamus intro. sed quid < est> nomen tuae
dominae? HAL. Melaenis. PHAN. I prae, iam ego te sequar.

ACTVS V

V.i
DEMIPHO Quid hoc negoti est, quod omnes homines fabulantur per vias
mihi esse filiam inventam? et Lampadionem me in foro         775
quaesivisse aiunt. LAMP. Ere, unde is? DEM. Ex senatu. LAMP. Gaudeo
tibi mea opera liberorum esse amplius. DEM. Enim non placet.
nil moror aliena mi opera fieri pluris liberos.
sed quid istuc est? LAMP. Propera ire intro huc ad adfinem tuom,
filiam tuam iam cognosces intus. ibidem uxor tua est.         780
abi cito. DEM. Praevorti hoc certumst rebus aliis omnibus.

CATERVA

Ne exspectetis, spectatores, dum illi huc ad vos exeant:
nemo exibit, omnes intus conficient negotium.
ubi id erit factum, ornamenta ponent; postidea loci
qui deliquit vapulabit, qui non deliquit bibet.             785
nunc quod ad vos, spectatores, relicuom relinquitur,
more maiorum date plausum postrema in comoedia.


Aerius, 2004