Plautus
Mercator


Plautus

E-Text: The Latin Library.


PERSONAE

CHARINVS ADVLESCENS
ACANTHIO SERVVS
DEMIPHO SENEX
LYSIMACHVS SENEX
SERVVS
EVTYCHVS ADVLESCENS
PASICOMPSA MERETRIX
DORIPPA MATRONA
SYRA ANVS
COCVS

ARGVMENTVM I

Missus mercatum ab suo adulescens patre
Emit atque adportat scita forma mulierem.
Requirit quae sit, postquam eam vidit, senex:
Confingit servos emptam matri pedisequam.
Amat senex hanc, ac se simulans vendere
Tradit vicino; eum putat uxor sibi
Obduxe scortum. tum Charinum ex fuga
Retrahit sodalis, postquam amicam invenit.

ARGVMENTVM II

Mercatum asotum filium extrudit pater.
is peregre missus redimit ancillam hospitis
amore captus, advehit. nave exilit,
pater advolat, vix visam ancillam deperit.
cuius sit percontatur; servos pedisequam
ab adulescente matri ait emptam ipsius.
senex, sibi prospiciens, ut amico suo
veniret natum orabat, natus ut suo:
hic filium subdiderat vicini, pater
vicinum; praemercatur ancillam senex.
eam domi deprehensam coniunx illius
vicini scortum insimulat, protelat virum.
mercator expes patria fugere destinat,
prohibetur a sodale, qui patrem illius
orat cum suo patre, nato ut cederet.~

ACTVS I

I.i
CHARINVS Duas res simul nunc agere decretumst mihi:
et argumentum et meos amores eloquar.
non ego item facio ut alios in comoediis
<vi> vidi amoris facere, qui aut nocti aut die
aut soli aut lunae miserias narrant suas:               5
quos pol ego credo humanas querimonias
non tanti facere, quid velint quid non velint;
vobis narrabo potius meas nunc miserias.
graece haec vocatur Emporos Philemonis,
eadem Latine Mercator Macci Titi.                         10
pater ad mercatum hinc me meus misit Rhodum;
biennium iam factum est, postquam abii domo.
ibi amare occepi forma eximia mulierem.
sed ea ut sim implicitus dicam, si operaest auribus
atque advortendum ad animum adest benignitas.      15
et hoc parum hercle more amatorum institi:
~per mea per conatus sum uos sumque inde exilico.
nam amorem haec cuncta vitia sectari solent,
cura aegritudo nimiaque elegantia,
[haec non modo illum qui amat, sed quemque attigit     20
magno atque solido multat infortunio,
nec pol profecto quisquam sine grandi malo
praequam res patitur studuit elegantiae.
sed amori accedunt etiam haec, quae dixi minus:
insomnia, aerumna, error, terror et fuga,            25
ineptia stultitiaque adeo et temeritas,
incogitantia excors, immodestia,
petulantia et cupiditas, malevolentia,
inertia, aviditas, desidia, iniuria,
inopia, contumelia et dispendium,]                 30
multiloquium: parumloquium hoc ideo fit quia,
quae nihil attingunt ad rem nec sunt usui,
tam amator profert saepe advorso tempore;
hoc pauciloquium rursum idcirco praedico,
quia nullus umquam amator adeost callide           35
facundus, quae in rem sint suam ut possit loqui.
nunc vos mi irasci ob multiloquium non decet:
eodem quo amorem Venus mi hoc legavit die.
illuc revorti certumst, conata eloquar.
principio <ut ex> ephebis aetate exii                  40
atque animus studio amotus puerilist meus,
amare valide coepi hinc meretricem: ilico
res exulatum ad illam clam abibat patris.
leno importunus, dominus eius mulieris,
vi summa ut quicque poterat rapiebat domum.     45
obiurigare pater haec noctes et dies,
perfidiam, iniustitiam lenonum expromere;
lacerari valide suam rem, illius augerier.
summo haec clamore; interdum mussans conloqui:
abnuere, negitare adeo me natum suom.        50
conclamitare tota urbe et praedicere,
omnes tenerent mutuitanti credere.
amorem multos inlexe in dispendium:
intemperantem, non modestum, iniurium
trahere, exhaurire me quod quirem ab se domo;       55
ratione pessuma a me ea quae ipsus optuma
omnis labores invenisset perferens,
in amoribus diffunditari ac didier.
convicium tot me annos iam se pascere;
quod nisi puderet, ne luberet vivere.                60
sese extemplo ex ephebis postquam excesserit,
non, ut ego, amori neque desidiae in otio
operam dedisse, neque potestatem sibi
fuisse; adeo arte cohibitum esse <se> a patre:
multo opere immundo rustico se exercitum,         65
neque nisi quinto anno quoque ~positum visere
urbem, atque extemplo inde, ut spectavisset peplum,
rus rusum confestim exigi solitum a patre.
ibi multo primum sese familiarium
laboravisse, quom haec pater sibi diceret:            70
'tibi aras, tibi occas, tibi seris, tibi idem metis,
tibi denique iste pariet laetitiam labos.'
postquam recesset vita patrio corpore,
agrum se vendidisse atque ea pecunia
navem, metretas quae trecentas tolleret,           75
parasse atque ea se mercis mercatum undique,
adeo dum, quae tum haberet, peperisset bona;
me idem decere, si ut deceret me forem.
ego me ubi invisum meo patri esse intellego      79-80
atque odio me esse quoi placere aequom fuit,       81
amens amansque ut animum offirmo meum,
dico esse iturum me mercatum, si velit:
amorem missum facere me, dum illi obsequar.
agit gratias mi atque ingenium adlaudat meum;         85
sed mea promissa non neglexit persequi.
aedificat navem cercurum et mercis emit,
parata navi imponit, praeterea mihi
talentum argenti ipsus sua adnumerat manu;
servom una mittit, qui olim puero parvolo            90
mihi paedagogus fuerat, quasi uti mihi foret
custos. his sic confectis navem solvimus.
Rhodum venimus, ubi quas merces vexeram
omnis ut volui vendidi ex sententia.
lucrum ingens facio praeterquam mihi meus pater      95
dedit aestimatas merces: ita peculium
conficio grande. sed dum in portu illi ambulo,
hospes me quidam adgnovit, ad cenam vocat.
venio, decumbo acceptus hilare atque ampliter.
discubitum noctu ut imus, ecce ad me advenit         100
mulier, qua mulier alia nullast pulchrior;
ea nocte mecum illa hospitis iussu fuit.
vosmet videte quam mihi valde placuerit:
postridie hospitem adeo, oro ut vendat mihi,
dico eius pro meritis gratum me et munem fore.      105
quid verbis opus est? emi, atque advexi heri.
eam me advexisse nolo resciscat pater.
modo eam reliqui ad portum in navi et servolum.
sed quid currentem servom a portu conspicor,
quem navi abire vetui? timeo quid siet.                 110

I.ii
ACANTHIO Ex summis opibus viribusque usque experire, nitere,
erus ut minor opera tua servetur: agedum, Acanthio,
abige abs te lassitudinem, cave pigritiae praeverteris.
simul enicat suspiritus (vix suffero hercle anhelitum),
simul autem plenis semitis qui adversum eunt: aspellito,         115
detrude, deturba in viam. haec disciplina hic pessumast:
currenti properanti haud quisquam dignum habet decedere.
ita tres simitu res agendae sunt, quando unam occeperis:
et currendum et pugnandum et autem iurigandum est in via.
CHAR. Quid illuc est quod ille tam expedite exquirit cursuram sibi?      120
curaest, negoti quid sit aut quid nuntiet. ACAN. Nugas ago.
quam restito, tam maxime res in periclo vortitur.
CHAR. Mali nescio quid nuntiat. ACAN. Genua hunc cursorem deserunt;
perii, seditionem facit lien, occupat praecordia,
perii, animam nequeo vertere, nimis nihili tibicen siem.                  125
[CHAR. At tu edepol sume laciniam atque absterge sudorem tibi.]
numquam edepol omnes balineae mi hanc lassitudinem eximent.
domin an foris dicam esse erum Charinum? CHAR. Ego animi pendeo.
quid illud sit negoti lubet scire, ex hoc metu ut eximar.
ACAN. At etiam asto? at etiam cesso foribus facere hisce assulas?       130
aperite aliquis. ubi Charinus est erus? domin est an foris?
num quisquam adire ad ostium dignum arbitratur? CHAR. Ecce me,
Acanthio, quem quaeris. ACAN. Nusquamst disciplina ignavior.
CHAR. Quae te malae res agitant? ACAN. Multae, ere, te atque me.
CHAR. Quid est negoti? ACAN. Periimus.                                 135
CHAR. Principium <id> inimicis dato.
ACAN. At tibi sortito id optigit.
CHAR. Loquere id negoti quidquid est. ACAN. Placide, volo adquiescere.
tua causa rupi ramites, iam dudum sputo sanguinem.
CHAR. Resinam ex melle Aegyptiam vorato, salvom feceris.
ACAN. At edepol tu calidam picem bibito, aegritudo abscesserit.     140
CHAR. Hominem ego iracundiorem quam te novi neminem.
ACAN. At ego maledicentiorem quam te novi neminem.
CHAR. Sin saluti quod tibi esse censeo, id consuadeo?
ACAN. Apage istiusmodi salutem, <cum> cruciatu quae advenit.
CHAR. Dic mihi, an boni quid usquamst, quod quisquam uti possiet   145
sine malo omni, aut ne laborem capias cum illo uti voles?
ACAN. Nescio ego istaec: philosophari numquam didici neque scio.
ego bonum, malum quo accedit, mihi dari haud desidero.
CH. Cedo tuam mihi dexteram, agedum, Acanthio. AC. Em dabitur, tene.
CHAR. Vin tu te mihi obsequentem esse an nevis? ACAN. Opera licet      150
experiri, qui me rupi causa currendo tua,
ut quae scirem scire actutum tibi liceret. CHAR. Liberum
caput tibi faciam <cis> paucos mensis. ACAN. Palpo percutis.
CHAR. Egon ausim tibi usquam quicquam facinus falsum proloqui?   154-155
quin iam prius quam sum elocutus, scis si mentiri volo. AC. Ah,     156
lassitudinem hercle verba tua mihi addunt, enicas.
CH. Sicine mi obsequens es? AC. Quid vis faciam? CH. Tun? id quod volo.
AC. Quid <id> est igitur quod vis? CH. Dicam. AC. Dice. CH. At enim
      placide volo.
ACAN. Dormientis spectatores metuis ne ex somno excites?             160
CHAR. Vae tibi. ACAN. Tibi equidem a portu adporto hoc-- CHAR. Quid
     fers? dic mihi.
ACAN. Vim metum, cruciatum curam, iurgiumque atque inopiam.
CHAR. Perii, tu quidem thensaurum huc mi adportavisti mali.
nullus sum. AC. Immo es-- CH. Scio iam, miserum dices tu. AC. Dixi ego tacens.
CHAR. Quid istuc est mali? ACAN. Ne rogites, maxumum infortunium est.     165
CHAR. Obsecro, dissolve iam me; nimis diu animi pendeo.
ACAN. Placide, multa exquirere etiam prius volo quam vapulem.
CHAR. Hercle vero vapulabis, nisi iam loquere aut hinc abis.
ACAN. Hoc sis vide, ut palpatur. nullust, quando occepit, blandior.
CHAR. Obsecro hercle oroque ut istuc quid sit actutum indices,       170
quandoquidem mihi supplicandum servolo video meo.
AC. Tandem indignus videor? CHAR. Immo dignus. AC. Equidem credidi.
CHAR. Obsecro, num navis periit? ACAN. Salvast navis, ne time.
CH. Quid alia armamenta? AC. Salva et sana sunt. CH. Quin tu expedis
quid siet quod me per urbem currens quaerebas modo.                     175
ACAN. Tu quidem ex ore orationem mi eripis. CHAR. Taceo. ACAN. Tace.
credo, si boni quid ad te nuntiem, instes acriter,
qui nunc, quom malum audiendumst, flagitas me ut eloquar.
CHAR. Obsecro hercle te, istuc ut tu mihi malum facias palam.
AC. Eloquar, quandoquidem me oras. tuos pater-- CH. Quid meus pater?      180
ACAN. Tuam amicam-- CHAR. Quid eam? ACAN. Vidit. CHAR. Vidit? vae
     misero mihi.
[hoc quod te rogo responde. ACAN. Quin tu, si quid vis, roga.]
CH. Qui potuit videre? AC. Oculis. CH. Quo pacto? AC. Hiantibus.
CHAR. In hinc dierectus? nugare in re capitali mea.
ACAN. Qui, malum, ego nugor, si tibi quod me rogas respondeo?       185
CHAR. Certen vidit? ACAN. Tam hercle certe quam ego te aut tu me vides.
CHAR. Vbi eam vidit? ACAN. Intus intra navem, ut prope astitit;
et cum ea confabulatust. CHAR. Perdidisti me, pater.
eho tu, eho tu, quin cavisti ne eam videret, verbero?
quin, sceleste, abstrudebas, ne eam conspiceret pater?      190
ACAN. Quia negotiosi eramus nos nostris negotiis:
armamentis complicandis [et] componendis studuimus.
dum haec aguntur, lembo advehitur tuos pater pauxillulo,
neque quisquam hominem conspicatust, donec in navem subit.
CHAR. Nequiquam, mare, subterfugi a tuis tempestatibus:     195
equidem me iam censebam esse in terra atque in tuto loco,
verum video med ad saxa ferri saevis fluctibus.
loquere porro, quid sit actum. ACAN. Postquam aspexit mulierem,
rogitare occepit cuia esset. CHAR. Quid respondit? ACAN. Ilico    199-200
occucurri atque interpello, matri te ancillam tuae                           201
emisse illam. CHAR. Visun est tibi credere id? ACAN. Etiam rogas?
sed scelestus subigitare occepit. CHAR. Illamne, obsecro?
ACAN. Mirum quin me subigitaret. CHAR. Edepol cor miserum meum,
quod guttatim contabescit, quasi in aquam indideris salem.           205
perii. ACAN. Em istuc unum verbum dixisti verissimum.
stultitia istaec est. CHAR. Quid faciam? credo, non credet pater,
si illam matri meae <me> emisse dicam; post autem mihi
scelus videtur, me parenti proloqui mendacium.
neque ille credet, neque credibile est forma eximia mulierem,        210
eam me emisse ancillam matri. ACAN. Non taces, stultissime?
credet hercle, nam credebat iam mihi. CHAR. Metuo miser,
ne patrem prehendat, ut sit gesta res, suspicio.
hoc quod te rogo responde <quaeso>. ACAN. Quaeso quid rogas?
CHAR. Num esse amicam suspicari visus est? ACAN. Non visus est.   215
quin quicque ut dicebam mihi credebat. CHAR. Verum, ut tibi quidem
visus est. ACAN. Non, sed credebat. CHAR. Vae mihi misero, nullus sum.
sed quid ego hic in lamentando pereo, ad navem non eo?
sequere. ACAN. Si istac ibis, commodum obviam venies patri;
postea aspiciet te timidum esse atque exanimatum: ilico                   220
retinebit, rogitabit unde illam emeris, quanti emeris:
timidum temptabit te. CHAR. Hac ibo potius. iam censes patrem
abiisse a portu? ACAN. Quin ea ego huc praecucurri gratia,
ne te opprimeret imprudentem atque electaret. CHAR. Optime.--

ACTVS II

II.i
DEMIPHO Miris modis di ludos faciunt hominibus       225
mirisque exemplis somnia in somnis danunt.
velut ego nocte hac quae praeteriit proxuma
in somnis egi satis et fui homo exercitus.
mercari visus mihi sum formosam capram;
ei ne noceret quam domi ante habui capram           230
neu discordarent, si ambae in uno essent loco,
posterius quam mercatus fueram, visus sum
in custodelam simiae concredere.
ea simia adeo post haud multo ad me venit,
male mihi precatur et facit convicium:             235
ait sese illius opera atque adventu caprae
flagitium et damnum fecisse haud mediocriter;
dicit capram, quam dederam servandam sibi,
suae uxoris dotem ambedisse oppido.
mi illud videri mirum, ut una illaec capra         240
uxoris simiai dotem ambederit.
instare factum simia, atque hoc denique
respondet, ni properem illam ab sese abducere,
ad me domum intro ad uxorem ducturum meam.
atque oppido hercle bene velle illi visus sum,      245
ast non habere cui commendarem capram;
quo magis quid facerem cura cruciabar miser.
interea ad me haedus visust adgredirier,
infit mihi praedicare, sese ab simia
capram abduxisse, et coepit inridere me;             250
ego enim lugere atque abductam illam aegre pati.
hoc quam ad rem credam pertinere somnium,
nequeo invenire; nisi capram illam suspicor
iam me invenisse quae sit aut quid voluerit.
ad portum hinc abii mane cum luci simul;             255
postquam id quod volui transegi, atque ego conspicor
navem ex Rhodo quast heri advectus filius;
conlibitumst illuc mihi nescio qui visere:
inscendo in lembum atque ad navem devehor.
atque ego illi aspicio forma eximia mulierem,          260
filius quam advexit meus matri ancillam suae.
quam ego postquam aspexi, non ita amo ut sani solent
homines, sed eodem pacto ut insani solent.
amavi hercle equidem ego olim in adulescentia,
verum ad hoc exemplum numquam, ut nunc insanio.     265
unum quidem hercle iam scio, periisse me;
vosmet videte ceterum quanti siem.
nunc hoc profecto sic est: haec illast capra;
verum hercle simia illa atque haedus mihi malum
adportant, atque eos esse quos dicam hau scio.         270
sed conticiscam, nam eccum it vicinus foras.

II.ii
LYSIMACHVS Profecto ego illunc hircum castrari volo,
ruri qui vobis exhibet negotium.
DEM. Nec omen illud mihi nec auspicium placet.
quasi hircum metuo ne uxor me castret mea.            275
[atque illius haec nunc simiae partis ferat.]
LYS. I tu hinc ad villam atque istos rastros vilico
Pisto ipsi facito coram ut tradas in manum.
uxori facito ut nunties, negotium
mihi esse in urbe, ne me exspectet; nam mihi               280
tris hodie litis iudicandas dicito.
ei, et hoc memento dicere. SERVVS Numquid amplius?
LYS. Tantumst. DEM. Lysimache, salve. LYS. Euge, Demipho,
salveto. quid agis? quid fit? DEM. Quod miserrumus.
LYS. Di melius faxint. DEM. Di hoc quidem faciunt. LYS. Quid est?     285
DEM. Dicam, si videam tibi esse operam aut otium.
LYS. Quamquam negotiumst, si quid vis, Demipho,
non sum occupatus umquam amico operam dare.
DEM. Benignitatem tuam mi experto praedicas.
quid tibi ego aetatis videor? LYS. Acherunticus,           290
senex vetus, decrepitus. DEM. Pervorse vides.
puer sum, Lysimache, septuennis. LYS. Sanun es,
qui puerum te esse dicas? DEM. Vera praedico.
LYS. Modo hercle in mentem venit, quid tu diceres:
senex quom extemplo est, iam nec sentit nec sapit,         295
aiunt solere eum rusum repuerascere.
DEM. Immo bis tanto valeo quam valui prius.
LYS. Bene hercle factum, et gaudeo. DEM. Immo si scias,
oculis quoque etiam plus iam video quam prius.
LYS. Benest. DEM. Malae rei dico. LYS. Iam istuc non benest.  300
DEM. Sed ausimne ego tibi eloqui fideliter?
LYS. Audacter. DEM. Animum advorte. LYS. Fiet sedulo.
DEM. Hodie ire in ludum occepi litterarium,
Lysimache. ternas scio iam. LYS. Quid ternas? DEM. Amo.
LYS. Tun capite cano amas, senex nequissime?                   305
DEM. Si canum seu istuc rutilum sive atrumst, amo.
LYS. Ludificas nunc tu me hic, opinor, Demipho.
DEM. Decide collum stanti, si falsum loquor;
vel, ut scias me amare, cape cultrum ac seca
digitum vel aurem vel tu nasum vel labrum:                    310
si movero me seu secari sensero,
Lysimache, auctor sum ut me amando enices.
LYS. Si umquam vidistis pictum amatorem, em illic est.
nam meo quidem animo vetulus decrepitus senex
tantidemst quasi sit signum pictum in pariete.                   315
DEM. Nunc tu me, credo, castigare cogitas.
LYS. Egon te? DEM. Nihil est iam quod tu mihi suscenseas:
fecere tale ante alii spectati viri.
humanum amarest, humanum autem ignoscerest:             319-320
ne sis me obiurga, hoc non voluntas me impulit.              321
LYS. Quin non obiurgo. DEM. At ne deteriorem tamen
hoc facto ducas. LYS. Egon te? ah, ne di siverint.
D. Vide sis modo etiam. L. Visumst. D. Certen? LYS. Perdis me.
hic homo ex amore insanit. numquid vis? DEM. Vale.                  325
LYS. Ad portum propero, nam ibi mihi negotium est.
DEM. Bene ambulato. LYS. Bene vale.-- DEM. Bene sit tibi.
quin mihi quoque etiamst ad portum negotium.
nunc adeo ibo illuc. sed optume gnatum meum
video eccum. opperiar hominem. hoc nunc mihi viso opust,        330
huic persuadere quo modo potis siem,
ut illam vendat neve det matri suae;
nam ei dono advexe audivi. sed praecauto opust,
ne hic illam me animum adiecisse aliqua sentiat.

II.iii
CHARINVS Homo me miserior nullust aeque, opinor,      335
neque advorsa cui plura sint sempiterna;
satin quidquid est, quam rem agere occepi,
proprium nequit mihi evenire quod cupio?
ita mihi mala res aliqua obicitur,
bonum quae meum comprimit consilium.                340
miser amicam mihi paravi, animi causa, pretio ~ eripui,
ratus clam patrem <me> meum posse habere:
is rescivit et vidit, et perdidit me;
neque is cum roget quid loquar cogitatumst,
ita animi decem in pectore incerti certant.                  345
nec quid corde nunc consili capere possim
scio, tantus cum cura meost error animo,
dum servi mei perplacet mihi consilium,
dum rursum haud placet nec pater potis videtur
induci ut putet matri ancillam emptam esse illam.         350
nunc si dico ut res est atque illam mihi me
emisse indico, quem ad modum existumet me?
atque illam abstrahat, trans mare hinc venum asportet;
scio saevos quam sit, domo doctus. igitur                         354-355
hocine est amare? arare mavelim, quam sic amare.            356
iam hinc olim invitum domo extrusit ab se,
mercatum ire iussit: ibi hoc malum ego inveni.
ubi voluptatem aegritudo vincat, quid ibi inest amoeni?
nequiquam abdidi, abscondidi, abstrusam habebam:            360
muscast meus pater, nil potest clam illum haberi,
nec sacrum nec tam profanum quicquam est, quin ibi ilico adsit.
nec, qui rebus meis confidam mi ulla spes in corde certast.
DEM. Quid illuc est quod solus secum fabulatur filius?
sollicitus mihi nescio qua re videtur. CHAR. Attatae,              365
meus pater hic quidem est quem video. ibo, adloquar. quid fit, pater?
DEM. Vnde incedis, quid festinas, gnate mi? CHAR. Recte, pater.
DEM. Ita volo, sed istuc quid est, tibi quod commutatust color?
numquid tibi dolet? CHAR. Nescio quid meo animost aegre, pater.
poste hac nocte non quievi satis mea ex sententia.                           370
DEM. [Per mare ut vectu's, nunc oculi terram mirantur tui.
CH. Magis opinor-- D. Id est profecto; verum actutum abscesserit.]
ergo edepol palles. si sapias, eas ac decumbas domi.
CHAR. Otium non est: mandatis rebus praevorti volo.
DEM. Cras agito, perendie agito. CHAR. Saepe ex te audivi, pater:      375
rei mandatae omnis sapientis primum praevorti decet.
DEM. Age igitur; nolo advorsari tuam advorsum sententiam.
CHAR. Salvos sum, siquidem isti dicto solida et perpetuast fides.
DEM. Quid illuc est quod ille a me solus se in consilium sevocat?
[iam] non vereor ne illam me amare hic potuerit resciscere;             380
quippe haud etiam quicquam inepte feci, amantes ut solent.
CHAR. Res adhuc quidem hercle in tutost, nam hunc nescire sat scio
de illa amica; quod si sciret, esset alia oratio.
D. Quin ego hunc adgredior de illa? CH. Quin ego hinc me amolior?
eo ego, ut quae mandata amicus amicis tradam. DEM. Immo mane;       385
paucula etiam sciscitare prius volo. CHAR. Dic quid velis.
DEM. Vsquene valuisti? CHAR. Perpetuo recte, dum quidem illic fui;
verum in portum huc ut sum advectus, nescio qui animus mihi dolet.
DEM. Nausea edepol factum credo; verum actutum abscesserit.
sed quid ais? ecquam tu advexti tuae matri ancillam e Rhodo?           390
CHAR. Advexi. DEM. Quid? ea ut videtur mulier? CH. Non edepol mala.
DEM. Vt moratast? CHAR. Nullam vidi melius mea sententia.
D. Mihi quidem edepol visast, quom illam vidi. CH. Eho an vidisti, pater?
DEM. Vidi. verum non ex usu nostrost, neque adeo placet.
CH. Qui vero? D. Quia ~non nostra formam habet dignam domo.        395
nihil opust nobis ancilla nisi quae texat, quae molat,
lignum caedat, pensum faciat, aedis verrat, vapulet,
quae habeat cottidianum familiae coctum cibum:
horunc illa nihilum quicquam facere poterit. CHAR. Admodum.
ea causa equidem illam emi, dono quam darem matri meae.                 400
DEM. Ne duas, neve te advexisse dixeris. CHAR. Di me adiuvant. 401-402
DEM. Labefacto paulatim. verum quod praeterii dicere,                     403
neque illa matrem satis honeste tuam sequi poterit comes,
neque sinam. CHAR. Qui vero? DEM. Quia illa forma matrem familias
flagitium sit si sequatur; quando incedat per vias,
contemplent, conspiciant omnes, nutent, nictent, sibilent,
vellicent, vocent, molesti sint; occentent ostium:
impleantur elegeorum meae fores carbonibus.
atque, ut nunc sunt maledicentes homines, uxori meae                       410
mihique obiectent lenocinium facere. nam quid eost opus?
CHAR. Hercle qui tu recte dicis, et tibi adsentior.
sed quid illa nunc fiet? DEM. Recte. ego emero matri tuae
ancillam viraginem aliquam non malam, forma mala,
ut matrem addecet familias, aut Syram aut Aegyptiam:                       415
ea molet, coquet, conficiet pensum, pinsetur flagro,
neque propter eam quicquam eveniet nostris foribus flagiti.
CHAR. Quid si igitur reddatur illi unde empta est? DEM. Minime gentium.
CHAR. Dixit se redhibere, si non placeat. DEM. Nihil istoc opust:
litigari nolo ego usquam, tuam autem accusari fidem;                       420
multo edepol si quid faciendumst facere damni mavolo,
quam opprobramentum aut flagitium muliebre exferri domo.
me tibi illam posse opinor luculente vendere.
CHAR. Dum quidem hercle ne minoris vendas quam ego emi, pater.      424-425
DEM. Tace modo: senex est quidam, qui illam mandavit mihi                  426
ut emerem <aut> ad istanc faciem. CHAR. At mihi quidam adulescens, pater,
mandavit ad illam faciem, ita ut illaec est, emerem sibi.
DEM. Viginti minis opinor posse me illam vendere.
CHAR. At ego si velim, iam dantur septem et viginti minae.                430
DEM. At ego-- CHAR. Quin ego, inquam-- DEM. Ah, nescis quid dicturus sum,
     tace.
tris minas accudere etiam possum, ut triginta sient.
CH. Quo vortisti? D. Ad illum qui emit. CH. Vbinamst is homo gentium?
DEM. Eccillum video. iubet quinque me addere etiam nunc minas.            434-435
CHAR. Hercle illunc divi infelicent, quisquis est. DEM. Ibidem mihi      436
etiam nunc adnutat addam sex minas. CHAR. Septem mihi.
DEM. Numquam edepol me vincet hodie. CHAR. Commodis poscit, pater.
DEM. Nequiquam poscit: ego habeo. CHAR. At illic pollicitust prior.
DEM. Nihili facio. CHAR. Quinquaginta poscit. DEM. Non centum datur.   440
potine ut ne licitere advorsum <mei> animi sententiam?
maximam hercle habebis praedam: ita ille est, quoi emitur, senex;
sanus non est ex amore illius. quod posces feres.
CHAR. Certe edepol adulescens ille, cui ego emo, efflictim perit
eius amore. DEM. Multo hercle ille magis senex, si tu scias.           445
CHAR. Numquam edepol fuit neque fiet ille senex insanior
ex amore quam ille adulescens cui ego do hanc operam, pater.
D. Quiesce, inquam. istanc rem ego recte videro. C. Quid ais? D. Quid est?
C. Non ego illam mancupio accepi. D. Sed ille illam accipiet. sine.
CHAR. Non potes tu lege vendere illam. DEM. Ego aliquid videro.      450
CHAR. Post autem communest illa mihi cum alio. qui scio
quid sit ei animi, venirene eam velit an non velit?
DEM. Ego scio velle. CHAR. At pol ego esse credo aliquem qui non velit.
D. Quid id mea refert? C. Quia illi suam rem esse aequomst in manu.
D. Quid ais? C. Communis mihi illa est cum illo: is hic nunc non adest.       455
DEM. Prius respondes quam rogo. CHAR. Prius tu emis quam vendo, pater.
nescio, inquam, velit ille illam necne abalienarier.
DEM. Quid? illi quoidam qui mandavit tibi si emetur, tum volet,
si ego emo illi qui mandavit, tum ille nolet? nihil agis.
numquam edepol quisquam illam habebit potius quam ille quem ego volo.      460
C. Certumnest? D. Censen certum esse? quin ad navem iam hinc eo,
ibi venibit. CHAR. Vin me tecum illo ire? DEM. Nolo. CHAR. Non places.
DEM. Meliust te, quae sunt mandatae res tibi, praevortier.
CHAR. Tu prohibes. DEM. At me incusato: te fecisse sedulo.
ad portum ne bitas, dico iam tibi. CHAR. Auscultabitur.          465
DEM. Ibo ad portum. ne hic resciscat, cauto opust: non ipse emam,
sed Lysimacho amico mandabo. is se ad portum dixerat
ire dudum. me moror quom hic asto.-- CHAR. Nullus sum, occidi.

II.iv
CHAR. Pentheum diripuisse aiunt Bacchas: nugas maximas
fuisse credo, praeut quo pacto ego divorsus distrahor.            470
cur ego vivo? cur non morior? quid mihist in vita boni?
certumst, ibo ad medicum atque ibi me toxico morti dabo,
quando id mi adimitur, qua causa vitam cupio vivere.
EVTYCHVS Mane, mane obsecro, Charine. CHAR. Quis me revocat? EVT.
     Eutychus,
tuos amicus et sodalis, simul vicinus proxumus.                   475
CHAR. Non tu scis, quantum malarum rerum sustineam. EVT. Scio;
omnia ego istaec auscultavi ab ostio, omnem rem scio.
C. Quid id est quod scis? E. Tuos pater volt vendere-- C. Omnem rem tenes.
EVT. Tuam amicam. CHAR. Nimium multum scis. EVT. Tuis ingratiis.
CHAR. Plurimum tu scis. sed qui scis esse amicam illam meam?            480
EVT. Tute heri ipsus mihi narrasti. CHAR. Satin ut oblitus fui,
tibi me narravisse? EVT. Hau mirumst factum. CHAR. Te nunc consulo.
responde: quo leto censes me ut peream potissimum?
EVT. Non taces? cave tu istuc dixis. CHAR. Quid vis me igitur dicere?
EVT. Vin patri sublinere pulchre me os tuo? CHAR. Sane volo.             485
E. Visne eam ad portum-- C. Qui potius quam voles? E. Atque eximam
mulierem pretio? C. Qui potius quam auro expendas? E. Vnde erit?
CHAR. Achillem orabo, aurum ut mihi det, Hector qui expensus fuit.
EVT. Sanun es? CHAR. Pol sanus si sim, non te medicum mi expetam.
EVT. Tanti quanti poscit, vin tanti illam emi? CHAR. Auctarium           490
adicito vel mille nummum plus quam poscet. EVT. Iam tace.
sed quid ais? unde erit argentum quod des, quom poscet pater?
CHAR. Invenietur, exquiretur, aliquid fiet; enicas.
EVT. Iam istuc 'aliquid fiet' metuo. CHAR. Quin taces? EVT. Muto imperas.
C. Satin istuc mandatumst? E. Potin ut aliud cures? C. Non potest.         495
EVT. Bene vale. CHAR. Non edepol possum prius quam tu ad me redieris.
E. Melius sanus sis. C. Vale, vince et me serva. E. Ego fecero.
domi maneto me. CHAR. Ergo actutum face cum praeda recipias.--

ACTVS III

III.i
LYSIMACHVS Amice amico operam dedi: vicinus quod rogavit,
hoc emi mercimonium. mea es tu, sequere sane.                              500
ne plora: nimis stulte facis, oculos corrumpis tales.
quin tibi quidem quod rideas magis est, quam ut lamentere.
PASICOMPSA Amabo ecastor, mi senex, eloquere-- LYS. Exquire quidvis.
PAS. Cur emeris me. LYS. Tene ego? ut quod imperetur facias,
item quod tu mihi si imperes, ego faciam. PAS. Facere certumst          505
pro copia et sapientia quae te velle arbitrabor.
LYS. Laboriosi nil tibi quicquam operis imperabo.
PAS. Namque edepol equidem, mi senex, non didici baiolare
nec pecua ruri pascere nec pueros nutricare.
LYS. Bona si esse vis, bene erit tibi. PAS. Tum pol ego perii misera.       510
LYS. Qui? PAS. Quia illim unde huc advecta sum, malis bene esse solitumst.
LYS. Quasi dicas nullam mulierem bonam esse. PAS. Haud equidem dico,
nec mos meust ut praedicem quod ego omnis scire credam.
LYS. Oratio edepol pluris est huius quam quanti haec emptast.
rogare hoc unum te volo. PAS. Roganti respondebo.                        515
LYS. Quid ais tu? quid nomen tibi dicam esse? PAS. Pasicompsae.
LYS. Ex forma nomen inditumst. sed quid ais, Pasicompsa?
possin tu, si usus venerit, subtemen tenue nere?
PAS. Possum. LYS. Si tenue scis, scio te uberius posse nere.
PAS. De lanificio neminem metuo, una aetate quae sit.                      520
LYS. Bonam hercle te et frugi arbitror, matura iam ~ inde aetate
quom scis facere officium tuom, mulier. PAS. Pol docta didici.
operam accusari non sinam meam. LYS. Em istaec hercle res est.
ovem tibi eccillam dabo, natam annos sexaginta,
peculiarem. PAS. Mi senex, tam vetulam? LYS. Generis graecist;          525
eam si curabis, perbonast, tondetur nimium scite.
PAS. Honoris causa quidquid est quod dabitur gratum habebo.
LYS. Nunc, mulier, ne tu frustra sis, mea non es, ne arbitrere.
PAS. Dic igitur quaeso, quoia sum? LYS. Tuo ero redempta es rursum;
ego te redemi, ille mecum oravit. PAS. Animus rediit,                             530
si mecum servatur fides. LYS. Bono animo es, liberabit
ille te homo: ita edepol deperit, atque hodie primum vidit.
PAS. Ecastor iam bienniumst, quom mecum rem coepit.
nunc, quando amicum te scio esse illius, indicabo.
LYS. Quid ais tu? iam bienniumst, quom tecum rem habet? PAS. Certo;   535
et inter nos coniuravimus, ego cum illo et ille mecum:
ego cum viro et ille cum muliere, nisi cum illo aut ille mecum,           536a
neuter stupri causa caput limaret. LYS. Di immortales,
etiam cum uxore non cubet? PAS. Amabo, an maritust?
neque est neque erit. LYS. Nolim quidem. homo hercle periuravit.
PAS. Nullum adulescentem plus amo. LYS. Puer est ille quidem, stulta.     540
nam illi quidem hau sane diust quom dentes exciderunt.
PAS. Quid, dentes? LYS. Nihil est. sequere sis. hunc me diem unum oravit
ut apud me praehiberem locum, ideo quia uxor rurist.--

III.ii
DEMIPHO Tandem impetravi ut egomet me corrumperem:
emptast amica clam uxorem et clam filium.                         545
certumst, antiqua recolam et servibo mihi.
decurso spatio breve quod vitae relicuomst
voluptate, vino et amore delectavero.
nam hanc se bene habere aetatem nimiost aequius.
adulescens quom sis, tum quom est sanguis integer,         550
rei tuae quaerundae convenit operam dare;
demum igitur quom sis iam senex, tum in otium
te conloces, dum potes ames: id iam lucrumst
quod vivis. hoc ut dico, factis persequar.
interea tamen huc intro ad me invisam domum:            555
uxor me exspectat iam dudum esuriens domi;
iam iurgio enicabit, si intro rediero.
verum hercle postremo, utut est, non ibo tamen,
sed hunc vicinum prius conveniam quam domum
redeam; ut mihi aedis aliquas conducat volo,             560
ubi habitet istaec mulier. atque eccum it foras.

III.iii
LYSIMACHVS Adducam ego illum iam ad te, si convenero.
DEM. Me dicit. LYS. Quid ais, Demipho? DEM. Est mulier domi?
LYS. Quid censes? DEM. Quid si visam? LYS. Quid properas? <mane.>
DEM. Quid faciam? LYS. Quod opust facto facito ut cogites.             565
DEM. Quid cogitem? equidem hercle opus hoc facto existimo,
ut illo intro eam. LYS. Itane vero, vervex? intro eas?
DEM. Quid aliud faciam? LYS. Prius hoc ausculta, atque ades:
prius etiamst, quod te facere ego aequom censeo.
nam nunc si illuc intro ieris, amplecti voles,                570
confabulari atque osculari. DEM. Tu quidem
meum animum gestas: scis quid acturus siem.
LYS. Pervorse facies. DEM. Quodne ames-- LYS. Tanto minus.
ieiunitatis plenus, anima foetida,
senex hircosus tu osculere mulierem?             575
utine adveniens vomitum excutias mulieri?
scio pol te amare, quom istaec praemonstras mihi.
DEM. Quid si igitur unum faciam hoc? si censes, coquom
aliquem arripiamus, prandium qui percoquat
apud te hic usque ad vesperum. LYS. Em istuc censeo.      580
nunc tu sapienter loquere atque amatorie.
DEM. Quid stamus? quin ergo imus atque obsonium
curamus, pulchre ut simus? LYS. Equidem te sequor.
atque hercle invenies tu locum illi, si sapis:
nullum hercle praeter hunc diem illa apud med erit.        585
metuo ego uxorem, cras si rure redierit
ne illam hic offendat. DEM. Res parata est, sequere me.--

III.iv
CHARINVS Sumne ego homo miser, qui nusquam bene queo quiescere?
si domi sum, foris est animus, sin foris sum, animus domist.
ita mi in pectore atque in corde facit amor incendium:                590
ni ex oculis lacrumae defendant, iam ardeat credo caput.
spem teneo, salutem amisi; redeat an non, nescio:
si opprimit pater quod dixit, exsulatum abiit salus;
sin sodalis quod promisit fecit, non abiit salus.
sed tamen dem si podagrosis pedibus esset Eutychus,              595
iam a portu rediisse potuit. id illi vitium maxumumst,
quod nimis tardus est advorsum mei animi sententiam.
sed in est, quem currentem video? ipsus est. ibo obviam.
nunc, quod restat, ei disperii: voltus neutiquam huius placet;
tristis incedit (pectus ardet, haereo), quassat caput.                  600
Eutyche. EVTYCHVS Eu, Charine. CHAR. Prius quam recipias anhelitum,
uno verbo eloquere: ubi ego sum? hicine an apud mortuos?
EVT. Neque apud mortuos neque hic es. CHAR. Salvos sum, immortalitas
mihi data est: hic emit illam, pulchre os sublevit patri.
impetrabilior qui vivat nullus est. dice, obsecro:                      605
si neque hic neque Acherunti sum, ubi sum? EVT. Nusquam gentium.
CHAR. Disperii, illaec interemit me modo oratio.
EVT. Odiosast oratio, cum rem agas longinquom loqui.
CHAR. Quidquid est, ad capita rerum perveni. EVT. Primum omnium:
periimus. CHAR. Quin tu illud potius nuntias quod nescio?                    610
EVT. Mulier alienata est abs te. CHAR. Eutyche, capital facis.
EVT. Qui? CHAR. Quia aequalem et sodalem, liberum civem, enicas.
EVT. Ne di sierint. CHAR. Demisisti gladium in iugulum: iam cadam.
EVT. Quaeso hercle, animum ne desponde. CHAR. Nullust quem despondeam.
loquere porro aliam malam rem. cui est empta? EVT. Nescio.                    615
iam addicta atque abducta erat, quom ad portum venio. CHAR. Vae mihi,
montis tu quidem mali in me ardentis iam dudum iacis.
perge, excrucia, carnufex, quandoquidem occepisti semel.
[EVT. Non tibi istuc magis dividiaest, quam mihi hodie fuit.
C. Dic, quis emit? E. Nescio hercle. C. Em istucinest operam dare        620
bonum sodalem? EVT. Quid me facere vis? CHAR. Idem quod me vides,
ut pereas. quin percontatu's, hominis quae facies foret
qui illam emisset: eo si pacto posset indagarier
mulier? heu me miserum. EVT. Flere omitte, istuc quod nunc agis.]
EVT. Quid ego feci? CHAR. Perdidisti me et fidem mecum tuam.           625
EVT. Di sciunt culpam meam istanc non esse ullam. CHAR. Eugepae,
deos absentis testis memoras: qui ego istuc credam tibi?
EVT. Quia tibi in manu est quod credas, ego quod dicam, id mi in manust.
CHAR. De istac re argutus es, ut par pari respondeas,
ad mandata claudus caecus mutus mancus debilis.                   630
promittebas te os sublinere meo patri: egomet credidi
homini docto rem mandare, is lapidi mando maximo.
EVT. Quid ego facerem? CHAR. Quid tu faceres? men rogas? requireres,
rogitares quis esset aut unde esset, qua prosapia,
civisne esset an peregrinus. EVT. Civem esse aibant Atticum.            635
CHAR. Vbi habitaret invenires saltem, si nomen nequis.
EVT. Nemo aiebat scire. CHAR. At saltem hominis faciem exquireres.
EVT. Feci. CHAR. Qua forma esse aiebant <igitur>? EVT. Ego dicam tibi:
canum, varum, ventriosum, bucculentum, breviculum,
subnigris oculis, oblongis malis, pansam aliquantulum.              640
CHAR. Non hominem mihi, sed thensaurum nescio quem memoras mali.
numquid est quod dicas aliud de illo? EVT. Tantum, quod sciam.
CHAR. Edepol ne ille oblongis malis mihi dedit magnum malum.
non possum durare, certumst exulatum hinc ire me.
sed quam capiam civitatem, cogito, potissimum:                     645
Megares, Eretriam, Corinthum, Chalcidem, Cretam, Cyprum,
Sicyonem, Cnidum, Zacynthum, Lesbiam, Boeotiam.
EVT. Cur istuc coeptas consilium? CHAR. Quia enim me adflictat amor.
EVT. Quid tu ais? quid cum illuc, quo nunc ire paritas, veneris,
si ibi amare forte occipias atque item eius sit inopia,                   650
iam inde porro aufugies, deinde item illinc, si item evenerit?
quis modus tibi exilio tandem eveniet, qui finis fugae?
quae patria aut domus tibi stabilis esse poterit? dic mihi.
cedo, si hac urbe abis, amorem te hic relicturum putas?
si id fore ita sat animo acceptum est, certum id, pro certo si habes,       655
quanto te satiust rus aliquo abire, ibi esse, ibi vivere
adeo dum illius te cupiditas atque amor missum facit?
CHAR. Iam dixisti? EVT. Dixi. CHAR. Frustra dixti. hoc mihi certissumumst.
eo domum, patrem atque matrem ut meos salutem, postea
clam patrem patria hac effugiam, aut aliquid capiam consili.--           660
EVT. Vt corripuit se repente atque abiit. heu misero mihi,
si ille abierit, mea factum omnes dicent esse ignavia.
certumst praeconum iubere iam quantum est conducier,
qui illam investigent, qui inveniant. post ad praetorem ilico
ibo, orabo, ut conquaestores det mi in vicis omnibus;                  665
nam mihi nil relicti quicquam aliud iam esse intellego.--
 

ACTVS IV

IV.i
DORIPPA Quoniam a viro ad me rus advenit nuntius,
rus non iturum, feci ego ingenium meum,
reveni, ut illum persequar qui me fugit.
sed anum non video consequi nostram Syram.           670
atque eccam incedit tandem. quin is ocius?
SYRA nequeo mecastor, tantum hoc onerist quod fero.
DOR. Quid oneris? SYR. Annos octoginta et quattuor;
et eodem accedit servitus, sudor, sitis:
simul haec quae porto deprimunt. DOR. Aliquid cedo            675
qui hanc vicini nostri aram augeam.
da sane hanc virgam lauri. abi tu intro. SYR. Eo.--
DOR. Apollo, quaeso te, ut des pacem propitius,
salutem et sanitatem nostrae familiae,
meoque ut parcas gnato pace propitius. 680
SYRA Disperii, perii misera, vae miserae mihi.
DOR. Satin tu sana es, obsecro? quid eiulas?
SYR. Dorippa, mea Dorippa. DOR. Quid clamas, obsecro?
SYR. Nescio quaest mulier intus hic in aedibus.
DOR. Quid, mulier? SYR. Mulier meretrix. DOR. Veron serio?     685
SYR. Nimium scis sapere, ruri quae non manseris.
quamvis insipiens poterat persentiscere
* * *                                                         687a
illam esse amicam tui viri bellissumi.
DOR. Credo mecastor. SYR. Ei hac mecum, ut videas semul
tuam Alcumenam paelicem, Iuno mea.--         690
DOR. Ecastor vero istuc eo quantum potest.--

IV.ii
LYSIMACHVS Parumne est malai rei, quod amat Demipho,
ni sumptuosus insuper etiam siet?
decem si vocasset summos ad cenam viros,
nimium obsonavit. sed coquos, quasi in mari        695
solet hortator remiges hortarier,
ita hortabatur. egomet conduxi coquom.
sed eum demiror non venire, ut iusseram.
sed quinam hinc a nobis exit? aperitur foris.

IV.iii
DORIPPA Miserior mulier me nec fiet, nec fuit,      700
tali viro quae nupserim. heu miserae mihi.
em quoi te et tua, quae tu habeas, commendes viro,
em quoi decem talenta dotis detuli,
haec ut viderem, ut ferrem has contumelias.
LYS. Perii hercle, rure iam rediit uxor mea:            705
vidisse credo mulierem in aedibus.
sed quae loquatur exaudire hinc non queo.
accedam propius. DOR. Vae miserae mi. LYS. Immo mihi.
DOR. Disperii. LYS. Equidem hercle oppido perii miser.
vidit. ut te omnes, Demipho, di perduint.                710
DOR. Pol hoc est, ire quod rus meus vir noluit.
LYS. Quid nunc ego faciam nisi uti adeam atque adloquar?
iubet salvere suos vir uxorem suam.
urbani fiunt rustici? DOR. Pudicius
faciunt, quam illi qui non fiunt rustici.                    715
LYS. Num quid delinquont rustici? DOR. Ecastor minus
quam urbani, et multo minus mali quaerunt sibi.
LYS. Quid autem urbani deliquerunt? dic mihi,
cupio hercle scire. DOR. Sed tu me temptas sciens.           721
quoia illa mulier intust? LYS. Vidistine eam?                     719
DOR. Vidi. LYS. Quoia ea sit rogitas? DOR. Resciscam tamen.
LYS. Vin dicam quoiast? Illa-- illa edepol-- vae mihi,               722
nescio quid dicam. DOR. Haeres. LYS. Haud vidi magis.
DOR. Quin dicis? LYS. Quin si liceat-- DOR. Dictum oportuit.
LYS. Non possum, ita instas; urges quasi pro noxio.               725
DOR. Scio, innoxiu's. LYS. Audacter quam vis dicito.
DOR. Dic igitur. LYS. Dicam. DOR. At qui dicundum est tamen.
LYS. Illast-- etiam vis nomen dicam? DOR. Nihil agis,
manufesto teneo in noxia. LYS. Qua noxia?
ista quidem illa est. DOR. Quae illa est? LYS. Illa-- DOR. ~Iohia       730
LYS. Iam-- si nihil usus esset, iam non dicerem.
DOR. Non tu scis quae sit illa? LYS. Immo iam scio:             732-735
de istac sum iudex captus. DOR. Iudex? iam scio:                    736
nunc tu in consilium istam advocavisti tibi.
LYS. Immo sic: sequestro mihi datast. DOR. Intellego.
LYS. Nihil hercle istius quicquam est. DOR. Numero purigas.
LYS. Nimium negoti repperi. enim vero haereo.                      740

IV.iv
COCVS Agite ite actutum, nam mi amatori seni
coquendast cena. atque, quom recogito,
nobis coquendast, non <quoi con>ducti sumus.
nam qui amat quod amat si habet, id habet pro cibo:
videre, amplecti, osculari, alloqui;                             745
sed nos confido onustos redituros domum.
ite hac. sed eccum qui nos conduxit senex.
LYS. Ecce autem perii, coquos adest. COC. Advenimus.
LYS. Abi. COC. Quid, abeam? LYS. St, abi. COC. Abeam? LYS. Abi.
COC. Non estis cenaturi? LYS. Iam saturi sumus.              750
COC. Sed-- LYS. Interii. DOR. Quid ais tu? etiamne haec illi tibi
iusserunt ferri, quos inter iudex datu's?
COC. Haecin tua est amica, quam dudum mihi
te amare dixti, quom obsonabas? LYS. Non taces?
COC. Satis scitum filum mulieris. verum hercle anet.              755
LYS. Abin dierectus? COC. Haud malast. LYS. At tu malu's.
COC. Scitam hercle opinor concubinam hanc. LYS. Non abis?
non ego sum qui te dudum conduxi. COC. Quid est?
immo hercle tu istic ipsus. LYS. Vae misero mihi.
COC. Nempe uxor rurist tua, quam dudum dixeras             760
te odisse aeque atque anguis.~ LYS. Egone istuc dixi tibi?
COC. Mihi quidem hercle. LYS. Ita me amabit Iuppiter,
uxor, ut ego illud numquam dixi. DOR. Etiam negas?
palam istaec fiunt, te me odisse. LYS. Quin nego.
COC. Non, non te odisse aiebat, sed uxorem suam;         765
et uxorem suam ruri esse aiebat. LYS. Haec east.
quid mihi molestu's? COC. Quia novisse me negas;
nisi metuis tu istanc. LYS. Sapio, nam mihi unicast.
COC. Vin me experiri? LYS. Nolo. COC. Mercedem cedo.
LYS. Cras petito; dabitur. nunc abi. DOR. Heu miserae mihi.   770
LYS. Nunc ego verum illud verbum esse experior vetus:
aliquid mali esse propter vicinum malum.
COC. Cur hic astamus? quin abimus? incommodi
si quid tibi evenit, id non est culpa mea.
LYS. Quin me eradicas miserum. COC. Scio iam quid velis:     775
nempe me hinc abire vis. LYS. Volo inquam. COC. Abibitur.
drachmam dato. LYS. Dabitur. COC. Dari ergo sis iube.
dari potest interea dum illi ponunt. LYS. Quin abis?
potine ut molestus ne sis? COC. Agite apponite
obsonium istuc ante pedes illi seni.                        780
haec vasa aut mox aut cras iubebo abs te peti
sequimini.-- LYS. Fortasse te illum mirari coquom,
quod venit atque haec attulit. dicam quid est.
DOR. Non miror si quid damni facis aut flagiti.
nec pol ego patiar, sic me nuptam tam male            785
measque in aedis sic scorta obductarier.
Syra, i, rogato meum patrem verbis meis,
ut veniat ad me iam simul tecum.-- SYR. Eo.--
LYS. Nescis negoti quid sit, uxor, obsecro.
conceptis verbis iam iusiurandum dabo,               790
me numquam quicquam cum illa-- iamne abiit Syra?
perii hercle. ecce autem haec abiit. vae misero mihi.
at te, vicine, di deaeque perduint,
cum tua amica cumque amationibus.
suspicione implevit me indignissime,           795
concivit hostis domi: uxor acerrumast.
ibo ad forum atque haec Demiphoni eloquar,
me istanc capillo protracturum esse in viam,
nisi hinc abducit quo volt ex hisce aedibus.
uxor, heus uxor, quamquam tu irata es mihi,     800
iubeas, si sapias, haec intro auferrier:
eadem licebit mox cenare rectius.--

IV.v
SYRA Era quo me misit, ad patrem, non est domi:
rus abiisse aibant. nunc domum renuntio.
EVTYCHVS Defessus sum urbem totam pervenarier:     805
nihil investigo quicquam de illa muliere.
sed mater rure rediit, nam video Syram
astare ante aedis. Syra. SYR. Quis est qui me vocat?
EVT. Erus atque alumnus tuos sum. SYR. Salve, alumne <mi>.
EVT. Iam mater rure rediit? responde mihi.               810
SYR. Sua quidem salute ac familiai maxuma.
EVT. Quid istuc negotist? SYR. Tuos pater bellissumus
amicam adduxit intro in aedis. EVT. Quo modo?
SYR. Adveniens mater rure eam offendit domi.
EVT. Pol haud censebam istarum esse operarum patrem.       815
etiam nunc mulier intust? SYR. Etiam. EVT. Sequere me.--

IV.vi
SYR. Ecastor lege dura vivont mulieres
multoque iniquiore miserae quam viri.
nam si vir scortum duxit clam uxorem suam,
id si rescivit uxor, impunest viro;                       820
uxor virum si clam domo egressa est foras,
viro fit causa, exigitur matrimonio.
utinam lex esset eadem quae uxori est viro;
nam uxor contenta est, quae bona est, uno viro:
qui minus vir una uxore contentus siet?                825
ecastor faxim, si itidem plectantur viri,
si quis clam uxorem duxerit scortum suam,
ut illae exiguntur quae in se culpam commerent,
plures viri sint vidui quam nunc mulieres.--

ACTVS V

V.i
CHARINVS Limen superum inferumque, salve, simul autem vale:   830
hunc hodie postremum extollo mea domo patria pedem.
usus, fructus, victus, cultus iam mihi harunc aedium
interemptust, interfectust, alienatust. occidi.
di penates meum parentum, familiai Lar pater,
vobis mando, meum parentum rem bene ut tutemini.       835
ego mihi alios deos penatis persequar, alium Larem,
aliam urbem, aliam civitatem: ab Atticis abhorreo;
nam ubi mores deteriores increbrescunt in dies,
ubi qui amici, qui infideles sint nequeas pernoscere
ubique id eripiatur, animo tuo quod placeat maxume,     840
ibi quidem si regnum detur, non cupita est civitas.

V.ii
EVTYCHVS Divom atque hominum quae spectatrix atque era eadem es hominibus,
spem speratam quom obtulisti hanc mihi, tibi grates ago.
ecquisnam deus est, qui mea nunc laetus laetitia fuat?
domi erat quod quaeritabam: sex sodales repperi,          845
vitam, amicitiam, civitatem, laetitiam, ludum, iocum;
eorum inventu res simitu pessumas pessum dedi,
iram, inimicitiam, maerorem, lacrumas, exilium, inopiam
[solitudinem, stultitiam, exitium, pertinaciam].
date, di, quaeso conveniundi mi eius celerem copiam.       850
CHAR. Apparatus sum ut videtis: abicio superbiam;
egomet mihi comes, calator, equos, agaso, armiger,
egomet sum mihi imperator, idem egomet mihi oboedio,
egomet mihi fero quod usust. o Cupido, quantus es.
nam tu quemvis confidentem facile tuis factis facis,       855
eundem ex confidente actutum diffidentem denuo.
EVT. Cogito quonam ego illum curram quaeritatum. CHAR. Certa res
me usque quaerere illam, quoquo hinc abductast gentium;
neque mihi ulla obsistet amnis nec mons neque adeo mare,
nec calor nec frigus metuo neque ventum neque grandinem;        860
imbrem perpetiar, laborem sufferam, solem, sitim;
non concedam neque quiescam usquam noctu neque dius
prius profecto quam aut amicam aut mortem investigavero.
EVT. Nescio quoia vox ad aures mi advolavit. CHAR. Invoco
vos, Lares viales, ut me bene tutetis. EVT. Iuppiter,                865
estne illic Charinus? CHAR. Cives, bene valete. EVT. Ilico
sta, Charine. CHAR. Qui me revocat? EVT. Spes, Salus, Victoria.
CH. Quid me voltis? E. Ire tecum. CH. Alium comitem quaerite,
non amittunt hi me comites qui tenent. EVT. Qui sunt ei?
CHAR. Cura, miseria, aegritudo, lacrumae, lamentatio.              870
EVT. Repudia istos comites atque hoc respice et revortere.
CHAR. Siquidem mecum fabulari vis, subsequere. EVT. Sta ilico.
CHAR. Male facis, properantem qui me commorare. sol abit.
EVT. Si huc item properes ut istuc properas, facias rectius:
huc secundus ventus nunc est; cape modo vorsoriam:                 875
hic favonius serenust, istic auster imbricus;
hic facit tranquillitatem, iste omnis fluctus conciet.
recipe te ad terram, Charine, huc. nonne ex advorso vides,
nubis atra imberque <ut> instat? aspice ad sinisteram,
caelum ut est splendore plenum atque ut dei is<tuc vorti iubent>?    880
CHAR. Religionem illic <mi> obiecit: recipiam me illuc. EVT. Sapis.
o Charine, contra pariter fer gradum et confer pedem,
porge bracchium. CHAR. Prehende. iam tenes? EVT. Teneo. CHAR. Tene.
EVT. Quo nunc ibas? CHAR. Exulatum. EVT. Quid ibi faceres? CHAR. Quod
     miser.
EVT. Ne pave, restituam iam ego te in gaudio antiquo ut sies.        885
maxime quod vis audire, id audies, quod gaudeas
[sta ilico, amicus aduenio multum beneuolens].
tuam amicam-- CH. Quid eam? E. Vbi sit ego scio. CH. Tune, obsecro?
EVT. Sanam et salvam. CHAR. Vbi eam salvam? EVT. Ego scio. CHAR. Ego
     me mavelim.
EVT. Potin ut animo sis tranquillo? CHAR. Quid si mi animus fluctuat?     890
EVT. Ego istum in tranquillo quieto tuto sistam: ne time.
CHAR. Obsecro te, loquere <propere> ubi sit, ubi eam videris.
quid taces? dic. enicas me miserum tua reticentia.
EVT. Non longe hinc abest a nobis. CHAR. Quin ergo commostras, si vides?~
EVT. Non video hercle nunc, sed vidi modo. CHAR. Quin ego videam facis?     895
EVT. Faciam. CHAR. Longum istuc amantist. EVT. Etiam metuis? omnia
commonstrabo. amicior mihi nullus vivit atque is est
qui illam habet, neque est quoi magis me velle melius aequom siet.
CHAR. Non curo istunc, de illa quaero. EVT. De illa ergo ego dico tibi.
sane hoc non in mentem venit dudum, ut ubi <sit dicerem>.                   900
CHAR. Dic igitur, ubi illa est? EVT. In nostris aedibus. CHAR. Aedis probas,
si tu vera dicis; pulchre aedificatas arbitro.
sed qui ego istuc credam? vidistin an de audito nuntias?
E. Egomet vidi. CH. Quis eam adduxit ad vos? E. <Vt> inique rogas.
quid tua refert, qui cum istac venerit? CHAR. Dum istic siet.             906
vera dicis? EVT. Nil, Charine, te quidem quicquam pudet;                 905
est profecto. CHAR. Opta ergo ob istunc nuntium quid vis tibi.         907
EVT. Quid si optabo? CHAR. Deos orato ut eius faciant copiam.
EVT. Derides. CHAR. Servata res est demum, si illam videro.
sed quin ornatum hunc reicio? heus, aliquis actutum huc foras             910
exite illinc, pallium mi ecferte. EVT. Em, nunc tu mihi places.
CHAR. Optume advenis, puere, cape chlamydem atque istic sta ilico,
ut, si haec non sint vera, inceptum hoc itiner perficere exsequar.
EVT. Non mihi credis? CHAR. Omnia equidem credo quae dicis mihi.
sed quin intro ducis me ad eam, ut videam? EVT. Paulisper mane.      915
CH. Quid, manebo? E. Tempus non est intro eundi. CH. Enicas.
EVT. Non opus est, inquam, nunc intro te ire. CHAR. Responde mihi,
qua causa? EVT. Operae non est. CHAR. Cur? EVT. Quia non est illi
     commodum.
CHAR. Itane? commodum illi non est, quae me amat, quam ego contra amo?
omnibus hic ludificatur me modis. ego stultior,                        920
qui isti credam. commoratur. chlamydem sumam denuo.
EVT. Mane parumper atque haec audi. CHAR. Cape sis, puere, hoc pallium.
EVT. Mater irata est patri vehementer, quia scortum sibi
ob oculos adduxerit in aedis, dum ruri ipsa abest:
suspicatur illam amicam esse illi. CHAR. Sonam sustuli.             925
EVT. Eam rem nunc exquirit intus. CHAR. Iam machaerast in manu.
EVT. Nam si eo ted intro ducam-- CHAR. Tollo ampullam atque hinc eo.
EVT. Mane, mane, Charine. CHAR. Erras, me decipere haud potes.
EVT. Neque edepol volo. CHAR. Quin tu ergo itiner exsequi meum me sinis?
EVT. Non sino. CHAR. Egomet me moror. tu puere, abi hinc intro ocius.       930
iam in currum escendi, iam lora in manus cepi meas.
EVT. Sanus non es. CHAR. Quin, pedes, vos in curriculum conicitis
in Cyprum recta, quandoquidem pater mihi exilium parat?
EVT. Stultus es, noli istuc quaeso dicere. CHAR. Certum exsequist,
operam ut sumam ad pervestigandum, ubi sit illaec. EVT. Quin domist.      935
CHAR. Nam hic quod dixit, id mentitust. EVT. Vera dixi equidem tibi.
CHAR. Iam Cyprum veni. EVT. Quin sequere, ut illam videas quam expetis.
CHAR. Percontatus non inveni. EVT. Matris iam iram neglego.
CHAR. Porro proficiscor quaesitum. nunc perveni Chalcidem;
video ibi hospitem Zacyntho, dico quid eo advenerim,                940
rogito quis eam vexerit, quis habeat si ibi indaudiverit.
EVT. Quin tu istas omittis nugas ac mecum huc intro ambulas?
CHAR. Hospes respondit, Zacynthi ficos fieri non malas.
EVT. Nil mentitust. CHAR. Sed de amica se indaudivisse autumat,
hic Athenis esse. EVT. Calchas iste quidem Zacynthiust.             945
CHAR. Navem conscendo, proficiscor ilico. iam sum domi,
iam redii <ex> exilio. salve, mi sodalis Eutyche:
ut valuisti? quid parentes mei? valent mater pater?
bene vocas, benigne dicis: cras apud te, nunc domi.
sic decet, sic fieri oportet. EVT. ~Eloque ni somnias.      950
hic homo non sanust. CHAR. Medicari amicus quin properas <mihi>?
EVT. Sequere sis. CHAR. Sequor. EVT. Clementer quaeso, calces deteris.
audin tu? CHAR. Iam dudum audivi. EVT. Pacem componi volo
meo patri cum matre: nam nunc est irata-- CHAR. I modo.
EVT. Propter istanc. CHAR. I modo. EVT. Ergo cura. CHAR. Quin tu   955
     ergo i modo.
tam propitiam reddam, quam quom propitiast Iuno Iovi.--

V.iii
DEMIPHO Quasi tu numquam quicquam adsimile huius facti feceris.
LYSIMACHVS Edepol numquam; cavi ne quid facerem. vix vivo miser.
nam mea uxor propter illam tota in fermento iacet.
DEM. At ego expurigationem habebo, ut ne suscenseat.      960
LYS. Sequere me. sed exeuntem filium video meum.

V.iv
EVTYCHVS Ad patrem ibo, ut matris iram sibi esse sedatam sciat.
iam redeo. LYS. Placet principium. quid agis? quid fit, Eutyche?
EVT. Optima opportunitate ambo advenistis. LYS. Quid rei est?
EVT. Vxor tibi placida et placatast. cette dextras nunciam.             965
LYS. Di me servant. EVT. Tibi amicam esse nullam nuntio.
DEM. Di te perdant. quid negotist nam, quaeso, istuc? EVT. Eloquar.
animum advortite igitur ambo. DEM. Quin tibi ambo operam damus.
EVT. Qui bono sunt genere nati, <si> sunt ingenio malo,
suapte culpa genere sapiunt, genus ingenio improbant.                    970
DEM. Verum hic dicit. LYS. Tibi ergo dicit. EVT. Eo illud est verum magis.
nam te istac aetate haud aequom filio fuerat tuo
adulescenti amanti amicam eripere emptam argento suo.
DEM. Quid tu ais? Charini amicast illa? EVT. Vt dissimulat malus.
DEM. Ille quidem illam sese ancillam matri emisse dixerat.            975
EVT. Propterea igitur tu mercatu's, novos amator, vetus puer?
LYS. Optume hercle, perge <tu>, ego adsistam hinc altrinsecus.
quibus est dictis dignus, usque oneremus ambo. DEM. Nullus sum.
LYS. Filio suo qui innocenti fecit tantam iniuriam.
EVT. Quem quidem hercle ego, in exilium cum iret, redduxi domum;    980
nam ibat exulatum. DEM. An abiit? LYS. Etiam loquere, larua?
temperare istac aetate istis decebat artibus.
DEM. Fateor, deliqui profecto. EVT. Etiam loquere, larua?
[vacuom esse istac ted aetate his decebat noxiis.]                        983a
itidem ut tempus anni, aetatem aliam aliud factum condecet;
nam si istuc ius est, senecta aetate scortari senes,
ubi locist res summa nostra publica? DEM. Ei, perii miser.
LYS. Adulescentes rei agendae isti magis solent operam dare.
DEM. Iam obsecro hercle vobis habete cum porcis, cum fiscina.
EVT. Redde illi. DEM. Sibi habeat, iam ut volt per me sibi habeat licet.
EVT. Temperi edepol, quoniam ut aliter facias non est copia.         990
DEM. Supplici sibi sumat quid volt ipse ob hanc iniuriam,
modo pacem faciatis oro, ut ne mihi iratus siet.
si hercle scivissem sive adeo ioculo dixisset mihi,
se illam amare, numquam facerem ut illam amanti abducerem.
Eutyche, ted oro, sodalis eius es, serva et subveni:                  995
hunc senem para [me] clientem; memorem dices benefici.
LYS. Ora ut ignoscat delictis tuis atque adulescentiae.
DEM. Pergin tu autem? heia, superbe invehere. spero ego mihi quoque
tempus tale eventurum, ut tibi gratiam referam parem.
LYS. Missas iam ego istas artis feci. DEM. Et quidem ego dehinc iam.  1000
     EVT. Nihil <agis>:
consuetudine animus rursus te huc inducet. DEM. Obsecro,
satis iam ut habeatis. quin loris caedite etiam, si lubet.
LYS. Recte dicis. sed istuc uxor faciet, quom hoc resciverit.
DEM. Nihil opust resciscat. EVT. Quid istic? non resciscet, ne time.
eamus intro, non utibilest hic locus, factis tuis,                  1005
dum memoramus, arbitri ut sint qui praetereant per vias.
DEM. Hercle qui tu recte dicis: eadem brevior fabula
erit. eamus. EVT. Hic est intus filius apud nos tuos.
DEM. Optumest. illac per hortum nos domum transibimus.
LYS. Eutyche, hanc volo prius rem agi, quam meum intro refero pedem.   1010
EVT. Quid istuc est? LYS. Suam quisque homo rem meminit. responde mihi:
certon scis non suscensere mihi tuam matrem? EVT. Scio.
LYS. Vide. EVT. Mea fide. LYS. Satis habeo. sed quaeso hercle, etiam vide.
EVT. Non mihi credis? LYS. Immo credo, sed tamen metuo miser.
DEM. Eamus intro. EVT. Immo dicamus senibus legem censeo,    1015
prius quam abeamus, qua se lege teneant contentique sint.
annos gnatus sexaginta qui erit, si quem scibimus
si maritum sive hercle adeo caelibem scortarier,
cum eo nos hac lege agemus: inscitum arbitrabimur,
et per nos quidem hercle egebit qui suom prodegerit.     1020
neu quisquam posthac prohibeto adulescentem filium
quin amet et scortum ducat, quod bono fiat modo;
siquis prohibuerit, plus perdet clam <qua>si praehibuerit palam.
haec adeo ut ex hac nocte primum lex teneat senes.
bene valete; atque, adulescentes, haec si vobis lex placet,   1025
ob senum hercle industriam vos aequom est clare plaudere.


Aerius, 2004