Plautus
Vidularia


© Plautus

E-Text: The Latin Library.


PERSONAE

ASPASIVS SERVVS

NICODEMVS ADVLESCENS

GORGINES PISCATOR

DINIA SENEX

CACISTVS PISCATOR

SOTERIS VIRGO

ADVLESCENS

MVLIER

LENO

 

PROLOGVS

*** hanc rem vetere nomine

*** g *** estitit

potentiam inimi<co>rum s::tisitio

laudatus ia::s *** gra<ti>as

::ius sc *** g *** f *** nro     5

Sc<h>edia *** uo *** g<r>ae::::c ***

<p>oeta ha<nc> noster f<ecit> V<idularia>m.

isqu::t:r:o:::ciuntm ego fa<x>o s<cibi>tis.

prius noscite <alia: sane> scitis, ipsus <e>s<t>;

credo argumentum velle vos <pern>os<cer>e;    10

int<elle>g<etis poti>us q<uid a>g<an>t quand<o a>gent.

a *** uos in loco monitum::petro

di::::q *** s:commodiu:::tas:

ina *** b meam

magis qu *** abeo::::ortis nunciam    15

uos ill *** e::nox pro hoc ***

*** s::s:us ***       16a

Hominem, semel quem usurpavit servitus

 

* * *    17a

 

<NICODEMVS adulescens GORGINES senex>

 

Prisc. GL 2.300K

NIC. Eiusdem Bacchae fecerunt nostram navem Pentheum.  17b

 

Prisc. GL 2.235K

inopiam, luctum, maerorem, paupertatem, algum, famem. 17c

 

Prisc. GL 2.152K

GORG. Paupera haec res est.  17d

 

Porph. in Hor. Carm. 1.38.7

haec myrtus Veneris est.    17e

 

<DINIA senex NICODEMVS adulescens>

 

est quo *** neq:::::us censeo ***

NIC. Quid ais? licet<ne? DIN. M>axum<e, si>quid est opus.

sed quid est negoti? NIC. Te ego audi<vi di>cere,    20

operarium te velle ru<s condu>c<ere>.

DIN. Re<ct>e audivisti. NIC. Quid vis operis <fie>ri?

DIN. Qu<id t>u istuc curas? an mihi tutor additu's?

NIC. Dare possum, opinor, satis bonum operarium.

DIN. Est tibi in mercede servus quem des quispia<m>?   25

NIC. Inopia servum i::e::::::o me loc ***

DIN. Quid? tu locas te? no<n, ut opinor, serio,>

nam equidem te m<ercennarium haud esse arb>itror.

NIC. Non sum, siquidem tu n<on vis mercedem dare,>

verum, si pretium das, du<ces te>cum simul.        30

DIN. Laboriosa, adulescens, vita est rustica.

NIC. Vrbana egestas edepol aliquanto magis.

DIN. Talis iactandis tuae sunt consuetae manus.

NIC. At qualis exercendas nunc intellego.

DIN. Mollitia urbana atque umbra corpus candidumst.   35

NIC. Sol est ad eam rem pictor: atrum fecerit.

DIN. Heus tu, a me<is> illic estur <satis duru>s c<ibus>.

NIC. Misero male esse <fuerit> con<senta>ne<um>.

quod abs te:::c p::t quaesso ut m<ih>i impertias.

si tibi pudico <homine> est opus et non malo,     40

qui fidei plenior sit quam servi tui

cibique minimi maxumaque industria,

minime mendace, em me licet conducere.

DIN. Non edepol equidem credo, mercennarium

te esse. <NIC. An> non credis? non :::: <co>ndu<ci> arbit<ror>  45

n *** st dicat simul

*** operarium

iam *** unde conducam mihi

multum labor<et, p>aullum mereat, paullum edi<t>.

NIC. Minus operis nihilo faciam quam qui plurumum,   50

nec mihi nisi unum prandium quicquam duis,

praeter mercedem. DIN. Quid merendam? NIC. Ne duis,

neque cenam. DIN. Non cenabis? NIC. Immo ibo domum.

DIN. Vbi habitas? NIC. Hic apud piscatorem Gorginem.

DIN. Vicinus igitur es mihi, ut tu praedicas. ***       55

 

<GORGINES CACISTVS ASPASIVS>

 

Prisc. GL 2.224K

GORG. Animum advortite ambo sultis. vidulum hic apponite;  55a

ego servabo, quasi sequestro detis; neutri reddibo,     55b

donicum res iudicata erit haec.      55c

 

Prisc. GL 2.224K

ASP. Haud fugio sequestrum ***  55d

 

(CAC.) ibo et quaeram, si quem possim sociorum nanciscier

seu quem norim, qui advocatus adsit. iam hunc novi locum.

hicine vos habitatis? GORG. Hisc in aedibus: huc adducito.

at ego vidulum intro condam in arcam atque occludam probe.

tu si quem vis invenire tibi patronum, quaerita;         60

perfidiose numquam quicquam hic agere decretu<m>st mihi.

CAC. Qur, malum, patronum quaeram, postquam litem perdidi?

ne <ego> homo miser e<t scelestus dudum at>que infelix fui,

vidulum q<ui> ubi v<id>i, non me circumspexi centiens;

verbero illic inter mu<rtos> latuit, insidias dedit.          65

tam scio quam med hic stare: captam praedam perdidi,

nisi quid ego mei simile aliquid contra consilium paro.

hic astabo atque observabo, si quem amicum conspicer.

 

DINIA NICODEMVS CACISTVS

 

DIN. Ne tu edepol hodie miserias multas tuas

mihi narravisti, eoque ab opere maxume       70

te abire iussi, quia me miserebat tui.

CAC. Illic est adulescens, quem tempe<st>as immin ***

::fic:::t:s atque arg::en::m *** rom ***

et iam ego audivi d::m r *** m mut ***

in opus ut sese collocavit quam <cit>o;    75

<po>l haut cessavit, postquam t<erra>m attigi<t>.

mirum est si a::::: tuam v:::::squa ***

nosuos parenti:::dare possu *** tus fu ***

rem mihi na<rravit;> ede<po>li simul ***

pueri::s hi *** isp *** gis         80

egentiorem *** minen:::m neminem ***

neque esse c<redo neque fuisse> neque f<o>re.

DIN. Cave tu istuc dixis. immo etiam argenti minam,

quam med oravisti ut darem tibi faenore,

iam ego adferam ad te. faenus mihi nullum duis.  85

NIC. Di tibi illum faxint filium salvum tuum,

qum mihi qui vivam copiam inopi facis.

sed quin accedat faenus, id non postulo.

DIN. Defaenerare hominem egentem hau decet.

quam ad redditurum te mihi dices diem,       90

cave demutassis. NIC. Vsque donec solvero,

 

Non. 123M

CAC. Ibi ut piscabar, fuscina ici vidulum.

 

Prisc. GL 2.123K

Nescio qui servos e myrteta prosilit.

 

Non. 468M

Quid multa verba? plurimum luctavimus.

 

Prisc. GL 2.528K

Nunc apud sequestrum vidulum posivimus.      95

 

Prisc. GL 2.165K

Opposita est calcendix. NIC. At ego signi dicam quid siet.

 

Fulg. serm. antiq. 53; 15

A. Iuben hunc insui in culleo

atque in altum deportari, suis ut annonam bonam

piscibus concinnet? B. Malo hunc adligari ad horiam,

ut semper piscetur, etsi sit tempestas maxima.           100

 

Non. 258M

Signum recte comparebat; huius contendi anulum.

 

Non. 138M

Malim moriri meos quam mendicarier:

boni miserantur illum, hunc inrident mali.

 

Non. 104M

Nunc servos argentum a patre expalpabitur.

 

Prisc. GL 2.317K

(NIC.) *** immo id quod haec nostra est patria et quod hic meus pater,    105

illic autem Soterinis est pater.

 

Philarg. Verg. Ecl. 2.63

Nam audivi feminam ego leonem semel parire ***

 

Non. 220M

Vbi quamque pedem viderat, subfurabatur omnis.

 

Non. 332M

Sed leno egreditur foras;

hinc ex occulto sermonem eius sublegam.

 


© Aerius, 2004


Кольца бетонные жби для колодцев