Publius Papinius Statius
Thebaid


Statius

E-Text: The Latin Library.


Liber I

Liber II

Liber III

Liber IV

Liber V

Liber VI

Liber VII

Liber VIII

Liber IX

Liber X

Liber XI

Liber XII


 

 

Liber I

        Fraternas acies alternaque regna profanis

decertata odiis sontesque euoluere Thebas

Pierius menti calor incidit. unde iubetis

ire, deae? gentisne canam primordia dirae,

Sidonios raptus et inexorabile pactum                5

legis Agenoreae scrutantemque aequora Cadmum?

longa retro series, trepidum si Martis operti

agricolam infandis condentem proelia sulcis

expediam penitusque sequar, quo carmine muris

iusserit Amphion Tyriis accedere montes,                10

unde graues irae cognata in moenia Baccho,

quod saeuae Iunonis opus, cui sumpserit arcus

infelix Athamas, cur non expauerit ingens

Ionium socio casura Palaemone mater.

atque adeo iam nunc gemitus et prospera Cadmi                15

praeteriisse sinam: limes mihi carminis esto

Oedipodae confusa domus, quando Itala nondum

signa nec Arctoos ausim spirare triumphos

bisque iugo Rhenum, bis adactum legibus Histrum

et coniurato deiectos uertice Dacos                 20

aut defensa prius uix pubescentibus annis

bella Iouis. tuque, o Latiae decus addite famae

quem noua maturi subeuntem exorsa parentis

aeternum sibi Roma cupit (licet artior omnes

limes agat stellas et te plaga lucida caeli,                25

Pliadum Boreaeque et hiulci fulminis expers,

sollicitet, licet ignipedum frenator equorum

ipse tuis alte radiantem crinibus arcum

imprimat aut magni cedat tibi Iuppiter aequa

parte poli), maneas hominum contentus habenis,                30

undarum terraeque potens, et sidera dones.

tempus erit, cum Pierio tua fortior oestro

facta canam: nunc tendo chelyn; satis arma referre

Aonia et geminis sceptrum exitiale tyrannis

nec furiis post fata modum flammasque rebelles                35

seditione rogi tumulisque carentia regum

funera et egestas alternis mortibus urbes,

caerula cum rubuit Lernaeo sanguine Dirce

et Thetis arentes adsuetum stringere ripas

horruit ingenti uenientem Ismenon aceruo.                40

quem prius heroum, Clio, dabis? inmodicum irae

Tydea? laurigeri subitos an uatis hiatus?

urguet et hostilem propellens caedibus amnem

turbidus Hippomedon, plorandaque bella proterui

Arcados atque alio Capaneus horrore canendus.                45

        impia iam merita scrutatus lumina dextra

merserat aeterna damnatum nocte pudorem

Oedipodes longaque animam sub morte trahebat.

illum indulgentem tenebris imaeque recessu

sedis inaspectos caelo radiisque penates                50

seruantem tamen adsiduis circumuolat alis

saeua dies animi, scelerumque in pectore Dirae.

tunc uacuos orbes, crudum ac miserabile uitae

supplicium, ostentat caelo manibusque cruentis

pulsat inane solum saeuaque ita uoce precatur:                55

'di, sontes animas angustaque Tartara poenis

qui regitis, tuque umbrifero Styx liuida fundo,

quam uideo, multumque mihi consueta uocari

adnue, Tisiphone, peruersaque uota secunda:

si bene quid merui, si me de matre cadentem                60

fouisti gremio et traiectum uulnere plantas

firmasti, si stagna peti Cirrhaea bicorni

interfusa iugo, possem cum degere falso

contentus Polybo, trifidaeque in Phocidos arto

longaeuum implicui regem secuique trementis                65

ora senis, dum quaero patrem, si Sphingos iniquae

callidus ambages te praemonstrante resolui,

si dulces furias et lamentabile matris

conubium gauisus ini noctemque nefandam

saepe tuli natosque tibi, scis ipsa, paraui,                70

mox auidus poenae digitis caedentibus ultro

incubui miseraque oculos in matre reliqui:

exaudi, si digna precor quaeque ipsa furenti

subiceres. orbum uisu regnisque carentem

non regere aut dictis maerentem flectere adorti,                75

quos genui quocumque toro; quin ecce superbi

--pro dolor!--et nostro iamdudum funere reges

insultant tenebris gemitusque odere paternos.

hisne etiam funestus ego? et uidet ista deorum

ignauus genitor? tu saltem debita uindex                80

huc ades et totos in poenam ordire nepotes.

indue quod madidum tabo diadema cruentis

unguibus abripui, uotisque instincta paternis

i media in fratres, generis consortia ferro

dissiliant. da, Tartarei regina barathri,                85

quod cupiam uidisse nefas, nec tarda sequetur

mens iuuenum: modo digna ueni, mea pignora nosces.'

        talia dicenti crudelis diua seueros

aduertit uultus. inamoenum forte sedebat

Cocyton iuxta, resolutaque uertice crines                90

lambere sulphureas permiserat anguibus undas.

ilicet igne Iouis lapsisque citatior astris

tristibus exiluit ripis: discedit inane

uulgus et occursus dominae pauet. illa per umbras

et caligantes animarum examine campos                95

Taenariae limen petit inremeabile portae.

sensit adesse Dies, piceo Nox obuia nimbo

lucentes turbauit equos; procul arduus Atlans

horruit et dubia caelum ceruice remisit.

arripit extemplo Maleae de ualle resurgens                100

notum iter ad Thebas; neque enim uelocior ullas

itque reditque uias cognataue Tartara mauult.

centum illi stantes umbrabant ora cerastae,

turba minor diri capitis; sedet intus abactis

ferrea lux oculis, qualis per nubila Phoebes                 105

Atracia rubet arte labor; suffusa ueneno

tenditur ac sanie gliscit cutis; igneus atro

ore uapor, quo longa sitis morbique famesque

et populis mors una uenit; riget horrida tergo

palla, et caerulei redeunt in pectora nodi:                110

Atropos hos atque ipsa nouat Proserpina cultus.

tum geminas quatit ira manus: haec igne rogali

fulgurat, haec uiuo manus aera uerberat hydro.

        ut stetit, abrupta qua plurimus arce Cithaeron

occurrit caelo, fera sibila crine uirenti                115

congeminat, signum terris, unde omnis Achaei

ora maris late Pelopeaque regna resultant.

audiit et medius caeli Parnasos et asper

Eurotas, dubiamque iugo fragor impulit Oeten

in latus, et geminis uix fluctibus obstitit Isthmos.                120

ipsa suum genetrix curuo delphine uagantem

abripuit frenis gremioque Palaemona pressit.

atque ea Cadmeo praeceps ubi culmine primum

constitit adsuetaque infecit nube penates,

protinus attoniti fratrum sub pectore motus,                125

gentilisque animos subiit furor aegraque laetis

inuidia atque parens odii metus, inde regendi

saeuus amor, ruptaeque uices iurisque secundi

ambitus impatiens, et summo dulcius unum

stare loco, sociisque comes discordia regnis.                130

sic ubi delectos per torua armenta iuuencos

agricola imposito sociare adfectat aratro,

illi indignantes, quis nondum uomere multo

ardua nodosos ceruix descendit in armos,

in diuersa trahunt atque aequis uincula laxant                135

uiribus et uario confundunt limite sulcos:

haud secus indomitos praeceps discordia fratres

asperat. alterni placuit sub legibus anni

exilio mutare ducem. sic iure maligno

fortunam transire iubent, ut sceptra tenentem                140

foedere praecipiti semper nouus angeret heres.

haec inter fratres pietas erat, haec mora pugnae

sola nec in regem perduratura secundum.

et nondum crasso laquearia fulua metallo,

montibus aut alte Grais effulta nitebant                145

atria, congestos satis explicitura clientes;

non impacatis regum aduigilantia somnis

pila, nec alterna ferri statione gementes

excubiae, nec cura mero committere gemmas

atque aurum uiolare cibis: sed nuda potestas                150

armauit fratres, pugna est de paupere regno.

dumque uter angustae squalentia iugera Dirces

uerteret aut Tyrii solio non altus ouaret

exulis ambigitur, periit ius fasque bonumque

et uitae mortisque pudor. quo tenditis iras,                155

a, miseri? quid si peteretur crimine tanto

limes uterque poli, quem Sol emissus Eoo

cardine, quem porta uergens prospectat Hibera,

quasque procul terras obliquo sidere tangit

auius aut Borea gelidas madidiue tepentes                160

igne Noti? quid si Phrygiae Tyriaeque sub unum

conuectentur opes? loca dira arcesque nefandae

suffecere odio, furiisque inmanibus emptum

Oedipodae sedisse loco. iam sorte carebat

dilatus Polynicis honos. quis tunc tibi, saeue,                165

quis fuit ille dies, uacua cum solus in aula

respiceres ius omne tuum cunctosque minores,

et nusquam par stare caput! iam murmura serpunt

plebis Echioniae, tacitumque a principe uulgus

dissidet, et, qui mos populis, uenturus amatur.                170

atque aliquis, cui mens humili laesisse ueneno

summa nec impositos umquam ceruice uolenti

ferre duces, 'hancne Ogygiis,' ait, 'aspera rebus

fata tulere uicem, totiens mutare timendos

alternoque iugo dubitantia subdere colla?                175

partiti uersant populorum fata manuque

fortunam fecere leuem. semperne uicissim

exulibus seruire dabor? tibi, summe deorum

terrarumque sator, sociis hanc addere mentem

sedit? an inde uetus Thebis extenditur omen,                180

ex quo Sidonii nequiquam blanda iuuenci

pondera Carpathio iussus sale quaerere Cadmus

exul Hyanteos inuenit regna per agros,

fraternasque acies fetae telluris hiatu

augurium seros dimisit ad usque nepotes?                185

cernis ut erectum torua sub fronte minetur

saeuior adsurgens dempto consorte potestas.

quas gerit ore minas, quanto premit omnia fastu!

hicne umquam priuatus erit? tamen ille precanti

mitis et adfatu bonus et patientior aequi.                 190

quid mirum? non solus erat. nos uilis in omnes

prompta manus casus, domino cuicumque parati.

qualiter hinc gelidus Boreas, hinc nubifer Eurus

uela trahunt, nutat mediae fortuna carinae,

(heu dubio suspensa metu tolerandaque nullis                195

aspera sors populis!) hic imperat, ille minatur.'

        at Iouis imperiis rapidi super atria caeli

lectus concilio diuum conuenerat ordo

interiore polo. spatiis hinc omnia iuxta,

primaeque occiduaeque domus et fusa sub omni                200

terra atque unda die. mediis sese arduus infert

ipse deis, placido quatiens tamen omnia uultu,

stellantique locat solio; nec protinus ausi

caelicolae, ueniam donec pater ipse sedendi

tranquilla iubet esse manu. mox turba uagorum                205

semideum et summis cognati nubibus Amnes

et compressa metu seruantes murmura Venti

aurea tecta replent. mixta conuexa deorum

maiestate tremunt, radiant maiore sereno

culmina et arcano florentes lumine postes.                210

postquam iussa quies siluitque exterritus orbis,

incipit ex alto (graue et inmutabile sanctis

pondus adest uerbis, et uocem fata sequuntur):

'terrarum delicta nec exaturabile Diris

ingenium mortale queror. quonam usque nocentum                 215

exigar in poenas? taedet saeuire corusco

fulmine, iam pridem Cyclopum operosa fatiscunt

bracchia et Aeoliis desunt incudibus ignes.

atque adeo tuleram falso rectore solutos

Solis equos, caelumque rotis errantibus uri,                220

et Phaethontea mundum squalere fauilla.

nil actum, neque tu ualida quod cuspide late

ire per inlicitum pelago, germane, dedisti.

nunc geminas punire domos, quis sanguinis auctor

ipse ego, descendo. Perseos alter in Argos                225

scinditur, Aonias fluit hic ab origine Thebas.

mens cunctis imposta manet: quis funera Cadmi

nesciat et totiens excitam a sedibus imis

Eumenidum bellasse aciem, mala gaudia matrum

erroresque feros nemorum et reticenda deorum                230

crimina? uix lucis spatio, uix noctis abactae

enumerare queam mores gentemque profanam.

scandere quin etiam thalamos hic impius heres

patris et inmeritae gremium incestare parentis

appetiit, proprios (monstrum!) reuolutus in ortus.                235

ille tamen superis aeterna piacula soluit

proiecitque diem, nec iam amplius aethere nostro

uescitur; at nati (facinus sine more!) cadentes

calcauere oculos. iam iam rata uota tulisti,

dire senex. meruere tuae, meruere tenebrae                240

ultorem sperare Iouem. noua sontibus arma

iniciam regnis, totumque a stirpe reuellam

exitiale genus. belli mihi semina sunto

Adrastus socer et superis adiuncta sinistris

conubia. hanc etiam poenis incessere gentem                245

decretum; neque enim arcano de pectore fallax

Tantalus et saeuae periit iniuria mensae.'

        sic pater omnipotens. ast illi saucia dictis

flammato uersans inopinum corde dolorem

talia Iuno refert: 'mene, o iustissime diuum,                250

me bello certare iubes? scis, semper ut arces

Cyclopum magnique Phoroneos incluta fama

sceptra uiris opibusque iuuem, licet improbus illic

custodem Phariae somno letoque iuuencae

extinguas, saeptis et turribus aureus intres.                255

mentitis ignosco toris: illam odimus urbem

quam uultu confessus adis, ubi conscia magni

signa tori tonitrus agis et mea fulmina torques.

facta luant Thebae: cur hostes eligis Argos?

quin age, si tanta est thalami discordia sancti,                260

et Samon et ueteres armis excinde Mycenas,

uerte solo Sparten. cur usquam sanguine festo

coniugis ara tuae, cumulo cur turis Eoi

laeta calet? melius uotis Mareotica fumat

Coptos et aerisoni lugentia flumina Nili.                265

quod si prisca luunt auctorum crimina gentes

subuenitque tuis sera haec sententia curis,

percensere aeui senium, quo tempore tandem

terrarum furias abolere et saecula retro

emendare sat est? iamdudum ab sedibus illis                270

incipe, fluctiuaga qua praeterlabitur unda

Sicanios longe relegens Alpheos amores:

Arcades hic tua (nec pudor est) delubra nefastis

imposuere locis, illic Mauortius axis

Oenomai Geticoque pecus stabulare sub Haemo                275

dignius, abruptis etiamnum inhumata procorum

reliquiis trunca ora rigent; tamen hic tibi templi

gratus honos; placet Ida nocens mentitaque manes

Creta tuos. me Tantaleis consistere tectis

quae tandem inuidia est? belli deflecte tumultus                 280

et generis miseresce tui. sunt impia late

regna tibi, melius generos passura nocentes.'

        finierat precibus miscens conuicia Iuno.

at non ille grauis dictis, quamquam aspera motu,

reddidit haec: 'equidem haud rebar te mente secunda                285

laturam, quodcumque tuos, licet aequus, in Argos

consulerem, neque me, detur si copia, fallit

multa super Thebis Bacchum ausuramque Dionen

dicere, sed nostri reuerentia ponderis obstat.

horrendos etenim latices, Stygia aequora fratris,                290

obtestor, mansurum et non reuocabile uerbum,

nil fore quod dictis flectar. quare impiger alis

portantes praecede Notos, Cyllenia proles,

aera per liquidum regnisque inlapsus opacis

dic patruo: superas senior se attollat ad auras                295

Laius, extinctum nati quem uulnere nondum

ulterior Lethes accepit ripa profundi

lege Erebi; ferat hic diro mea iussa nepoti:

germanum exilio fretum Argolicisque tumentem

hospitiis, quod sponte cupit, procul impius aula                300

arceat, alternum regni infitiatus honorem.

hinc causae irarum, certo reliqua ordine ducam.'

        paret Atlantiades dictis genitoris et inde

summa pedum propere plantaribus inligat alis

obnubitque comas et temperat astra galero.                305

tum dextrae uirgam inseruit, qua pellere dulces

aut suadere iterum somnos, qua nigra subire

Tartara et exangues animare adsueuerat umbras.

desiluit, tenuique exceptus inhorruit aura.

nec mora, sublimes raptim per inane uolatus                310

carpit et ingenti designat nubila gyro.

        interea patriis olim uagus exul ab oris

Oedipodionides furto deserta pererrat

Aoniae. iam iamque animis male debita regna

concipit, et longum signis cunctantibus annum                315

stare gemit. tenet una dies noctesque recursans

cura uirum, si quando humilem decedere regno

germanum et semet Thebis opibusque potitum

cerneret; hac aeuum cupiat pro luce pacisci.

nunc queritur ceu tarda fugae dispendia, sed mox                320

attollit flatus ducis et sedisse superbus

deiecto iam fratre putat: spes anxia mentem

extrahit et longo consumit gaudia uoto.

tunc sedet Inachias urbes Danaeiaque arua

et caligantes abrupto sole Mycenas                325

ferre iter impauidum, seu praeuia ducit Erinys,

seu fors illa uiae, siue hac inmota uocabat

Atropos. Ogygiis ululata furoribus antra

deserit et pingues Baccheo sanguine colles.

inde plagam, qua molle sedens in plana Cithaeron                330

porrigitur lassumque inclinat ad aequora montem,

praeterit. hinc arte scopuloso in limite pendens

infames Scirone petras Scyllaeaque rura

purpureo regnata seni mitemque Corinthon

linquit et in mediis audit duo litora campis.                335

        iamque per emeriti surgens confinia Phoebi

Titanis late mundo subuecta silenti

rorifera gelidum tenuauerat aera biga;

iam pecudes uolucresque tacent, iam Somnus auaris

inrepsit curis pronusque ex aethere nutat,                340

grata laboratae referens obliuia uitae.

sed nec puniceo rediturum nubila caelo

promisere iubar, nec rarescentibus umbris

longa repercusso nituere crepuscula Phoebo:

densior a terris et nulli peruia flammae                345

subtexit nox atra polos. iam claustra rigentis

Aeoliae percussa sonant, uenturaque rauco

ore minatur hiems, uenti transuersa frementes

confligunt axemque emoto cardine uellunt,

dum caelum sibi quisque rapit; sed plurimus Auster                350

inglomerat noctem, tenebrosa uolumina torquens,

defunditque imbres sicco quos asper hiatu

praesolidat Boreas; nec non abrupta tremescunt

fulgura, et attritus subita face rumpitur aether.

iam Nemea, iam Taenariis contermina lucis                355

Arcadiae capita alta madent; ruit agmine magno

Inachus et gelidas surgens Erasinus in undas.

puluerulenta prius calcandaque flumina nullae

aggeribus tenuere morae, stagnoque refusa est

funditus et ueteri spumauit Lerna ueneno.                360

frangitur omne nemus, rapiunt antiqua procellae

bracchia siluarum, nullisque aspecta per aeuum

solibus umbrosi patuere aestiua Lycaei.

ille tamen, modo saxa iugis fugientia ruptis

miratus, modo nubigenas e montibus amnes                365

aure pauens passimque insano turbine raptas

pastorum pecorumque domos, non segnius amens

incertusque uiae per nigra silentia uastum

haurit iter; pulsat metus undique et undique frater.

ac uelut hiberno deprensus nauita ponto,                370

cui neque Temo piger neque amico sidere monstrat

Luna uias, medio caeli pelagique tumultu

stat rationis inops, iam iamque aut saxa malignis

expectat summersa uadis aut uertice acuto

spumantes scopulos erectae incurrere prorae:                375

talis opaca legens nemorum Cadmeius heros

accelerat, uasto metuenda umbone ferarum

excutiens stabula, et prono uirgulta refringit

pectore (dat stimulos animo uis maesta timoris)

donec ab Inachiis uicta caligine tectis                380

emicuit lucem deuexa in moenia fundens

Larisaeus apex. illo spe concitus omni

euolat, hinc celsae Iunonia templa Prosymnae

laeuus habens, hinc Herculeo signata uapore

Lernaei stagna atra uadi, tandemque reclusis                385

infertur portis. actutum regia cernit

uestibula; hic artus imbri uentoque rigentes

proicit ignotaeque adclinis postibus aulae

inuitat tenues ad dura cubilia somnos.

        rex ibi, tranquillae medio de limite uitae                390

in senium uergens, populos Adrastus habebat,

diues auis et utroque Iouem de sanguine ducens.

hic sexus melioris inops sed prole uirebat

feminea, gemino natarum pignore fultus.

cui Phoebus generos (monstrum exitiabile dictu!                395

mox adaperta fides) fato ducente canebat

saetigerumque suem et fuluum aduentare leonem.

id uoluens non ipse pater, non docte futuri

Amphiarae uides, etenim uetat auctor Apollo.

tantum in corde sedens aegrescit cura parenti.                400

        ecce autem antiquam fato Calydona relinquens

Olenius Tydeus (fraterni sanguinis illum

conscius horror agit) eadem, sub nocte sopora,

lustra terit, similesque Notos dequestus et imbres,

infusam tergo glaciem et liquentia nimbis                405

ora comasque gerens subit uno tegmine, cuius

fusus humo gelida partem prior hospes habebat.

hic uero ambobus rabiem fortuna cruentam

attulit: haud passi sociis defendere noctem

culminibus; paulum alternis in uerba minasque                410

cunctantur, mox ut iactis sermonibus irae

intumuere satis, tum uero erectus uterque

exertare umeros nudamque lacessere pugnam.

celsior ille gradu procera in membra simulque

integer annorum; sed non et uiribus infra                415

Tydea fert animus, totosque infusa per artus

maior in exiguo regnabat corpore uirtus.

iam crebros ictus ora et caua tempora circum

obnixi ingeminant, telorum aut grandinis instar

Rhipaeae, flexoque genu uacua ilia tundunt.                420

non aliter quam Pisaeo sua lustra Tonanti

cum redeunt crudisque uirum sudoribus ardet

puluis; at hinc teneros caueae dissensus ephebos

concitat, exclusaeque expectant praemia matres:

sic alacres odio nullaque cupidine laudis                 425

accensi incurrunt, scrutatur et intima uultus

unca manus penitusque oculis cedentibus intrat.

forsan et accinctos lateri (sic ira ferebat)

nudassent enses, meliusque hostilibus armis

lugendus fratri, iuuenis Thebane, iaceres,                430

ni rex insolitum clamorem et pectore ab alto

stridentes gemitus noctis miratus in umbris,

mouisset gressus, magnis cui sobria curis

pendebat somno iam deteriore senectus.

isque ubi progrediens numerosa luce per alta                435

atria dimotis aduerso limine claustris

terribilem dictu faciem, lacera ora putresque

sanguineo uidet imbre genas: 'quae causa furoris,

externi iuuenes (neque enim meus audeat istas

ciuis in usque manus), quisnam implacabilis ardor                440

exturbare odiis tranquilla silentia noctis?

usque adeone angusta dies, et triste parumper

pacem animo somnumque pati? sed prodite tandem

unde orti, quo fertis iter, quae iurgia? nam uos

haud humiles tanta ira docet, generisque superbi                445

magna per effusum clarescunt signa cruorem.'

        uix ea, cum mixto clamore obliqua tuentes

incipiunt una: 'rex o mitissime Achiuum,

quid uerbis opus? ipse undantes sanguine uultus

aspicis.' haec passim turbatis uocis amarae                450

confudere sonis; inde orsus in ordine Tydeus

continuat: 'maesti cupiens solacia casus

monstriferae Calydonis opes Acheloiaque arua

deserui; uestris haec me ecce in finibus ingens

nox operit. tecto caelum prohibere quis iste                455

arcuit? an quoniam prior haec ad limina forte

molitus gressus? pariter stabulare bimembres

Centauros unaque ferunt Cyclopas in Aetna

compositos. sunt et rabidis iura insita monstris

fasque suum: nobis sociare cubilia terrae--                460

sed quid ego? aut hodie spoliis gauisus abibis,

quisquis es, his, aut me, si non effetus oborto

sanguis hebet luctu, magni de stirpe creatum

Oeneos et Marti non degenerare paterno

accipies.' 'nec nos animi nec stirpis egentes--'                465

ille refert contra, sed mens sibi conscia fati

cunctatur proferre patrem. tunc mitis Adrastus:

'immo agite, et positis, quas nox inopinaque suasit

aut uirtus aut ira, minis succedite tecto.

iam pariter coeant animorum in pignora dextrae.                470

non haec incassum diuisque absentibus acta;

forsan et has uenturus amor praemiserit iras,

ut meminisse iuuet.' nec uana uoce locutus

fata senex, siquidem hanc perhibent post uulnera iunctis

esse fidem, quanta partitum extrema proteruo                475

Thesea Pirithoo, uel inanem mentis Oresten

opposito rabidam Pylade uitasse Megaeram.

tunc quoque mulcentem dictis corda aspera regem

iam faciles (uentis ut decertata residunt

aequora, laxatisque diu tamen aura superstes                480

inmoritur uelis) passi, subiere penates.

        hic primum lustrare oculis cultusque uirorum

telaque magna uacat: tergo uidet huius inanem

impexis utrimque iubis horrere leonem,

illius in speciem quem per Teumesia tempe                 485

Amphitryoniades fractum iuuenalibus annis

ante Cleonaei uestitus proelia monstri.

terribiles contra saetis ac dente recuruo

Tydea per latos umeros ambire laborant

exuuiae, Calydonis honos. stupet omine tanto                490

defixus senior, diuina oracula Phoebi

agnoscens monitusque datos uocalibus antris.

obtutu gelida ora premit, laetusque per artus

horror iit; sensit manifesto numine ductos

adfore, quos nexis ambagibus augur Apollo                495

portendi generos, uultu fallente ferarum,

ediderat. tunc sic tendens ad sidera palmas:

'Nox, quae terrarum caelique amplexa labores

ignea multiuago transmittis sidera lapsu,

indulgens reparare animum dum proximus aegris                500

infundat Titan agiles animantibus ortus,

tu mihi perplexis quaesitam erroribus ultro

aduehis alma fidem ueterisque exordia fati

detegis: adsistas operi tuaque omina firmes.

semper honoratam dimensis orbibus anni                505

te domus ista colet; nigri tibi, diua, litabunt

electa ceruice greges, lustraliaque exta

lacte nouo perfusus edet Volcanius ignis.

salue prisca fides tripodum obscurique recessus.

deprendi, Fortuna, deos.' sic fatus, et ambos                510

innectens manibus tecta interioris ad aulae

progreditur. canis etiamnum altaribus ignes

sopitum cinerem et tepidi libamina sacri

seruabant; adolere focos epulasque recentes

instaurare iubet. dictis parere ministri                515

certatim accelerant; uario strepit icta tumultu

regia: pars ostro tenues auroque sonantes

emunire toros alteque inferre tapetas,

pars teretes leuare manu ac disponere mensas.

ast alii tenebras et opacam uincere noctem                520

adgressi tendunt auratis uincula lychnis.

his labor inserto torrere exanguia ferro

uiscera caesarum pecudum, his cumulare canistris

perdomitam saxo Cererem. laetatur Adrastus

obsequio feruere domum, iamque ipse superbis                525

fulgebat stratis solioque effultus eburno.

parte alia iuuenes siccati uulnera lymphis

discumbunt, simul ora notis foedata tuentur

inque uicem ignoscunt. tunc rex longaeuus Acasten

(natarum haec altrix eadem et fidissima custos                530

lecta sacrum iustae Veneri occultare pudorem)

imperat acciri tacitaque inmurmurat aure.

        nec mora praeceptis, cum protinus utraque uirgo

arcano egressae thalamo: mirabile uisu,

Pallados armisonae pharetrataeque ora Dianae                535

aequa ferunt, terrore minus. noua deinde pudori

uisa uirum facies: pariter pallorque ruborque

purpureas hausere genas, oculique uerentes

ad sanctum rediere patrem. postquam ordine mensae

uicta fames, signis perfectam auroque nitentem                540

Iasides pateram famulos ex more poposcit,

qua Danaus libare deis seniorque Phoroneus

adsueti. tenet haec operum caelata figuras:

aureus anguicomam praesecto Gorgona collo

ales habet, iam iamque uagas (ita uisus) in auras                545

exilit; illa graues oculos languentiaque ora

paene mouet uiuoque etiam pallescit in auro.

hinc Phrygius fuluis uenator tollitur alis,

Gargara desidunt surgenti et Troia recedit,

stant maesti comites frustraque sonantia lassant                550

ora canes umbramque petunt et nubila latrant.

hanc undante mero fundens uocat ordine cunctos

caelicolas, Phoebum ante alios, Phoebum omnis ad aras

laude ciet comitum famulumque euincta pudica

fronde manus, cui festa dies largoque refecti                555

ture uaporatis lucent altaribus ignes.

        'forsitan, o iuuenes, quae sint ea sacra quibusque

praecipuum causis Phoebi obtestemur honorem,'

rex ait, 'exquirant animi. non inscia suasit

religio, magnis exercita cladibus olim                560

plebs Argiua litat; animos aduertite, pandam.

postquam caerulei sinuosa uolumina monstri,

terrigenam Pythona, deus, septem orbibus atris

amplexum Delphos squamisque annosa terentem

robora, Castaliis dum fontibus ore trisulco                565

fusus hiat nigro sitiens alimenta ueneno,

perculit, absumptis numerosa in uulnera telis,

Cirrhaeique dedit centum per iugera campi

uix tandem explicitum, noua deinde piacula caedis

perquirens nostri tecta haud opulenta Crotopi                570

attigit. huic primis et pubem ineuntibus annis

mira decore pios seruabat nata penates

intemerata toris. felix, si Delia numquam

furta nec occultum Phoebo sociasset amorem!

namque ut passa deum Nemeaei ad fluminis undam,                575

bis quinos plena cum fronte resumeret orbes

Cynthia, sidereum Latonae feta nepotem

edidit; ac poenae metuens (neque enim ille coactis

donasset thalamis ueniam pater) auia rura

eligit ac natum saepta inter ouilia furtim                 580

montiuago pecoris custodi mandat alendum.

non tibi digna, puer, generis cunabula tanti

gramineos dedit herba toros et uimine querno

texta domus; clausa arbutei sub cortice libri

membra tepent, suadetque leues caua fistula somnos,                585

et pecori commune solum. sed fata nec illum

concessere larem; uiridi nam caespite terrae

proiectum temere et patulo caelum ore trahentem

dira canum rabies morsu depasta cruento

disicit. hic uero attonitas ut nuntius aures                590

matris adit, pulsi ex animo genitorque pudorque

et metus; ipsa ultro saeuis plangoribus amens

tecta replet, uacuumque ferens uelamine pectus

occurrit confessa patri; nec motus et atro

imperat (infandum!) cupientem occumbere leto.                595

sero memor thalami maestae solacia morti,

Phoebe, paras monstrum infandis Acheronte sub imo

conceptum Eumenidum thalamis, cui uirginis ora

pectoraque; aeternum stridens a uertice surgit

et ferrugineam frontem discriminat anguis.                600

haec tum dira lues nocturno squalida passu

inlabi thalamis, animasque a stirpe recentes

abripere altricum gremiis morsuque cruento

deuesci et multum patrio pinguescere luctu.

haud tulit armorum praestans animique Coroebus                605

seque ultro lectis iuuenum, qui robore primi

famam posthabita faciles extendere uita,

obtulit. illa nouos ibat populata penates

portarum in biuio; lateri duo corpora paruum

dependent, et iam unca manus uitalibus haeret                610

ferratique ungues tenero sub corde tepescunt:

obuius huic, latus omne uirum stipante corona,

fit iuuenis, ferrumque ingens sub pectore duro

condidit, atque imas animae mucrone corusco

scrutatus latebras tandem sua monstra profunda                 615

reddit habere Ioui. iuuat ire et uisere iuxta

liuentes in morte oculos uterique nefandam

proluuiem et crasso squalentia pectora tabo,

qua nostrae cecidere animae. stupet Inacha pubes

magnaque post lacrimas etiamnum gaudia pallent.                620

hi trabibus duris (solacia uana dolori)

proterere exanimos artus asprosque molares

deculcare genis; nequit iram explere potestas.

illam et nocturno circum stridore uolantes

impastae fugistis aues, rabidamque canum uim                625

oraque sicca ferunt trepidorum inhiasse luporum.

saeuior in miseros fatis ultricis ademptae

Delius insurgit, summaque biuerticis umbra

Parnasi residens arcu crudelis iniquo

pestifera arma iacit, camposque et celsa Cyclopum                630

tecta superiecto nebularum incendit amictu.

labuntur dulces animae, Mors fila Sororum

ense metit captamque tenens fert manibus urbem.

quaerenti quae causa duci, quis ab aethere laeuus

ignis et in totum regnaret Sirius annum,                635

idem auctor Paean rursus iubet ire cruento

inferias monstro iuuenes, qui caede potiti.

fortunate animi longumque in saecula digne

promeriture diem! non tu pia degener arma

occulis aut certae trepidas occurrere morti.                640

comminus ora ferens Cirrhaei in limine templi

constitit et sacras ita uocibus asperat iras:

"non missus, Thymbraee, tuos supplexue penates

aduenio: mea me pietas et conscia uirtus

has egere uias. ego sum qui caede subegi,                645

Phoebe, tuum mortale nefas, quem nubibus atris

et squalente die, nigra quem tabe sinistri

quaeris, inique, poli. quod si monstra effera magnis

cara adeo superis, iacturaque uilior orbi

mors hominum, et saeuo tanta inclementia caelo est,                650

quid meruere Argi? me, me, diuum optime, solum

obiecisse caput fatis praestabat. an illud

lene magis cordi quod desolata domorum

tecta uides, ignique datis cultoribus omnis

lucet ager? sed quid fando tua tela manusque                655

demoror? expectant matres, supremaque fiunt

uota mihi. satis est: merui ne parcere uelles.

proinde moue pharetras arcusque intende sonoros

insignemque animam leto demitte; sed illum,

pallidus Inachiis qui desuper inminet Argis,                660

dum morior, dispelle globum." sors aequa merentes

respicit. ardentem tenuit reuerentia caedis

Letoiden, tristemque uiro summissus honorem

largitur uitae; nostro mala nubila caelo

diffugiunt, at tu stupefacti a limine Phoebi                665

exoratus abis. inde haec stata sacra quotannis

sollemnes recolunt epulae, Phoebeaque placat

templa nouatus honos. has forte inuisitis aras

uos quae progenies? quamquam Calydonius Oeneus

et Porthaoniae, si dudum certus ad aures                670

clamor iit, tibi iura domus. tu pande quis Argos

aduenias, quando haec uariis sermonibus hora est.'

        deiecit maestos extemplo Ismenius heros

in terram uultus, taciteque ad Tydea laeuum

obliquare oculos; tum longa silentia mouit:                675

'non super hos diuum tibi sum quaerendus honores,

unde genus, quae terra mihi, quis defluat ordo

sanguinis antiqui: piget inter sacra fateri.

sed si praecipitant miserum cognoscere curae,

Cadmus origo patrum, tellus Mauortia Thebe,                680

est genetrix Iocasta mihi.' tum motus Adrastus

hospitiis (agnouit enim): 'quid nota recondis?

scimus' ait 'nec sic auersum fama Mycenis

uoluit iter. regnum et furias oculosque pudentes

nouit et Arctois si quis de solibus horret                685

quique bibit Gangen aut nigrum occasibus intrat

Oceanum et si quos incerto litore Syrtes

destituunt. ne perge queri casusque priorum

adnumerare tibi: nostro quoque sanguine multum

errauit pietas, nec culpa nepotibus obstat.                690

tu modo dissimilis rebus mereare secundis

excusare tuos. sed iam temone supino

languet Hyperboreae glacialis portitor Vrsae.

fundite uina focis, seruatoremque parentum

Letoiden uotis iterumque iterumque canamus.                695

        Phoebe parens, seu te Lyciae Pataraea niuosis

exercent dumeta iugis, seu rore pudico

Castaliae flauos amor est tibi mergere crines,

seu Troiam Thymbraeus habes, ubi fama uolentem

ingratis Phrygios umeris subiisse molares,                700

seu iuuat Aegaeum feriens Latonius umbra

Cynthus et adsiduam pelago non quaerere Delon:

tela tibi longeque feros lentandus in hostes

arcus et aetherii dono cessere parentis

aeternum florere genas; tu doctus iniquas                705

Parcarum praenosse manus fatumque quod ultra est

et summo placitura Ioui, quis letifer annus,

bella quibus populis, quae mutent sceptra cometae;

tu Phryga summittis citharae, tu matris honori

terrigenam Tityon Stygiis extendis harenis;                710

te uiridis Python Thebanaque mater ouantem

horruit in pharetris, ultrix tibi torua Megaera

ieiunum Phlegyan subter caua saxa iacentem

aeterno premit accubitu dapibusque profanis

instimulat, sed mixta famem fastidia uincunt:                715

adsis o memor hospitii, Iunoniaque arua

dexter ames, seu te roseum Titana uocari

gentis Achaemeniae ritu, seu praestat Osirim

frugiferum, seu Persei sub rupibus antri

indignata sequi torquentem cornua Mithram.'

 

 

Liber II

        Interea gelidis Maia satus aliger umbris

iussa gerens magni remeat Iouis; undique pigrae

ire uetant nubes et turbidus implicat aer,

nec Zephyri rapuere gradum, sed foeda silentis

aura poli. Styx inde nouem circumflua campis,                5

hinc obiecta uias torrentum incendia claudunt.

pone senex trepida succedit Laius umbra

uulnere tardus adhuc; capulo nam largius illi

transabiit animam cognatis ictibus ensis

impius et primas Furiarum pertulit iras;                10

it tamen et medica firmat uestigia uirga.

tum steriles luci possessaque manibus arua

et ferrugineum nemus astupet, ipsaque Tellus

miratur patuisse retro, nec liuida tabes

inuidiae functis quamquam et iam lumine cassis                15

defuit. unus ibi ante alios, cui laeua uoluntas

semper et ad superos (hinc et grauis exitus aeui)

insultare malis rebusque aegrescere laetis,

'uade' ait 'o felix, quoscumque uocaris in usus,

seu Iouis imperio, seu maior adegit Erinys                20

ire diem contra, seu te furiata sacerdos

Thessalis arcano iubet emigrare sepulcro,

heu dulces uisure polos solemque relictum

et uirides terras et puros fontibus amnes,

tristior has iterum tamen intrature tenebras.'                25

illos ut caeco recubans in limine sensit

Cerberus, atque omnes capitum subrexit hiatus;

saeuus et intranti populo, iam nigra tumebat

colla minax, iam sparsa solo turbauerat ossa,

ni deus horrentem Lethaeo uimine mulcens                30

ferrea tergemino domuisset lumina somno.

        est locus (Inachiae dixerunt Taenara gentes)

qua formidatum Maleae spumantis in auras

it caput et nullos admittit culmine uisus.

stat sublimis apex uentosque imbresque serenus                35

despicit et tantum fessis insiditur astris.

[illic exhausti posuere cubilia uenti,

fulminibusque iter est; medium caua nubila montis

insumpsere latus, summos nec praepetis alae

plausus adit colles, nec rauca tonitrua pulsant.]                40

ast ubi prona dies, longos super aequora fines

exigit atque ingens medio natat umbra profundo.

interiore sinu frangentia litora curuat

Taenaros, expositos non audax scandere fluctus.

illic Aegaeo Neptunus gurgite fessos                45

in portum deducit equos, prior haurit harenas

ungula, postremi soluuntur in aequora pisces.

hoc, ut fama, loco pallentes deuius umbras

trames agit nigrique Iouis uacua atria ditat

mortibus. Arcadii perhibent si uera coloni,                50

stridor ibi et gemitus poenarum, atroque tumultu

feruet ager; saepe Eumenidum uocesque manusque

in medium sonuere diem, Letique triformis

ianitor agricolas campis auditus abegit.

        hac et tunc fusca uolucer deus obsitus umbra                55

exilit ad superos, infernaque nubila uultu

discutit et uiuis adflatibus ora serenat.

inde per Arcturum mediaeque silentia Lunae

arua super populosque meat. Sopor obuius illi

Noctis agebat equos, trepidusque adsurgit honori                60

numinis et recto decedit limite caeli.

inferior uolat umbra deo, praereptaque noscit

sidera principiumque sui; iamque ardua Cirrhae

pollutamque suo despectat Phocida busto.

uentum erat ad Thebas; gemuit prope limina nati                65

Laius et notos cunctatus inire penates.

ut uero et celsis suamet iuga nixa columnis

uidit et infectos etiamnum sanguine currus,

paene retro turbatus abit: nec summa Tonantis

iussa nec Arcadiae retinent spiramina uirgae.                70

        et tunc forte dies noto signata Tonantis

fulmine, praerepti cum te, tener Euhie, partus

transmisere patri. Tyriis ea causa colonis

insomnem ludo certatim educere noctem

suaserat; effusi passim per tecta, per agros,                75

serta inter uacuosque mero crateras anhelum

proflabant sub luce deum; tunc plurima buxus

aeraque taurinos sonitu uincentia pulsus;

ipse etiam gaudens nemorosa per auia sanas

impulerat matres Baccho meliore Cithaeron:                 80

qualia per Rhodopen rabido conuiuia coetu

Bistones aut mediae ponunt conuallibus Ossae;

illis semianimum pecus excussaeque leonum

ore dapes et lacte nouo domuisse cruorem

luxus; at Ogygii si quando adflauit Iacchi                85

saeuus odor, tunc saxa manu, tunc pocula pulchrum

spargere et inmerito sociorum sanguine fuso

instaurare diem festasque reponere mensas.

        nox ea cum tacita uolucer Cyllenius aura

regis Echionii stratis adlapsus, ubi ingens                90

fuderat Assyriis extructa tapetibus alto

membra toro. pro gnara nihil mortalia fati

corda sui! capit ille dapes, habet ille soporem.

tunc senior quae iussus agit; neu falsa uideri

noctis imago queat, longaeui uatis opacos                95

Tiresiae uultus uocemque et uellera nota

induitur. mansere comae propexaque mento

canities pallorque suus, sed falsa cucurrit

infula per crines, glaucaeque innexus oliuae

uittarum prouenit honos; dehinc tangere ramo                100

pectora et has uisus fatorum expromere uoces:

'non somni tibi tempus, iners qui nocte sub alta

germani secure iaces, ingentia dudum

acta uocant rerumque graues, ignaue, paratus.

tu, ueluti magnum si iam tollentibus Austris                105

Ionium nigra iaceat sub nube magister

inmemor armorum uersantisque aequora claui,

cunctaris. iamque ille nouis (scit Fama) superbit

conubiis uiresque parat, quis regna capessat,

quis neget, inque tua senium sibi destinat aula.                110

dant animos socer augurio fatalis Adrastus

dotalesque Argi, nec non in foedera uitae

pollutus placuit fraterno sanguine Tydeus.

hinc tumor, et longus fratri promitteris exul.

ipse deum genitor tibi me miseratus ab alto                115

mittit: habe Thebas, caecumque cupidine regni,

ausurumque eadem, germanum expelle, nec ultra

fraternos inhiantem obitus sine fidere coeptis

fraudibus aut Cadmo dominas inferre Mycenas.'

        dixit, et abscedens (etenim iam pallida turbant                120

sidera lucis equi) ramos ac uellera fronti

deripuit, confessus auum, dirique nepotis

incubuit stratis; iugulum mox caede patentem

nudat et undanti perfundit uulnere somnum.

illi rupta quies, attollit membra toroque                125

erigitur plenus monstris, uanumque cruorem

excutiens simul horret auum fratremque requirit.

qualis ubi audito uenantum murmure tigris

horruit in maculas somnosque excussit inertes,

bella cupit laxatque genas et temperat ungues,                130

mox ruit in turmas natisque alimenta cruentis

spirantem fert ore uirum: sic excitus ira

ductor in absentem consumit proelia fratrem.

        et iam Mygdoniis elata cubilibus alto

impulerat caelo gelidas Aurora tenebras,                135

rorantes excussa comas multumque sequenti

sole rubens; illi roseus per nubila seras

aduertit flammas alienumque aethera tardo

Lucifer exit equo, donec pater igneus orbem

impleat atque ipsi radios uetet esse sorori,                140

cum senior Talaionides nec longa morati

Dircaeusque gradum pariterque Acheloius heros

corripuere toris. illos post uerbera fessos

exceptamque hiemem cornu perfuderat omni

Somnus; at Inachio tenuis sub pectore regi                 145

tracta quies, dum mente deos inceptaque uersat

hospitia, et quae sint generis ascita repertis

fata mouet. postquam mediis in sedibus aulae

congressi inque uicem dextras iunxere locumque,

quo serere arcanas aptum atque euoluere curas,                150

insidunt, prior his dubios compellat Adrastus:

'egregii iuuenum, quos non sine numine regnis

inuexit nox atra meis, quibus ipse per imbres

fulminibus mixtos intempestumque Tonantem

has meus usque domos uestigia fecit Apollo,                155

non equidem obscurum uobis plebique Pelasgae

esse rear, quantis conubia nostra procorum

turba petant studiis; geminae mihi namque, nepotum

laeta fides, aequo pubescunt sidere natae.

quantus honos, quantusque pudor (ne credite patri)                160

et super hesternas licuit cognoscere mensas.

has tumidi solio et late dominantibus armis

optauere uiri (longum enumerare Pharaeos

Oebaliosque duces) et Achaea per oppida matres

spem generis, nec plura tuus despexerat Oeneus                165

foedera Pisaeisque socer metuendus habenis.

sed mihi nec Sparta genitos nec ab Elide missos

iungere fas generos: uobis hic sanguis et aulae

cura meae longo promittitur ordine fati.

di bene, quod tales stirpemque animosque uenitis                170

ut responsa iuuent: hic durae tempore noctis

partus honos, haec illa uenit post uerbera merces.'

        audierant, fixosque oculos per mutua paulum

ora tenent, uisique inter sese ordine fandi

cedere. sed cunctis Tydeus audentior actis                175

incipit: 'o quam te parcum in praeconia famae

mens agitat matura tuae, quantumque ferentem

fortunam uirtute domas! cui cedat Adrastus

imperiis? quis te solio Sicyonis auitae

excitum infrenos componere legibus Argos                180

nesciat? atque utinam his manibus permittere gentes,

Iuppiter aeque, uelis, quas Doricus adligat undis

Isthmos et alterno quas margine summouet infra.

non fugeret diras lux intercisa Mycenas,

saeua nec Eleae gemerent certamina ualles,                185

~Eumenidesque aliis aliae sub regibus,~ et quae

tu potior, Thebane, queri: nos uero uolentes

expositique animis.' sic interfatus, et alter

subicit: 'anne aliquis soceros accedere tales

abnuat? exulibus quamquam patriaque fugatis                190

nondum laeta Venus, tamen omnis corde resedit

tristitia, adfixique animo cessere dolores.

nec minus haec laeti trahimus solacia, quam si

praecipiti conuulsa Noto prospectet amicam

puppis humum. iuuat ingressos felicia regni                195

omina quod superest fati uitaeque laborum

fortuna transire tua.' nec plura morati

consurgunt, dictis impensius aggerat omne

promissum Inachius pater, auxilioque futurum

et patriis spondet reduces inducere regnis.                200

ergo alacres Argi, fuso rumore per urbem

aduenisse duci generos primisque hymenaeis

egregiam Argian nec formae laude secundam

Deipylen tumida iam uirginitate iugari,

gaudia mente parant. socias it Fama per urbes                205

finitimisque agitatur agris procul usque Lycaeos

Partheniosque super saltus Ephyraeaque rura,

nec minus Ogygias eadem dea turbida Thebas

insilit: haec totis perfundit moenia pennis

Labdaciumque ducem praemissae consona nocti                210

territat; hospitia et thalamos et foedera regni

permixtumque genus (quae tanta licentia monstro,

quis furor?) et iam bella canit.

        diffuderat Argos

expectata dies: laeto regalia coetu

atria complentur, species est cernere auorum                215

comminus et uiuis certantia uultibus aera.

tantum ausae perferre manus! pater ipse bicornis

in laeuum prona nixus sedet Inachus urna;

hunc tegit Iasiusque senex placidusque Phoroneus

et bellator Abas indignatusque Tonantem                220

Acrisius nodoque ferens caput ense Coroebus

toruaque iam Danai facinus meditantis imago;

exin mille duces. foribus cum inmissa superbis

unda fremit uulgi, procerum manus omnis et alto

quis propior de rege gradus stant ordine primi.                225

interior sacris calet et sonat aula tumultu

femineo; casta matrem cinxere corona

Argolides, pars uirginibus circum undique fusae

foedera conciliant noua solanturque timorem.

ibant insignes uultuque habituque uerendo                230

candida purpureum fusae super ora pudorem

deiectaeque genas; tacite subit ille supremus

uirginitatis amor, primaeque modestia culpae

confundit uultus; tunc ora rigantur honestis

imbribus, et teneros lacrimae iuuere parentes.                235

non secus ac supero pariter si cardine lapsae

Pallas et asperior Phoebi soror, utraque telis,

utraque torua genis flauoque in uertice nodo,

illa suas Cyntho comites agat, haec Aracyntho;

tunc, si fas oculis, non umquam longa tuendo                240

expedias, cui maior honos, cui gratior, aut plus

de Ioue; mutatosque uelint transumere cultus,

et Pallas deceat pharetras et Delia cristas.

        certant laetitia superosque in uota fatigant

Inachidae, quae cuique domus sacrique facultas.                245

hi fibris animaque, hi caespite nudo,

nec minus auditi, si mens accepta, merentur

ture deos, fractisque obtendunt limina siluis.

ecce metu subito (Lachesis sic dura iubebat)

impulsae mentes, excussaque gaudia patri,                250

et turbata dies. innuptam limine adibant

Pallada, Monychiis cui non Argiua per urbes

posthabita est Larisa iugis; hic more parentum

Iasides, thalamis ubi casta adolesceret aetas,

uirgineas libare comas primosque solebant                255

excussare toros. celsam subeuntibus arcem

in gradibus summi delapsus culmine templi,

Arcados Euhippi spolium, cadit aereus orbis,

praemissasque faces, festum nubentibus ignem,

obruit, eque adytis simul exaudita remotis                260

nondum ausos firmare gradum tuba terruit ingens.

in regem conuersi omnes formidine prima,

mox audisse negant; cunctos tamen omina rerum

dira mouent, uariisque metum sermonibus augent.

nec mirum: nam tu infaustos donante marito                265

ornatus, Argia, geris dirumque monile

Harmoniae. longa est series, sed nota malorum

persequar, unde nouis tam saeua potentia donis.

        Lemnius haec, ut prisca fides, Mauortia longum

furta dolens, capto postquam nil obstat amori                270

poena nec ultrices castigauere catenae,

Harmoniae dotale decus sub luce iugali

struxerat. hoc, docti quamquam maiora, laborant

Cyclopes, notique operum Telchines amica

certatim iuuere manu; sed plurimus ipsi                275

sudor. ibi arcano florentes igne zmaragdos

cingit et infaustas percussum adamanta figuras

Gorgoneosque orbes Siculaque incude relictos

fulminis extremi cineres uiridumque draconum

lucentes a fronte iubas; hic flebile germen                280

Hesperidum et dirum Phrixei uelleris aurum;

tum uarias pestes raptumque interplicat atro

Tisiphones de crine ducem, et quae pessima ceston

uis probat; haec circum spumis lunaribus unguit

callidus atque hilari perfundit cuncta ueneno.                285

non hoc Pasithea blandarum prima sororum,

non Decor Idaliusque puer, sed Luctus et Irae

et Dolor et tota pressit Discordia dextra.

prima fides operi, Cadmum comitata iacentem

Harmonia uersis in sibila dira querelis                290

Illyricos longo sulcauit pectore campos.

improba mox Semele uix dona nocentia collo

induit, et fallax intrauit limina Iuno.

teque etiam, infelix, perhibent, Iocasta, decorum

possedisse nefas; uultus hac laude colebas,                295

heu quibus, heu, placitura toris! post longior ordo.

tunc donis Argia nitet uilesque sororis

ornatus sacro praeculta superuenit auro.

uiderat hoc coniunx perituri uatis, et aras

ante omnes epulasque trucem secreta coquebat                300

inuidiam, saeuis detur si quando potiri

cultibus, heu nihil auguriis adiuta propinquis.

quos optat gemitus, quantas cupit impia clades!

digna quidem: sed quid miseri decepta mariti

arma, quid insontes nati meruere furores?                305

        postquam regales epulas et gaudia uulgi

bisseni clausere dies, Ismenius heros

respicere ad Thebas iamque et sua quaerere regna.

quippe animum subit illa dies, qua, sorte benigna

fratris, Echionia steterat priuatus in aula,                310

respiciens descisse deos trepidoque tumultu

dilapsos comites++nudum latus omne fugamque

fortunae. namque una soror producere tristes

exulis ausa uias; etiam hanc in limine primo

liquerat et magna lacrimas incluserat ira.                315

tunc quos excedens hilares (quis cultus iniqui

praecipuus ducis) et profugo quos ipse notarat

ingemuisse sibi per noctem ac luce sub omni

digerit; exedere animum dolor iraque demens

et, qua non grauior mortalibus addita curis,                320

spes, ubi longa uenit. talem sub pectore nubem

consilii uoluens Dircen Cadmique negatas

apparat ire domos. ueluti dux taurus amata

ualle carens, pulsum solito quem gramine uictor

iussit ab erepta longe mugire iuuenca,                325

cum profugo placuere tori ceruixque recepto

sanguine magna redit fractaeque in pectora quercus,

bella cupit pastusque et capta armenta reposcit

iam pede, iam cornu melior (pauet ipse reuersum

uictor, et attoniti uix agnouere magistri):                330

non alias tacita iuuenis Teumesius iras

mente acuit. sed fida uias arcanaque coniunx

senserat; utque toris primo complexa iacebat

aurorae pallore uirum, 'quos, callide, motus

quamue fugam moliris?' ait 'nil transit amantes.                335

sentio, peruigiles acuunt suspiria questus,

numquam in pace sopor. quotiens haec ora natare

fletibus et magnas latrantia pectora curas

admota deprendo manu! nil foedere rupto

conubiisue super moueor uiduaque iuuenta,                340

etsi crudus amor necdum post flammea toti

intepuere tori: tua me, properabo fateri,

angit, amate, salus. tune incomitatus, inermis

regna petes? poterisque tuis decedere Thebis,

si neget? atque illum sollers deprendere semper                345

Fama duces tumidum narrat raptoque superbum

difficilemque tibi: necdum consumpserat annum.

me quoque nunc uates, nunc exta minantia diuos

aut auium lapsus aut turbida noctis imago

terret et (a, memini!) numquam mihi falsa per umbras                350

Iuno uenit. quo tendis iter? ni conscius ardor

ducit et ad Thebas melior socer.' hic breue tandem

risit Echionius iuuenis tenerumque dolorem

coniugis amplexu solatus et oscula maestis

tempestiua genis posuit lacrimasque repressit:                355

'solue metus animo, dabitur, mihi crede, merentum

consiliis tranquilla dies; te fortior annis

nondum cura decet. sciat haec Saturnius olim

fata parens, oculosque polo demittere si quos

Iustitia et rectum terris defendere curat.                360

fors aderit lux illa tibi, qua moenia cernes

coniugis et geminas ibis regina per urbes.'

        sic ait, et caro raptim se limine profert.

Tydea iam socium coeptis, iam pectore fido

aequantem curas (tantus post iurgia mentes                365

uinxit amor) socerumque adfatur tristis Adrastum.

fit mora consilio, cum multa mouentibus una

iam potior cunctis sedit sententia, fratris

pertemptare fidem tutosque in regna precando

explorare aditus. audax ea munera Tydeus                370

sponte subit; nec non et te, fortissime gentis

Aetolum, multum lacrimis conata morari

Deipyle, sed iussa patris tutique regressus

legato iustaeque preces uicere sororis.

        iamque emensus iter siluis ac litore durum,                375

qua Lernaea palus, ambustaque sontibus alte

intepet hydra uadis, et qua uix carmine raro

longa sonat Nemea nondum pastoribus ausis,

qua latus Eoos Ephyres quod uergit ad Euros

Sisyphiique sedent portus irataque terrae                380

curua Palaemonio secluditur unda Lechaeo.

hinc praeteruectus Nisum et te, mitis Eleusin,

laeuus abit, iamque arue gradu Teumesia et arces

intrat Agenoreas; ibi durum Eteoclea cernit

sublimem solio saeptumque horrentibus armis.                385

iura ferus populo trans legem ac tempora regni

iam fratris de parte dabat; sedet omne paratus

in facinus queriturque fidem tam sero reposci.

        constitit in mediis (ramus manifestat oliuae

legatum) causasque uiae nomenque rogatus                390

edidit; utque rudis fandi pronusque calori

semper erat, iustis miscens tamen aspera coepit:

'si tibi plana fides et dicti cura maneret

foederis, ad fratrem completo iustius anno

legatos hinc ire fuit teque ordine certo                395

fortunam exuere et laetum descendere regno,

ut uagus ille diu passusque haud digna per urbes

ignotas pactae tandem succederet aulae.

sed quia dulcis amor regni blandumque potestas,

posceris: astriferum iam uelox circulus orbem                400

torsit et amissae redierunt montibus umbrae,

ex quo frater inops ignota per oppida tristes

exul agit casus; et te iam tempus aperto

sub Ioue ferre dies terrenaque frigora membris

ducere et externos summissum ambire penates.                405

pone modum laetis; satis ostro diues et auro

conspicuus tenuem germani pauperis annum

risisti; moneo, regnorum gaudia temet

dedoceas patiensque fugae mereare reuerti.'

        dixerat. ast illi tacito sub pectore dudum                410

ignea corda fremunt, iacto uelut aspera saxo

comminus erigitur serpens, cui subter inanes

longa sitis latebras totumque agitata per artus

conuocat in fauces et squamea colla uenenum:

'cognita si dubiis fratris mihi iurgia signis                415

ante forent nec clara odiorum arcana paterent,

sufficeret uel sola fides, qua toruus et illum

mente gerens (ceu saepta nouus iam moenia laxet

fossor et hostiles inimicent classica turmas)

praefuris. in medios si comminus orsa tulisses                420

Bistonas aut refugo pallentes sole Gelonos,

parcior eloquio et medii reuerentior aequi

inciperes. neque te furibundae crimine mentis

arguerim: mandata refers. nunc omnia quando

plena minis, nec sceptra fide nec pace sequestra                425

poscitis, et propior capulo manus, haec mea regi

Argolico, nondum aequa tuis, uice dicta reporta:

quae sors iusta mihi, quae non indebitus annis

sceptra dicauit honos, teneo longumque tenebo:

te penes Inachiae dotalis regia dono                430

coniugis, et Danaae (quid enim maioribus actis

inuideam?) cumulentur opes. felicibus Argos

auspiciis Lernamque regas: nos horrida Dirces

pascua et Euboicis artatas fluctibus oras,

non indignati miserum dixisse parentem                435

Oedipoden: tibi larga (Pelops et Tantalus auctor!)

nobilitas, propiorque fluat de sanguine iuncto

Iuppiter. anne feret luxu consueta paterno

hunc regina larem? nostrae cui iure sorores

anxia pensa trahant, longo quam sordida luctu                440

mater et ex imis auditus forte tenebris

offendat sacer ille senex. iam pectora uulgi

adsueuere iugo: pudet heu plebisque patrumque:

ne totiens incerta ferant mutentque gementes

imperia et dubio pigeat parere tyranno.                445

non parcit populis regnum breue; respice quantus

horror et attoniti nostro in discrimine ciues.

hosne ego, quis certa est sub te duce poena, relinquam?

iratus, germane, uenis. fac uelle: nec ipsi,

si modo notus amor meritique est gratia, patres                450

reddere regna sinent.' non ultra passus et orsa

iniecit mediis sermonibus obuia: 'reddes,'

ingeminat 'reddes; non si te ferreus agger

ambiat aut triplices alio tibi carmine muros

Amphion auditus agat, nil tela nec ignes                455

obstiterint, quin ausa luas nostrisque sub armis

captiuo moribundus humum diademate pulses.

tu merito; ast horum miseret, quos sanguine uiles

coniugibus natisque infanda ad proelia raptos

proicis excidio, bone rex. o quanta Cithaeron                460

funera sanguineusque uadis, Ismene, rotabis!

haec pietas, haec magna fides! nec crimina gentis

mira equidem duco: sic primus sanguinis auctor

incestique patrum thalami; sed fallit origo:

Oedipodis tu solus eras, haec praemia morum                465

ac sceleris, uiolente, feres! nos poscimus annum!

sed moror.' haec audax etiamnum in limine retro

uociferans, iam tunc impulsa per agmina praeceps,

euolat. Oeneae uindex sic ille Dianae

erectus saetis et aduncae fulmine malae,                470

cum premeret Pelopea phalanx, saxa obuia uoluens

fractaque perfossis arbusta Acheloia ripis,

iam Telamona solo, iam stratum Ixiona linquens

te, Meleagre, subit: ibi demum cuspide lata

haesit et obnixo ferrum laxauit in armo.                475

talis adhuc trepidum linquit Calydonius heros

concilium infrendens, ipsi ceu regna negentur,

festinatque uias ramumque precantis oliuae

abicit. attonitae tectorum e limine summo

aspectant matres, saeuoque infanda precantur                480

Oenidae tacitoque simul sub pectore regi.

        nec piger ingenio scelerum fraudisque nefandae

rector eget. iuuenum fidos, lectissima bello

corpora, nunc pretio, nunc ille hortantibus ardens

sollicitat dictis, nocturnaque proelia saeuus                485

instruit, et (sanctum populis per saecula nomen)

legatum insidiis tacitoque inuadere ferro

(quid regnis non uile?) cupit. quas quaereret artes

si fratrem, Fortuna, dares? o caeca nocentum

consilia! o semper timidum scelus! exit in unum                490

plebs ferro iurata caput: ceu castra subire

apparet aut celsum crebris impulsibus urbis

inclinare latus, densi sic agmine facto

quinquaginta altis funduntur in ordine portis.

macte animi, tantis dignus qui crederis armis!                495

        fert uia per dumos propior, qua calle latenti

praecelerant densaeque legunt compendia siluae.

lecta dolis sedes: gemini procul urbe malignis

faucibus urguentur colles, quos umbra superni

montis et incuruis claudunt iuga frondea siluis                500

(insidias natura loco caecamque latendi

struxit opem), mediasque arte secat aspera rupes

semita, quam subter campi deuexaque latis

arua iacent spatiis. contra importuna crepido,

Oedipodioniae domus alitis; hic fera quondam                 505

pallentes erecta genas suffusaque tabo

lumina, concretis infando sanguine plumis

reliquias amplexa uirum semesaque nudis

pectoribus stetit ossa premens uisuque trementi

conlustrat campos, si quis concurrere dictis                510

hospes inexplicitis aut comminus ire uiator

audeat et dirae commercia iungere linguae;

nec mora, quin acuens exertos protinus ungues

liuentesque manus fractosque in uulnere dentes

terribili applausu circum hospita surgeret ora;                515

et latuere doli, donec de rupe cruenta

(heu simili deprensa uiro!) cessantibus alis

tristis inexpletam scopulis adfligeret aluum.

monstrat silua nefas: horrent uicina iuuenci

gramina, damnatis auidum pecus abstinet herbis.                520

non Dryadum placet umbra choris non commoda sacris

Faunorum, diraeque etiam fugere uolucres

prodigiale nemus. tacitis huc gressibus acti

deueniunt peritura cohors, hostemque superbum

adnixi iaculis et humi posita arma tenentes                525

expectant, densaque nemus statione coronant.

        coeperat umenti Phoebum subtexere palla

Nox et caeruleam terris infuderat umbram.

ille propinquabat siluis et ab aggere celso

scuta uirum galeasque uidet rutilare comantes,                530

qua laxant rami nemus aduersaque sub umbra

flammeus aeratis lunae tremor errat in armis.

obstipuit uisis, ibat tamen, horrida tantum

spicula et inclusum capulo tenus admouet ensem,

ac prior 'unde, uiri, quidue occultatis in armis?'                535

non humili terrore rogat. nec reddita contra

uox, fidamque negant suspecta silentia pacem.

ecce autem uasto Cthonii contorta lacerto,

quo duce freta cohors, fuscas interuolat auras

hasta; sed audenti deus et fortuna recessit.                540

per tamen Olenii tegimen suis atraque saetis

terga super laeuos umeros uicina cruori

effugit et uiduo iugulum ferit inrita ligno.

tunc horrere comae sanguisque in corda gelari.

huc ferus atque illuc animum pallentiaque ira                545

ora ferens (nec tanta putat sibi bella parari):

'ferte gradum contra campoque erumpite aperto!

quis timor audendi, quae tanta ignauia? solus,

solus in arma uoco.' neque in his mora; quos ubi plures,

quam ratus, innumeris uidet excursare latebris,                550

hos deire iugis, illos e uallibus imis

crescere, nec paucos campo, totumque sub armis

conlucere iter (ut clausas indagine profert

in medium uox prima feras), quae sola medendi

turbata ratione uia est, petit ardua dirae                555

Sphingos et abscisis infringens cautibus uncas

exuperat iuga dura manus, scopuloque potitus,

unde procul tergo metus et uia prona nocendi,

saxum ingens, quod uix plena ceruice gementes

uertere humo et muris ualeant inferre iuuenci,                560

rupibus auellit; dein toto sanguine nixus

sustinet, inmanem quaerens librare ruinam,

qualis in aduersos Lapithas erexit inanem

magnanimus cratera Pholus. stupet obuia leto

turba superstantem atque emissi turbine montis                 565

obruitur; simul ora uirum, simul arma manusque

fractaque commixto sederunt pectora ferro.

quattuor hic adeo disiecti mole sub una

congemuere, fuga tremefactum protinus agmen

excutitur coeptis. neque enim temnenda iacebant                570

funera: fulmineus Dorylas, quem regibus ardens

aequabat uirtus, Martisque e semine Theron

terrigenas confisus auos, nec uertere cuiquam

frena secundus Halys, sed tunc pedes occubat aruis,

Pentheumque trahens nondum te Phaedimus aequo,                575

Bacche, genus. quorum ut subitis exterrita fatis

agmina turbatam uidit laxare cateruam,

quae duo sola manu gestans adclinia monti

fixerat, intorquet iacula et fugientibus addit.

mox in plana libens, nodo ne pectore tela                580

inciderent, saltu praeceps defertur et orbem,

quem procul oppresso uidit Therone uolutum,

corripuit, tergoque et uertice tegmina nota

saeptus et hostili propugnans pectora parma

constitit. inde iterum densi glomerantur in unum                585

Ogygidae firmantque gradum; trahit ocius ensem

Bistonium Tydeus, Mauortia munera magni

Oeneos, et partes pariter diuisus in omnes

hos obit atque illos ferroque micantia tela

decutit; impeditant numero seque ipsa uicissim                590

arma premunt, nec uis conatibus ulla, sed ipsae

in socios errare manus et corpora turba

inuolui prolapsa sua; manet ille ruentes

angustus telis et inexpugnabilis obstat.

non aliter Getica (si fas est credere) Phlegra                595

armatum inmensus Briareus stetit aethera contra,

hinc Phoebi pharetras, hinc toruae Pallados angues,

inde Pelethroniam praefixa cuspide pinum

Martis, at hinc lasso mutata Pyracmoni temnens

fulmina, cum toto nequiquam obsessus Olympo                600

tot queritur cessare manus: non segnior ardet

huc illuc clipeum obiectans, seque ipse recedens

circumit; interdum trepidis occurrit et instat

spicula deuellens, clipeo quae plurima toto

fixa tremunt armantque uirum; saepe aspera passus                605

uulnera, sed nullum uitae in secreta receptum

nec mortem sperare ualet. rotat ipse furentem

Deilochum, comitemque illi iubet ire sub umbras

Phegea sublata minitantem bella securi

Dircaeumque Gyan et Echionium Lycophonten.                610

iam trepidi sese quaerunt numerantque, nec idem

caedis amor, tantamque dolent rarescere turbam.

        ecce Chromis Tyrii demissus origine Cadmi

(hunc utero quondam Dryope Phoenissa grauato

rapta repente choris onerisque oblita ferebat,                615

dumque trahit prensis taurum tibi cornibus, Euhan,

procidit impulsus nimiis conatibus infans)

tunc audax iaculis et capti pelle leonis

pinea nodosae quassabat robora clauae

increpitans: 'unusne, uiri, tot caedibus, unus                620

ibit ouans Argos? uix credet fama reuerso!

heu socii, nullaene manus, nulla arma ualebunt?

haec regi promissa, Cydon, haec, Lampe, dabamus?'

dum clamat, subit ore cauo Teumesia cornus,

nec prohibent fauces; atque illi uoce repleta                625

intercepta natat prorupto in sanguine lingua.

stabat adhuc, donec transmissa morte per artus

labitur inmorsaque cadens obmutuit hasta.

uos quoque, Thespiadae, cur infitiatus honora

arcuerim fama? fratris moribunda leuabat                630

membra solo Periphas (nil indole clarius illa

nec pietate fuit), laeua marcentia colla

sustentans dextraque latus; singultibus artum

exhaurit thoraca dolor, nec uincla coercent

undantem fletu galeam, cum multa gementi                635

pone grauis curuas perfringit lancea costas

exit et in fratrem cognataque pectora telo

conserit. ille oculos etiamnum in luce natantes

sistit et aspecta germani morte resoluit.

at cui uita recens et adhuc in uulnere uires                640

'hos tibi complexus, haec dent' ait 'oscula nati.'

procubuere pares fatis, miserabile uotum

mortis, et alterna clauserunt lumina dextra.

        protinus idem ultro iaculo parmaque Menoeten

proterrebat agens trepidis uestigia retro                645

passibus urguentem, donec defecit iniqua

lapsus humo, pariterque manus distractus in ambas

orat et a iugulo nitentem sustinet hastam:

'parce per has stellis interlabentibus umbras,

per superos noctemque tuam; sine tristia Thebis                650

nuntius acta feram uulgique per ora pauentis

contempto te rege canam: sic inrita nobis

tela cadant, nullique tuum penetrabile ferro

pectus, et optanti uictor reueharis amico.'

dixerat. ille nihil uultum mutatus 'inanes                655

perdis' ait 'lacrimas; et tu (ni fallor) iniquo

pollicitus mea colla duci: nunc arma diemque

proice; quid timidae sequeris compendia uitae?

bella manent.' simul haec et crassum sanguine telum

iam redit; ille super dictis infensus amaris                660

prosequitur uictos: 'non haec trieterica uobis

nox patrio de more uenit, non orgia Cadmi

cernitis aut auidas Bacchum scelerare parentes.

nebridas et fragiles thyrsos portare putastis

imbellem ad sonitum maribusque incognita ueris                665

foeda Celaenaea committere proelia buxo?

hic aliae caedes, alius furor: ite sub umbras,

o timidi paucique!' haec intonat; ast tamen illi

membra negant, lassusque ferit praecordia sanguis.

iam sublata manus cassos defertur in ictus,                670

tardatique gradus, clipeum nec sustinet umbo

mutatum spoliis; gelidus cadit imber anhelo

pectore, tum crines ardentiaque ora cruentis

roribus et taetra morientum aspergine manant:

ut leo, qui campis longe custode fugato                675

Massylas depastus oues, ubi sanguine multo

luxuriata fames ceruixque et tabe grauatae

consedere iubae, mediis in caedibus astat

aeger, hians, uictusque cibis; nec iam amplius irae

crudescunt: tantum uacuis ferit aera malis                680

molliaque eiecta delambit uellera lingua.

        ille etiam Thebas spoliis et sanguine plenus

isset et attonitis sese populoque ducique

ostentasset ouans, ni tu, Tritonia uirgo,

flagrantem multaque operis caligine plenum                685

consilio dignata uirum: 'sate gente superbi

Oeneos, absentes cui dudum uincere Thebas

adnuimus, iam pone modum nimiumque secundis

parce deis: huic una fides optanda labori.

fortuna satis usus abi.' restabat acerbis                690

funeribus socioque gregi non sponte superstes

Haemonides (ille haec praeuiderat, omina doctus

aeris et nulla deceptus ab alite) Maeon,

nec ueritus prohibere ducem, sed fata monentem

priuauere fide. uita miserandus inerti                695

damnatur; trepido Tydeus inmitia mandat:

'quisquis es Aonidum, quem crastina munere nostro

manibus exemptum mediis Aurora uidebit,

haec iubeo perferre duci: cinge aggere portas,

tela noua, fragiles aeuo circum inspice muros,                700

praecipue stipare uiros densasque memento

multiplicare acies! fumantem hunc aspice late

ense meo campum: tales in bella uenimus.'

        haec ait, et meritae pulchrum tibi, Pallas, honorem

sanguinea de strage parat, praedamque iacentem                705

comportat gaudens ingentiaque acta recenset.

quercus erat tenerae iam longum oblita iuuentae

aggere camporum medio, quam plurimus ambit

frondibus incuruis et crudo robore cortex.

huic leues galeas perfossaque uulnere crebro                710

inserit arma ferens, huic truncos ictibus enses

subligat et tractas membris spirantibus hastas.

corpora tunc atque arma simul cumulata superstans

incipit (oranti nox et iuga longa resultant):

'diua ferox, magni decus ingeniumque parentis,                715

bellipotens, cui torua genis horrore decoro

cassis, et asperso crudescit sanguine Gorgon,

nec magis ardentes Mauors hastataque pugnae

impulerit Bellona tubas, huic adnue sacro,

seu Pandionio nostras inuisere caedes                720

monte uenis, siue Aonia deuertis Itone

laeta choris, seu tu Libyco Tritone repexas

lota comas qua te biiugo temone frementem

intemeratarum uolucer rapit axis equarum:

nunc tibi fracta uirum spolia informesque dicamus                725

exuuias. at si patriis Porthaonis aruis

inferar et reduci pateat mihi Martia Pleuron,

aurea tunc mediis urbis tibi templa dicabo

collibus, Ionias qua despectare procellas

dulce sit, et flauo tollens ubi uertice pontum                730

turbidus obiectas Achelous Echinadas exit.

hic ego maiorum pugnas uultusque tremendos

magnanimum effingam regum, figamque superbis

arma tholis, quaeque ipse meo quaesita reuexi

sanguine, quaeque dabis captis, Tritonia, Thebis.                735

centum ibi uirgineis uotae Calydonides aris

Actaeas tibi rite faces et ab arbore casta

nectent purpureas niueo discrimine uittas,

peruigilemque focis ignem longaeua sacerdos

nutriet, arcanum numquam spretura pudorem.                740

tu bellis, tu pace feres de more frequentes

primitias operum, non indignante Diana.'

dixerat, et dulces iter instaurabat ad Argos.

 

 

Liber III

        At non Aoniae moderator perfidus aulae

nocte sub ancipiti, quamuis umentibus astris

longus ad auroram superet labor, otia somni

accipit; inuigilant animo scelerisque parati

supplicium exercent curae; tum plurima uersat,                5

pessimus in dubiis augur, timor. 'ei mihi' clamat,

'unde morae?' (nam prona ratus facilemque tot armis

Tydea, nec numero uirtutem animumque rependit)

'num regio diuersa uiae? num missus ab Argis

subsidio globus? an sceleris data fama per urbes                10

finitimas? paucosne, pater Gradiue, manuue

legimus indecores? at enim fortissimus illic

et Chromis et Dorylas et nostris turribus aequi

Thespiadae totos raperent mihi funditus Argos.

nec tamen ille meis, reor, impenetrabilis armis                15

aere gerens solidoque datos adamante lacertos

uenerat; heu segnes, quorum labor haeret in uno,

si conserta manus.' uario sic turbidus aestu

angitur ac sese culpat super omnia, qui non

orantem in mediis legatum coetibus ense                20

perculerit foedasque palam satiauerit iras.

iam pudet incepti, iam paenitet. ac uelut ille

fluctibus Ioniis Calabrae datus arbiter alno

nec rudis undarum (portus sed linquere amicos

purior Olenii frustra gradus impulit astri),                25

cum fragor hiberni subitus Iouis, omnia mundi

claustra tonant multusque polos inclinat Orion,

ipse quidem malit terras pugnatque reuerti,

fert ingens a puppe Notus, tunc arte relicta

ingemit et caecas sequitur iam nescius undas:                30

talis Agenoreus ductor caeloque morantem

Luciferum et seros maerentibus increpat ortus.

        ecce sub occiduas uersae iam Noctis habenas

astrorumque obitus, ubi primum maxima Tethys

impulit Eoo cunctantem Hyperiona ponto,                35

ima flagellatis, signum lugubre malorum,

ponderibus trepidauit humus, motusque Cithaeron

antiquas dedit ire niues; tunc uisa leuari

culmina septenaeque iugo concurrere portae.

et prope sunt causae: gelido remeabat Eoo                40

iratus fatis et tristis morte negata

Haemonides; necdum ora patent, dubiusque notari

signa dabat magnae longe manifesta ruinae

planctuque et gemitu; lacrimas nam protinus omnes

fuderat. haud aliter saltu deuertitur orbus                45

pastor ab agrestum nocturna strage luporum,

cuius erile pecus siluis inopinus abegit

imber et hibernae uentosa cacumina lunae.

luce patent caedes; domino perferre recentes

ipse timet casus, haustaque informis harena                50

questibus implet agros, stabulique silentia magni

odit et amissos longo ciet ordine tauros.

        illum congestae portarum ad limina matres

ut solum uidere (nefas!), nulla agmina circum

magnanimosque duces, nil ausae quaerere tollunt                55

clamorem, qualis bello supremus apertis

urbibus, aut pelago iam descendente carina.

ut primum inuisi cupido data copia regis:

'hanc tibi de tanto donat ferus agmine Tydeus

infelicem animam, siue haec sententia diuum,                60

seu fortuna fuit, seu, quod pudet ira fateri,

uis inuicta uiri. uix credo et nuntius: omnes

procubuere, omnes. noctis uaga lumina testor

et socium manes et te, mala protinus ales,

qua redeo, non hanc lacrimis meruisse nec astu                65

crudelem ueniam atque inhonorae munera lucis;

sed mihi iussa deum placitoque ignara moueri

Atropos atque olim non haec data ianua leti

eripuere necem. iamque ut mihi prodiga uitae

pectora et extremam nihil horrescentia mortem                70

aspicias: bellum infandum ominibusque negatam

mouisti, funeste, aciem, dum pellere leges

et consanguineo gliscis regnare superbus

exule; te series orbarum excisa domorum

planctibus adsiduis, te diro horrore uolantes                75

quinquaginta animae circum noctesque diesque

adsilient, neque enim ipse moror.' iam mouerat iras

rex ferus, et tristes ignescunt sanguine uultus.

inde ultro Phlegyas et non cunctator iniqui

Labdacus (hos regni ferrum penes) ire manuque                80

proturbare parant. sed iam nudauerat ensem

magnanimus uates, et nunc trucis ora tyranni,

nunc ferrum aspectans: 'numquam tibi sanguinis huius

ius erit aut magno feries imperdita Tydeo

pectora; uado equidem exultans ereptaque fata                85

insequor et comites feror expectatus ad umbras.

te superis fratrique++' et iam media orsa loquentis

absciderat plenum capulo latus; ille dolori

pugnat et ingentem nisu duplicatus in ictum

corruit, extremisque animae singultibus errans                90

alternus nunc ore uenit, nunc uulnere sanguis.

excussae procerum mentes, turbataque mussant

concilia; ast illum coniunx fidique parentes

seruantem uultus et toruum in morte peracta,

non longum reducem laetati, in tecta ferebant                95

sed ducis infandi rabidae non hactenus irae

stare queunt; uetat igne rapi, pacemque sepulcri

impius ignaris nequiquam manibus arcet.

        tu tamen egregius fati mentisque nec umquam

(sic dignum est) passure situm, qui comminus ausus                 100

uadere contemptum reges, quaque ampla ueniret

libertas, sancire uiam: quo carmine dignam,

quo satis ore tuis famam uirtutibus addam,

augur amate deis? non te caelestia frustra

edocuit lauruque sua dignatus Apollo est,                105

                                        . . .                                             105a

et nemorum Dodona parens Cirrhaeaque uirgo

audebit tacito populos suspendere Phoebo.

nunc quoque Tartareo multum diuisus Auerno

Elysias, i, carpe plagas, ubi manibus axis

inuius Ogygiis nec sontis iniqua tyranni                110

iussa ualent; durant habitus et membra cruentis

inuiolata feris, nudoque sub axe iacentem

et nemus et tristis uolucrum reuerentia seruat.

        at nuptae exanimes puerique aegrique parentes

moenibus effusi per plana, per auia, passim                115

quisque suas auidi ad lacrimas, miserabile, currunt,

certamen, quos densa gradu comitantur euntes

milia solandi studio, pars uisere flagrant

unius acta uiri et tantos in nocte labores:

feruet iter gemitu et plangoribus arua reclamant.                120

ut uero infames scopulos siluamque nefandam

peruentum, ceu nulla prius lamenta nec atri

manassent imbres, sic ore miserrimus uno

exoritur fragor, aspectuque accensa cruento

turba furit: stat sanguineo discissus amictu                125

Luctus atrox caesoque inuitat pectore matres.

scrutantur galeas frigentum inuentaque monstrant

corpora, prociduae super externosque suosque.

hae pressant in tabe comas, hae lumina signant

uulneraque alta rigant lacrimis, pars spicula dextra                130

nequiquam parcente trahunt, pars molliter aptant

bracchia trunca loco et ceruicibus ora reponunt.

        at uaga per dumos uacuique in puluere campi

magna parens iuuenum, gemini nunc funeris, Ide

squalentem sublata comam liuentiaque ora                135

ungue premens (nec iam infelix miserandaque, uerum

terror inest lacrimis), per et arma et corpora passim

canitiem impexam dira tellure uolutans

quaerit inops natos omnique in corpore plangit.

Thessalis haud aliter bello gauisa recenti,                140

cui gentile nefas hominem renouare canendo,

multifida attollens antiqua lumina cedro

nocte subit campos uersatque in sanguine functum

uulgus et explorat manes, cui plurima busto

imperet ad superos: animarum maesta queruntur                145

concilia, et nigri pater indignatur Auerni.

        illi in secessu pariter sub rupe iacebant

felices, quos una dies, manus abstulit una,

peruia uulneribus media trabe pectora nexi.

ut uidit lacrimisque oculi patuere profusis:                150

'hosne ego complexus genetrix, haec oscula, nati,

uestra tuor? sic uos extremo in fine ligauit

ingenium crudele necis? quae uulnera tractem,

quae prius ora premam? uosne illa potentia matris,

uos uteri fortuna mei, qua tangere diuos                155

rebar et Ogygias titulis anteire parentes?

at quanto melius dextraque in sorte iugatae,

quis steriles thalami nulloque ululata dolore

respexit Lucina domum! mihi quippe malorum

causa labor; sed nec bellorum in luce patenti                 160

conspicui fatis aeternaque gentibus ausi

quaesistis miserae uulnus memorabile matri,

sed mortem obscuram ~numerosaque funera passi,~

heu quantus furto cruor et sine laude iacetis!

quin ego non dextras miseris complexibus ausim                165

diuidere et tanti consortia rumpere leti:

ite diu fratres indiscretique supremis

ignibus et caros urna confundite manes!'

        nec minus interea digesta strage suorum

hic Cthonium coniunx, hic mater Penthea clamat                170

Astyoche, puerique rudes, tua, Phaedime, proles,

amissum didicere patrem, Marpessaque pactum

Phyllea, sanguineumque lauant Acamanta sorores.

tunc ferro retegunt siluas collisque propinqui

annosum truncant apicem, qui conscius actis                175

noctis et inspexit gemitus; ibi grandior aeuo

ante rogos, dum quisque suo nequit igne reuelli,

concilium infaustum dictis mulcebat Aletes:

'saepe quidem infelix uarioque exercita ludo

fatorum gens nostra fuit, Sidonius ex quo                180

hospes in Aonios iecit sata ferrea sulcos,

unde noui fetus et formidata colonis

arua suis. sed nec ueteris cum regia Cadmi

fulmineum in cinerem monitis Iunonis iniquae

consedit, neque funerea cum laude potitus                185

infelix Athamas trepido de monte ueniret,

semianimem heu laeto referens clamore Learchum,

hic gemitus Thebis, nec tempore clarius illo

Phoenissae sonuere domus, cum lassa furorem

uicit et ad comitum lacrimas expauit Agaue.                190

una dies similis fato specieque malorum

aequa fuit, qua magniloquos luit impia flatus

Tantalis, innumeris cum circumfusa ruinis

corpora tot raperet terra, tot quaereret ignes.

talis erat uulgi status, et sic urbe relicta                195

primaeuique senesque et longo examine matres

inuidiam planxere deis miseroque tumultu

bina per ingentes stipabant funera portas.

meque ipsum memini (necdum apta doloribus aetas)

flesse tamen gemituque meos aequasse parentes                200

illa tamen superi. nec quod tibi, Delia, castos

prolapsum fontes specula temerare profana

heu dominum insani nihil agnouere Molossi,

deflerim magis, aut uerso quod sanguine fluxit

in subitos regina lacus: sic dura Sororum                205

pensa dabant uisumque Ioui. nunc regis iniqui

ob noxam inmeritos patriae tot culmina ciues

exuimus, nec adhuc calcati foederis Argos

fama subit, et iam bellorum extrema dolemus.

quantus equis quantusque uiris in puluere crasso                210

sudor! io quanti crudele rubebitis amnes!

uiderit haec bello uiridis manus: ast ego doner

dum licet igne meo terraque insternar auita!'

haec senior, multumque nefas Eteoclis aceruat

crudelem infandumque uocans poenasque daturum.                215

unde ea libertas? iuxta illi finis et aetas

tota retro, seraeque decus uelit addere morti.

        haec sator astrorum iamdudum e uertice mundi

prospectans primoque imbutas sanguine gentes

Gradiuum acciri propere iubet. ille furentes                220

Bistonas et Geticas populatus caedibus urbes

turbidus aetherias currus urguebat ad arces,

fulmine cristatum galeae iubar armaque in auro

tristia, terrificis monstrorum animata figuris,

incutiens: tonat axe polus clipeique cruenta                 225

lux rubet, et solem longe ferit aemulus orbis.

hunc ubi Sarmaticos etiamnum efflare labores

Iuppiter et tota perfusum pectora belli

tempestate uidet: 'talis mihi, nate, per Argos,

talis abi, sic ense madens, hac nubilus ira.                230

exturbent resides frenos et cuncta perosi

te cupiant, tibi praecipites animasque manusque

deuoueant; rape cunctantes et foedera turba,

cui dedimus; tibi fas ipsos incendere bello

caelicolas pacemque meam. iam semina pugnae                235

ipse dedi: remeat portans inmania Tydeus

ausa, ducis scelus et, turpis primordia belli,

insidias fraudesque, suis quas ultus in armis.

adde fidem. uos, o superi, meus ordine sanguis,

ne pugnare odiis, neu me temptare precando                240

certetis; sic Fata mihi nigraeque Sororum

iurauere colus: manet haec ab origine mundi

fixa dies bello, populique in proelia nati.

quodni me ueterum poenas sancire malorum

gentibus et diros sinitis punire nepotes                245

(arcem hanc aeternam mentisque sacraria nostrae

testor et Elysios, etiam mihi numina, fontes)

ipse manu Thebas correptaque moenia fundo

excutiam uersasque solo super Inacha tecta

effundam turres aut stagna in caerula uerram                250

imbre superiecto, licet ipsa in turbine rerum

Iuno suos colles templumque amplexa laboret.'

dixit, et attoniti iussis; mortalia credas

pectora, sic cuncti uocemque animosque tenebant:

non secus ac longa uentorum pace solutum                 255

aequor et imbelli recubant ubi litora somno,

siluarumque comas et abacto flamine nubes

mulcet iners aestas; tunc stagna lacusque sonori

detumuere, tacent exusti solibus amnes.

        gaudet ouans iussis et adhuc temone calenti                260

feruidus in laeuum torsit Gradiuus habenas.

iamque iter extremum caelique abrupta tenebat,

cum Venus ante ipsos nulla formidine gressum

figit equos; cessere retro iam iamque rigentes

suppliciter posuere iubas. tunc pectora summo                265

adclinata iugo uultumque obliqua madentem

incipit (interea dominae uestigia iuxta

spumantem proni mandunt adamanta iugales):

'bella etiam in Thebas, socer o pulcherrime, bella

ipse paras ferroque tuos abolere nepotes?                270

nec genus Harmoniae nec te conubia caelo

festa nec hae quicquam lacrimae, furibunde, morantur?

criminis haec merces? hoc fama pudorque relictus,

hoc mihi Lemniacae de te meruere catenae?

perge libens; at non eadem Volcania nobis                275

obsequia, et laesi seruit tamen ira mariti!

illum ego perpetuis mihi desudare caminis

si iubeam uigilesque operi transmittere noctes,

gaudeat ornatusque nouos ipsique laboret

arma tibi; tu++sed scopulos et aena precando                280

flectere corda paro; solum hoc tamen anxia, solum

obtestor, quid me Tyrio sociare marito

progeniem caram infaustisque dabas hymenaeis?

dum fore praeclaros armis et uiuida rebus

pectora uipereo Tyrios de sanguine inactas                285

demissumque Iouis serie genus, a! mea quanto

Sithonia mallem nupsisset uirgo sub Arcto

trans Borean Thracasque tuos! indigna parumne

pertulimus, diuae Veneris quod filia longum

reptat et Illyricas deiectat uirus in herbas?                 290

nunc gentem inmeritam++' lacrimas non pertulit ultra

Bellipotens; hastam laeua transumit et alto

(haud mora) desiluit curru clipeoque receptam

laedit in amplexu dictisque ita mulcet amicis:

'o mihi bellorum requies et sacra uoluptas                295

unaque pax animo; soli cui tanta potestas

diuorumque hominumque meis occurrere telis

impune et media quamuis in caede frementes

hos adsistere equos, hunc ensem auellere dextrae:

nec mihi Sidonii genialia foedera Cadmi                300

nec tua cara fides (ne falsa incessere gaude!)

exciderunt: prius in patrui deus infera mergar

stagna et pallentes agar exarmatus ad umbras.

sed nunc fatorum monitus mentemque supremi

iussus obire patris (neque enim Vulcania tali                305

imperio manus apta legi), quo pectore contra

ire Iouem dictasque parem contemnere leges,

cui modo (pro uires!) terras caelumque fretumque

attremere oranti tantosque ex ordine uidi

delituisse deos? sed ne mihi corde supremos                310

concipe, cara, metus: quando haec mutare potestas

nulla datur, cum iam Tyriis sub moenibus ambae

bellabunt gentes, adero et socia arma iuuabo.

tunc me sanguineo late deferuere campo

res super Argolicas haud sic deiecta uidebis;                315

hoc mihi ius, nec fata uetant.' sic orsus aperto

flagrantes inmisit equos. non ocius alti

in terras cadit ira Iouis, si quando niualem

Othryn et Arctoae gelidum caput institit Ossae

armauitque in nube manum: uolat ignea moles                320

saeua dei mandata ferens, caelumque trisulca

territat omne coma iamdudum aut ditibus agris

signa dare aut ponto miseros inuoluere nautas.

        iamque remensus iter fesso Danaeia Tydeus

arua gradu uiridisque legit deuexa Prosymnae                325

terribilis uisu: stant fulti puluere crines,

squalidus ex umeris cadit alta in uulnera sudor,

insomnesque oculos rubor excitat, oraque retro

sorbet anhela sitis; mens altum spirat honorem

conscia factorum. sic nota in pascua taurus                330

bellator redit, aduerso cui colla suoque

sanguine proscissisque natant palearibus armi;

tunc quoque lassa tumet uirtus multumque superbit

pectore despecto; uacua iacet hostis harena

turpe gemens crudosque uetat sentire dolores.                335

talis erat; medias etiam non destitit urbes,

quidquid et Asopon ueteresque interiacet Argos,

inflammare odiis, multumque et ubique retexens

legatum sese Graia de gente petendis

isse super regnis profugi Polynicis, at inde                340

uim, noctem, scelus, arma, dolos, ea foedera passum

regis Echionii, fratri sua iura negari.

prona fides populis; deus omnia credere suadet

Armipotens, geminatque acceptos Fama pauores.

        utque introgressus portas (et forte uerendos                345

concilio pater ipse duces cogebat Adrastus)

improuisus adest, iam illinc a postibus aulae

uociferans: 'arma, arma uiri, tuque optime Lernae

ductor, magnanimum si quis tibi sanguis auorum,

arma para! nusquam pietas, non gentibus aequum                350

fas aut cura Iouis; melius legatus adissem

Sauromatas rabidos seruatoremque cruentum

Bebrycii nemoris. nec iussa incuso pigetue

officii: iuuat isse, iuuat, Thebasque nocentes

explorasse manu; bello me, credite, bello,                 355

ceu turrem ualidam aut artam compagibus urbem,

delecti insidiis instructique omnibus armis

nocte doloque uiri nudum ignarumque locorum

nequiquam clausere; iacent in sanguine mixti

ante urbem uacuam. nunc o nunc tempus in hostes,                360

dum trepidi exanguesque metu, dum funera portant,

nunc, socer, haec dum non manus excidit; ipse ego fessus

quinquaginta illis heroum inmanibus umbris

uulneraque ista ferens putri insiccata cruore

protinus ire peto!' trepidi de sedibus astant                365

Inachidae, cunctisque prior Cadmeius heros

accurrit uultum deiectus et 'o ego diuis

inuisus uitaeque nocens haec uulnera cerno

integer? hosne mihi reditus, germane, parabas?

in me haec tela dabas! pro uitae foeda cupido!                370

infelix, facinus fratri tam grande negaui.

et nunc uestra quidem maneant in pace quieta

moenia, nec uobis tanti sim causa tumultus

hospes adhuc. scio (nec me adeo res dextra leuauit)

quam durum natis, thalamo quam triste reuelli,                375

quam patria; non me ullius domus anxia culpet

respectentue truces obliquo limine matres.

ibo libens certusque mori, licet optima coniunx

auditusque iterum reuocet socer; hunc ego Thebis,

hunc, germane, tibi iugulum et tibi, maxime Tydeu,                380

debeo.' sic uariis pertemptat pectora dictis

obliquatque preces. commotae questibus irae

et mixtus lacrimis caluit dolor; omnibus ultro

non iuuenum modo, sed gelidis et inertibus aeuo

pectoribus mens una subit, uiduare penates,                385

finitimas adhibere manus, iamque ire. sed altus

consiliis pater imperiique haud flectere molem

inscius: 'ista quidem superis curaeque medenda

linquite, quaeso, meae: nec te germanus inulto

sceptra geret, neque nos auidi promittere bellum.                390

at nunc egregium tantoque in sanguine ouantem

excipite Oeniden, animosaque pectora laxet

sera quies: nobis dolor haud rationis egebit.'

        turbati extemplo comites et pallida coniunx

Tydea circum omnes fessum bellique uiaeque                395

stipantur. laetus mediis in sedibus aulae

constitit, ingentique exceptus terga columna,

uulnera dum lymphis Epidaurius eluit Idmon

(nunc uelox ferro, nunc ille tepentibus herbis

mitior), ipse alta seductus mente renarrat                400

principia irarum, quaeque orsus uterque uicissim,

quis locus insidiis, tacito quae tempora bello,

qui contra quantique duces, ubi maximus illi

sudor, et indicio seruatum Maeona tristi

exponit. cui fida manus proceresque socerque                405

astupet oranti, Tyriusque incenditur exul.

        soluerat Hesperii deuexo margine ponti

flagrantes Sol pronus equos rutilamque lauabat

Oceani sub fonte comam, cui turba profundi

Nereos et rapidis accurrunt passibus Horae,                410

frenaque et auratae textum sublime coronae

deripiunt, laxant calidis umentia loris

pectora; pars meritos uertunt ad molle iugales

gramen et erecto currum temone supinant.

Nox subiit curasque hominum motusque ferarum                415

composuit nigroque polos inuoluit amictu,

illa quidem cunctis, sed non tibi mitis, Adraste,

Labdacioque duci: nam Tydea largus habebat

perfusum magna uirtutis imagine somnus.

et iam noctiuagas inter deus armifer umbras                420

desuper Arcadiae fines Nemeaeaque rura

Taenariumque cacumen Apollineasque Therapnas

armorum tonitru ferit et trepidantia corda

implet amore sui. comunt Furor Iraque cristas,

frena ministrat equis Pauor armiger. at uigil omni                425

Fama sono uanos rerum succincta tumultus

anteuolat currum flatuque impulsa gementum

alipedum trepidas denso cum murmure plumas

excutit: urguet enim stimulis auriga cruentis

facta, infecta loqui, curruque infestus ab alto                430

terga comasque deae Scythica pater increpat hasta.

qualis ubi Aeolio dimissos carcere Ventos

dux prae se Neptunus agit magnoque uolentes

incitat Aegaeo; tristis comitatus eunti

circum lora fremunt Nimbique Hiemesque profundae                435

Nubilaque et uulso terrarum sordida fundo

Tempestas: dubiae motis radicibus obstant

Cyclades, ipsa tua Mycono Gyaroque reuelli,

Dele, times magnique fidem testaris alumni.

        septima iam nitidum terris Aurora deisque                440

purpureo uehit ore diem, Perseius heros

cum primum arcana senior sese extulit aula,

multa super bello generisque tumentibus amens

incertusque animi, daret armis iura nouosque

gentibus incuteret stimulos, an frena teneret                445

irarum et motos capulis adstringeret enses.

hinc pacis tranquilla mouent, atque inde pudori

foeda quies, flectique noua dulcedine pugnae

difficiles populi; dubio sententia tandem

sera placet, uatum mentes ac prouida ueri                450

sacra mouere deum. sollers tibi cura futuri,

Amphiarae, datur, iuxtaque Amythaone cretus

iam senior (sed mente uiret Phoeboque) Melampus

adsociat passus: dubium cui pronus Apollo

oraque Cirrhaea satiarit largius unda.                455

principio fibris pecudumque in sanguine diuos

explorant; iam tum pauidis maculosa bidentum

corda negant diraque nefas minitantia uena.

ire tamen uacuoque sedet petere omina caelo.

        mons erat audaci seductus in aethera dorso                460

(nomine Lernaei memorant Aphesanta coloni)

gentibus Argolicis olim sacer; inde ferebant

nubila suspenso celerem temerasse uolatu

Persea, cum raptos pueri perterrita mater

prospexit de rupe gradus ac paene secuta est.                465

hoc gemini uates sanctam canentis oliuae

fronde comam et niueis ornati tempora uittis

euadunt pariter, madidos ubi lucidus agros

ortus et algentes laxauit sole pruinas.

ac prior Oeclides solitum prece numen amicat:                470

'Iuppiter omnipotens (nam te pernicibus alis

addere consilium uolucresque implere futuri

ominaque et causas caelo deferre latentes

accipimus), non Cirrha deum promiserit antro

certius, aut frondes lucis quas fama Molossis                475

Chaonias sonuisse tibi, licet aridus Hammon

inuideat Lyciaeque parent contendere sortes

Niliacumque pecus patrioque aequalis honori

Branchus et undosae qui rusticus accola Pisae

Pana Lycaonia nocturnum exaudit in umbra:                480

ditior ille animi, cui tu, Dictaee, secundas

impuleris manifestus aues. mirum unde, sed olim

hic honor alitibus, superae seu conditor aulae

sic dedit effusum chaos in noua semina texens,

seu quia mutatae nostraque ab origine uersis                485

corporibus subiere notos, seu purior axis

amotumque nefas et rarum insistere terris

uera docent: tibi, summe sator terraeque deumque,

scire licet: nos Argolicae primordia pugnae

uenturumque sinas caelo praenosse laborem.                490

si datur et duris sedet haec sententia Parcis

soluere Echionias Lernaea cuspide portas,

signa feras laeuusque tones; tunc omnis in astris

consonet arcana uolucris bona murmura lingua.

si prohibes, hic necte moras dextrisque profundum                495

alitibus praetexe diem.' sic fatus et alto

membra locat scopulo; tunc plura ignotaque iungit

numina et inmensi fruitur caligine mundi.

        postquam rite diu partiti sidera, cunctas

perlegere animis oculisque sequacibus auras,                500

tunc Amythaonius longo post tempore uates:

'nonne sub excelso spirantis limite caeli,

Amphiarae, uides, cursus ut nulla serenos

ales agat liquidoque polum complexa meatu

pendeat aut fugiens placabile clanxerit omen?                505

non comes obscurus tripodum, non fulminis ardens

uector adest, flauaeque sonans auis unca Mineruae

non uenit auguriis melior; quin uultur et altis

desuper accipitres exultauere rapinis.

monstra uolant: dirae stridunt in nube uolucres,                510

nocturnaeque gemunt striges et feralia bubo

damna canens. quae prima deum portenta sequamur?

hisne dari, Thymbraee, polum? simul ora recuruo

ungue secant rabidae planctumque imitantibus alis

exagitant zephyros et plumea pectora caedunt.'                515

ille sub haec: 'equidem uarii, pater, omina Phoebi

saepe tuli: iam tum, prima cum pube uirentem

semideos inter pinus me Thessala reges

duceret, hic casus terraeque marisque canentem

obstipuere duces, nec me uentura locuto                520

saepius in dubiis auditus Iasoni Mopsus.

sed similes non ante metus aut astra notaui

prodigiosa magis; quamquam maiora parantur.

huc aduerte animum: clara regione profundi

aetheros innumeri statuerunt agmina cycni.                525

siue hos Strymonia Boreas eiecit ab Arcto,

seu fecunda refert placidi clementia Nili.

fixerunt cursus: has rere in imagine Thebas:

nam sese inmoti gyro atque in pace silentes

ceu muris ualloque tenent. sed fortior ecce                530

aduentat per inane cohors; septem ordine fuluo

armigeras summi Iouis exultante caterua

intuor: Inachii sint hi tibi, concipe, reges.

inuasere globum niuei gregis uncaque pandunt

caedibus ora nouis et strictis unguibus instant.                535

cernis inexperto rorantes sanguine uentos,

et plumis stillare diem? quae saeua repente

uictores agitat leto Iouis ira sinistri?

hic excelsa petens subita face solus inarsit

summisitque animos, illum uestigia adortum                540

maiorum uolucrum tenerae deponitis alae.

hic hosti implicitus pariter ruit, hunc fuga retro

uoluit agens sociae linquentem fata cateruae.

hic nimbo glomeratus obit, hic praepete uiua

pascitur inmoriens; spargit caua nubila sanguis.                545

quid furtim inlacrimas? illum, uenerande Melampu,

qui cadit, agnosco.' trepidos sic mole futuri

cunctaque iam rerum certa sub imagine passos

terror habet uates; piget inrupisse uolantum

concilia et caelo mentem insertasse uetanti,                550

auditique odere deos. unde iste per orbem

primus uenturi miseris animantibus aeger

creuit amor? diuumne feras hoc munus, an ipsi,

gens auida et parto non umquam stare quieti,

eruimus quae prima dies, ubi terminus aeui,                555

quid bonus ille deum genitor, quid ferrea Clotho

cogitet? hinc fibrae et uolucrum per nubila sermo

astrorumque uices numerataque semita lunae

Thessalicumque nefas. at non prior aureus ille

sanguis auum scopulisque satae uel robore gentes                560

mentibus his usae; siluas amor unus humumque

edomuisse manu; quid crastina uolueret aetas

scire nefas homini. nos, prauum et flebile uulgus,

scrutati penitus superos: hinc pallor et irae,

hinc scelus insidiaeque et nulla modestia uoti.                565

        ergo manu uittas damnataque uertice serta

deripit abiectaque inhonorus fronde sacerdos

inuiso de monte redit; iam bella tubaeque

comminus, absentesque fremunt sub pectore Thebae.

ille nec aspectum uulgi, nec fida tyranni                570

conloquia aut coetus procerum perferre, sed atra

sede tegi, et superum clausus negat acta fateri

(te pudor et curae retinent per rura, Melampu):

bissenos premit ora dies populumque ducesque

extrahit incertis. et iam suprema Tonantis                575

iussa fremunt agrosque uiris annosaque uastant

oppida; bellipotens prae se deus agmina passim

mille rapit; liquere domos dilectaque laeti

conubia et primo plorantes limine natos:

tantus in attonitos cecidit deus. arma paternis                580

postibus et fixos superum ad penetralia currus

uellere amor; tunc fessa putri robigine pila

haerentesque situ gladios in saeua recurant

uulnera et attrito cogunt iuuenescere saxo.

hi teretes galeas magnorumque aerea suta                585

thoracum et tunicas Chalybum squalore crepantes

pectoribus temptare, alii Gortynia lentant

cornua; iam falces auidis et aratra caminis

rastraque et incurui saeuum rubuere ligones.

caedere nec ualidas sanctis e stirpibus hastas,                590

nec pudor emerito clipeum uestisse iuuenco.

inrupere Argos maestique ad limina regis

bella animis, bella ore fremunt; it clamor ad auras,

quantus Tyrrheni gemitus salis, aut ubi temptat

Enceladus mutare latus; super igneus antris                595

mons tonat: exundant apices, fluctusque Pelorus

contrahit, et sperat tellus abrupta reuerti.

        atque hic ingenti Capaneus Mauortis amore

excitus et longam pridem indignantia pacem

corda tumens (huic ampla quidem de sanguine prisco                600

nobilitas; sed enim ipse manu praegressus auorum

facta, diu tuto superum contemptor et aequi

impatiens largusque animae, modo suaserit ira),

unus ut e siluis Pholoes habitator opacae

inter et Aetnaeos aequus consurgere fratres,                605

ante fores, ubi turba ducum uulgique frementis,

Amphiarae, tuas 'quae tanta ignauia' clamat,

'Inachidae uosque o socio de sanguine Achiui?

unius (heu pudeat!) plebeia ad limina ciuis

tot ferro accinctae gentes animisque paratae                610

pendemus? non si ipse cauo sub uertice Cirrhae

(quisquis is est, timidis famaeque ita uisus) Ao

mugiat insano penitus seclusus in antro,

expectare queam dum pallida uirgo tremendas

nuntiet ambages. uirtus mihi numen et ensis                615

quem teneo! iamque hic timida cum fraude sacerdos

exeat, aut hodie, uolucrum quae tanta potestas,

experiar.' laetum fremit adsensuque furentem

implet Achaea manus. tandem prorumpere adactus

Oeclides: 'alio curarum agitante tumultu                620

non equidem effreno iuuenis clamore profani

dictorumque metu, licet hic insana minetur,

elicior tenebris; alio mihi debita fato

summa dies, uetitumque dari mortalibus armis.

sed me uester amor nimiusque arcana profari                625

Phoebus agit; uobis uentura atque omne quod ultra est

pandere maestus eo; nam te, uesane, moneri

ante nefas, unique tacet tibi noster Apollo.

quo, miseri, fatis superisque obstantibus arma,

quo rapitis? quae uos Furiarum uerbera caecos                630

exagitant? adeone animarum taedet? et Argos

exosi? nil dulce domi? nulla omina curae?

quid me Persei secreta ad culmina montis

ire gradu trepido superumque inrumpere coetus

egistis? potui pariter nescire quis armis                635

casus, ubi atra dies, quae fati exordia cunctis,

quae mihi. consulti testor penetralia mundi

et uolucrum adfatus et te, Thymbraee, uocanti

non alias tam saeue mihi, quae signa futuri

pertulerim: uidi ingentis portenta ruinae,                640

uidi hominum diuumque metus hilaremque Megaeram

et Lachesin putri uacuantem saecula penso.

proicite arma manu: deus ecce furentibus obstat,

ecce deus! miseri, quid pulchrum sanguine uicto

Aoniam et diri saturare noualia Cadmi?                645

sed quid uana cano, quid fixos arceo casus?

ibimus.' hic presso gemuit semel ore sacerdos.

illum iterum Capaneus: 'tuus o furor auguret uni

ista tibi, ut serues uacuos inglorius annos

et tua non umquam Tyrrhenus tempora circum                650

clangor eat. quid uota uirum meliora moraris?

scilicet ut uanis auibus natoque domoque

et thalamis potiare iacens, sileamus inulti

Tydeos egregii perfossum pectus et arma

foederis abrupti? quodsi bella effera Graios                655

ferre uetas, i Sidonios legatus ad hostes:

haec pacem tibi serta dabunt. tua prorsus inani

uerba polo causas abstrusa atque omina rerum

eliciunt? miseret superum, si carmina curae

humanaeque preces. quid inertia pectora terres?                660

primus in orbe deos fecit timor! et tibi tuto

nunc eat iste furor; sed prima ad classica cum iam

hostilem Ismenon galeis Dircenque bibemus,

ne mihi tunc, moneo, lituos atque arma uolenti

obuius ire pares uenisque aut alite uisa                665

bellorum proferre diem: procul haec tibi mollis

infula terrificique aberit dementia Phoebi:

illic augur ego et mecum quicumque parati

insanire manu.' rursus fragor intonat ingens

hortantum et uasto subter uolat astra tumultu.                670

ut rapidus torrens, animos cui uerna ministrant

flamina et exuti concreto frigore montes,

cum uagus in campos frustra prohibentibus exit

obicibus, resonant permixto turbine tecta,

arua, armenta, uiri, donec stetit improbus alto                675

colle minor magnoque inuenit in aggere ripas:

haec alterna ducum nox interfusa diremit.

        at gemitus Argia uiri non amplius aequo

corde ferens sociumque animo miserata dolorem,

sicut erat, laceris pridem turpata capillis,                680

et fletu signata genas, ad celsa uerendi

ibat tecta patris paruumque sub ubere caro

Thessandrum portabat auo iam nocte suprema

ante nouos ortus, ubi sola superstite Plaustro

Arctos ad Oceanum fugientibus inuidet astris                685

utque fores iniit magnoque adfusa parenti est:

'cur tua cum lacrimis maesto sine coniuge supplex

limina nocte petam, cessem licet ipsa profari,

scis genitor. sed iura deum genialia testor

teque, pater, non ille iubet sed peruigil angor.                 690

ex quo primus Hymen mouitque infausta sinistram

Iuno facem, semper lacrimis gemituque propinquo

exturbata quies. non si mihi tigridis horror

aequoreaeque super rigeant praecordia cautes,

ferre queam; tu solus opem, tu summa medendi                695

iura tenes; da bella, pater, generique iacentis

aspice res humiles, atque hanc, pater, aspice prolem

exulis; huic olim generis pudor. o ubi prima

hospitia et iunctae testato numine dextrae?

hic certe est quem fata dabant, quem dixit Apollo;                700

non egomet tacitos Veneris furata calores

culpatamue facem: tua iussa uerenda tuosque

dilexi monitus. nunc qua feritate dolentis

despiciam questus? nescis, pater optime, nescis

quantus amor castae misero nupsisse marito.                705

et nunc maesta quidem graue et inlaetabile munus,

ut timeam doleamque, rego; sed cum oscula rumpet

maesta dies, cum rauca dabunt abeuntibus armis

signa tubae saeuoque genas fulgebitis auro,

ei mihi, care parens, iterum fortasse rogabo!'                710

        illius umenti carpens pater oscula uultu:

'non equidem has umquam culparim, nata, querelas;

pone metus, laudanda rogas nec digna negari.

sed mihi multa dei (nec tu sperare quod urgues

desine), multa metus regnique uolubile pondus                715

subiciunt animo. ueniet qui debitus istis,

nata, modus neque te incassum fleuisse quereris.

tu solare uirum, neu sint dispendia iustae

dura morae: magnos cunctamur, nata, paratus.

proficitur bello.' dicentem talia nascens                720

lux mouet ingentesque iubent adsurgere curae.

 

 

Liber IV

        Tertius horrentem zephyris laxauerat annum

Phoebus et angusto cogebat limite uernum

longius ire diem, cum fracta impulsaque fatis

consilia et tandem miseri data copia belli.

prima manu rutilam de uertice Larisaeo                5

ostendit Bellona facem dextraque trabalem

hastam intorsit agens, liquido quae stridula caelo

fugit et Aoniae celso stetit aggere Dirces.

mox et castra subit ferroque auroque coruscis

mixta uiris turmale fremit; dat euntibus enses,                10

plaudit equos, uocat ad portas; hortamina fortes

praeueniunt, timidisque etiam breuis addita uirtus.

        dicta dies aderat. cadit ingens rite Tonanti

Gradiuoque pecus, nullisque secundus in extis

pallet et armatis simulat sperare sacerdos.                15

iamque suos circum pueri nuptaeque patresque

funduntur mixti summisque a postibus obstant.

nec modus est lacrimis: rorant clipeique iubaeque

triste salutantum, et cunctis dependet ab armis

suspiranda domus; galeis iuuat oscula clausis                20

inserere amplexuque truces deducere conos.

illi, quis ferrum modo, quis mors ipsa placebat,

dant gemitus fractaeque labant singultibus irae.

sic ubi forte uiris longum super aequor ituris,

cum iam ad uela noti et scisso redit ancora fundo,                25

haeret amica manus: certant innectere collo

bracchia, manantesque oculos hinc oscula turbant,

hinc magni caligo maris, tandemque relicti

stant in rupe tamen; fugientia carbasa uisu

dulce sequi, patriosque dolent crebrescere uentos.                30

[stant tamen et nota puppim de rupe salutant.]

        nunc mihi, Fama prior mundique arcana Vetustas,

cui meminisse ducum uitasque extendere curae,

pande uiros, tuque, o nemoris regina sonori,

Calliope, quas ille manus, quae mouerit arma                35

Gradiuus, quantas populis solauerit urbes,

sublata molire lyra: neque enim altior ulli

mens hausto de fonte uenit. rex tristis et aeger

pondere curarum propiorque abeuntibus annis

inter adhortantes uix sponte incedit Adrastus,                40

contentus ferro cingi latus; arma manipli

pone ferunt, uolucres portis auriga sub ipsis

comit equos, et iam inde iugo luctatur Arion.

huic armat Larisa uiros, huic celsa Prosymna,

aptior armentis Midea pecorosaque Phlius,                45

quaeque pauet longa spumantem ualle Charadron

Neris, et ingenti turritae mole Cleonae

et Lacedaemonium Thyrea lectura cruorem.

iunguntur memores transmissi ab origine regis,

qui Drepani scopulos et oliuiferae Sicyonis                50

culta serunt, quos pigra uado Langia tacenti

lambit et anfractu riparum incuruus Elisson.

saeuus honos fluuio: Stygias lustrare seueris

Eumenidas perhibetur aquis; huc mergere suetae

ora et anhelantes poto Phlegethonte cerastas,                55

seu Thracum uertere domos, seu tecta Mycenes

impia Cadmeumue larem; fugit ipse natantes

amnis, et innumeris liuescunt stagna uenenis.

it comes Inoas Ephyre solata querelas

Cenchreaeque manus, uatum qua conscius amnis                60

Gorgoneo percussus equo, quaque obiacet alto

Isthmos et a terris maria inclinata repellit.

haec manus Adrastum numero ter mille secuti

exultant; pars gaesa manu, pars robora flammis

indurata diu (non unus namque maniplis                65

mos neque sanguis) habent, teretes pars uertere fundas

adsueti uacuoque diem praecingere gyro.

ipse annis sceptrisque subit uenerabilis aeque:

ut possessa diu taurus meat arduus inter

pascua iam laxa ceruice et inanibus armis,                70

dux tamen: haud illum bello attemptare iuuencis

sunt animi; nam trunca uident de uulnere multo

cornua et ingentes plagarum in pectore nodos.

        proxima longaeuo profert Dircaeus Adrasto

signa gener, cui bella fauent, cui commodat iras                75

cuncta cohors: huic et patria de sede uolentes

aduenere uiri, seu quos mouet exul (et haesit

tristibus aucta fides), seu quis mutare potentes

praecipuum, multi, melior quos causa querenti

conciliat; dederat nec non socer ipse regendas                80

Aegion Arenenque, et quas Theseia Troezen

addit opes, ne rara mouens inglorius iret

agmina, neu raptos patriae sentiret honores.

idem habitus, eadem arma uiro, quae debitus hospes

hiberna sub nocte tulit: Teumesius implet                85

terga leo et gemino lucent hastilia ferro,

aspera uulnifico subter latus ense riget Sphinx.

iam regnum matrisque sinus fidasque sorores

spe uotisque tenet, tamen et de turre suprema

attonitam totoque extantem corpore longe                90

respicit Argian; haec mentem oculosque reducit

coniugis et dulces auertit pectore Thebas.

        ecce inter medios patriae ciet agmina gentis

fulmineus Tydeus, iam laetus et integer artus,

ut primae strepuere tubae: ceu lubricus alta                95

anguis humo uerni blanda ad spiramina solis

erigitur liber senio et squalentibus annis

exutus laetisque minax interuiret herbis:

a miser, agrestum si quis per gramina hianti

obuius et primo fraudauerit ora ueneno.                100

huic quoque praesentes Aetolis urbibus adfert

belli fama uiros: sensit scopulosa Pylene

fletaque cognatis auibus Meleagria Pleuron

et praeceps Calydon et quae Ioue prouocat Iden

Olenos Ioniis et fluctibus hospita portu                105

Chalcis et Herculea turpatus gymnade uultus

amnis; adhuc imis uix truncam attollere frontem

ausus aquis glaucoque caput summersus in antro

maeret, anhelantes aegrescunt puluere ripae.

omnibus aeratae propugnant pectora crates,                110

pilaque saeua manu; patrius stat casside Mauors.

undique magnanimum pubes delecta coronant

Oeniden, hilarem bello notisque decorum

uulneribus; non ille minis Polynicis et ira

inferior, dubiumque adeo cui bella gerantur.                115

        maior at inde nouis it Doricus ordo sub armis,

qui ripas, Lyrcee, tuas, tua litora multo

uomere suspendunt, fluuiorum ductor Achiuum,

Inache (Persea neque enim uiolentior exit

amnis humo, cum Taurum aut Pliadas hausit aquosas                120

spumeus et genero tumuit Ioue), quos celer ambit

Asterion Dryopumque trahens Erasinus aristas,

et qui rura domant Epidauria (dexter Iaccho

collis at Hennaeae Cereri negat); auia Dyme

mittit opem densasque Pylos Neleia turmas;                125

nondum nota pylos iuuenisque aetate secunda

Nestor, et ire tamen peritura in castra negauit.

hos agitat pulchraeque docet uirtutis amorem

arduus Hippomedon; capiti tremit aerea cassis

ter niueum scandente iuba, latus omne sub armis                130

ferrea suta terunt, umeros ac pectora late

flammeus orbis habet, perfectaque uiuit in auro

nox Danai: sontes Furiarum lampade nigra

quinquaginta ardent thalami; pater ipse cruentis

in foribus laudatque nefas atque inspicit enses.                135

illum Palladia sonipes Nemeaeus ab arce

deuehit arma pauens umbraque inmane uolanti

implet agros longoque attollit puluere campum.

non aliter siluas umeris et utroque refringens

pectore montano duplex Hylaeus ab antro                140

praecipitat: pauet Ossa uias, pecudesque feraeque

procubuere metu; non ipsis fratribus horror

afuit, ingenti donec Peneia saltu

stagna subit magnumque obiectus detinet amnem.

        quis numerum ferri gentesque et robora dictu                145

aequarit mortale sonans? suus excit in arma

antiquam Tiryntha deus; non fortibus illa

infecunda uiris famaue inmanis alumni

degenerat, sed lapsa situ fortuna, neque addunt

robur opes; rarus uacuis habitator in aruis                150

monstrat Cyclopum ductas sudoribus arces.

dat tamen haec iuuenum tercentum pectora, uulgus

innumerum bello, quibus haud ammenta nec enses

triste micant: flauae capiti tergoque leonum

exuuiae, gentilis honos; et pineus armat                155

stipes, inexhaustis artantur tela pharetris.

Herculeum paeana canunt uastataque monstris

omnia; frondosa longum deus audit ab Oeta.

dat Nemea comites, et quas in proelia uires

sacra Cleonaei cogunt uineta Molorchi.                160

gloria nota casae, foribus simulata salignis

hospitis arma dei, paruoque ostenditur aruo,

robur ubi et laxos qua reclinauerit arcus

ilice, qua cubiti sedeant uestigia terra.

        at pedes et toto despectans uertice bellum                165

quattuor indomitis Capaneus erepta iuuencis

terga superque rigens iniectu molis aenae

uersat onus; squalet triplici ramosa corona

Hydra recens obitu: pars anguibus aspera uiuis

argento caelata micat, pars arte reperta                170

conditur et fuluo moriens nigrescit in auro;

circum amnis torpens et ferro caerula Lerna.

at laterum tractus spatiosaque pectora seruat

nexilis innumero Chalybum subtemine thorax,

horrendum, non matris, opus; galeaeque corusca                175

prominet arce Gigans; atque uni missilis illi

cuspide praefixa stat frondibus orba cupressus.

huic parere dati, quos fertilis Amphigenia

planaque Messene montosaque nutrit Ithome,

quos Thryon et summis ingestum montibus Aepy,                180

quos Helos et Pteleon, Getico quos flebile uati

Dorion; hic fretus doctas anteire canendo

Aonidas mutos Thamyris damnatus in annos

ore simul citharaque (quis obuia numina temnat?)

conticuit praeceps, qui non certamina Phoebi                185

nosset et inlustres Satyro pendente Celaenas.

        iamque et fatidici mens expugnata fatiscit

auguris; ille quidem casus et dira uidebat

signa, sed ipsa manu cunctanti iniecerat arma

Atropos obrueratque deum, nec coniugis absunt                190

insidiae, uetitoque domus iam fulgurat auro.

hoc aurum uati fata exitiale monebant

Argolico; scit et ipsa (nefas!), sed perfida coniunx

dona uiro mutare uelit, spoliisque potentis

inminet Argiae raptoque excellere cultu.                195

illa libens (nam regum animos et pondera belli

hac nutare uidet, pariter si prouidus heros

militet) ipsa sacros gremio Polynicis amati

exuerat cultus haud maesta atque insuper addit:

'non haec apta mihi nitidis ornatibus' inquit                200

'tempora, nec miserae placeant insignia formae

te sine: sat dubium coetu solante timorem

fallere et incultos aris aduerrere crines.

scilicet (infandum!), cum tu claudare minanti

casside ferratusque sones, ego diuitis aurum                205

Harmoniae dotale geram? dabit aptius isto

fors decus, Argolicasque habitu praestabo maritas,

cum regis coniunx, cum te mihi sospite templa

uotiuis implenda choris; nunc induat illa

quae petit et bellante potest gaudere marito.'                210

sic Eriphylaeos aurum fatale penates

inrupit scelerumque ingentia semina mouit,

et graue Tisiphone risit gauisa futuris.

        Taenariis hic celsus equis, quam dispare coetu

Cyllarus ignaro generarat Castore prolem,                215

quassat humum; uatem cultu Parnasia monstrant

uellera: frondenti crinitur cassis oliua,

albaque puniceas interplicat infula cristas.

arma simul pressasque iugo moderatur habenas.

hinc atque inde morae iaculis, et ferrea curru                220

silua tremit; procul ipse graui metuendus in hasta

eminet et clipeo uictum Pythona coruscat.

huius Apollineae currum comitantur Amyclae,

quos Pylos et dubiis Malea uitata carinis

plaudentique habiles Caryae resonare Dianae,                225

quos Pharis uolucrumque parens Cythereia Messe,

Taygetique phalanx et oloriferi Eurotae

dura manus. deus ipse uiros in puluere crudo

Arcas alit nudaeque modos uirtutis et iras

ingenerat; uigor inde animis et mortis honorae                230

dulce sacrum. gaudent natorum fata parentes

hortanturque mori, deflent iamque omnis ephebum

turba, coronato contenta est funere mater.

frena tenent duplexque inserto missile nodo,

exerti ingentes umeros, chlamys horrida pendet,                235

et cono Ledaeus apex. non hi tibi solum,

Amphiarae, merent: auget resupina maniplos

Elis, depressae populus subit incola Pisae,

qui te, flaue, natant, terris Alphee Sicanis

aduena tam longo non umquam infecte profundo.                240

curribus innumeris late putria arua lacessunt

et bellis armenta domant: ea gloria genti

infando de more et fractis durat ab usque

axibus Oenomai; strident spumantia morsu

uincula, et effossas niueus rigat imber harenas.                245

        tu quoque Parrhasias ignara matre cateruas

(a rudis annorum, tantum noua gloria suadet!),

Parthenopaee, rapis; saltus tunc forte remotos

torua parens (neque enim haec iuueni foret ire potestas)

pacabat cornu gelidique auersa Lycaei.                250

pulchrior haud ulli triste ad discrimen ituro

uultus et egregiae tanta indulgentia formae;

nec desunt animi, ueniat modo fortior aetas.

quas non ille duces nemorum fluuiisque dicata

numina, quas magno non abstulit igne Napaeas?                255

ipsam, Maenalia puerum cum uidit in umbra,

Dianam, tenero signantem gramina passu,

ignouisse ferunt comiti, Dictaeaque tela

ipsam et Amyclaeas umeris aptasse pharetras.

prosilit audaci Martis percussus amore,                260

arma, tubas audire calens et puluere belli

flauentem sordere comam captoque referri

hostis equo: taedet nemorum, titulumque nocentem

sanguinis humani pudor est nescire sagittas.

igneus ante omnes auro micat, igneus ostro,                265

undantemque sinum nodis inrugat Hiberis,

imbelli parma pictus Calydonia matris

proelia; trux laeua sonat arcus, et aspera plumis

terga Cydonea gorytos harundine pulsat

electro pallens et iaspide clarus Eoa.                270

cornipedem trepidos suetum praeuertere ceruos,

uelatum geminae deiectu lyncis et arma

mirantem grauioris heri, sublimis agebat,

dulce rubens uiridique genas spectabilis aeuo.

Arcades huic ueteres astris lunaque priores                275

agmina fida datis, nemorum quos stirpe rigenti

fama satos, cum prima pedum uestigia tellus

admirata tulit; nondum arua domusque nec urbes,

conubiisue modus; quercus laurique ferebant

cruda puerperia, ac populos umbrosa creauit                280

fraxinus, et feta uiridis puer excidit orno.

hi lucis stupuisse uices noctisque feruntur

nubila et occiduum longe Titana secuti

desperasse diem. rarescunt alta colonis

Maenala, Parthenium fugitur nemus, agmina bello                285

Rhipeque et Stratie uentosaque donat Enispe.

non Tegea, non ipsa deo uacat alite felix

Cyllene templumque Aleae nemorale Mineruae

et rapidus Clitor et qui tibi, Pythie, Ladon

paene socer candensque iugis Lampia niuosis                290

et Pheneos nigro Styga mittere credita Diti.

uenit et Idaeis ululatibus aemulus Azan

Parrhasiique duces, et quae risistis, Amores,

grata pharetrato Nonacria rura Tonanti,

diues et Orchomenos pecorum et Cynosura ferarum                295

Aepytios idem ardor agros Psophidaque celsam

uastat et Herculeo uulgatos robore montes,

monstriferumque Erymanthon et aerisonum Stymphalon.

Arcades hi, gens una uiris, sed dissona cultu

scinditur: hi Paphias myrtos a stirpe recuruant                300

et pastorali meditantur proelia trunco,

his arcus, his tela sudes, his cassida crines

integit, Arcadii morem tenet ille galeri,

ille Lycaoniae rictu caput asperat ursae.

hos belli coetus iurataque pectora Marti                305

milite uicinae nullo iuuere Mycenae;

funereae tunc namque dapes mediique recursus

solis, et hic alii miscebant proelia fratres.

        iamque Atalantaeas implerat nuntius aures

ire ducem bello totamque impellere natum                310

Arcadiam: tremuere gradus, elapsaque iuxta

tela; fugit siluas pernicior alite uento

saxa per et plenis obstantia flumina ripis,

qualis erat, correpta sinus et uertice flauum

crinem sparsa Noto; raptis uelut aspera natis                315

praedatoris equi sequitur uestigia tigris.

ut stetit aduersisque impegit pectora frenis

(ille ad humum pallens): 'unde haec furibunda cupido,

nate, tibi? teneroque unde improba pectore uirtus?

tu bellis aptare uiros, tu pondera ferre                320

Martis et ensiferas inter potes ire cateruas?

quamquam utinam quires! nuper te pallida uidi,

dum premis obnixo uenabula comminus apro,

poplite succiduo resupinum ac paene ruentem;

et ni curuato torsissem spicula cornu,                325

nunc ubi bella tibi? nil te mea tela iuuabunt

nec teretes arcus maculis nec discolor atris

hic, cui fidis, equus; magnis conatibus instas,

uix Dryadum thalamis Erymanthiadumque furori

Nympharum mature puer. sunt omina uera:                330

mirabar cur templa mihi tremuisse Dianae

nuper et inferior uultu dea uisa, sacrisque

exuuiae cecidere tholis; hoc segnior arcus

difficilesque manus et nullo in uulnere certae.

expecta dum maior honos, dum firmius aeuum,                335

dum roseis uenit umbra genis uultusque recedunt

ore mei; tunc bella tibi ferrumque, quod ardes,

ipsa dabo et nullo matris reuocabere fletu.

nunc refer arma domum! uos autem hunc ire sinetis,

Arcades, o saxis nimirum et robore nati?'                340

plura cupit; fusi circum natusque ducesque

solantur minuuntque metus, et iam horrida clangunt

signa tubae. nequit illa pio dimittere natum

complexu multumque duci commendat Adrasto.

        at parte ex alia Cadmi Mauortia plebes,                345

maesta ducis furiis nec molli territa fama,

quando his uulgatum descendere uiribus Argos,

tardius illa quidem regis causaeque pudore,

uerum bella mouet. nulli destringere ferrum

impetus aut umeros clipeo clausisse paterno                350

dulce nec alipedum iuga comere, qualia belli

gaudia; deiecti trepidas sine mente, sine ira

promisere manus; hic aegra in sorte parentem

unanimum, hic dulces primaeuae coniugis annos

ingemit et gremio miseros adcrescere natos.                355

bellator nulli caluit deus; ipsa uetusto

moenia lapsa situ magnaeque Amphionis arces

iam fessum senio nudant latus, et fide sacra

aequatos caelo surdum atque ignobile muros

firmat opus. tamen et Boeotis urbibus ultrix                360

adspirat ferri rabies, nec regis iniqui

subsidio quantum socia pro gente mouentur.

ille uelut pecoris lupus expugnator opimi,

pectora tabenti sanie grauis hirtaque saetis

ora cruentata deformis hiantia lana,                365

decedit stabulis huc illuc turbida uersans

lumina, si duri comperta clade sequantur

pastores, magnique fugit non inscius ausi.

        accumulat crebros turbatrix Fama pauores:

hic iam dispersos errare Asopide ripa                370

Lernaeos equites, hic te, bacchate Cithaeron,

ille rapi Teumeson ait noctisque per umbras

nuntiat excubiis uigiles arsisse Plataeas.

nam Tyrios sudare lares et sanguine Dircen

inriguam fetusque nouos iterumque locutam                375

Sphinga petris, cui non et scire licentia passim

et uidisse fuit? nouus his super anxia turbat

corda metus: sparsis subito correpta canistris

siluestris regina chori decurrit in aequum

uertice ab Ogygio trifidamque huc tristis et illuc                380

lumine sanguineo pinum disiectat et ardens

erectam attonitis implet clamoribus urbem:

'omnipotens Nysaee pater, cui gentis auitae

pridem lapsus amor, tu nunc horrente sub Arcto

bellica ferrato rapidus quatis Ismara thyrso                385

pampineumque iubes nemus inreptare Lycurgo,

aut tumidum Gangen aut claustra nouissima Rubrae

Tethyos Eoasque domos flagrante triumpho

perfuris, aut Hermi de fontibus aureus exis:

at tua progenies, positis gentilibus armis                390

quae tibi festa litant, bellum lacrimasque metumque

cognatumque nefas, iniusti munera regni,

pendimus. aeternis potius me, Bacche, pruinis

trans et Amazoniis ululatum Caucason armis

siste ferens, quam monstra ducum stirpemque profanam                395

eloquar. en urgues (alium tibi, Bacche, furorem

iuraui): similes uideo concurrere tauros;

idem ambobus honos unusque ab origine sanguis;

ardua conlatis obnixi cornua miscent

frontibus alternaque truces moriuntur in ira.                 400

tu peior, tu cede, nocens qui solus auita

gramina communemque petis defendere montem.

a miseri morum! bellastis sanguine tanto

et saltum dux alter habet.' sic fata gelatis

uultibus et Baccho iam demigrante quieuit.                405

        at trepidus monstro et uariis terroribus impar

longaeui rex uatis opem tenebrasque sagaces

Tiresiae, qui mos incerta pauentibus, aeger

consulit. ille deos non larga caede iuuencum,

non alacri penna aut uerum salientibus extis,                410

nec tripode implicito numerisque sequentibus astra,

turea nec supra uolitante altaria fumo

tam penitus, durae quam Mortis limite manes

elicitos, patuisse refert; Lethaeaque sacra

et mersum Ismeni subter confinia ponto                415

miscentis parat ante ducem, circumque bidentum

uisceribus laceris et odori sulphuris aura

graminibusque nouis et longo murmure purgat.

        silua capax aeui ualidaque incurua senecta,

aeternum intonsae frondis, stat peruia nullis                420

solibus; haud illam brumae minuere, Notusue

ius habet aut Getica Boreas impactus ab Vrsa.

subter operta quies, uacuusque silentia seruat

horror et exclusae pallet male lucis imago.

nec caret umbra deo: nemori Latonia cultrix                425

additur; hanc piceae cedrique et robore in omni

effictam sanctis occultat silua tenebris.

huius inaspectae luco stridere sagittae

nocturnique canum gemitus, ubi limina patrui

effugit inque nouae melior redit ora Dianae;                430

aut ubi fessa iugis, dulcesque altissima somnos

lux mouet, hic late iaculis circum undique fixis

effusam pharetra ceruicem excepta quiescit.

extra inmane patent, tellus Mauortia, campi;

fetus ager Cadmo, durus qui uomere primo                435

post consanguineas acies sulcosque nocentes

ausus humum uersare et putria sanguine prata

eruit; ingentes infelix terra tumultus

lucis adhuc medio solaque in nocte per umbras

expirat, nigri cum uana in proelia surgunt                440

terrigenae; fugit incepto tremibundus ab aruo

agricola insanique domum rediere iuuenci.

        hic senior uates (Stygiis accommoda quippe

terra sacris, uiuoque placent sola pinguia tabo)

uelleris obscuri pecudes armentaque sisti                445

atra monet; quaecumque gregum pulcherrima ceruix

ducitur; ingemuit Dirce maestusque Cithaeron,

et noua clamosae stupuere silentia ualles.

tum fera caeruleis intexit cornua sertis

ipse manu tractans, notaeque in limite siluae                450

principio largos nouies tellure cauata

inclinat Bacchi latices et munera uerni

lactis et Actaeos imbres suadumque cruorem

manibus; aggeritur quantum bibit arida tellus.

trunca dehinc nemora aduoluunt, maestusque sacerdos                 455

tres Hecatae totidemque satis Acheronte nefasto

uirginibus iubet esse focos; tibi, rector Auerni,

quamquam infossus humo superat tamen agger in auras

pineus; hunc iuxta cumulo minor ara profundae

erigitur Cereri; frontes atque omne cupressus                460

intexit plorata latus. iamque ardua ferro

signati capita et frugum libamine puro

in uulnus cecidere greges; tunc innuba Manto

exceptum pateris praelibat sanguen, et omnes

ter circum acta pyras sancti de more parentis                465

semineces fibras et adhuc spirantia reddit

uiscera, nec rapidas cunctatur frondibus atris

subiectare faces. atque ipse sonantia flammis

uirgulta et tristes crepuisse ut sensit aceruos

Tiresias (illi nam plurimus ardor anhelat                470

ante genas impletque cauos uapor igneus orbes)

exclamat (tremuere rogi et uox terruit ignem):

'Tartareae sedes et formidabile regnum

Mortis inexpletae, tuque, o saeuissime fratrum,

cui seruire dati manes aeternaque sontum                475

supplicia atque imi famulatur regia mundi,

soluite pulsanti loca muta et inane seuerae

Persephones uulgusque caua sub nocte repostum

elicite, et plena redeat Styga portitor alno.

ferte simul gressus, nec simplex manibus esto                480

in lucem remeare modus; tu separe coetu

Elysios, Persei, pios, uirgaque potenti

nubilus Arcas agat; contra per crimina functis,

qui plures Erebo pluresque e sanguine Cadmi,

angue ter excusso et flagranti praeuia taxo,                485

Tisiphone, dux pande diem, nec lucis egentes

Cerberus occursu capitum detorqueat umbras.'

        dixerat, et pariter senior Phoebeaque uirgo

erexere animos; illi formidine nulla,

quippe in corde deus, solum timor obruit ingens                490

Oedipodioniden, uatisque horrenda canentis

nunc umeros nunc ille manus et uellera prensat

anxius inceptisque uelit desistere sacris.

qualis Gaetulae stabulantem ad confraga siluae

uenator longo motum clamore leonem                495

expectat firmans animum et sudantia nisu

tela premens; gelat ora pauor gressusque tremescunt,

quis ueniat quantusque, sed horrida signa frementis

accipit et caeca metitur murmura cura.

        atque hic Tiresias nondum aduentantibus umbris:                500

'testor,' ait, 'diuae, quibus hunc saturauimus ignem

laeuaque conuulsae dedimus carchesia terrae,

iam nequeo tolerare moram. cassusne sacerdos

audior? an, rabido iubeat si Thessala cantu,

ibitis? et, Scythicis quotiens medicata uenenis                505

Colchis aget, trepido pallebunt Tartara motu?

nostri cura minor, si non attollere bustis

corpora nec plenas antiquis ossibus urnas

egerere et mixtos caelique Erebique sub unum

funestare deos libet aut exanguia ferro                510

ora sequi atque aegras functorum carpere fibras?

ne tenues annos nubemque hanc frontis opacae

spernite, ne, moneo: et nobis saeuire facultas.

scimus enim et quidquid dici noscique timetis

et turbare Hecaten (ni te, Thymbraee, uererer)                515

et triplicis mundi summum, quem scire nefastum.

illum++sed taceo: prohibet tranquilla senectus.

iamque ego uos++' auide subicit Phoebeia Manto:

'audiris, genitor, uulgusque exangue propinquat.

panditur Elysium chaos, et telluris opertae                520

dissilit umbra capax, siluaeque et nigra patescunt

flumina: liuentes Acheron eiectat harenas,

fumidus atra uadis Phlegethon incendia uoluit,

et Styx discretis interflua manibus obstat.

ipsum pallentem solio circumque ministras                525

funestorum operum Eumenidas Stygiaeque seueros

Iunonis thalamos et torua cubilia cerno.

in speculis Mors atra sedet dominoque silentes

adnumerat populos; maior superinminet ordo.

arbiter hos dura uersat Gortynius urna                530

uera minis poscens adigitque expromere uitas

usque retro et tandem poenarum lucra fateri.

quid tibi monstra Erebi, Scyllas et inane furentes

Centauros solidoque intorta adamante Gigantum

uincula et angustam centeni Aegaeonis umbram?'                535

        'immo,' ait, 'o nostrae regimen uiresque senectae,

ne uulgata mihi. quis enim remeabile saxum

fallentesque lacus Tityonque alimenta uolucrum

et caligantem longis Ixiona gyris

nesciat? ipse etiam, melior cum sanguis, opertas                540

inspexi sedes, Hecate ducente, priusquam

obruit ora deus totamque in pectora lucem

detulit. Argolicas magis huc appelle precando

Thebanasque animas; alias auertere gressus

lacte quater sparsas maestoque excedere luco,                545

nata, iube; tum qui uultus habitusque, quis ardor

sanguinis adfusi, gens utra superbior adsit,

dic agedum nostramque mone per singula noctem.'

        iussa facit carmenque serit, quo dissipat umbras,

quo reciet sparsas; qualis, si crimina demas,                 550

Colchis et Aeaeo simulatrix litore Circe.

tunc his sacrificum dictis adfata parentem:

'primus sanguineo summittit inertia Cadmus

ora lacu, iuxtaque uirum Cythereia proles

insequitur, geminusque bibit de uertice serpens.                555

terrigenae comites illos, gens Martia, cingunt,

quis aeui mensura dies, manus omnis in armis,

omnis et in capulo; prohibent obstantque ruuntque

spirantum rabie, nec tristi incumbere fossae

cura, sed alternum sitis exhaurire cruorem.                560

proxima natarum manus est fletique nepotes.

hic orbam Autonoen, et anhelam cernimus Ino

respectantem arcus et ad ubera dulce prementem

pignus, et oppositis Semelen a uentre lacertis.

Penthea iam fractis genetrix Cadmeia thyrsis                565

iamque remissa deo pectusque adoperta cruentum

insequitur planctu; fugit ille per auia Lethes

et Stygios super usque lacus, ubi mitior illum

flet pater et lacerum componit corpus Echion.

tristem nosco Lycum dextramque in terga reflexum                570

Aeoliden, umero iactantem funus onusto.

necdum ille aut habitus aut uersae crimina formae

mutat Aristaeo genitus: frons aspera cornu,

tela manu, reicitque canes in uulnus hiantes.

ecce autem magna subit inuidiosa caterua                575

Tantalis et tumido percenset funera luctu,

nil deiecta malis; iuuat effugisse deorum

numina et insanae plus iam permittere linguae.'

        talia dum patri canit intemerata sacerdos,

illius elatis tremefacta adsurgere uittis                 580

canities tenuisque impelli sanguine uultus.

nec iam firmanti baculo nec uirgine fida

nititur, erectusque solo, 'desiste canendo,

nata,' ait, 'externae satis est mihi lucis, inertes

discedunt nebulae, et uultum niger exuit aer.                585

umbrisne an supero dimissus Apolline complet

spiritus? en uideo quaecumque audita. sed ecce

maerent Argolici deiecto lumine manes!

toruus Abas Proetusque nocens mitisque Phoroneus

truncatusque Pelops et saeuo puluere sordens                590

Oenomaus largis umectant imbribus ora.

auguror hinc Thebis belli meliora. quid autem

hi grege condenso (quantum arma et uulnera monstrant,

pugnaces animae) nobis in sanguine multo

oraque pectoraque et falso clamore leuatas                595

intendunt sine pace manus? rex, fallor? an hi sunt

quinquaginta illi? cernis Cthoniumque Chrominque

Phegeaque et nostra praesignem Maeona lauro.

ne saeuite, duces, nihil hic mortalibus ausum,

credite, consiliis: hos ferrea neuerat annos                600

Atropos. existis casus: bella horrida nobis,

atque iterum Tydeus.' dicit, uittaque ligatis

frondibus instantes abigit monstratque cruorem.

        stabat inops comitum Cocyti in litore maesto

Laius, inmiti quem iam deus ales Auerno                605

reddiderat, dirumque tuens obliqua nepotem

(noscit enim uultu) non ille aut sanguinis haustus,

cetera ceu plebes, aliumue accedit ad imbrem,

inmortale odium spirans. sed prolicit ultro

Aonius uates: 'Tyriae dux inclute Thebes,                610

cuius ab interitu non ulla Amphionis arces

uidit amica dies, o iam satis ulte cruentum

exitium, et multum placata minoribus umbra,

quo miserande fugis? iacet ille in funere longo,

quem fremis, et iunctae sentit confinia mortis,                615

obsitus exhaustos paedore et sanguine uultus

eiectusque die: sors leto durior omni,

crede mihi! quaenam inmeritum uitare nepotem

causa tibi? confer uultum et satiare litanti

sanguine uenturasque uices et funera belli                620

pande, uel infensus uel res miserate tuorum.

tunc ego et optata uetitam transmittere Lethen

puppe dabo placidumque pia tellure reponam

et Stygiis mandabo deis.' mulcetur honoris

muneribus tingitque genas, dein talia reddit:                625

'cur tibi uersanti manes, aequaeue sacerdos,

lectus ego augurio tantisque potissimus umbris,

qui uentura loquar? satis est meminisse priorum.

nostrane praeclari (pudeat) consulta nepotes

poscitis? illum, illum sacris adhibete nefastis,                630

qui laeto fodit ense patrem, qui semet in ortus

uertit et indignae regerit sua pignora matri.

et nunc ille deos Furiarumque atra fatigat

concilia et nostros rogat haec in proelia manes.

quodsi adeo placui deflenda in tempora uates,                635

dicam equidem, quo me Lachesis, quo torua Megaera

usque sinunt: bellum, innumero uenit undique bellum

agmine, Lernaeosque trahit fatalis alumnos

Gradiuus stimulis; hos terrae monstra deumque

tela manent pulchrique obitus et ab igne supremo                640

sontes lege morae. certa est uictoria Thebis,

ne trepida, nec regna ferox germanus habebit

sed Furiae; geminumque nefas miserosque per enses

(ei mihi!) crudelis uincit pater.' haec ubi fatus

labitur et flexa dubios ambage relinquit.                645

        interea gelidam Nemeen et conscia laudis

Herculeae dumeta uaga legione tenebant

Inachidae; iam Sidonias auertere praedas,

sternere, ferre domos ardent instantque. quis iras

flexerit, unde morae, medius quis euntibus error,                650

Phoebe, doce: nos rara manent exordia famae.

        marcidus edomito bellum referebat ab Haemo

Liber; ibi armiferos geminae iam sidera brumae

orgia ferre Getas canumque uirescere dorso

Othryn et Icaria Rhodopen adsueuerat umbra,                655

et iam pampineos materna ad moenia currus

promouet; effrenae dextra laeuaque sequuntur

lynces, et uda mero lambunt retinacula tigres.

post exultantes spolia armentalia portant

seminecesque lupos scissasque Mimallones ursas.                660

nec comitatus iners: sunt illic Ira Furorque

et Metus et Virtus et numquam sobrius Ardor

succiduique gradus et castra simillima regi.

isque ubi puluerea Nemeen efferuere nube

conspicit et solem radiis ignescere ferri,                665

necdum compositas belli in certamina Thebas,

concussus uisis, quamquam ore et pectore marcet,

aeraque tympanaque et biforem reticere tumultum

imperat, attonitas qui circum plurimus aures,

atque ita: 'me globus iste meamque excindere gentem                670

apparat; ex longo recalet furor; hoc mihi saeuum

Argos et indomitae bellum ciet ira nouercae.

usque adeone parum cineri data mater iniquo

natalesque rogi quaeque ipse micantia sensi

fulgura? reliquias etiam fusaeque sepulcrum                675

paelicis et residem ferro petit impia Theben.

nectam fraude moras; illum, illum tendite campum,

tendite, io comites.' Hyrcanae ad signa iugales

intumuere iubas, dicto prius astitit aruis.

        tempus erat medii cum solem in culmina mundi                680

tollit anhela dies, ubi tardus hiantibus aruis

stat uapor atque omnes admittunt aethera luci.

undarum uocat ille deas mediusque silentum

incipit: 'agrestes, fluuiorum numina, Nymphae,

et nostri pars magna gregis, perferte laborem                685

quem damus. Argolicos paulum mihi fontibus amnes

stagnaque et errantes obducite puluere riuos.

praecipuam Nemeen, qua nostra in moenia bellis

nunc iter, ex alto fugiat liquor; adiuuat ipse

Phoebus adhuc summo, cesset ni uestra uoluntas,                690

limite; uim coeptis indulgent astra, meaeque

aestifer Erigones spumat canis. ite uolentes,

ite in operta soli; post uos ego gurgite pleno

eliciam, et quae dona meis amplissima sacris

uester habebit honos, nocturnaque furta licentum                695

cornipedum et cupidas Faunorum arcebo rapinas.'

dixerat; ast illis tenuior percurrere uisus

ora situs, uiridisque comis exhorruit umor.

protinus Inachios haurit sitis ignea campos:

diffugere undae, squalent fontesque lacusque,                700

et caua feruenti durescunt flumina limo.

aegra solo macies, tenerique in origine culmi

inclinata seges, deceptum margine ripae

stat pecus, atque amnes quaerunt armenta natatos.

sic ubi se magnis refluus suppressit in antris                705

Nilus et Eoae liquentia pabula brumae

ore premit, fumant desertae gurgite ualles

et patris undosi sonitus expectat hiulca

Aegyptos, donec Phariis alimenta rogatus

donet agris magnumque inducat messibus annum.                710

        aret Lerna nocens, aret Lyrceus et ingens

Inachus aduoluensque natantia saxa Charadrus

et numquam in ripis audax Erasinus et aequus

fluctibus Asterion, ille alta per auia notus

audiri et longe pastorum rumpere somnos.                715

[sic Hyperionios cum lux effrena per orbem

rapta ruit Phaethontis equos, magnumque laborem

discordes gemuere poli, dum pontus et arua

stellarumque ruunt crines, non amnibus undae,

non lucis mansere comae, sed multus ubique                720

ignis, ubique faces et longa fluminis instar

indiget Aegaeon deceptus imagine ripae.]

una tamen tacitas, sed iussu numinis, undas,

haec quoque, secreta nutrit Langia sub umbra.

nondum illi raptus dederat lacrimabile nomen                725

Archemorus, nec fama deae; tamen auia seruat

et nemus et fluuium; manet ingens gloria nympham,

cum tristem Hypsipylen ducibus sudatus Achaeis

ludus et atra sacrum recolet trieteris Ophelten.

        ergo nec ardentes clipeos uectare nec artos                 730

thoracum nexus (tantum sitis horrida torret)

sufficiunt; non ora modo angustisque perusti

faucibus, interior sed uis quatit: aspera pulsu

corda, gelant uenae et siccis cruor aeger adhaeret

uisceribus; tunc sole putris, tunc puluere tellus                735

exhalat calidam nubem. non spumeus imber

manat equum: siccis inlidunt ora lupatis,

ora catenatas procul exertantia linguas;

nec legem dominosue pati, sed perfurit aruis

flammatum pecus. huc illuc impellit Adrastus                740

exploratores, si stagna Licymnia restent,

si quis Amymones superet liquor: omnia caecis

ignibus hausta sedent, nec spes umentis Olympi,

ceu flauam Libyen desertaque pulueris Afri

conlustrent nullaque umbratam nube Syenen.                745

        tandem inter siluas (sic Euhius ipse pararat)

errantes subitam pulchro in maerore tuentur

Hypsipylen; illi quamuis et ad ubera Opheltes

non suus, Inachii proles infausta Lycurgi,

dependet (neglecta comam nec diues amictu),                750

regales tamen ore notae, nec mersus acerbis

extat honos. tunc haec adeo stupefactus Adrastus:

'diua potens nemorum (nam te uultusque pudorque

mortali de stirpe negant), quae laeta sub isto

igne poli non quaeris aquas, succurre propinquis                755

gentibus; Arquitenens seu te Latonia casto

de grege transmisit thalamis, seu lapsus ab astris

non humilis fecundat amor (neque enim ipse deorum

arbiter Argolidum thalamis nouus), aspice maesta

agmina. nos ferro meritas excindere Thebas                 760

mens tulit, imbelli sed nunc sitis aspera fato

summittitque animos et inertia robora carpit.

da fessis in rebus opem, seu turbidus amnis,

seu tibi foeda palus, nihil hac in sorte pudendum,

nil humile est; tu nunc Ventis pluuioque rogaris                765

pro Ioue, tu refugas uires et pectora bellis

exanimata reple: sic hoc tibi sidere dextro

crescat onus. tantum reduces det flectere gressus

Iuppiter, o quanta belli donabere praeda!

Dircaeos tibi, diua, greges numerumque rependam                770

plebis, et hic magna lucus signabitur ara.'

dixit, et orantis media inter anhelitus ardens

uerba rapit, cursuque animae labat arida lingua;

idem omnes pallorque uiros flatusque soluti

oris habet. reddit demisso Lemnia uultu:                775

'diua quidem uobis, etsi caelestis origo est,

unde ego? mortales utinam haud transgressa fuissem

luctibus! altricem mandati cernitis orbam

pignoris; at nostris an quis sinus, uberaque ulla,

scit deus; et nobis regnum tamen et pater ingens++                780

sed quid ego haec, fessosque optatis demoror undis?

mecum age nunc, si forte uado Langia perennes

seruat aquas; solet et rabidi sub limite Cancri

semper, et Icarii quamuis iuba fulguret astri,

ire tamen.' simul haerentem, ne tarda Pelasgis                785

dux foret, a! miserum uicino caespite alumnum

(sic Parcae uoluere) locat ponique negantis

floribus aggestis et amico murmure dulces

solatur lacrimas: qualis Berecyntia mater,

dum paruum circa iubet exultare Tonantem                790

Curetas trepidos; illi certantia plaudunt

orgia, sed magnis resonat uagitibus Ide.

        at puer in gremio uernae telluris et alto

gramine nunc faciles sternit procursibus herbas

in uultum nitens, caram modo lactis egeno                795

nutricem clangore ciens iterumque renidens

et teneris meditans uerba inluctantia labris

miratur nemorum strepitus aut obuia carpit

aut patulo trahit ore diem nemorique malorum

inscius et uitae multum securus inerrat.                800

sic tener Odrysia Mauors niue, sic puer ales

uertice Maenalio, talis per litora reptans

improbus Ortygiae latus inclinabat Apollo.

        illi per dumos et opaca uirentibus umbris

deuia: pars cingunt, pars arta plebe sequuntur                805

praecelerantque ducem. medium subit illa per agmen

non humili festina modo; iamque amne propinquo

rauca sonat uallis, saxosumque impulit aures

murmur: ibi exultans conclamat ab agmine primus,

sicut erat leuibus tollens uexilla maniplis,                810

Argus, 'aquae?' longusque uirum super ora cucurrit

clamor, 'aquae!' sic Ambracii per litora ponti

nauticus in remis iuuenum monstrante magistro

fit sonus inque uicem contra percussa reclamat

terra, salutatus cum Leucada pandit Apollo.                815

incubuere uadis passim discrimine nullo

turba simul primique, nequit secernere mixtos

aequa sitis, frenata suis in curribus intrant

armenta, et pleni dominis armisque feruntur

quadripedes; hos turbo rapax, hos lubrica fallunt                 820

saxa, nec implicitos fluuio reuerentia reges

proterere aut mersisse uado clamantis amici

ora. fremunt undae, longusque a fontibus amnis

diripitur; modo lene uirens et gurgite puro

perspicuus, nunc sordet aquis egestus ab imis                825

alueus; inde tori riparum et proruta turbant

gramina; iam crassus caenoque et puluere torrens,

quamquam expleta sitis, bibitur tamen. agmina bello

decertare putes iustumque in gurgite Martem

perfurere aut captam tolli uictoribus urbem.                830

        atque aliquis regum medio circumfluus amni:

'siluarum, Nemea, longe regina uirentum,

lecta Iouis sedes, quam tu non Herculis actis

dura magis, rabidi cum colla comantia monstri

angeret et tumidos animam angustaret in artus!                835

hac saeuisse tenus populorum in coepta tuorum

sufficiat; tuque o cunctis insuete domari

solibus, aeternae largitor corniger undae,

laetus eas, quacumque domo gelida ora resoluis

inmortale tumens; neque enim tibi cana repostas                840

bruma niues raptasque alio de fonte refundit

arcus aquas grauidiue indulgent nubila Cauri,

sed tuus et nulli ruis expugnabilis astro.

te nec Apollineus Ladon nec Xanthus uterque

Spercheosque minas Centaureusque Lycormas                845

praestiterint; tu pace mihi, tu nube sub ipsa

armorum festasque super celebrabere mensas

(a Ioue primus honos), bellis modo laetus ouantes

accipias fessisque libens iterum hospita pandas

flumina defensasque uelis agnoscere turmas.'                850

 

 

Liber V

        Pulsa sitis fluuio, populataque gurgitis alueum

agmina linquebant ripas amnemque minorem;

acrior et campum sonipes rapit et pedes arua

implet ouans, rediere uiris animique minaeque

uotaque, sanguineis mixtum ceu fontibus ignem                5

hausissent belli magnasque in proelia mentes.

dispositi in turmas rursus legemque seueri

ordinis, ut cuique ante locus ductorque, monentur

instaurare uias. tellus iam puluere primo

crescit, et armorum transmittunt fulgura siluae.                10

qualia trans pontum Phariis defensa serenis

rauca Paraetonio decedunt agmina Nilo,

cum fera ponit hiems: illae clangore fugaci,

umbra fretis aruisque, uolant, sonat auius aether.

iam Borean imbresque pati, iam nare solutis                15

amnibus et nudo iuuat aestiuare sub Haemo.

        hic rursus simili procerum uallante corona

dux Talaionides, antiqua ut forte sub orno

stabat et admoti nixus Polynicis in hastam:

'at tamen, o quaecumque es' ait 'cui gloria tanta,                20

uenimus innumerae fatum debere cohortes,

quem non ipse deum sator aspernetur honorem,

dic age, quando tuis alacres absistimus undis,

quae domus aut tellus, animam quibus hauseris astris.

dic quis et ille pater. neque enim tibi numina longe,                25

transierit fortuna licet, maiorque per ora

sanguis, et adflicto spirat reuerentia uultu.'

        ingemit, et paulum fletu cunctata modesto

Lemnias orsa refert: 'inmania uulnera, rector,

integrare iubes, Furias et Lemnon et artis                30

arma inserta toris debellatosque pudendo

ense mares; redit ecce nefas et frigida cordi

Eumenis. o miserae, quibus hic furor additus! o nox!

o pater! illa ego nam, pudeat ne forte benignae

hospitis, illa, duces, raptum quae sola parentem                35

occului. quid longa malis exordia necto?

et uos arma uocant magnique in corde paratus.

hoc memorasse sat est: claro generata Thoante

seruitium Hypsipyle uestri fero capta Lycurgi.'

        aduertere animos, maiorque et honora uideri                40

parque operi tanto; cunctis tunc noscere casus

ortus amor, pater ante alios hortatur Adrastus:

'immo age, dum primi longe damus agmina uulgi

(nec facilis Nemea latas euoluere uires,

quippe obtenta comis et ineluctabilis umbra),                45

pande nefas laudesque tuas gemitusque tuorum,

unde hos aduenias regno deiecta labores.'

        dulce loqui miseris ueteresque reducere questus.

incipit: 'Aegaeo premitur circumflua Nereo

Lemnos, ubi ignifera fessus respirat ab Aetna                 50

Mulciber; ingenti tellurem proximus umbra

uestit Athos nemorumque obscurat imagine pontum;

Thraces arant contra, Thracum fatalia nobis

litora, et inde nefas. florebat diues alumnis

terra, nec illa Samo fama Deloue sonanti                55

peior et innumeris quas spumifer adsilit Aegon.

dis uisum turbare domos, nec pectora culpa

nostra uacant: nullos Veneri sacrauimus ignes,

nulla deae sedes; mouet et caelestia quondam

corda dolor lentoque inrepunt agmine Poenae.                60

illa Paphon ueterem centumque altaria linquens,

nec uultu nec crine prior, soluisse iugalem

ceston et Idalias procul ablegasse uolucres

fertur. erant certe media quae noctis in umbra

diuam alios ignes maioraque tela gerentem                65

Tartareas inter thalamis uolitasse sorores

uulgarent, utque implicitis arcana domorum

anguibus et saeua formidine nupta replesset

limina nec fidi populum miserata mariti.

protinus a Lemno teneri fugistis Amores:                70

mutus Hymen uersaeque faces et frigida iusti

cura tori. nullae redeunt in gaudia noctes,

nullus in amplexu sopor est, Odia aspera ubique

et Furor et medio recubat Discordia lecto.

cura uiris tumidos aduersa Thracas in ora                75

eruere et saeuam bellando frangere gentem.

cumque domus contra stantesque in litore nati,

dulcius Edonias hiemes Arctonque frementem

excipere, aut tandem tacita post proelia nocte

fractorum subitas torrentum audire ruinas.                80

illae autem tristes (nam me tunc libera curis

uirginitas annique tegunt) sub nocte dieque

adsiduis aegrae in lacrimis solantia miscent

conloquia, aut saeuam spectant trans aequora Thracen.

        Sol operum medius summo librabat Olympo                85

lucentes, ceu staret, equos; quater axe sereno

intonuit, quater antra dei fumantis anhelos

exeruere apices, Ventisque absentibus Aegon

motus et ingenti percussit litora ponto:

cum subito horrendas aeui matura Polyxo                90

tollitur in furias thalamisque insueta relictis

euolat. insano ueluti Teumesia Thyias

rapta deo, cum sacra uocant Idaeaque suadet

buxus et a summis auditus montibus Euhan:

sic, erecta genas aciemque effusa trementi                95

sanguine, desertam rabidis clamoribus urbem

exagitat clausasque domos et limina pulsans

concilium uocat; infelix comitatus eunti

haerebant nati. atque illae non segnius omnes

erumpunt tectis, summasque ad Pallados arces                100

impetus: huc propere stipamur et ordine nullo

congestae; stricto mox ense silentia iussit

hortatrix scelerum et medio sic ausa profari:

"rem summam instinctu superum meritique doloris,

o uiduae (firmate animos et pellite sexum!)                105

Lemniades, sancire paro; si taedet inanes

aeternum seruare domos turpemque iuuentae

flore situm et longis steriles in luctibus annos,

inueni, promitto, uiam (nec numina desunt)

qua renouanda Venus: modo par insumite robur                 110

luctibus, atque adeo primum hoc mihi noscere detur.

tertia canet hiems: cui conubialia uincla

aut thalami secretus honos? cui coniuge pectus

intepuit? cuius uidit Lucina labores,

dicite, uel iustos cuius pulsantia menses                115

uota tument? qua pace feras uolucresque iugari

mos datus! heu segnes! potuitne ultricia Graius

uirginibus dare tela pater laetusque dolorum

sanguine securos iuuenum perfundere somnos:

at nos uulgus iners? quodsi propioribus actis                120

est opus, ecce animos doceat Rhodopeia coniunx,

ulta manu thalamos pariterque epulata marito.

nec uos inmunis scelerum securaue cogo.

plena mihi domus atque ingens, en cernite, sudor.

quattuor hos una, decus et solacia patris,                125

in gremio (licet amplexu lacrimisque morentur)

transadigam ferro saniemque et uulnera fratrum

miscebo patremque super spirantibus addam.

ecqua tot in caedes animum promittit?" agebat

pluribus; aduerso nituerunt uela profundo:                130

Lemnia classis erat. rapuit gauisa Polyxo

fortunam atque iterat: "superisne uocantibus ultro

desumus? ecce rates! deus hos, deus ultor in iras

apportat coeptisque fauet. nec imago quietis

uana meae: nudo stabat Venus ense uideri                 135

clara mihi somnosque super. 'quid perditis aeuum?'

inquit, 'age auersis thalamos purgate maritis.

ipsa faces alias melioraque foedera iungam.'

dixit, et hoc ferrum stratis, hoc, credite, ferrum

imposuit. quin, o miserae, dum tempus agi rem,                140

consulite; en ualidis spumant euersa lacertis

aequora, Bistonides ueniunt fortasse maritae."

hinc stimuli ingentes, magnusque aduoluitur astris

clamor. Amazonio Scythiam feruere tumultu

lunatumque putes agmen descendere, ubi arma                145

indulget pater et saeui mouet ostia Belli.

nec uarius fremor aut studia in contraria rapti

dissensus, ut plebe solet: furor omnibus idem,

idem animus solare domos iuuenumque senumque

praecipitare colos plenisque adfrangere paruos                150

uberibus ferroque omnes exire per annos.

tunc uiridi luco (lucus iuga celsa Mineruae

propter opacat humum niger ipse, sed insuper ingens

mons premit et gemina pereunt caligine soles),

hic sanxere fidem, tu Martia testis Enyo                155

atque inferna Ceres, Stygiaeque Acheronte recluso

ante preces uenere deae; sed fallit ubique

mixta Venus, Venus arma tenet, Venus admouet iras.

nec de more cruor: natum Charopeia coniunx

obtulit, accingunt sese et mirantia ferro                160

pectora congestisque auidae simul undique dextris

perfringunt, ac dulce nefas in sanguine uiuo

coniurant, matremque recens circumuolat umbra.

talia cernenti mihi quantus in ossibus horror,

quisue per ora color! qualis cum cerua cruentis                165

circumuenta lupis, nullum cui pectore molli

robur et in uolucri tenuis fiducia cursu,

praecipitat suspensa fugam, iam iamque teneri

credit et elusos audit concurrere morsus.

        illi aderant, primis iamque offendere carinae                170

litoribus, certant saltu contingere terram

praecipites. miseri, quos non aut horrida uirtus

Marte sub Odrysio, aut medii inclementia ponti

hauserit! alta etiam superum delubra uaporant

promissasque trahunt pecudes: niger omnibus aris                175

ignis, et in nullis spirat deus integer extis.

tardius umenti noctem deiecit Olympo

Iuppiter et uersum miti, reor, aethera cura

sustinuit, dum fata uetant, nec longius umquam

cessauere nouae perfecto sole tenebrae.                180

sera tamen mundo uenerunt astra, sed illis

et Paros et nemorosa Thasos crebraeque relucent

Cyclades; una graui penitus latet obruta caelo

Lemnos, in hanc tristes nebulae, et plaga caeca superne

texitur, una uagis Lemnos non agnita nautis.                185

iam domibus fusi et nemorum per opaca sacrorum

ditibus indulgent epulis uacuantque profundo

aurum inmane mero, dum quae per Strymona pugnae,

quis Rhodope gelidoue labor sudatus in Haemo

enumerare uacat. nec non, manus impia, nuptae                190

serta inter festasque dapes quo maxima cultu

quaeque iacent; dederat Cytherea suprema

nocte uiros longoque breuem post tempore pacem

nequiquam et miseros perituro adflauerat igni.

conticuere chori, dapibus ludoque licenti                195

fit modus et primae decrescunt murmura noctis,

cum consanguinei mixtus caligine Leti

rore madens Stygio morituram amplectitur urbem

Somnus et implacido fundit grauia otia cornu

secernitque uiros. uigilant nuptaeque nurusque                200

in scelus, atque hilares acuunt fera tela Sorores.

inuasere nefas, cuncto sua regnat Erinys

pectore. non aliter Scythicos armenta per agros

Hyrcanae clausere leae, quas exigit ortu

prima fames, auidique implorant ubera nati.                205

quos tibi (nam dubito) scelerum de mille figuris

expediam casus? Helymum temeraria Gorge

euinctum ramis altaque in mole tapetum

efflantem somno crescentia uina superstans

uulnera disiecta rimatur ueste, sed illum                210

infelix sopor admota sub morte refugit.

turbidus incertumque oculis uigilantibus hostem

occupat amplexu, nec segnius illa tenentis

pone adigit costas donec sua pectora ferro

tangeret. is demum sceleri modus; ora supinat                215

blandus adhuc oculisque tremens et murmure Gorgen

quaerit et indigno non soluit bracchia collo.

non ego nunc uulgi quamquam crudelia pandam

funera, sed propria luctus de stirpe recordor:

quod te, flaue Cydon, quod te per colla refusis                220

intactum, Crenaee, comis (quibus ubera mecum

obliquumque a patre genus), fortemque, timebam

quem desponsa, Gyan uidi lapsare cruentae

uulnere Myrmidones, quodque inter serta torosque

barbara ludentem fodiebat Epopea mater.                225

flet super aequaeuum exarmata Lycaste

Cydimon, heu similes perituro in corpore uultus

aspiciens floremque genae et quas finxerat auro

ipsa comas, cum saeua parens iam coniuge fuso

astitit impellitque minis atque inserit ensem.                230

ut fera, quae rabiem placido desueta magistro

tardius arma mouet stimulisque et uerbere crebro

in mores negat ire suos, sic illa iacenti

incidit undantemque sinu conlapsa cruorem

excipit et laceros premit in noua uulnera crines.                235

ut uero Alcimeden etiamnum in murmure truncos

ferre patris uultus et egentem sanguinis ensem

conspexi, riguere comae atque in uiscera saeuus

horror iit: meus ille Thoas, mea dira uideri

dextra mihi! extemplo thalamis turbata paternis                240

inferor. ille quidem dudum (quis magna tuenti

somnus?) agit uersans secum, etsi lata recessit

urbe domus, quinam strepitus, quae murmura noctis,

cur fremibunda quies. trepido scelus ordine pando,

quis dolor, unde animi: "uis nulla arcere furentes;                245

hac sequere, o miserande; premunt aderuntque moranti,

et mecum fortasse cades." his motus et artus

erexit stratis. ferimur per deuia uastae

urbis et ingentem nocturnae caedis aceruum

passim, ut quosque sacris crudelis uespera lucis                250

strauerat, occulta speculamur nube latentes.

hic impressa toris ora extantesque reclusis

pectoribus capulos magnarum et fragmina trunca

hastarum et ferro laceras per corpora uestes,

crateras pronos epulasque in caede natantes                255

cernere erat, iugulisque modo torrentis apertis

sanguine commixto redeuntem in pocula Bacchum.

hic iuuenum manus et nullis uiolabilis armis

turba senes, positique patrum super ora gementum

semineces pueri trepidas in limine uitae                260

singultant animas. gelida non saeuius Ossa

luxuriant Lapitharum epulae, si quando profundo

Nubigenae caluere mero: uix primus ab ira

pallor, et impulsis surgunt ad proelia mensis.

        tunc primum sese trepidis sub nocte Thyoneus                265

detexit, nato portans extrema Thoanti

subsidia, et multa subitus cum luce refulsit.

agnoui: non ille quidem turgentia sertis

tempora nec flaua crinem distinxerat uua:

nubilus indignumque oculis liquentibus imbrem                270

adloquitur: "dum fata dabant tibi, nate, potentem

Lemnon et externis etiam seruare timendam

gentibus, haud umquam iusto mea cura labori

destitit: absciderunt tristes crudelia Parcae

stamina, nec dictis, supplex quae plurima fudi                275

ante Iouem frustra, lacrimisque auertere luctus

contigit; infandum natae concessit honorem.

accelerate fugam, tuque, o mea digna propago,

hac rege, uirgo, patrem, gemini qua bracchia muri

litus eunt: illa, qua rere silentia, porta                280

stat funesta Venus ferroque accincta furentes

adiuuat (unde manus, unde haec Mauortia diuae

pectora?). tu lato patrem committe profundo:

succedam curis." ita fatus in aera rursus

soluitur et nostrum, uisus arcentibus umbris,                285

mitis iter longae clarauit limite flammae.

qua data signa sequor; dein curuo robore clausum

dis pelagi Ventisque et Cycladas Aegaeoni

amplexo commendo patrem, nec fletibus umquam

fit modus alternis, ni iam dimittat Eoo                290

Lucifer astra polo. tunc demum litore rauco

multa metu reputans et uix confisa Lyaeo

diuidor, ipsa gradu nitente, sed anxia retro

pectora; nec requies quin et surgentia caelo

flamina et e cunctis prospectem collibus undas.                295

        exoritur pudibunda dies, caelumque retexens

auersum Lemno iubar et declinia Titan

opposita iuga nube refert. patuere furores

nocturni, lucisque nouae formidine cunctis

(quamquam inter similes) subitus pudor; impia terrae                300

infodiunt scelera aut festinis ignibus urunt.

iam manus Eumenidum captasque refugerat arces

exaturata Venus; licuit sentire quid ausae,

et turbare comas et lumina tingere fletu.

insula diues agris opibusque armisque uirisque,                305

nota situ et Getico nuper ditata triumpho,

non maris incursu, non hoste, nec aethere laeuo

perdidit una omnes orbata excisaque mundo

indigenas: non arua uiri, non aequora uertunt,

conticuere domus, cruor altus et oblita crasso                310

cuncta rubent tabo, magnaeque in moenibus urbis

nos tantum et saeui spirant per culmina manes.

ipsa quoque arcanis tecti in penetralibus alto

molior igne pyram, sceptrum super armaque patris

inicio et notas regum uelamina uestes,                315

ac prope maesta rogum confusis crinibus asto

ense cruentato, fraudemque et inania busta

plango metu, si forte premant, cassumque parenti

omen et hac dubios leti precor ire timores.

his mihi pro meritis, ut falsi criminis astu                320

parta fides, regna et solio considere patris

(supplicium!) datur. anne illis obsessa negarem?

accessi, saepe ante deos testata fidemque

inmeritasque manus; subeo (pro dira potestas!)

exangue imperium et maestam sine culmine Lemnon.                325

iam magis atque magis uigiles dolor angere sensus,

et gemitus clari, et paulatim inuisa Polyxo,

iam meminisse nefas, iam ponere manibus aras

concessum et multum cineres iurare sepultos.

sic ubi ductorem trepidae stabulique maritum,                330

quem penes et saltus et adultae gloria gentis,

Massylo frangi stupuere sub hoste iuuencae,

it truncum sine honore pecus, regemque peremptum

ipse ager, ipsi amnes et muta armenta queruntur.

        ecce autem aerata dispellens aequora prora                335

Pelias intacti late subit hospita ponti

pinus; agunt Minyae, geminus fragor ardua canet

per latera: abruptam credas radicibus ire

Ortygiam aut fractum pelago decurrere montem.

ast ubi suspensis siluerunt aequora tonsis,                340

mitior et senibus cycnis et pectine Phoebi

uox media de puppe uenit, maria ipsa carinae

accedunt. post nosse datum est: Oeagrius illic

adclinis malo mediis intersonat Orpheus

remigiis tantosque iubet nescire labores.                345

illis in Scythicum Borean iter oraque primi

Cyaneis artata maris. nos, Thracia uisu

bella ratae, uario tecta incursare tumultu,

densarum pecudum aut fugientum more uolucrum.

heu ubi nunc Furiae? portus amplexaque litus                350

moenia, qua longe pelago despectus aperto,

scandimus et celsas turres; huc saxa sudesque

armaque maesta uirum atque infectos caedibus enses

subuectant trepidae; quin et squalentia texta

thoracum et uultu galeas intrare soluto                355

non pudet; audaces rubuit mirata cateruas

Pallas, et auerso risit Gradiuus in Haemo.

tunc primum ex animis praeceps amentia cessit,

nec ratis illa salo, sed diuum sera per aequor

iustitia et poenae scelerum aduentare uidentur.                360

iamque aberant terris quantum Gortynia currunt

spicula, caeruleo grauidam cum Iuppiter imbri

ipsa super nubem ratis armamenta Pelasgae

sistit agens; inde horror aquis, et raptus ab omni

sole dies miscet tenebras, quis protinus unda                365

concolor; obnixi lacerant caua nubila uenti

diripiuntque fretum, nigris redit umida tellus

uerticibus, totumque Notis certantibus aequor

pendet et arquato iam iam prope sidera dorso

frangitur; incertae nec iam prior impetus alno,                370

sed labat extantem rostris modo gurgite in imo,

nunc caelo Tritona ferens. nec robora prosunt

semideum heroum, puppemque insana flagellat

arbor et instabili procumbens pondere curuas

raptat aquas, remique cadunt in pectus inanes.                375

nos quoque per rupes murorumque aggere ab omni,

dum labor ille uiris fretaque indignantur et Austros,

desuper inualidis fluitantia tela lacertis

(quid non ausa manus?) Telamona et Pelea contra

spargimus, et nostro petitur Tirynthius arcu.                380

illi (quippe simul bello pelagoque laborant),

pars clipeis munire ratem, pars aequora fundo

egerere; ast alii pugnant, sed inertia motu

corpora, suspensaeque carent conamine uires.

instamus iactu telorum, et ferrea nimbis                385

certat hiems, ustaeque sudes fractique molares

spiculaque et multa crinitum missile flamma

nunc pelago, nunc puppe cadunt; dat operta fragorem

pinus et ab iunctis regemunt tabulata cauernis.

talis Hyperborea uirides niue uerberat agros                390

Iuppiter; obruitur campis genus omne ferarum,

deprensaeque cadunt uolucres, et messis amaro

strata gelu, fragor inde iugis, inde amnibus irae.

ut uero elisit nubes Ioue tortus ab alto

ignis et ingentes patuere in fulmine nautae,                395

deriguere animi, manibusque horrore remissis

arma aliena cadunt, rediit in pectora sexus.

cernimus Aeacidas murisque inmane minantem

Ancaeum et longa pellentem cuspide rupes

Iphiton; attonito manifestus in agmine supra est                400

Amphitryoniades puppemque alternus utrimque

ingrauat et medias ardet descendere in undas.

at leuis et miserae nondum mihi notus Iason

transtra per et remos impressaque terga uirorum

nunc magnum Oeniden, nunc ille hortatibus Idan                405

et Talaum et cana rorantem aspergine ponti

Tyndariden iterans gelidique in nube parentis

uela laborantem Calain subnectere malo

uoce manuque rogat; quatiunt impulsibus illi

nunc freta, nunc muros, sed nec spumantia cedunt                410

aequora, et incussae redeunt a turribus hastae.

ipse graues fluctus clauumque audire negantem

lassat agens Tiphys palletque et plurima mutat

imperia ac laeuas dextrasque obtorquet in undas

proram nauifragis auidam concurrere saxis,                415

donec ab extremae cuneo ratis Aesone natus

Palladios oleae, Mopsi gestamina, ramos

extulit et, socium turba prohibente, poposcit

foedera; praecipites uocem inuoluere procellae.

tunc modus armorum, pariterque exhausta quierant                420

flamina, confusoque dies respexit Olympo.

quinquaginta illi, trabibus de more reuinctis,

eminus abrupto quatiunt noua litora saltu,

magnorum decora alta patrum, iam fronte sereni

noscendique habitu, postquam timor iraque cessit                425

uultibus. arcana sic fama erumpere porta

caelicolas, si quando domos litusque rubentum

Aethiopum et mensas amor est intrare minores;

dant fluuii montesque locum, tum terra superbit

gressibus et paulum respirat caelifer Atlans.                430

        hic et ab adserto nuper Marathone superbum

Thesea et Ismarios, Aquilonia pignora, fratres,

utraque quis rutila stridebant tempora penna,

cernimus, hic Phoebo non indignante priorem

Admetum et durae similem nihil Orphea Thracae,                435

tunc prolem Calydone satam generumque profundi

Nereos. ambiguo uisus errore lacessunt

Oebalidae gemini; chlamys huic, chlamys ardet et illi,

ambo hastile gerunt, umeros exertus uterque,

nudus uterque genas, simili coma fulgurat astro.                440

audet iter magnique sequens uestigia mutat

Herculis et tarda quamuis se mole ferentem

uix cursu tener aequat Hylas Lernaeaque tollens

arma sub ingenti gaudet sudare pharetra.

        ergo iterum Venus et tacitis corda aspera flammis                445

Lemniadum pertemptat Amor. tunc regia Iuno

arma habitusque uirum pulchraeque insignia gentis

mentibus insinuat, certatimque ordine cunctae

hospitibus patuere fores; tunc primus in aris

ignis, et infandis uenere obliuia curis;                450

tunc epulae felixque sopor noctesque quietae,

nec superum sine mente, reor, placuere fatentes.

forsitan et nostrae fatum excusabile culpae

noscere cura, duces. cineres furiasque meorum

testor ut externas non sponte aut crimine taedas                455

attigerim (scit cura deum), etsi blandus Iason

uirginibus dare uincla nouis: sua iura cruentum

Phasin habent, alios, Colchi, generatis amores.

iamque exuta gelu tepuerunt sidera longis

solibus, et uelox in terga reuoluitur annus.                460

iam noua progenies partusque in uota soluti,

et non speratis clamatur Lemnos alumnis.

nec non ipsa tamen, thalami monimenta coacti,

enitor geminos, duroque sub hospite mater

nomen aui renouo; nec quae fortuna relictis                465

nosse datur: iam plena quater quinquennia degunt

si modo fata sinunt aluitque rogata Lycaste.

        detumuere animi maris, et clementior Auster

uela uocat: ratis ipsa moram portusque quietos

odit et aduersi tendit retinacula saxi.                470

inde fugam Minyae, sociosque appellat Iason

efferus, o utinam iam tunc mea litora rectis

praeteruectus aquis, cui non sua pignora cordi,

non promissa fides; certe stat fama remotis

gentibus: aequorei redierunt uellera Phrixi.                475

ut stata lux pelago uenturumque aethera sensit

Tiphys et occidui rubuere cubilia Phoebi,

heu iterum gemitus, iterumque nouissima nox est.

uix reserata dies, et iam rate celsus Iason

ire iubet, primoque ferit dux uerbere pontum.                480

illos e scopulis et summo uertice montis

spumea porrecti dirimentes terga profundi

prosequimur uisu, donec lassauit euntes

lux oculos longumque polo contexere uisa est

aequor et extremi pressit freta margine caeli.                485

        fama subit portus uectum trans alta Thoanta

fraterna regnare Chio, mihi crimina nulla

et uacuos arsisse rogos. fremit impia plebes

sontibus accensae stimulis facinusque reposcunt.

quin etiam occultae uulgo increbrescere uoces:                490

"solane fida suis, nos autem in funera laetae?

non deus haec fatumque? quid imperat urbe nefanda?"

talibus exanimis dictis (et triste propinquat

supplicium, nec regna iuuant) uaga litora furtim

incomitata sequor funestaque moenia linquo,                495

qua fuga nota patris. sed non iterum obuius Euhan,

nam me praedonum manus huc appulsa tacentem

abripit et uestras famulam transmittit in oras.'

        talia Lernaeis iterat dum regibus exul

Lemnias et longa solatur damna querela                500

inmemor absentis (sic di suasistis!) alumni,

ille graues oculos languentiaque ora comanti

mergit humo fessusque diu puerilibus actis

labitur in somnos, prensa manus haeret in herba.

        interea campis, nemoris sacer horror Achaei,                505

terrigena exoritur serpens tractuque soluto

inmanem sese uehit ac post terga relinquit.

liuida fax oculis, tumidi stat in ore ueneni

spuma uirens, ter lingua uibrat, terna agmina adunci

dentis, et auratae crudelis gloria fronti                510

prominet. Inachio sanctum dixere Tonanti

agricolae, cui cura loci et siluestribus aris

pauper honos; nunc ille dei circumdare templa

orbe uago labens, miserae nunc robora siluae

atterit et uastas tenuat complexibus ornos;                 515

saepe super fluuios geminae iacet aggere ripae

continuus, squamisque incisus adaestuat amnis.

sed nunc, Ogygii iussis quando omnis anhelat

terra dei trepidaeque latent in puluere Nymphae,

saeuior anfractu laterum sinuosa retorquens                520

terga solo siccique nocens furit igne ueneni.

stagna per arentesque lacus fontesque repressos

uoluitur et uacuis fluuiorum in uallibus errat,

incertusque sui liquidum nunc aera lambit

ore supinato, nunc arua gementia radens                525

pronus adhaeret humo, si quid uiridantia sudent

gramina; percussae calidis adflatibus herbae,

qua tulit ora, cadunt, moriturque ad sibila campus:

quantus ab Arctois discriminat aethera Plaustris

Anguis et usque Notos alienumque exit in orbem;                530

quantus et ille sacri spiris intorta mouebat

cornua Parnasi, donec tibi, Delie, fixus

uexit harundineam centeno uulnere siluam.

        quis tibi, parue, deus tam magni pondera fati

sorte dedit? tune hoc uix prima ad limina uitae                535

hoste iaces? an ut inde sacer per saecula Grais

gentibus et tanto dignus morerere sepulcro?

occidis extremae destrictus uerbere caudae

ignaro serpente puer, fugit ilicet artus

somnus, et in solam patuerunt lumina mortem.                540

cum tamen attonito moriens uagitus in auras

excidit et ruptis inmutuit ore querelis,

qualia non totas peragunt insomnia uoces,

audiit Hypsipyle, facilemque negantia cursum

exanimis genua aegra rapit; iam certa malorum                545

mentis ab augurio sparsoque per omnia uisu

lustrat humum quaerens et nota uocabula paruo

nequiquam ingeminans: nusquam ille, et prata recentes

amisere notas. uiridi piger accubat hostis

collectus gyro spatiosaque iugera complet                550

sic etiam, obliqua ceruicem expostus in aluo.

horruit infelix uisu longoque profundum

incendit clamore nemus; nec territus ille,

sed iacet. Argolicas ululatus flebilis aures

impulit; extemplo monitu ducis aduolat ardens                555

Arcas eques causamque refert. tunc squamea demum

toruus ad armorum radios fremitumque uirorum

colla mouet: rapit ingenti conamine saxum,

quo discretus ager, uacuasque impellit in auras

arduus Hippomedon, quo turbine bellica quondam                560

librati saliunt portarum in claustra molares.

cassa ducis uirtus: iam mollia colla refusus

in tergum serpens uenientem exhauserat ictum.

dat sonitum tellus, nemorumque per auia densi

dissultant nexus. 'at non mea uulnera,' clamat                565

et trabe fraxinea Capaneus subit obuius, 'umquam

effugies, seu tu pauidi ferus incola luci,

siue deis, utinamque deis, concessa uoluptas,

non, si consertum super haec mihi membra Giganta

subueheres.' uolat hasta tremens et hiantia monstri                570

ora subit linguaeque secat fera uincla trisulcae,

perque iubas stantes capitisque insigne corusci

emicat, et nigri sanie perfusa cerebri

figitur alta solo. longus uix tota peregit

membra dolor, rapido celer ille uolumine telum                575

circumit auulsumque ferens in opaca refugit

templa dei; hic magno tellurem pondere mensus

implorantem animam dominis adsibilat aris.

illum et cognatae stagna indignantia Lernae,

floribus et uernis adsuetae spargere Nymphae,                580

et Nemees reptatus ager, lucosque per omnes

siluicolae fracta gemuistis harundine Fauni.

ipse etiam e summa iam tela poposcerat aethra

Iuppiter, et dudum nimbique hiemesque coibant,

ni minor ira deo grauioraque tela mereri                585

seruatus Capaneus; moti tamen aura cucurrit

fulminis et summas libauit uertice cristas.

        iamque pererratis infelix Lemnia campis,

liber ut angue locus, modico super aggere longe

pallida sanguineis infectas roribus herbas                590

prospicit. huc magno cursum rapit effera luctu

agnoscitque nefas, terraeque inlisa nocenti

funeris in morem non uerba in fulmine primo,

non lacrimas habet: ingeminat misera oscula tantum

incumbens animaeque fugam per membra tepentem                595

quaerit hians. non ora loco, non pectora restant,

rapta cutis, tenuia ossa patent nexusque madentes

sanguinis imbre noui, totumque in uulnere corpus.

ac uelut aligerae sedem fetusque parentis

cum piger umbrosa populatus in ilice serpens,                600

illa redit querulaeque domus mirata quietem

iam stupet impendens aduectosque horrida maesto

excutit ore cibos, cum solus in arbore paret

sanguis et errantes per capta cubilia plumae.

        ut laceros artus gremio miseranda recepit                605

intexitque comis, tandem laxata dolori

uox inuenit iter, gemitusque in uerba soluti:

'o mihi desertae natorum dulcis imago,

Archemore, o rerum et patriae solamen ademptae

seruitiique decus, qui te, mea gaudia, sontes                610

extinxere dei, modo quem digressa reliqui

lasciuum et prono uexantem gramina cursu?

heu ubi siderei uultus? ubi uerba ligatis

imperfecta sonis risusque et murmura soli

intellecta mihi? quotiens tibi Lemnon et Argo                615

sueta loqui et longa somnum suadere querela!

sic equidem luctus solabar et ubera paruo

iam materna dabam, cui nunc uenit inritus orbae

lactis et infelix in uulnera liquitur imber.

nosco deos: o dura mei praesagia somni                620

nocturnique metus, et numquam impune per umbras

attonitae mihi uisa Venus! quos arguo diuos?

ipsa ego te (quid enim timeam moritura fateri?)

exposui fatis. quae mentem insania traxit?

tantane me tantae tenuere obliuia curae?                625

dum patrios casus famaeque exorsa retracto

ambitiosa meae (pietas haec magna fidesque!),

exsolui tibi, Lemne, nefas; ubi letifer anguis,

ferte, duces, meriti si qua est mihi gratia duri,

si quis honos dictis, aut uos extinguite ferro,                630

ne tristes dominos orbamque inimica reuisam

Eurydicen, quamquam haud illi mea cura dolendo

cesserit. hocne ferens onus inlaetabile matris

transfundam gremio? quae++me prius ima sub umbras

mergat humus!' simul haec terraque et sanguine uultum                635

sordida magnorum circa uestigia regum

uertitur et tacite maerentibus imputat undas.

        et iam sacrifici subitus per tecta Lycurgi

nuntius implerat lacrimis ipsumque domumque,

ipsum aduentantem Persei uertice sancto                640

montis, ubi auerso dederat prosecta Tonanti,

et caput iratis rediens quassabat ab extis.

hic sese Argolicis inmunem seruat ab armis,

haud animi uacuus, sed templa araeque tenebant.

necdum etiam responsa deum monitusque uetusti                645

exciderant uoxque ex adytis accepta profundis:

'prima, Lycurge, dabis Dircaeo funera bello.'

id cauet, et maestus uicini puluere Martis

angitur ad lituos periturisque inuidet armis.

        ecce (fides superum!) laceras comitata Thoantis                650

aduehit exequias, contra subit obuia mater,

femineos coetus plangentiaque agmina ducens.

at non magnanimo pietas ignaua Lycurgo:

fortior ille malis, lacrimasque insana resorbet

ira patris, longo rapit arua morantia passu                655

uociferans: 'illa autem ubinam, cui parua cruoris

laetaue damna mei? uiuitne? impellite raptam,

ferte citi comites; faxo omnis fabula Lemni

et pater et tumidae generis mendacia sacri

exciderint.' ibat letumque inferre parabat                660

ense furens rapto; uenienti Oeneius heros

impiger obiecta proturbat pectora parma,

ac simul infrendens: 'siste hunc, uesane, furorem,

quisquis es!' et pariter Capaneus acerque reducto

adfuit Hippomedon rectoque Erymanthius ense,                665

ac iuuenem multo praestringunt lumine; at inde

agrestum pro rege manus. quos inter Adrastus

mitius et sociae ueritus commercia uittae

Amphiaraus ait, 'ne, quaeso! absistite ferro,

unus auum sanguis, neue indulgete furori,                670

tuque prior.' sed non sedato pectore Tydeus

subicit: 'anne ducem seruatricemque cohortis

Inachiae ingratis coram tot milibus audes

mactare in tumulos (quanti pro funeris ultor!),

cui regnum genitorque Thoas et lucidus Euhan                675

stirpis auus? timidone parum, quod gentibus actis

undique in arma tuis inter rapida agmina pacem

solus habes? habeasque, et te uictoria Graium

inueniat tumulis etiamnum haec fata gementem.'

        dixerat, et tandem cunctante modestior ira                680

ille refert: 'equidem non uos ad moenia Thebes

rebar et hostiles huc aduenisse cateruas.

pergite in excidium socii, si tanta uoluptas,

sanguinis, imbuite arma domi, atque haec inrita dudum

templa Iouis (quid enim haud licitum?) ferat impius ignis,                685

si uilem, tanti premerent cum pectora luctus,

in famulam ius esse ratus dominoque ducique.

sed uidet haec, uidet ille deum regnator, et ausis,

sera quidem, manet ira tamen.' sic fatus, et arces

respicit. atque illic alio certamine belli                690

tecta fremunt; uolucres equitum praeuerterat alas

Fama recens, geminos alis amplexa tumultus:

illi ad fata rapi atque illi iam occumbere leto,

sic meritam, Hypsipylen iterant, creduntque nec irae

fit mora, iamque faces et tela penatibus instant,                695

uertere regna fremunt raptumque auferre Lycurgum

cum Ioue cumque aris; resonant ululatibus aedes

femineis, uersusque dolor dat terga timori.

        alipedum curru sed enim sublimis Adrastus

secum ante ora uirum fremibunda Thoantida portans                700

it medius turmis et, 'parcite, parcite!' clamat,

'nil actum saeue, meritus nec tale Lycurgus

excidium, gratique inuentrix fluminis ecce.'

sic ubi diuersis maria euertere procellis

hinc Boreas Eurusque, illinc niger imbribus Auster,                705

pulsa dies regnantque hiemes, uenit aequoris alti

rex sublimis equis, geminusque ad spumea Triton

frena natans late pelago dat signa cadenti,

et iam plana Thetis, montesque et litora crescunt.

        quis superum tanto solatus funera uoto                710

pensauit lacrimas inopinaque gaudia maestae

rettulit Hypsipylae? tu gentis conditor, Euhan,

qui geminos iuuenes Lemni de litore uectos

intuleras Nemeae mirandaque fata parabas.

causa uiae genetrix, nec inhospita tecta Lycurgi                715

praebuerant aditus, et protinus ille tyranno

nuntius extinctae miserando uulnere prolis.

ergo adsunt comites (pro fors et caeca futuri

mens hominum!) regique fauent; sed Lemnos ad aures

ut primum dictusque Thoas, per tela manusque                720

inruerant, matremque auidis complexibus ambo

diripiunt flentes alternaque pectora mutant.

illa uelut rupes inmoto saxea uisu

haeret et expertis non audet credere diuis.

ut uero et uultus et signa Argoa relictis                725

ensibus atque umeris amborum intextus Iason,

cesserunt luctus, turbataque munere tanto

corruit, atque alio maduerunt lumina fletu.

addita signa polo, laetoque ululante tumultu

tergaque et aera dei motas crepuere per auras.                730

        tunc pius Oeclides, ut prima silentia uulgi

mollior ira dedit, placidasque accessus ad aures:

'audite, o ductor Nemeae lectique potentes

Inachidae, quae certus agi manifestat Apollo.

iste quidem Argolicis haud olim indebitus armis                735

luctus adest, recto descendunt limite Parcae:

et sitis interitu fluuiorum et letifer anguis

et puer, heu nostri signatus nomine fati,

Archemorus, cuncta haec superum demissa suprema

mente fluunt. differte animos festinaque tela                740

ponite; mansuris donandus honoribus infans.

et meruit; det pulchra suis libamina Virtus

manibus, atque utinam plures innectere pergas,

Phoebe, moras, semperque nouis bellare uetemur

casibus, et semper Thebe funesta recedat.                745

at uos magnorum transgressi fata parentum

felices, longum quibus hinc per saecula nomen,

dum Lernaea palus et dum pater Inachus ibit,

dum Nemea tremulas campis iaculabitur umbras,

ne fletu uiolate sacrum, ne plangite diuos:                750

nam deus iste, deus, Pyliae nec fata senectae

maluerit, Phrygiis aut degere longius annis.'

finierat, caeloque cauam nox induit umbram.

 

 

Liber VI

        Nuntia multiuago Danaas perlabitur urbes

Fama gradu, sancire nouo sollemnia busto

Inachidas ludumque super, quo Martia bellis

praesudare paret seseque accendere uirtus.

Graium ex more decus: primus Pisaea per arua                5

hunc pius Alcides Pelopi certauit honorem

puluereumque fera crinem detersit oliua;

proxima uipereo celebratur libera nexu

Phocis, Apollineae bellum puerile pharetrae;

mox circum tristes seruata Palaemonis aras                10

nigra superstitio, quotiens animosa resumit

Leucothea gemitus et amica ad litora festa

tempestate uenit: planctu conclamat uterque

Isthmos, Echioniae responsant flebile Thebae.

et nunc eximii regum, quibus Argos alumnis                15

conexum caelo, quorumque ingentia tellus

Aonis et Tyriae suspirant nomina matres,

concurrunt nudasque mouent in proelia uires.

ceu primum ausurae trans alta ignota biremes,

seu Tyrrhenam hiemem, seu stagna Aegaea lacessant,                20

tranquillo prius arma lacu clauumque leuesque

explorant remos atque ipsa pericula discunt;

at cum experta cohors, tunc pontum inrumpere fretae

longius ereptasque oculis non quaerere terras.

        clara laboriferos caelo Tithonia currus                25

extulerat uigilesque deae pallentis habenas

et Nox et cornu fugiebat Somnus inani;

iam plangore uiae, gemitu iam regia mugit

flebilis, acceptos longe nemora auia frangunt

multiplicantque sonos. sedet ipse exutus honoro                30

uittarum nexu genitor squalentiaque ora

sparsus et incultam ferali puluere barbam.

asperior contra planctusque egressa uiriles

exemplo famulas premit hortaturque uolentes

orba parens, lacerasque super procumbere nati                35

reliquias ardet totiensque auulsa refertur.

arcet et ipse pater. mox ut maerentia dignis

uultibus Inachii penetrarunt limina reges,

ceu noua tunc clades et primo saucius infans

uulnere letalisue inrumperet atria serpens,                40

sic alium ex alio quamquam lassata fragorem

pectora congeminant, integratoque resultant

accensae clamore fores: sensere Pelasgi

inuidiam et lacrimis excusant crimen obortis.

        ipse, datum quotiens intercisoque tumultu                45

conticuit stupefacta domus, solatur Adrastus

adloquiis genitorem ultro, nunc fata recensens

resque hominum duras et inexorabile pensum,

nunc aliam prolem mansuraque numine dextro

pignora. nondum orsis modus, et lamenta redibant.                50

ille quoque adfatus non mollius audit amicos

quam trucis Ionii rabies clamantia ponto

uota uirum aut tenues curant uaga fulmina nimbos.

        tristibus interea ramis teneraque cupresso

damnatus flammae torus et puerile feretrum                55

texitur: ima uirent agresti stramina cultu;

proxima gramineis operosior area sertis,

et picturatus morituris floribus agger;

tertius adsurgens Arabum strue tollitur ordo

Eoas complexus opes incanaque glebis                60

tura et ab antiquo durantia cinnama Belo.

summa crepant auro, Tyrioque attollitur ostro

molle supercilium, teretes hoc undique gemmae

inradiant, medio Linus intertextus acantho

letiferique canes: opus admirabile semper                65

oderat atque oculos flectebat ab omine mater.

arma etiam et ueterum exuuias circumdat auorum

gloria mixta malis adflictaeque ambitus aulae,

ceu grande exequiis onus atque inmensa ferantur

membra rogo, sed cassa tamen sterilisque dolentes                70

fama iuuat, paruique augescunt funere manes.

inde ingens lacrimis honor et miseranda uoluptas,

muneraque in cineres annis grauiora feruntur;

namque illi et pharetras breuioraque tela dicarat

festinus uoti pater insontesque sagittas;                75

iam tunc et nota stabuli de gente probatos

in nomen pascebat equos cinctusque sonantes

armaque maiores expectatura lacertos.

[spes auidi quas, non in nomen credula, uestes

urguebat studio cultusque insignia regni                80

purpureos sceptrumque minus, cuncta ignibus atris

damnat atrox suaque ipse parens gestamina ferri,

si damnis rabidum queat exaturare dolorem.]

        parte alia gnari monitis exercitus instat

auguris aeriam truncis nemorumque ruina,                85

montis opus, cumulare pyram, quae crimina caesi

anguis et infausti cremet atra piacula belli.

[his labor accisam Nemeen umbrosaque tempe

praecipitare solo lucosque ostendere Phoebo.]

sternitur extemplo ueteres incaedua ferro                90

silua comas, largae qua non opulentior umbrae

Argolicos inter saltusque educta Lycaeos

extulerat super astra caput: stat sacra senectae

numine, nec solos hominum transgressa ueterno

fertur auos, Nymphas etiam mutasse superstes                95

Faunorumque greges. aderat miserabile luco

excidium: fugere ferae, nidosque tepentes

absiliunt (metus urguet) aues; cadit ardua fagus

Chaoniumque nemus brumaeque inlaesa cupressus,

procumbunt piceae, flammis alimenta supremis,                100

ornique iliceaeque trabes metuendaque suco

taxus et infandos belli potura cruores

fraxinus atque situ non expugnabile robur.

hinc audax abies et odoro uulnere pinus

scinditur, adclinant intonsa cacumina terrae                105

alnus amica fretis nec inhospita uitibus ulmus.

dat gemitum tellus: non sic euersa feruntur

Ismara cum fracto Boreas caput extulit antro,

non grassante Noto citius nocturna peregit

flamma nemus. linquunt flentes dilecta locorum                110

otia cana Pales Siluanusque arbiter umbrae

semideumque pecus, migrantibus aggemit illis

silua, nec amplexae dimittunt robora Nymphae.

ut cum possessas auidis uictoribus arces

dux raptare dedit, uix signa audita, nec urbem                115

inuenias; ducunt sternuntque abiguntque feruntque

inmodici, minor ille fragor quo bella gerebant.

        iamque pari cumulo geminas, hanc tristibus umbris

ast illam superis, aequus labor auxerat aras,

cum signum luctus cornu graue mugit adunco                120

tibia, cui teneros suetum producere manes

lege Phrygum maesta. Pelopem monstrasse ferebant

exequiale sacrum carmenque minoribus umbris

utile, quo geminis Niobe consumpta pharetris

squalida bissenas Sipylon deduxerat urnas.                125

        portant inferias arsuraque fercula primi

Graiorum, titulisque pios testantur honores

gentis quisque suae; longo post tempore surgit

colla super iuuenum (numero dux legerat omni)

ipse fero clamore torus. cinxere Lycurgum                130

Lernaei proceres, genetricem mollior ambit

turba; nec Hypsipyle raro subit agmine: uallant

Inachidae memores, sustentant liuida nati

bracchia et inuentae concedunt plangere matri.

        illic infaustos ut primum egressa penates                135

Eurydice, nudo uocem de pectore rumpit

planctuque et longis praefata ululatibus infit:

'non hoc Argolidum coetu circumdata matrum

speraui te, nate, sequi, nec talia demens

fingebam uotis annorum elementa tuorum,                140

nil saeuum reputans: etenim his in finibus aeui

unde ego bella tibi Thebasque ignara timerem?

cui superum nostro committere sanguine pugnas

dulce? quis hoc armis uouit scelus? at tua nondum,

Cadme, domus, nullus Tyrio grege plangitur infans.                145

primitias egomet lacrimarum et caedis acerbae,

ante tubas ferrumque, tuli, dum deside cura

credo sinus fidos altricis et ubera mando.

quidni ego? narrabat seruatum fraude parentem

insontesque manus. en quam ferale putemus                150

abiurasse sacrum et Lemni gentilibus unam

inmunem furiis! haec illa (et creditis ausae?)

haec pietate potens solis abiecit in aruis++

non regem dominumque++alienos impia partus,

hoc tantum, siluaque infamis tramite liquit                155

quem non anguis atrox (quid enim hac opus, ei mihi, leti

mole fuit?) tantum caeli uiolentior aura

impulsaeque Noto frondes cassusque ualeret

exanimare timor. nec uos incessere luctu

orba habeo, fixum matri inmotumque manebat                160

hac altrice nefas; ~atquin et blandus ad illam

nate magis solam nosse atque audire uocantem

ignarusque mei~ nulla ex te gaudia matri.

illa tuos questus lacrimososque impia risus

audiit et uocis decerpsit murmura primae.                165

illa tibi genetrix semper dum uita manebat,

nunc ego. sed miserae mihi nec punire potestas

sic meritam! quid dona, duces, quid inania fertis

iusta rogis? illam (nil poscunt amplius umbrae),

illam, oro, cineri simul excisaeque parenti                170

reddite, quaeso, duces, per ego haec primordia belli

cui peperi; sic aequa gemant mihi funera matres

Ogygiae.' sternit crines iteratque precando:

'reddite, nec uero crudelem auidamque uocate

sanguinis: occumbam pariter, dum uulnere iusto                175

exaturata oculos unum impellamur in ignem.'

talia uociferans alia de parte gementem

Hypsipylen (neque enim illa comas nec pectora seruat)

agnouit longe et socium indignata dolorem:

'hoc saltem, o proceres, tuque o, cui pignora nostri                180

proturbata tori: prohibete, auferte supremis

inuisam exequiis. quid se funesta parenti

miscet et in nostris spectatur et ipsa ruinis?'

[cui luget complexa suos?' dixitque repente

concidit abruptisque obmutuit ore querelis.]                185

sic ait abruptisque inmutuit ore querelis.                185b

non secus ac primo fraudatum lacte iuuencum,

cui trepidae uires et solus ab ubere sanguis,

seu fera seu duras auexit pastor ad aras;

nunc uallem spoliata parens, nunc flumina questu,

nunc armenta mouet uacuosque interrogat agros;                190

tunc piget ire domum, maestoque nouissima campo

exit et oppositas impasta auertitur herbas.

        at genitor sceptrique decus cultusque Tonantis

inicit ipse rogis, tergoque et pectore fusam

caesariem ferro minuit sectisque iacentis                195

obnubit tenuia ora comis, ac talia fletu

uerba pio miscens: 'alio tibi, perfide, pacto,

Iuppiter, hunc crinem uoti reus ante dicaram,

si pariter uirides nati libare dedisses

ad tua templa genas; sed non ratus ore sacerdos,                200

damnataeque preces; ferat haec, quae dignior, umbra.'

iam face subiecta primis in frondibus ignis

exclamat; labor insanos arcere parentes.

stant iussi Danaum atque obtentis eminus armis

prospectu uisus interclusere nefasto.                205

ditantur flammae; non umquam opulentior illic

ante cinis: crepitant gemmae, atque inmane liquescit

argentum, et pictis exsudat uestibus aurum;

nec non Assyriis pinguescunt robora sucis,

pallentique croco strident ardentia mella,                210

spumantesque mero paterae uerguntur et atri

sanguinis et rapto gratissima cymbia lactis.

tunc septem numero turmas (centenus ubique

surgit eques) uersis ducunt insignibus ipsi

Graiugenae reges, lustrantque ex more sinistro                215

orbe rogum et stantes inclinant puluere flammas.

ter curuos egere sinus, inlisaque telis

tela sonant, quater horrendum pepulere fragorem

arma, quater mollem famularum bracchia planctum.

        semianimas alter pecudes spirantiaque ignis                220

accipit armenta; hic luctus abolere nouique

funeris auspicium uates, quamquam omina sentit

uera, iubet: dextri gyro et uibrantibus hastis

hac redeunt, raptumque suis libamen ab armis

quisque iacit, seu frena libet seu cingula flammis                225

mergere seu iaculum summae seu cassidis umbram.

[multa gemunt extra raucis concentibus agri,

et lituis aures circum pulsantur acutis.

terretur clamore nemus: sic Martia uellunt

signa tubae, nondum ira calet, nec sanguine ferrum                 230

inrubuit, primus bellorum comitur illo

uultus, honoris opus. stat adhuc incertus in alta

nube quibus sese Mauors indulgeat armis.]

        finis erat, lassusque putres iam Mulciber ibat

in cineres; instant flammis multoque soporant                235

imbre rogum, posito donec cum sole labores

exhausti; seris uix cessit cura tenebris.

        roscida iam nouies caelo dimiserat astra

Lucifer et totidem Lunae praeuenerat ignes

mutato nocturnus equo (nec conscia fallit                240

sidera et alterno deprenditur unus in ortu):

mirum opus accelerasse manus! stat saxea moles,

templum ingens cineri, rerumque effictus in illa

ordo docet casus: fessis hic flumina monstrat

Hypsipyle Danais, hic reptat flebilis infans,                245

hic iacet, extremum tumuli circum asperat orbem

squameus; expectes morientis ab ore cruenta

sibila, marmorea sic uoluitur anguis in hasta.

        iamque auidum pugnas uisendi uulgus inermes

(fama uocat cunctos) aruis ac moenibus adsunt                250

exciti; illi etiam quis belli incognitus horror,

quos effeta domi, quos prima reliquerat aetas,

conueniunt: non aut Ephyraeo in litore tanta

umquam aut Oenomai fremuerunt agmina circo.

        collibus incuruis uiridique obsessa corona                255

uallis in amplexu nemorum sedet; hispida circum

stant iuga, et obiectus geminis umbonibus agger

campum exire uetat, longo quem tramite planum

gramineae frontes sinuataque caespite uiuo

mollia non subitis augent fastigia cliuis.                260

illic conferti, iam sole rubentibus aruis,

bellatrix sedere cohors; ibi corpore mixto

metiri numerum uultusque habitusque suorum

dulce uiris, tantique iuuat fiducia belli.

centum ibi nigrantes, armenti robora, tauros                265

lenta mole trahunt; idem numerusque colorque

matribus et nondum lunatis fronte iuuencis.

        exin magnanimum series antiqua parentum

inuehitur, miris in uultum animata figuris.

primus anhelantem duro Tirynthius angens                270

pectoris attritu sua frangit in ossa leonem.

haud illum impauidi quamuis et in aere suumque

Inachidae uidere decus. pater ordine iuncto

laeuus harundineae recubans super aggere ripae

cernitur emissaeque indulgens Inachus urnae.                275

Io post tergum, iam prona dolorque parentis,

spectat inocciduis stellatum uisibus Argum.

ast illam melior Phariis erexerat aruis

Iuppiter atque hospes iam tunc Aurora colebat.

Tantalus inde parens, non qui fallentibus undis                280

inminet aut refugae sterilem rapit aera siluae,

sed pius et magni uehitur conuiua Tonantis.

parte alia uictor curru Neptunia tendit

lora Pelops, prensatque rotas auriga natantes

Myrtilos et uolucri iam iamque relinquitur axe.                285

et grauis Acrisius speciesque horrenda Coroebi

et Danae culpata sinus et in amne reperto

tristis Amymone, paruoque Alcmena superbit

Hercule tergemina crinem circumdata luna.

iungunt discordes inimica in foedera dextras                290

Belidae fratres, sed uultu mitior astat

Aegyptus; Danai manifestum agnoscere ficto

ore notas pacisque malae noctisque futurae.

mille dehinc species. tandem satiata uoluptas

praestantesque uiros uocat ad sua praemia uirtus.                295

        primus sudor equis. dic incluta, Phoebe, regentum

nomina, dic ipsos; neque enim generosior umquam

alipedum conlata acies, ceu praepete cursu

confligant densae uolucres aut litore in uno

Aeolus insanis statuat certamina uentis.                300

        ducitur ante omnes rutilae manifestus Arion

igne iubae. Neptunus equo, si certa priorum

fama, pater; primus teneri laesisse lupatis

ora et litoreo domitasse in puluere fertur,

uerberibus parcens; etenim insatiatus eundi                305

ardor et hiberno par inconstantia ponto.

saepe per Ionium Libycumque natantibus ire

interiunctus equis omnesque adsuerat in oras

caeruleum deferre patrem; stupuere relicta

Nubila, certantesque Eurique Notique sequuntur.                310

nec minor in terris bella Eurysthea gerentem

Amphitryoniaden alto per gramina sulco

duxerat, illi etiam ferus indocilisque teneri.

mox diuum dono regis dignatus Adrasti

imperia et multum mediis mansueuerat annis.                315

tunc rector genero Polynici indulget agendum

multa monens, ubi feruor equo, qua suetus ab arte

mulceri, ne saeua manus, ne liber habenis

impetus. 'urgue alios,' inquit, 'stimulisque minisque;

ille ibit, minus ipse uoles.' sic ignea lora                320

cum daret et rapido Sol natum imponeret axi,

gaudentem lacrimans astra insidiosa docebat

nolentesque teri zonas mediamque polorum

temperiem: pius ille quidem et formidine cauta,

sed iuuenem durae prohibebant discere Parcae.                325

Oebalios sublimis agit, spes proxima palmae,

Amphiaraus equos; tua furto lapsa propago,

Cyllare, dum Scythici diuersus ad ostia Ponti

Castor Amyclaeas remo permutat habenas.

ipse habitu niueus, niuei dant colla iugales,                330

concolor est albis et cassis et infula cristis.

quin et Thessalicis felix Admetus ab oris

uix steriles compescit equas, Centaurica dicunt

semina: credo, adeo sexum indignantur, et omnis

in uires adducta Venus; noctemque diemque                335

adsimulant maculis internigrantibus albae:

tantus uterque color, credi nec degener illo

de grege, Castaliae stupuit qui sibila cannae

laetus et audito contempsit Apolline pasci.

ecce et Iasonidae iuuenes, noua gloria matris                340

Hypsipyles, subiere iugo, quo uectus uterque,

nomen auo gentile Thoas atque omine dictus

Euneos Argoo. geminis eadem omnia: uultus,

currus, equi, uestes, par et concordia uoti,

uincere uel solo cupiunt a fratre relinqui.                345

it Chromis Hippodamusque, alter satus Hercule magno,

alter ab Oenomao: dubites uter effera presset

frena magis. Getici pecus hic Diomedis, at ille

Pisaei iuga patris habet, crudelibus ambo

exuuiis diroque imbuti sanguine currus.                350

        metarum instar erat hinc nudo robore quercus,

olim omnes exuta comas, hinc saxeus umbo,

arbiter agricolis; finem iacet inter utrumque

quale quater iaculo spatium, ter harundine, uincas.

        interea cantu Musarum nobile mulcens                355

concilium citharaeque manus insertus Apollo

Parnasi summo spectabat ab aethere terras.

                                . . .                                                                357a

orsa deum, nam saepe Iouem Phlegramque suique

anguis opus fratrumque pius cantarat honores.

tunc aperit quis fulmen agat, quis sidera ducat                360

spiritus, unde animi fluuiis, quae pabula uentis,

quo fonte inmensum uiuat mare, quae uia solis

praecipitet noctem, quae porrigat, imane tellus

an media et rursus mundo succincta latenti.

finis erat, differt auidas audire sorores,                365

dumque chelyn lauro tectumque inlustre coronae

subligat et picto discingit pectora limbo,

haud procul Herculeam Nemeen clamore reductus

aspicit atque illic ingens certaminis instar

quadriiugi. noscit cunctos, et forte propinquo                370

constiterant Admetus et Amphiaraus in aruo.

tunc secum: 'quisnam iste duos, fidissima Phoebi

nomina, commisit deus in discrimina reges?

ambo pii carique ambo; nequeam ipse priorem

dicere. Peliacis hic cum famularer in aruis                375

(sic Iouis imperia et nigrae uoluere Sorores),

tura dabat famulo nec me sentire minorem

ausus; at hic tripodum comes et pius artis alumnus

aetheriae. potior meritis tamen ille, sed huius

extrema iam fila colu; datur ordo senectae                380

Admeto serumque mori; tibi nulla supersunt

gaudia, nam Thebae iuxta et tenebrosa uorago.

scis miser, et nostrae pridem cecinere uolucres.'

dixit, et os fletu paene inuiolabile tinctus

extemplo Nemeen radiante per aera saltu                385

ocior et patrio uenit igne suisque sagittis.

ipse olim in terris, caelo uestigia durant,

claraque per zephyros etiamnum semita lucet.

        et iam sortitus Prothous uersarat aena

casside, iamque locus cuique est et liminis ordo.                390

terrarum decora ampla uiri, decora aequa iugales,

diuum utrumque genus, stant uno margine clausi,

spesque audaxque una metus et fiducia pallens.

nil fixum cordi: pugnant exire pauentque,

concurrit summos animosum frigus in artus.                395

qui dominis, idem ardor equis; face lumina surgunt,

ora sonant morsu, spumisque et sanguine ferrum

uritur, impulsi nequeunt obsistere postes

claustraque, compressae transfumat anhelitus irae.

stare adeo miserum est, pereunt uestigia mille                400

ante fugam, absentemque ferit grauis ungula campum.

par circumstant fidi, nexusque et torta iubarum

expediunt firmantque animos et plurima monstrant.

insonuit contra Tyrrhenum murmur, et omnes

exiluere loco. quae tantum carbasa ponto,                405

quae bello sic tela uolant, quae nubila caelo?

amnibus hibernis minor est, minor impetus igni,

tardius astra cadunt, glomerantur tardius imbres,

tardius e summo decurrunt flumina monte.

emissos uidere atque agnouere Pelasgi,                410

et iam rapti oculis, iam caeco puluere mixti

una in nube latent, uultusque umbrante tumultu

uix inter sese clamore et nomine noscunt.

euoluere globum, et spatio quo quisque ualebat

diducti. delet sulcos iterata priores                415

orbita, nunc auidi prono iuga pectore tangunt,

nunc pugnante genu et pressis duplicantur habenis.

colla toris crinita tument, stantesque repectit

aura iubas, bibit albentes humus arida nimbos.

fit sonus inmanisque pedum tenuisque rotarum:                420

nulla manu requies, densis insibilat aer

uerberibus; gelida non crebrior exilit Arcto

grando, nec Oleniis manant tot cornibus imbres.

        senserat adductis alium praesagus Arion

stare ducem loris, dirumque expauerat insons                425

Oedipodioniden; iam illinc a limine discors

iratusque oneri solito truculentior ardet.

Inachidae credunt accensum laudibus; ille

aurigam fugit, aurigae furiale minatur

efferus, et campo dominum circumspicit omni.                430

ante tamen cunctos sequitur longeque secundus

Amphiaraus agit, quem Thessalus aequat eundo

Admetus; iuxta gemini, nunc Euneos ante

et nunc ante Thoas, cedunt uincuntque, nec umquam

ambitiosa pios conlidit gloria fratres.                435

postremum discrimen erant Chromis asper et asper

Hippodamus, non arte rudes, sed mole tenentur

cornipedum; prior Hippodamus fert ora sequentum,

fert gemitus multaque umeros incenditur aura.

sperauit flexae circum compendia metae                440

interius ductis Phoebeius augur habenis

anticipasse uiam; nec non et Thessalus heros

spe propiore calet, dum non cohibente magistro

spargitur in gyros dexterque exerrat Arion.

iam prior Oeclides et iam non tertius ibat                445

Admetus, laxo cum denique ab orbe reductus

aequoreus sonipes premit euaditque parumper

gauisos; subit astra fragor, caelumque tremescit,

omniaque excusso patuere sedilia uulgo.

sed nec lora regit nec uerbera pallidus audet                450

Labdacides: lassa ueluti ratione magister

in fluctus, in saxa ruit nec iam amplius astra

respicit et uictam proiecit casibus artem.

        rursus praecipites in recta ac deuia campi

obliquant tenduntque uias, iterum axibus axes                 455

inflicti, radiisque rotae; pax nulla fidesque.

bella geri ferro leuius, bella horrida, credas;

is furor in laudes. trepidant mortemque minantur,

multaque transuersis praestringitur ungula campis.

nec iam sufficiunt stimuli, non uerbera; uoce                460

nominibusque cient Pholoen Admetus et Irin

funalemque Thoen, rapidum Danaeius augur

Ascheton increpitans meritumque uocabula Cycnum.

audit et Herculeum Strymon Chromin, Euneon audit

igneus Aetion; tardumque Cydona lacessit                465

Hippodamus, uariumque Thoas rogat ire Podarcen.

solus Echionides errante silentia curru

maesta tenet trepidaque timet se uoce fateri.

        uixdum coeptus equis labor, et iam puluere quarto

campum ineunt, iamque et tepidis sudoribus artus                470

effeti, et crassum rapit eiectatque uaporem

cornipedum flammata sitis, nec iam integer illis

impetus, et longi suspendunt ilia flatus.

hic anceps Fortuna diu decernere primum

ausa uenit. ruit, Haemonium dum feruidus instat                475

Admetum superare, Thoas, nec praetulit ullam

frater opem. uelit ille quidem, sed Martius ante

obstitit Hippodamus mediasque inmisit habenas.

mox Chromis Hippodamum metae interioris ad orbem

uiribus Herculeis et toto robore patris                480

axe tenet prenso; luctantur abire iugales

nequiquam frenosque et colla rigentia tendunt.

ut Siculas si quando rates tenet aestus et ingens

auster agit, medio stant uela tumentia ponto.

tunc ipsum fracto curru deturbat, et isset                485

ante Chromis; sed Thraces equi ut uidere iacentem

Hippodamum, redit illa fames, iam iamque trementem

partiti furiis, ni frena ipsosque frementes

oblitus palmae retro Tirynthius heros

torsisset uictusque et conlaudatus abisset.                490

        at tibi promissos iamdudum Phoebus honores,

Amphiarae, cupit. tandem ratus apta fauori

tempora puluerei uenit in spatia horrida circi,

cum iam in fine uiae, et summum uictoria nutat;

anguicomam monstri effigiem, saeuissima uisu                495

ora, mouet siue ille Erebo seu finxit in astus

temporis, innumera certe formidine cultum

tollit in astra nefas. non illud ianitor atrae

impauidus Lethes, non ipsae horrore sine alto

Eumenides uidisse queant, turbasset euntes                500

Solis equos Martisque iugum. nam flauus Arion

ut uidit, saliere iubae, atque erectus in armos

stat sociumque iugi comitesque utrimque laboris

secum alte suspendit equos. ruit ilicet exul

Aonius nexusque diu per terga uolutus                505

exuit: abripitur longe moderamine liber

currus; at hunc putri praeter tellure iacentem

Taenarii currus et Thessalus axis et heros

Lemnius obliqua, quantum uitare dabatur,

transabiere fuga. tandem caligine mersum                510

erigit accursu comitum caput aegraque tollit

membra solo, et socero redit haud speratus Adrasto.

        quis mortis, Thebane, locus, nisi dura negasset

Tisiphone, quantum poteras dimittere bellum!

te Thebe fraterque palam, te plangeret Argos,                515

te Nemea, tibi Lerna comas Larisaque supplex

poneret, Archemori maior colerere sepulcro.

        tum uero Oeclides, quamquam iam certa sequenti

praemia, cum uacuus domino praeiret Arion,

ardet adhuc cupiens uel inanem uincere currum.                520

dat uires refouetque deus; uolat ocior Euro,

ceu modo carceribus dimissus in arua solutis,

uerberibusque iubas et terga lacessit habenis

Ascheton increpitansque leuem Cycnumque niualem.

nunc, saltem dum nemo prior, rapit igneus orbes                525

axis, et effusae longe sparguntur harenae.

dat gemitum tellus et iam tum saeua minatur.

forsitan et uicto prior isset Arione Cycnus,

sed uetat aequoreus uinci pater: hinc uice iusta

gloria mansit equo, cessit uictoria uati.                530

        huic pretium palmae gemini cratera ferebant

Herculeum iuuenes: illum Tirynthius olim

ferre manu sola spumantemque ore supino

uertere, seu monstri uictor seu Marte, solebat.

Centauros habet arte truces aurumque figuris                535

terribile: hic mixta Lapitharum caede rotantur

saxa, faces (aliique iterum crateres); ubique

ingentes morientum irae; tenet ipse furentem

Hylaeum et torta molitur robora barba.

at tibi Maeonio fertur circumflua limbo                540

pro meritis, Admete, chlamys repetitaque multo

murice: Phrixei natat hic contemptor ephebus

aequoris et picta tralucet caerulus unda;

in latus ire manu mutaturusque uidetur

bracchia, nec siccum speres in stamine crinem;                545

contra autem frustra sedet anxia turre suprema

Sestias in speculis, moritur prope conscius ignis.

has Adrastus opes dono uictoribus ire

imperat; at generum famula solatur Achaea.

        sollicitat tunc ampla uiros ad praemia cursu                550

praeceleres: agile studium et tenuissima uirtus,

pacis opus, cum sacra uocant, nec inutile bellis

subsidium, si dextra neget. prior omnibus Idas,

nuper Olympiacis umbratus tempora ramis,

prosilit; excipiunt plausu Pisaea iuuentus                555

Eleaeque manus. sequitur Sicyonius Alcon,

et bis in Isthmiaca uictor clamatus harena

Phaedimus, alipedumque fugam praegressus equorum

ante Dymas, sed tunc aeuo tardante secutus.

multi et, quos uarii tacet ignorantia uulgi,                560

hinc atque hinc subiere. sed Arcada Parthenopaeum

appellant densique cient uaga murmura circi.

nota parens cursu; quis Maenaliae Atalantes

nesciat egregium decus et uestigia cunctis

indeprensa procis? onerat celeberrima natum                565

mater, et ipse procul fama iam notus inermes

narratur ceruas pedes inter aperta Lycaei

tollere et emissum cursu deprendere telum.

tandem expectatus uolucri super agmina saltu

emicat et torto chlamydem diffibulat auro.                570

effulsere artus, membrorumque omnis aperta est

laetitia, insignes umeri, nec pectora nudis

deteriora genis, latuitque in corpore uultus.

ipse tamen formae laudem aspernatur et arcet

mirantes; tunc Palladios non inscius haustus                575

incubuit pinguique cutem fuscatur oliuo.

hoc Idas, hoc more Dymas aliique nitescunt.

sic ubi tranquillo perlucent sidera ponto

uibraturque fretis caeli stellantis imago,

omnia clara nitent, sed clarior omnia supra                580

Hesperus exercet radios, quantusque per altum

aethera, caeruleis tantus monstratur in undis.

proximus et forma nec multum segnior Idas

cursibus atque aeuo iuxta prior; attamen illi

iam tenuem pingues florem induxere palaestrae,                585

deserpitque genis nec se lanugo fatetur

intonsae sub nube comae. tunc rite citatos

explorant acuuntque gradus, uariasque per artes

instimulant docto languentia membra tumultu:

poplite nunc sidunt flexo, nunc lubrica forti                590

pectora conlidunt plausu, nunc ignea tollunt

crura breuemque fugam necopino fine reponunt.

        ut ruit atque aequum summisit regula limen,

corripuere leues spatium, campoque refulsit

nuda cohors: uolucres isdem modo tardius aruis                595

isse uidentur equi; credas e plebe Cydonum

Parthorumque fuga totidem exiluisse sagittas.

non aliter, celeres Hyrcana per auia cerui

cum procul impasti fremitum accepere leonis

siue putant, rapit attonitos fuga caeca metusque                600

congregat, et longum dant cornua mixta fragorem.

effugit hic oculos rapida puer ocior aura

Maenalius, quem deinde gradu premit horridus Idas

inspiratque umero, flatuque et pectoris umbra

terga premit. post ambiguo discrimine tendunt                605

Phaedimus atque Dymas, illis celer inminet Alcon.

flauus ab intonso pendebat uertice crinis

Arcados; hoc primis Triuiae pascebat ab annis

munus et, Ogygio uictor cum Marte redisset,

nequiquam patriis audax promiserat aris.                610

tunc liber nexu lateque in terga solutus

occursu Zephyri retro fugit et simul ipsum

impedit infestoque uolans obtenditur Idae.

inde dolum iuuenis fraudique accommoda sensit

tempora; iam finem iuxta, dum limina uictor                615

Parthenopaeus init, correpto crine reductum

occupat, et longe primus ferit ostia portae.

        Arcades arma fremunt, armis defendere regem,

ni raptum decus et meriti reddantur honores,

contendunt totoque parant descendere circo.                620

sunt et quis Idae placeat dolus. ipse regesta

Parthenopaeus humo uultumque oculosque madentes

obruit, accessit lacrimarum gratia formae.

pectora nunc maerens, nunc ora indigna cruento

ungue secat meritamque comam, furit undique clamor                625

dissonus, ambiguumque senis cunctatur Adrasti

consilium. tandem ipse refert: 'compescite litem,

o pueri! uirtus iterum temptanda; sed ite

limite non uno, latus hoc conceditur Idae,

tu diuersa tene; fraus cursibus omnis abesto.'                630

        audierant, dictoque manent. mox numina supplex

adfatu tacito iuuenis Tegeaeus adorat:

'diua potens nemorum (tibi enim hic, tibi crinis honori

debitus, eque tuo uenit haec iniuria uoto),

si bene quid genetrix, si quid uenatibus ipse                635

promerui, ne, quaeso, sinas hoc omine Thebas

ire nec Arcadiae tantum meruisse pudorem.'

auditum manifesta fides: uix campus euntem

sentit, et exilis plantis interuenit aer,

raraque non fracto uestigia puluere pendent.                640

inrumpit clamore fores, clamore recurrit

ante ducem prensaque fouet suspiria palma.

finiti cursus, operumque insignia praesto.

Arcas equum dono, clipeum gerit improbus Idas,

cetera plebs Lyciis uadit contenta pharetris.                645

        tunc uocat, emisso si quis decernere disco

impiger et uires uelit ostentare superbas.

it iussus Pterelas et aenae lubrica massae

pondera uix toto curuatus corpore iuxta

deicit; inspectant taciti expenduntque laborem                650

Inachidae. mox turba ruunt, duo gentis Achaeae,

tres Ephyreiadae, Pisa satus unus, Acarnan

septimus; et plures agitabat gloria, ni se

arduus Hippomedon cauea stimulante tulisset

in medios, lateque ferens sub pectore dextro                655

orbem alium: 'hunc potius, iuuenes, qui moenia saxis

frangere, qui Tyrias deiectum uaditis arces,

hunc rapite: ast illud cui non iaculabile dextrae

pondus?' et arreptum nullo conamine iecit

in latus. absistunt procul attonitique fatentur                660

cedere; uix unus Phlegyas acerque Menestheus

(hos etiam pudor et magni tenuere parentes)

promisere manum; concessit cetera pubes

sponte et adorato rediit ingloria disco.

qualis Bistoniis clipeus Mauortis in aruis                665

luce mala Pangaea ferit solemque refulgens

territat incussaque dei graue mugit ab hasta.

        Pisaeus Phlegyas opus incohat et simul omnes

abstulit in se oculos: ea uiso corpore uirtus

promissa. ac primum terra discumque manumque                670

asperat, excusso mox circum puluere uersat,

quod latus in digitos, mediae quod certius ulnae

conueniat, non artis egens: hic semper amori

ludus erat, patriae non tantum ubi laudis obiret

sacra, sed alternis Alpheon utrumque solebat                675

metari ripis et, qua latissima distant,

non umquam merso transmittere flumina disco.

ergo operum fidens non protinus horrida campi

iugera, sed caelo dextram metitur, humique

pressus utroque genu collecto sanguine discum                680

ipse super sese rotat atque in nubila condit.

ille citus sublime petit similisque cadenti

crescit in aduersum, tandemque exhaustus ab alto

tardior ad terram redit atque inmergitur aruis.

sic cadit, attonitis quotiens auellitur astris,                685

Solis opaca soror; procul auxiliantia gentes

aera crepant frustraque timent, at Thessala uictrix

ridet anhelantes audito carmine bigas.

conlaudant Danai ~sed non tibi molle tuenti,

Hippomedon~ maiorque manus speratur in aequo.                690

        atque illi extemplo, cui spes infringere dulce

inmodicas, Fortuna uenit. quid numina contra

tendere fas homini? spatium iam inmane parabat,

iam ceruix conuersa, et iam latus omne redibat:

excidit ante pedes elapsum pondus et ictus                 695

destituit frustraque manum demisit inanem.

ingemuere omnes, rarisque ea uisa uoluptas.

inde ad conatus timida subit arte Menestheus

cautior, et multum te, Maia crete, rogato

molis praeualidae castigat puluere lapsus.                700

illa manu magna et multum felicior exit,

nec partem exiguam circi transuecta quieuit.

fit sonus, et fixa signatur terra sagitta.

tertius Hippomedon ualida ad certamina tardos

molitur gressus; namque illum corde sub alto                705

et casus Phlegyae monet et fortuna Menesthei.

erigit adsuetum dextrae gestamen, et alte

sustentans rigidumque latus fortesque lacertos

consulit ac uasto contorquet turbine, et ipse

prosequitur. fugit horrendo per inania saltu                710

iamque procul meminit dextrae seruatque tenorem

discus, nec dubia iunctaue Menesthea uictum

transabiit meta: longe super aemula signa

consedit uiridesque umeros et opaca theatri

culmina ceu latae tremefecit mole ruinae:                715

quale uaporifera saxum Polyphemus ab Aetna

lucis egente manu tamen in uestigia puppis

auditae iuxtaque inimicum exegit Vlixen.

[sic et Aloidae, cum iam calcaret Olympum

desuper Ossa rigens, ipsum glaciale ferebant                720

Pelion et trepido sperabant iungere caelo.]

        tum genitus Talao uictori tigrin inanem

ire iubet, fuluo quae circumfusa nitebat

margine et extremos auro mansueuerat ungues.

Cnosiacos arcus habet et uaga tela Menestheus.                 725

'at tibi' ait 'Phlegya, casu frustrate sinistro,

hunc, quondam nostri decus auxiliumque Pelasgi,

ferre damus, neque enim Hippomedon inuiderit, ensem.

nunc opus est animis: infestos tollite caestus

comminus; haec bellis et ferro proxima uirtus.'                730

        constitit inmanis cerni inmanisque timeri

Argolicus Capaneus, ac dum nigrantia plumbo

tegmina cruda boum non mollior ipse lacertis

induitur, 'date tot iuuenum de milibus unum

huc' ait 'atque utinam potius de stirpe ueniret                735

aemulus Aonia, quem fas demittere leto,

nec mea crudelis ciuili sanguine uirtus.'

obstipuere animi, fecitque silentia terror.

tandem insperatus nuda de plebe Laconum

prosilit Alcidamas: mirantur Dorica regum                740

agmina, sed socii fretum Polluce magistro

norant et sacras inter creuisse palaestras.

ipse deus posuitque manus et bracchia finxit

(materiae suadebat amor); tunc saepe locauit

comminus, et simili stantem miratus in ira                745

sustulit exultans nudumque ad pectora pressit.

illum indignatur Capaneus ridetque uocantem,

ut miserans, poscitque alium; tandemque coactus

restitit, et stimulis iam languida colla tumescunt.

fulmineas alte suspensi corpora plantis                750

erexere manus; tuto procul ora recessu

armorum in speculis, aditusque ad uulnera clausi.

hic, quantum Stygiis Tityos consurgat ab aruis,

si toruae patiantur aues, tanta undique pandit

membrorum spatia et tantis ferus ossibus extat.                755

hic paulo ante puer, sed enim maturius aeuo

robur, et ingentes spondet tener impetus annos,

quem uinci haud quisquam saeuo neque sanguine tingi

malit, et erecto timeat spectacula uoto.

        ut sese permensi oculis et uterque priorem                760

sperauere locum, non protinus ira nec ictus:

alternus paulum timor et permixta furori

consilia, inclinant tantum contraria iactu

bracchia et explorant caestus hebetantque terendo.

doctior hic differt animum metuensque futuri                765

cunctatus uires dispensat: at ille nocendi

prodigus incautusque sui ruit omnis et ambas

consumit sine lege manus atque inrita frendit

insurgens seque ipse premit. sed prouidus astu

et patria uigil arte Lacon hos reicit ictus,                770

hos cauet; interdum nutu capitisque citati

integer obsequio, manibus nunc obuia tela

discutiens, instat gressu uultuque recedit:

saepe etiam iniustis conlatum uiribus hostem

(is uigor ingenio, tanta experientia dextrae est)                775

ultro audax animis intratque et obumbrat et alte

adsilit. ut praeceps cumulo salit unda minantes

in scopulos et fracta redit, sic ille furentem

circumit expugnans; leuat ecce diuque minatur

in latus inque oculos; illum rigida arma cauentem                780

auocat ac manibus necopinum interserit ictum

callidus et mediam designat uulnere frontem:

iam cruor, et tepido signantur tempora riuo.

nescit adhuc Capaneus subitumque per agmina murmur

miratur; uerum ut fessam super ora reduxit                785

forte manum et summo maculas in uellere uidit,

non leo, non iaculo tantum indignata recepto

tigris: agit toto cedentem feruidus aruo

praecipitatque retro iuuenem atque in terga supinat,

dentibus horrendum stridens, geminatque rotatas                790

multiplicatque manus. rapiunt conamina uenti,

pars cadit in caestus; motu Spartanus acuto

mille cauet lapsas circum caua tempora mortes

auxilioque pedum, sed non tamen inmemor artis

aduersus fugit et fugiens tamen ictibus obstat.                795

        et iam utrumque labor suspiriaque aegra fatigant:

tardius ille premit, nec iam hic absistere uelox,

defectique ambo genibus pariterque quierunt.

sic ubi longa uagos lassarunt aequora nautas

et signum de puppe datum, posuere parumper                800

bracchia: uix requies, iam uox citat altera remos.

ecce iterum inmodice uenientem eludit et exit

sponte ruens mersusque umeris: effunditur ille

in caput, adsurgentem alio puer improbus ictu

perculit euentuque impalluit ipse secundo.                805

clamorem Inachidae, quantum non litora, tollunt,

non nemora. illum ab humo conantem ut uidit Adrastus

tollentemque manus et non toleranda parantem:

'ite, oro, socii, furit, ite, opponite dextras,

festinate, furit, palmamque et praemia ferte!                810

non prius, effracto quam misceat ossa cerebro,

absistet, uideo; moriturum auferte Lacona.'

nec mora, prorumpit Tydeus, nec iussa recusat

Hippomedon; tunc uix ambo conatibus ambas

restringunt cohibentque manus ac plurima suadent:                815

'uincis, abi; pulchrum uitam donare minori.

noster et hic bellique comes.' nil frangitur heros,

ramumque oblatumque manu thoraca repellit

uociferans: 'liceat! non has ego puluere crasso

atque cruore genas, meruit quibus iste fauorem                820

semiuiri, foedem, mittamque informe sepulcro

corpus et Oebalio donem lugere magistro?'

dicit; at hunc socii tumidum et uicisse negantem

auertunt, contra laudant insignis alumnum

Taygeti longeque minas risere Lacones.                825

        iamdudum uariae laudes et conscia uirtus

Tydea magnanimum stimulis urguentibus angunt.

ille quidem et disco bonus et contendere cursu,

nec caestu bellare minor, sed corde labores

ante alios erat uncta pale. sic otia Martis                830

degere et armiferas laxare adsueuerat iras

ingentes contra ille uiros Acheloia circum

litora felicesque deo monstrante palaestras.

ergo ubi luctandi iuuenes animosa citauit

gloria, terrificos umeris Aetolus amictus                835

exuitur patriumque suem. leuat ardua contra

membra Cleonaeae stirpis iactator Agylleus,

Herculea nec mole minor, sic grandibus alte

insurgens umeris hominem super improbus exit.

sed non ille rigor patriumque in corpore robur:                840

luxuriant artus, effusaque sanguine laxo

membra natant; unde haec audax fiducia tantum

Oenidae superare parem. quamquam ipse uideri

exiguus, grauia ossa tamen nodisque lacerti

difficiles. numquam hunc animum natura minori                845

corpore nec tantas ausa est includere uires.

        postquam oleo gauisa cutis, petit aequor uterque

procursu medium atque hausta uestitur harena.

tum madidos artus alterno puluere siccant,

collaque demersere umeris et bracchia late                850

uara tenent. iam tunc astu deducit in aequum

callidus et celsum procuruat Agyllea Tydeus,

summissus tergo et genibus uicinus harenae.

ille autem, Alpini ueluti regina cupressus

uerticis urguentes ceruicem inclinat ad Austros                855

uix sese radice tenens, terraeque propinquat,

iamdudum aetherias eadem reditura sub auras:

non secus ingentes artus praecelsus Agylleus

sponte premit paruumque gemens duplicatur in hostem,

et iam alterna manus frontemque umerosque latusque                860

collaque pectoraque et uitantia crura lacessit.

interdumque diu pendent per mutua fulti

bracchia, nunc saeui digitorum uincula frangunt.

non sic ductores gemini gregis horrida tauri

bella mouent; medio coniunx stat candida prato                865

uictorem expectans, rumpunt obnixa furentes

pectora, subdit amor stimulos et uulnera sanat:

fulmineo sic dente sues, sic hispida turpes

proelia uillosis ineunt complexibus ursi.

uis eadem Oenidae; nec sole aut puluere fessa                870

membra labant, riget arta cutis durisque laborum

castigata toris. contra non integer ille

flatibus alternis aegroque effetus hiatu

exuit ingestas fluuio sudoris harenas

ac furtim rapta sustentat pectora terra.                875

instat agens Tydeus fictumque in colla minatus

crura subit; coeptis non eualuere potiri

frustratae breuitate manus, uenit arduus ille

desuper oppressumque ingentis mole ruinae

condidit. haud aliter collis scrutator Hiberi,                880

cum subiit longeque diem uitamque reliquit,

si tremuit suspensus ager subitumque fragorem

rupta dedit tellus, latet intus monte soluto

obrutus, ac penitus fractum obtritumque cadauer

indignantem animam propriis non reddidit astris.                885

acrior hoc Tydeus, animisque et pectore supra est.

nec mora, cum uinclis onerique elapsus iniquo

circumit errantem et tergo necopinus inhaeret,

mox latus et firmo celer implicat ilia nexu,

poplitibus genua inde premens euadere nodos                890

nequiquam et lateri dextram insertare parantem

improbus, horrendum uisu ac mirabile pondus,

sustulit. Herculeis pressum sic fama lacertis

terrigenam sudasse Libyn, cum fraude reperta

raptus in excelsum, nec iam spes ulla cadendi,                895

nec licet extrema matrem contingere planta.

fit sonus, et laetos attollunt agmina plausus.

tunc alte librans inopinum sponte remisit

obliquumque dedit, procumbentemque secutus

colla simul dextra, pedibus simul inguina uinxit.                900

deficit obsessus soloque pudore repugnat.

tandem pectus humi pronamque extensus in aluum

sternitur, ac longo maestus post tempore surgit,

turpia signata linquens uestigia terra.

palmam autem dextra laeuaque nitentia dono                905

arma ferens Tydeus: 'quid si non sanguinis huius

partem haud exiguam (scitis) Dircaeus haberet

campus, ubi hae nuper Thebarum foedera plagae?'

haec simul ostentans quaesitaque praemia laudum

dat sociis, sequitur neglectus Agyllea thorax.                910

        sunt et qui nudo subeant concurrere ferro:

iamque aderant instructi armis Epidaurius Agreus

et nondum fatis Dircaeus agentibus exul.

dux uetat Iasides: 'manet ingens copia leti,

o iuuenes! seruate animos auidumque furorem                915

sanguinis aduersi. tuque o, quem propter auita

iugera, dilectas cui desolauimus urbes,

ne, precor, ante aciem ius tantum casibus esse

fraternisque sinas (abigant hoc numina!) uotis.'

sic ait, atque ambos aurata casside ditat.                920

tum generum, ne laudis egens, iubet ardua necti

tempora Thebarumque ingenti uoce citari

uictorem: dirae retinebant omina Parcae.

        ipsum etiam proprio certamina festa labore

dignari et tumulis supremum hunc addere honorem                925

hortantur proceres ac, ne uictoria desit

una ducum numero, fundat uel Lyctia cornu

tela rogant, tenui uel nubila transeat hasta.

obsequitur gaudens, uiridique ex aggere in aequum

stipatus summis iuuenum descendit; at illi                930

pone leues portat pharetras et cornua iussus

armiger: ingentem iactu transmittere circum

eminus et dictae dare uulnera destinat orno.

        quis fluere occultis rerum neget omina causis?

fata patent homini, piget inseruare, peritque                935

uenturi praemissa fides: sic omina casum

fecimus, et uires hausit Fortuna nocendi.

        campum emensa breui fatalis ab arbore tacta,

horrendum uisu, per quas modo fugerat auras,

uenit harundo retro uersumque a fine tenorem                940

pertulit, et notae iuxta ruit ora pharetrae.

multa duces errore serunt: hi nubila et altos

occurrisse Notos, aduersi roboris ictu

tela repulsa alii. penitus latet exitus ingens

monstratumque nefas: uni remeabile bellum,                945

et tristes domino spondebat harundo recursus.

 

 

Liber VII

         Atque ea cunctantes Tyrii primordia belli

Iuppiter haud aequo respexit corde Pelasgos,

concussitque caput motu quo celsa laborant

sidera proclamatque adici ceruicibus Atlans.

tunc ita uelocem Tegees adfatus alumnum:                5

'i, medium rapido Borean inlabere saltu

Bistonias, puer, usque domos axemque niuosi

sideris, Oceano uetitum qua Parrhasis ignem

nubibus hibernis et nostro pascitur imbri.

atque ibi seu posita respirat cuspide Mauors,                10

quamquam inuisa quies, seu, quod reor, arma tubasque

insatiatus habet caraeque in sanguine gentis

luxuriat: propere monitus iramque parentis

ede, nihil parcens. nempe olim accendere iussus

Inachias acies atque omne quod Isthmius umbo                15

distinet et raucae circumtonat ira Maleae:

illi, uix muros limenque egressa iuuentus,

sacra colunt; credas bello rediisse, tot instant

plausibus, offensique sedent ad iusta sepulcri.

hicne tuus, Gradiue, furor? sonat orbe recusso                20

discus et Oebalii coeunt in proelia caestus.

at si ipsi rabies ferrique insana uoluptas

qua tumet, inmeritas cineri dabit impius urbes

ferrum ignemque ferens, implorantesque Tonantem

sternet humi populos miserumque exhauriet orbem.                25

nunc lenis belli nostraque remittitur ira.

quodni praecipitat pugnas dictoque iubentis

ocius impingit Tyriis Danaa agmina muris

(nil equidem crudele minor), sit mite bonumque

numen et effreni laxentur in otia mores,                30

reddat equos ensemque mihi, nec sanguinis ultra

ius erit: aspiciam terras pacemque iubebo

omnibus; Ogygio sat erit Tritonia bello.'

        dixerat, et Thracum Cyllenius arua subibat;

atque illum Arctoae labentem cardine portae                35

tempestas aeterna plagae praetentaque caelo

agmina nimborum primique Aquilonis hiatus

in diuersa ferunt: crepat aurea grandine multa

palla, nec Arcadii bene protegit umbra galeri.

hic steriles delubra notat Mauortia siluas                40

(horrescitque tuens), ubi mille furoribus illi

cingitur auerso domus inmansueta sub Haemo.

ferrea compago laterum, ferro arta teruntur

limina, ferratis incumbunt tecta columnis.

laeditur aduersum Phoebi iubar, ipsaque sedem                45

lux timet, et durus contristat sidera fulgor.

digna loco statio: primis salit Impetus amens

e foribus caecumque Nefas Iraeque rubentes

exanguesque Metus, occultisque ensibus astant

Insidiae geminumque tenens Discordia ferrum.                50

innumeris strepit aula Minis, tristissima Virtus

stat medio, laetusque Furor uultuque cruento

Mors armata sedet; bellorum solus in aris

sanguis et incensis qui raptus ab urbibus ignis.

terrarum exuuiae circum et fastigia templi                55

captae insignibant gentes: caelataque ferro

fragmina portarum bellatricesque carinae

et uacui currus protritaque curribus ora,

paene etiam gemitus: adeo uis omnis et omne

uulnus. ubique ipsum, sed non usquam ore remisso                60

cernere erat: talem diuina Mulciber arte

ediderat; nondum radiis monstratus adulter

foeda catenato luerat conubia lecto.

        quaerere templorum regem uix coeperat ales

Maenalius, tremit ecce solum et mugire refractis                65

corniger Hebrus aquis; tunc quod pecus utile bello

uallem infestabat, trepidas spumare per herbas,

signa aduentantis, clausaeque adamante perenni

dissiluere fores. Hyrcano in sanguine pulcher

ipse subit curru, diraque aspergine latos                70

mutat agros, spolia a tergo flentesque cateruae.

dant siluae nixque alta locum; regit atra iugales

sanguinea Bellona manu longaque fatigat

cuspide. deriguit uisu Cyllenia proles

summisitque genas: ipsi reuerentia patri,                75

si prope sit, dematque minas nec talia mandet.

'quod Iouis imperium, magno quid ab aethere portas?'

occupat Armipotens, 'neque enim hunc, germane, sub axem

sponte uenis hiemesque meas, cui roscida iuxta

Maenala et aestiui clementior aura Lycaei.'                80

ille refert consulta patris. nec longa moratus,

sicut anhelabant, iuncto sudore uolantes

Mars impellit equos, resides in proelia Graios

ipse etiam indignans. uidit pater altus et irae

iam leuior tardo flectebat pondere uultum.                85

ut si quando ruit debellatasque relinquit

Eurus aquas, pax ipsa tumet pontumque iacentem

exanimis iam uoluit hiems: nondum arma carinis

omnia, nec toto respirant pectore nautae.

        finierat pugnas honor exequialis inermes;                90

necdum aberant coetus, cunctisque silentibus heros

uina solo fundens cinerem placabat Adrastus

Archemori: 'da, parue, tuum trieteride multa

instaurare diem, nec saucius Arcadas aras

malit adire Pelops Eleaque pulset eburna                95

templa manu, nec Castaliis altaribus anguis,

nec sua pinigero magis adnatet umbra Lechaeo.

nos te lugenti, puer, infitiamur Auerno,

maestaque perpetuis sollemnia iungimus astris,

nunc festina cohors. at si Boeotia ferro                100

uertere tecta dabis, magnis tunc dignior aris,

tunc deus, Inachias nec tantum culta per urbes

numina, captiuis etiam iurabere Thebis.'

dux ea pro cunctis, eadem sibi quisque uouebat.

        iam pronis Gradiuus equis Ephyraea premebat                105

litora, qua summas caput Acrocorinthos in auras

tollit et alterna geminum mare protegit umbra.

inde unum dira comitum de plebe Pauorem

quadripedes anteire iubet: non alter anhelos

insinuare metus animoque auertere uires                110

aptior; innumerae monstro uocesque manusque

et facies quamcumque uelit; bonus omnia credi

auctor et horrificis lymphare incursibus urbes.

si geminos soles ruituraque suadeat astra,

aut nutare solum aut ueteres descendere siluas,                115

a! miseri uidisse putant. tunc acre nouabat

ingenium: falso Nemeaeum puluere campum

erigit; attoniti tenebrosam a uertice nubem

respexere duces; falso clamore tumultum

auget, et arma uirum pulsusque imitatur equorum,                120

terribilemque uagas ululatum spargit in auras.

exiluere animi, dubiumque in murmure uulgus

pendet: 'ubi iste fragor? ni fallimur aure. sed unde

puluereo stant astra globo? num Ismenius ultro

miles? ita est: ueniunt. tanta autem audacia Thebis?                125

an dubitent, age, dum inferias et busta colamus?'

haec Pauor attonitis; uariosque per agmina uultus

induitur: nunc Pisaeis e milibus unus,

nunc Pylius, nunc ore Lacon, hostesque propinquos

adiurat turmasque metu consternat inani.                130

nil falsum trepidis. ut uero amentibus ipse

incidit et sacrae circum fastigia uallis

turbine praeuectus rapido ter sustulit hastam,

ter concussit equos, clipeum ter pectore plausit:

arma, arma insani sua quisque ignotaque nullo                135

more rapit, mutant galeas alienaque cogunt

ad iuga cornipedes; ferus omni in pectore saeuit

mortis amor caedisque, nihil flagrantibus obstat:

praecipitant redimuntque moras. sic litora uento

incipiente fremunt, fugitur cum portus; ubique                140

uela fluunt, laxi iactantur ubique rudentes;

iamque natant remi, natat omnis in aequore summo

ancora, iam dulcis medii de gurgite ponti

respicitur tellus comitesque a puppe relicti.

        uiderat Inachias rapidum glomerare cohortes                145

Bacchus iter; gemuit Tyriam conuersus ad urbem,

altricemque domum et patrios reminiscitur ignes,

purpureum tristi turbatus pectore uultum:

non crines, non serta loco, dextramque reliquit

thyrsus, et intactae ceciderunt cornibus uuae.                150

ergo ut erat lacrimis lapsoque inhonorus amictu

ante Iouem (et tunc forte polum secretus habebat)

constitit, haud umquam facie conspectus in illa

(nec causae latuere patrem), supplexque profatur:

'excindisne tuas, diuum sator optime, Thebas?                155

saeua adeo coniunx? nec te telluris amatae

deceptique laris miseret cinerumque meorum?

esto, olim inuitum iaculatus nubibus ignem,

credimus: en iterum atra refers incendia terris,

nec Styge iurata, nec paelicis arte rogatus.                160

quis modus? an nobis pater iratusque bonusque

fulmen habes? sed non Danaeia limina talis

Parrhasiumque nemus Ledaeasque ibis Amyclas.

scilicet e cunctis ego neglectissima natis

progenies? ego nempe tamen qui dulce ferenti                165

pondus eram, cui tu dignatus limina uitae

praereptumque uterum et maternos reddere menses.

adde quod imbellis rarisque exercita castris

turba meas acies, mea tantum proelia norunt,

nectere fronde comas et ad inspirata rotari                170

buxa: timent thyrsos nuptarum et proelia matrum.

unde tubas Martemque pati, qui feruidus ecce

quanta parat? quid si ille tuos Curetas in arma

ducat et innocuis iubeat decernere peltis?

quin etiam inuisos (sic hostis defuit?) Argos                175

eligis! o ipsis, genitor, grauiora periclis

iussa: nouercales ruimus ditare Mycenas!

cedo equidem. quo sacra tamen ritusque peremptae

gentis, et in tumulos si quid male feta reliquit

mater, abire iubes? Thracen siluasque Lycurgi?                180

anne triumphatos fugiam captiuus ad Indos?

da sedem profugo. potuit Latonia frater

saxa (nec inuideo) defigere Delon et imis

commendare fretis; cara summouit ab arce

hostiles Tritonis aquas; uidi ipse potentem                185

gentibus Eois Epaphum dare iura, nec ullas

Cyllene secreta tubas Minoaue curat

Ida: quid heu tantum nostris offenderis aris?

hic tibi (quando minor iam nostra potentia) noctes

Herculeae placitusque uagae Nycteidos ardor,                190

hic Tyrium genus et nostro felicior igne

taurus: Agenoreos saltem tutare nepotes.'

        inuidiam risit pater, et iam poplite flexum

sternentemque manus tranquillus ad oscula tollit

inque uicem placida orsa refert: 'non coniugis ista                195

consiliis, ut rere, puer, nec saeua roganti

sic expostus ego: inmoto deducimur orbe

fatorum; ueteres seraeque in proelia causae.

nam cui tanta quies irarum aut sanguinis usus

parcior humani? uidet axis et ista per aeuum                200

mecum aeterna domus quotiens iam torta reponam

fulmina, quam rarus terris hic imperet ignis.

quin etiam inuitus magna ulciscendaque passis

aut Lapithas Marti aut ueterem Calydona Dianae

expugnare dedi: nimia est iactura pigetque                205

tot mutare animas, tot reddere corpora uitae.

Labdacios uero Pelopisque a stirpe nepotes

tardum abolere mihi; scis ipse (ut crimina mittam

Dorica) quam promptae superos incessere Thebae;

te quoque++sed, quoniam uetus excidit ira, silebo.                210

non tamen aut patrio respersus sanguine Pentheus,

aut matrem scelerasse toris aut crimine fratres

progenuisse reus, lacero tua lustra repleuit

funere: ubi hi fletus, ubi tunc ars tanta precandi?

ast ego non proprio diros impendo dolori                215

Oedipodionidas: rogat hoc tellusque polusque

et pietas et laesa fides naturaque et ipsi

Eumenidum mores. sed tu super urbe moueri

parce tua: non hoc statui sub tempore rebus

occasum Aoniis, ueniet suspectior aetas                220

ultoresque alii: nunc regia Iuno queretur.'

his ille auditis mentemque habitumque recepit;

ut, cum sole malo tristique rosaria pallent

usta Noto, si clara dies Zephyrique refecit

aura polum, redit omnis honos, emissaque lucent                225

germina, et informes ornat sua gloria uirgas.

        nuntius attonitas iamdudum Eteoclis ad aures

explorata ferens longo docet agmine Graios

ire duces, nec iam Aoniis procul afore campis;

quacumque ingressi tremere ac miserescere cunctos                230

Thebarum; qui stirpe refert, qui nomine et armis.

ille metum condens audire exposcit et odit

narrantem: hinc socios dictis stimulare suasque

metiri decernit opes. exciuerat omnem

Aoniam Euboeamque et Phocidos arua propinquae                235

Mars, ita dulce Ioui. longe fugit ordine uelox

tessera: propellunt acies, seseque sub armis

ostentant; subeunt campo qui proximus urbi

damnatus bellis patet expectatque furores.

nondum hostes contra, trepido tamen agmine matres                240

conscendunt muros, inde arma nitentia natis

et formidandos monstrant sub casside patres.

        turre procul sola nondum concessa uideri

Antigone populis teneras defenditur atra

ueste genas; iuxtaque comes quo Laius ibat                245

armigero; tunc uirgo senem regina ueretur.

quae sic orsa prior: 'spesne obstatura Pelasgis

haec uexilla, pater? Pelopis descendere totas

audimus gentes: dic, o precor, extera regum

agmina; nam uideo quae noster signa Menoeceus,                250

quae noster regat arma Creon, quam celsus aena

Sphinge per ingentes Homoloidas exeat Haemon.'

sic rudis Antigone, senior cui talia Phorbas:

'mille sagittiferos gelidae de colle Tanagrae

promouet ecce Dryas; hic, cui niuea arma tridentem                255

atque auro rude fulmen habent, Orionis alti

non falsus uirtute nepos: procul, oro, paternum

omen et innuptae uetus excidat ira Dianae.

iungunt se castris regisque in nomen adoptant

Ocalee Medeonque et confertissima lucis                260

Nisa Dionaeisque auibus circumsona Thisbe.

proximus Eurymedon, qui pastoralia Fauni

arma patris pinuque iubas imitatur equinas,

terribilis siluis: reor et Mauorte cruento

talis erit. dites pecorum comitantur Erythrae,                 265

qui Scolon densamque iugis Eteonon iniquis,

qui breue litus Hyles Atalantaeamque superbi

Schoenon habent notique colunt uestigia campi;

fraxineas Macetum uibrant de more sarisas

saeuaque difficiles excludere uulnera peltas.                270

ecce autem clamore ruunt Neptunia proles

Onchesti, quos pinigeris Mycalesos in agris

Palladiusque Melas Hecataeaque gurgite nutrit

Gargaphie, quorumque nouis Haliartos aristis

inuidet et nimia sata laeta superuenit herba.                275

tela rudes trunci, galeae uacua ora leonum,

arborei dant scuta sinus. hos regis egenos

Amphion en noster agit (cognoscere pronum,

uirgo), lyra galeam tauroque insignis auito.

macte animo iuuenis! medios parat ire per enses                280

nudaque pro caris opponere pectora muris.

uos etiam nostris, Heliconia turba, uenitis

addere rebus opem; tuque, o Permesse, canoris

et felix Olmie uadis, armastis alumnos

bellorum resides. patriis concentibus audis                285

exultare gregem, quales, cum pallida cedit

bruma, renidentem deducunt Strymona cycni.

ite alacres, numquam uestri morientur honores,

bellaque perpetuo memorabunt carmine Musae.'

        dixerat, et paulum uirgo interfata loquenti:                290

'illi autem, quanam iunguntur origine fratres?

sic certe paria arma uiris, sic exit in auras

cassidis aequus apex; utinam haec concordia nostris!'

cui senior ridens: 'non prima errore uidendi

falleris, Antigone: multi hos (nam decipit aetas)                 295

dixerunt fratres. pater est natusque, sed aeui

confudere modos: puerum Lapithaona nymphe

Dercetis expertem thalami crudumque maritis

ignibus ante diem cupido uiolauit amore

improba conubii; nec longum, et pulcher Alatreus                300

editus, ac primae genitorem in flore iuuentae

consequitur traxitque notas et miscuit annos.

et nunc sic fratres mentito nomine gaudent,

plus pater: hunc olim iuuat et uentura senectus.

tercentum genitor totidemque in proelia natus                305

exercent equites: hi deseruisse feruntur

exilem Glisanta Coroniamque feracem,

messe Coroniam, Baccho Glisanta colentes.

sed potius celsos umbrantem hunc aspice late

Hypsea quadriiugos; clipei septemplice tauro                310

laeua, ter insuto seruantur pectora ferro,

pectora: nam tergo numquam metus. hasta uetustum

siluarum decus, emissae cui peruia semper

armaque corporaque et numquam manus inrita uoti.

Asopos genuisse datur, dignusque uideri                315

tunc pater, abreptis cum torrentissimus exit

pontibus, aut natae tumidus cum uirginis ultor

flumina concussit generum indignata Tonantem.

namque ferunt raptam patriis Aeginan ab undis

amplexu latuisse Iouis: furit amnis et astris                320

infensus bellare parat (nondum ista licebant

nec superis); stetit audaces effusus in iras,

conseruitque manum, nec quem imploraret habebat,

donec uix tonitru summotus et igne trisulco

cessit. adhuc ripis animosus gurges anhelis                325

fulmineum cinerem magnaeque insignia poenae

gaudet et Aetnaeos in caelum efflare uapores.

talem Cadmeo mirabimur Hypsea campo,

si modo placauit felix Aegina Tonantem.

ducit Itonaeos et Alalcomenaea Mineruae                330

agmina, quos Midea et quos uuida suggerit Arne,

Aulida qui Graeanque serunt uiridesque Plataeas,

et sulco Peteona domant, refluumque meatu

Euripum, qua noster, habent teque, ultima tractu

Anthedon, ubi gramineo de litore Glaucus                335

poscentes inrupit aquas, iam crine genisque

caerulus, et mixtos expauit ab inguine pisces.

glandibus et torta Zephyros incidere funda

cura: Cydoneas anteibunt gaesa sagittas.

tu quoque praeclarum forma, Cephise, dedisses                340

Narcissum, sed Thespiacis iam pallet in agris

trux puer; orbata florem, pater, adluis unda.

quis tibi Phoebeas acies ueteremque reuoluat

Phocida? qui Panopen, qui Daulida, qui Cyparisson,

et ualles, Lebadia, tuas et Hyampolin acri                345

subnixam scopulo, uel qui Parnason utrumque

aut Cirrham tauris Anemorianque supinant

Coryciumque nemus propellentemque Lilaean

Cephisi glaciale caput, quo suetus anhelam

ferre sitim Python amnemque auertere ponto:                350

omnibus inmixtas cono super aspice laurus

armaque uel Tityon uel Delon habentia, uel quas

hic deus innumera laxauit caede pharetras.

Iphitus asper agit, genitor cui nuper ademptus

Naubolus Hippasides, tuus, o mitissime Lai,                355

hospes; adhuc currus securaque lora tenebam,

cum tua subter equos iacuit conuulsa cruentis

ictibus (o utinam nostro cum sanguine!) ceruix.'

        dicenti maduere genae, uultumque per omnem

pallor iit, uocisque repens singultus apertum                360

intercepit iter; refouet frigentis amicum

pectus alumna senis; redit atque exile profatur:

'o mihi sollicitum decus ac suprema uoluptas,

Antigone! seras tibi demoror improbus umbras,

fors eadem scelera et caedes uisurus auitas,                365

donec te thalamis habilem integramque resignem:

hoc satis, et fessum uita dimittite, Parcae.

sed dum labor iners, quanti (nunc ecce reuiso)

transabiere duces: Clonin atque in terga comantes

non ego Abantiadas, non te, saxosa Caryste,                370

non humiles Aegas altumque Capherea dixi.

et iam acies obtunsa negat, cunctique resistunt,

et tuus armatis iubet ecce silentia frater.'

        uix ea turre senex, cum rector ab aggere coepit:

'magnanimi reges, quibus haud parere recusem,                375

ductor et ipse, meas miles defendere Thebas,

non ego uos stimulare parem (nam liber in arma

impetus, et meritas ultro iurastis in iras),

nec laudare satis dignasque rependere grates

sufficiam (referent superi uestraeque subacto                380

hoste manus): urbem socia de gente subistis

tutari, quam non aliis populator ab oris

belliger externaue satus tellure, sed hostis

indigena adsultat, cui castra aduersa regenti

hic pater, hic genetrix, hic iunctae stirpe sorores,                385

hic erat et frater. cerne en ubicumque nefandus

excidium moliris auis: uenere uolentes

Aoniae populi, nec sum tibi, saeue, relictus.

quid uelit ista cohors et te sentire decebat:

reddere regna uetant.' sic fatus et omnia rite                390

disponit, qui bella gerant, qui moenia seruent,

quas in fronte manus, medio quas robore sistat.

perspicuas sic luce fores et uirgea pastor

claustra leuat, dum terra recens; iubet ordine primo

ire duces, media stipantur plebe maritae;                395

ipse leuat grauidas et humum tactura parentum

ubera, succiduasque apportat matribus agnas.

        interea Danai noctemque diemque sub armis,

noctem iterum rursusque diem (sic ira ferebat)

ingeminant: contempta quies, uix aut sopor illis                400

aut epulae fecere moram; properatur in hostem

more fugae. nec monstra tenent, quae plurima nectit

prodigiale canens certi fors praeuia fati.

quippe serunt diros monitus uolucresque feraeque

sideraque auersique suis decursibus amnes,                405

infestumque tonat pater et mala fulgura lucent;

terrificaeque adytis uoces clausaeque deorum

sponte fores; nunc sanguineus, nunc saxeus imber,

et subiti manes flentumque occursus auorum.

tunc et Apollineae tacuere oracula Cirrhae,                 410

et non adsuetis pernox ululauit Eleusin

mensibus, et templis Sparte praesaga reclusis

uidit Amyclaeos (facinus!) concurrere fratres.

Arcades insanas latrare Lycaonis umbras

nocte ferunt tacita, saeuo decurrere campo                415

Oenomaum sua Pisa refert; Acheloon utroque

deformem cornu uagus infamabat Acarnan.

Perseos effigiem maestam exorantque Mycenae

confusum Iunonis ebur; mugire potentem

Inachon agricolae, gemini maris incola narrat                420

Thebanum toto planxisse Palaemona ponto.

haec audit Pelopea phalanx, sed bellicus ardor

consiliis obstat diuum prohibetque timeri.

        iam ripas, Asope, tuas Boeotaque uentum

flumina. non ausae transmittere protinus alae                425

hostilem fluuium; forte et trepidantibus ingens

descendebat agris, animos siue imbrifer arcus,

seu montana dedit nubes, seu fluminis illa

mens fuit obiectusque uado pater arma uetabat.

tunc ferus Hippomedon magno cum fragmine ripae                430

cunctantem deiecit equum, ducibusque relictis

gurgite de medio frenis suspensus et armis,

'ite uiri,' clamat, 'sic uos in moenia primus

ducere, sic clausas uoueo perfringere Thebas.'

praecipitant cuncti fluuio puduitque secutos.                435

ac uelut ignotum si quando armenta per amnem

pastor agit, stat triste pecus, procul altera tellus

omnibus et late medius timor: ast ubi ductor

taurus init fecitque uadum, tunc mollior unda,

tunc faciles saltus, uisaeque accedere ripae.                440

        haud procul inde iugum tutisque accommoda castris

arua notant, unde urbem etiam turresque uidere

Sidonias; placuit sedes fidique receptus

colle per excelsum patulo quem subter aperto

arua sinu, nullique aliis a montibus instant                445

despectus; nec longa labor munimina durus

addidit: ipsa loco mirum natura fauebat.

in uallum elatae rupes deuexaque fossis

aequa et fortuito ductae quater aggere pinnae;

cetera dant ipsi, donec sol montibus omnis                450

erepsit rebusque dedit sopor otia fessis.

        quis queat attonitas dictis ostendere Thebas?

urbem in conspectu belli suprema parantis

territat insomnem nox atra diemque minatur.

discurrunt muris; nil saeptum horrore sub illo,                455

nil fidum satis, inualidaeque Amphionis arces.

rumor ubique alius plures adnuntiat hostes,

maioresque timor; spectant tentoria contra

Inachia externosque suis in montibus ignes.

hi precibus questuque deos, hi Martia tela                460

belligerosque hortantur equos, hi pignora fletu

cara premunt miserique rogos et crastina mandant

funera. si tenuis demisit lumina somnus,

bella gerunt; modo lucra morae, modo taedia uitae

attonitis; lucemque timent lucemque precantur.                465

it geminum excutiens anguem et bacchatur utrisque

Tisiphone castris; fratrem huic, fratrem ingerit illi,

aut utrique patrem: procul ille penatibus imis

excitus implorat Furias oculosque reposcit.

        iam gelidam Phoeben et caligantia primus                470

hauserat astra dies, cum iam tumet igne futuro

Oceanus lateque nouo Titane reclusum

aequor anhelantum radiis subsidit equorum:

ecce truces oculos sordentibus obsita canis

exangues Iocasta genas et bracchia planctu                475

nigra ferens ramumque oleae cum uelleris atri

nexibus, Eumenidum uelut antiquissima, portis

egreditur magna cum maiestate malorum.

hinc atque hinc natae, melior iam sexus, aniles

praecipitantem artus et plus quam possit euntem                480

sustentant. uenit ante hostes, et pectore nudo

claustra aduersa ferit tremulisque ululatibus orat

admitti: 'reserate uiam! rogat impia belli

mater; in his aliquod ius execrabile castris

huic utero est.' trepidi uisam expauere manipli                485

auditamque magis; remeat iam missus Adrasto

nuntius: excipiunt iussi mediosque per enses

dant iter. illa duces ut primum aspexit Achiuos

clamorem horrendum luctu furiata resoluit:

'Argolici proceres, ecquis monstrauerit hostem                490

quem peperi? quanam inueniam, mihi dicite, natum

sub galea?' uenit attonitae Cadmeius heros

obuius, et raptam lacrimis gaudentibus implet

solaturque tenens, atque inter singula, 'matrem,

matrem' iterat, nunc ipsam urguens, nunc cara sororum                495

pectora, cum mixta fletus anus asperat ira:

'quid molles lacrimas uenerandaque nomina fingis,

rex Argiue, mihi? quid colla amplexibus ambis

inuisamque teris ferrato pectore matrem?

tune ille exilio uagus et miserabilis hospes?                500

quem non permoueas? longae tua iussa cohortes

expectant, multoque latus praefulgurat ense.

a miserae matres! hunc te noctesque diesque

deflebam? si uerba tamen monitusque tuorum

dignaris, dum castra silent suspensaque bellum                505

horrescit pietas, genetrix iubeoque rogoque:

i mecum patriosque deos arsuraque saltem

tecta uide, fratremque (quid aufers lumina?) fratrem

adloquere et regnum iam me sub iudice posce:

aut dabit, aut ferrum causa meliore resumes.                510

anne times ne forte doli, et te conscia mater

decipiam? non sic miseros fas omne penates

effugit: uix Oedipode ducente timeres.

nupsi equidem peperique nefas, sed diligo tales

(a dolor) et uestros etiamnum excuso furores.                515

quodsi adeo perstas, ultro tibi, saeue, triumphum

detulimus: religa captas in terga sorores,

inice uincla mihi: grauis huc utcumque feretur

et pater. ad uestrum gemitus nunc uerto pudorem,

Inachidae, liquistis enim paruosque senesque                520

et lacrimas has quisque domi: sua credite matri

uiscera! si uobis hic paruo in tempore carus

(sitque precor), quid me, oro, decet quidue ista, Pelasgi,

ubera? ab Hyrcanis hoc Odrysiisue tulissem

regibus, et si qui nostros uicere furores.                525

adnuite, aut natum complexa superstite bello

hic moriar.' tumidas frangebant dicta cohortes,

nutantesque uirum galeas et sparsa uideres

fletibus arma piis. quales ubi tela uirosque

pectoris impulsu rabidi strauere leones,                530

protinus ira minor, gaudentque in corpore capto

securam differre famem: sic flexa Pelasgum

corda labant, ferrique auidus mansueuerat ardor.

        ipse etiam ante oculos nunc matris ad oscula uersus,

nunc rudis Ismenes, nunc flebiliora precantis                535

Antigones, uariaque animum turbante procella

exciderat regnum: cupit ire, et mitis Adrastus

non uetat; hic iustae Tydeus memor occupat irae:

'me potius, socii, qui fidum Eteoclea nuper

expertus, nec frater eram, me opponite regi,                 540

cuius adhuc pacem egregiam et bona foedera gesto

pectore in hoc. ubi tunc fidei pacisque sequestra

mater eras, pulchris cum me nox uestra morata est

hospitiis? nempe haec trahis ad commercia natum?

duc illum in campum, uestro qui sanguine pinguis                545

spirat adhuc pinguisque meo. tu porro sequeris,

heu nimium mitis nimiumque oblite tuorum?

scilicet infestae cum te circum undique dextrae

nudabunt enses, haec flebit et arma quiescent?

tene ille, heu demens, semel intra moenia clausum                550

possessumque odiis Argiua in castra remittet?

ante haec excusso frondescet lancea ferro,

Inachus ante retro nosterque Achelous abibit.

sed mite adloquium et saeuis pax quaeritur armis:

haec quoque castra patent, necdum meruere timeri.                555

an suspectus ego? abscedo et mea uulnera dono.

intret: et hic genetrix eadem mediaeque sorores.

finge autem pactis euictum excedere regnis,

nempe iterum reddes?' rursus mutata trahuntur

agmina consiliis: subito ceu turbine caeli                560

obuius aduersum Boreae Notus abstulit aequor.

arma iterum furiaeque placent; fera tempus Erinys

arripit et primae molitur semina pugnae.

        errabant geminae Dircaea ad flumina tigres,

mite iugum, belli quondam uastator Eoi                565

currus, Erythraeis sed nuper uictor ab oris

Liber in Aonios meritas dimiserat agros.

illas turba dei seniorque ex more sacerdos

sanguinis oblitas atque Indum gramen olentes

palmite maturo uariisque ornare corymbis                570

curat et alterno maculas interligat ostro.

iamque ipsi colles, ipsa has (quid credat?) amabant

armenta, atque ausae circum mugire iuuencae;

quippe nihil grassata fames: manus obuia pascit,

exceptantque cibos fusoque horrenda supinant                 575

ora mero, uaga rure quies; si quando benigno

urbem iniere gradu, domus omnis et omnia sacris

templa calent, ipsumque fides intrasse Lyaeum.

has ubi uipereo tactas ter utramque flagello

Eumenis in furias animumque redire priorem                580

impulit, erumpunt non agnoscentibus agris.

ceu duo diuerso pariter si fulmina caelo

rupta cadant longumque trahant per nubila crinem:

non aliter cursu rapidae atque inmane frementes

transiliunt campos aurigamque impete uasto,                585

Amphiarae, tuum (nec defuit omen, eriles

forte is primus equos stagna ad uicina trahebat)

corripiunt; mox Taenarium (qui proximus) Idan

Aetolumque Acamanta premunt: fuga torua per agros

cornipedum, uisa donec flammatus Aconteus                590

strage uirum, cui sueta feras prosternere uirtus

(Arcas erat), densis iam fida ad moenia uersas

insequitur telis, multumque hastile resumens

ter, quater adducto per terga, per ilia telo

transigit. illae autem longo cum limite fusi                595

sanguinis ad portas utrimque extantia ducunt

spicula semianimes, gemituque imitante querelas

saucia dilectis adclinant pectora muris.

templa putes urbemque rapi facibusque nefandis

Sidonios ardere lares, sic clamor apertis                600

exoritur muris; mallent cunabula magni

Herculis aut Semeles thalamum aut penetrale ruisse

Harmoniae. cultor Baccheus Acontea Phegeus

iam uacuum telis geminoque in sanguine ouantem

comminus ense petit; subeunt Tegeaea iuuentus                605

auxilio tardi: iam supra sacra ferarum

corpora maerenti iuuenis iacet ultio Baccho.

        rumpitur et Graium subito per castra tumultu

concilium; fugit exertos Iocasta per hostes

iam non ausa preces; natas ipsamque repellunt                610

qui modo tam mites, et praeceps tempore Tydeus

utitur: 'ite age, nunc pacem sperate fidemque!

num saltem differre nefas potuitue morari,

dum genetrix dimissa redit?' sic fatus aperto

ense uocat socios. saeuus iam clamor et irae                615

hinc atque inde calent; nullo uenit ordine bellum,

confusique duces uulgo, et neglecta regentum

imperia; una equites mixti peditumque cateruae

et rapidi currus; premit indigesta ruentes

copia, nec sese uacat ostentare nec hostem                620

noscere. sic subitis Thebana Argiuaque pubes

conflixere globis; retro uexilla tubaeque

post tergum et litui bellum inuenere secuti.

tantus ab exiguo crudescit sanguine Mauors!

uentus uti primas struit intra nubila uires,                625

lenis adhuc, frondesque et aperta cacumina gestat,

mox rapuit nemus et montes patefecit opacos.

        nunc age, Pieriae, non uos longinqua, sorores,

consulimus, uestras acies uestramque referte

Aoniam; uidistis enim, dum Marte propinquo                630

horrent Tyrrhenos Heliconia plectra tumultus.

        Sidonium Pterelan sonipes male fidus in armis

rumpentem frenos diuersa per agmina raptat

iam liber, sic fessa manus. uenit hasta per ambos

Tydeos: et laeuum iuueni transuerberat inguen                635

labentemque adfigit equo. fugit ille perempto

consertus domino, nec iam arma aut frena tenentem

portat adhuc: ceu nondum anima defectus utraque

cum sua Centaurus moriens in terga recumbit.

certat opus ferri: sternunt alterna furentes                640

Hippomedon Sybarin, Pylium Periphanta Menoeceus,

Parthenopaeus Ityn: Sybaris iacet ense cruento,

cuspide trux Periphas, Itys insidiante sagitta.

Caeneos Inachii ferro Mauortius Haemon

colla rapit, cui diuiduum trans corpus hiantes                645

truncum oculi quaerunt, animus caput; arma iacentis

iam rapiebat Abas: cornu deprensus Achiua

dimisit moriens clipeum hostilemque suumque.

        quis tibi Baccheos, Eunaee, relinquere cultus,

quis lucos, uetitus quibus emansisse sacerdos,                650

suasit et adsuetum Bromio mutare furorem?

quem terrere queas? clipei penetrabile textum

pallentes hederae Nysaeaque serta coronant,

candida pampineo subnectitur instita pilo,

crine latent umeri, crescunt lanugine malae,                655

et rubet imbellis Tyrio subtemine thorax,

bracchiaque in manicis et pictae uincula plantae

carbaseique sinus, et fibula rasilis auro

Taenariam fulua mordebat iaspide pallam,

quam super a tergo uelox gorytos et arcus                660

pendentesque sonant aurata lynce pharetrae.

it lymphante deo media inter milia longum

uociferans: 'prohibete manus, haec omine dextro

moenia Cirrhaea monstrauit Apollo iuuenca;

Parcite, in haec ultro scopuli uenere uolentes.                665

gens sacrata sumus: gener huic est Iuppiter urbi

Gradiuusque socer; Bacchum haud mentimur alumnum

et magnum Alciden.' iactanti talia frustra

turbidus aeria Capaneus occurrit in hasta.

qualis ubi primam leo mane cubilibus atris.                670

erexit rabiem et saeuo speculatur ab antro

aut ceruum aut nondum bellantem fronte iuuencum,

it fremitu gaudens, licet arma gregesque lacessant

uenantum, praedam uidet et sua uulnera nescit:

sic tum congressu Capaneus gauisus iniquo                675

librabat magna uenturam mole cupressum.

ante tamen, 'quid femineis ululatibus,' inquit,

'terrificas, moriture, uiros? utinam ipse ueniret

cui furis! haec Tyriis cane matribus!' et simul hastam

expulit; illa uolans, ceu uis non ulla moretur                680

obuia, uix sonuit clipeo et iam terga reliquit.

arma fluunt, longisque crepat singultibus aurum,

eruptusque sinus uicit cruor. occidis audax,

occidis Aonii puer altera cura Lyaei.

marcida te fractis planxerunt Ismara thyrsis,                685

te Tmolos, te Nysa ferax Theseaque Naxos

et Thebana metu iuratus in orgia Ganges.

        nec segnem Argolicae sensere Eteoclea turmae,

parcior ad ciues Polynicis inhorruit ensis.

eminet ante alios iam formidantibus arua                690

Amphiaraus equis ac multo puluere uertit

campum indignantem: famulo decus addit inane

maestus et extremos obitus inlustrat Apollo.

ille etiam clipeum galeamque incendit honoro

sidere; nec tarde fratri, Gradiue, dedisti                695

ne qua manus uatem, ne quid mortalia bello

laedere tela queant: sanctum et uenerabile Diti

funus eat. talis medios aufertus in hostes

certus et ipse necis, uires fiducia leti

suggerit; inde uiro maioraque membra diesque                700

laetior et numquam tanta experientia caeli,

si uacet: auertit morti contermina Virtus.

ardet inexpleto saeui Mauortis amore

et fruitur dextra atque anima flagrante superbit.

hicne hominum casus lenire et demere Fatis                705

iura frequens? quantum subito diuersus ab illo

qui tripodas laurusque sequi, qui doctus in omni

nube salutato uolucrem cognoscere Phoebo!

innumeram ferro plebem, ceu letifer annus

aut iubar aduersi graue sideris, immolat umbris                710

ipse suis: iaculo Phlegyan iaculoque superbum

Phylea, falcato Clonin et Chremetaona curru

comminus hunc stantem metit, hunc a poplite sectum,

cuspide non missa Chromin Iphinoumque Sagenque

intonsumque Gyan sacrumque Lycorea Phoebo                715

(inuitus: iam fraxineum demiserat hastae par robur,

et excussis apparuit infula cristis),

Alcathoum saxo, cui circum stagna Carysti

et domus et coniunx et amantes litora nati.

uixerat ille diu pauper scrutator aquarum,                720

decepit tellus, moriens hiemesque Notosque

laudat et experti meliora pericula ponti.

        aspicit has longe iamdudum Asopius Hypseus

palantum strages ardetque auertere pugnam,

quamquam haud ipse minus curru Tirynthia fundens                725

robora; sed uiso praesens minor augure sanguis:

illum armis animisque cupit. prohibebat iniquo

agmine consertum cunei latus; inde superbus

exeruit patriis electum missile ripis,

ac prius: 'Aonidum diues largitor aquarum,                730

clare Giganteis etiamnum, Asope, fauillis,

da numen dextrae: rogat hoc natusque tuique

quercus alumna uadi; fas et me spernere Phoebum,

si tibi conlatus diuum sator. omnia mergam

fontibus arma tuis tristesque sine augure uittas.'                735

audierat genitor: uetat indulgere uolentem

Phoebus, et aurigam iactus detorquet in Hersen.

ille ruit: deus ipse uagis succedit habenis,

Lernaeum falso simulans Haliacmona uultu.

tunc uero ardenti non ulla obsistere temptant                740

signa, ruunt solo terrore, et uulnere citra

mors trepidis ignaua uenit, dubiumque tuenti

presserit infestos onus impuleritne iugales.

sic ubi nubiferum montis latus aut noua uentis

soluit hiems, aut uicta situ non pertulit aetas,                745

desilit horrendus campo timor, arua uirosque

limite non uno longaeuaque robora secum

praecipitans, tandemque exhaustus turbine fesso

aut uallem cauat aut medios intercipit amnes.

non secus ingentique uiro magnoque grauatus                750

temo deo nunc hoc, nunc illo in sanguine feruet.

ipse sedens telis pariterque ministrat habenis

Delius, ipse docet iactus aduersaque flectit

spicula fortunamque hastis uenientibus aufert.

sternuntur terra Melaneus pedes, Antiphus alto                755

nil defensus equo, genitusque Heliconide nympha

Aetion, caesoque infamis fratre Polites,

conatusque toris uittatam attingere Manto

Lampus: in hunc sacras Phoebus dedit ipse sagittas.

et iam cornipedes trepidi ad moribunda reflantes                760

corpora rimantur terras, omnisque per artus

sulcus et incisis altum rubet orbita membris.

hos iam ignorantes terit impius axis, at illi

uulnere semineces (nec deuitare facultas)

uenturum super ora uident; iam lubrica tabo                765

frena, nec insisti madidus dat temo, rotaeque

sanguine difficiles, et tardior ungula fossis

uisceribus: tunc ipse furens in morte relicta

spicula et e mediis extantes ossibus hastas

auellit, strident animae currumque sequuntur.                770

        tandem se famulo summum confessus Apollo

'utere luce tua longamque' ait 'indue famam,

dum tibi me iunctum Mors inreuocata ueretur.

uincimur: inmites scis nulla reuoluere Parcas

stamina; uade diu populis promissa uoluptas                775

Elysiis, certe non perpessure Creontis

imperia aut uetito nudus iaciture sepulcro.'

ille refert contra, et paulum respirat ab armis:

'olim te, Cirrhaee pater, peritura sedentem

ad iuga (quis tantus miseris honor?) axe trementi                780

sensimus; instantes quonam usque morabere manes?

audio iam rapidae cursum Stygis atraque Ditis

flumina tergeminosque mali custodis hiatus.

accipe commissum capiti decus, accipe laurus,

quas Erebo deferre nefas. nunc uoce suprema,                785

si qua recessuro debetur gratia uati,

deceptum tibi, Phoebe, larem poenasque nefandae

coniugis et pulchrum nati commendo furorem.'

desiluit maerens lacrimasque auertit Apollo:

tunc uero ingemuit currusque orbique iugales.                790

non aliter caeco nocturni turbine Cauri

scit peritura ratis, cum iam damnata sororis

igne Therapnaei fugerunt carbasa fratres.

        iamque recessurae paulatim horrescere terrae

summaque terga quati grauiorque efferuere puluis                795

coeperat; inferno mugit iam murmure campus.

bella putant trepidi bellique hunc esse fragorem

hortanturque gradus; alius tremor arma uirosque

mirantesque inclinat equos; iam frondea nutant

culmina, iam muri, ripisque Ismenos apertis                800

effugit; exciderunt irae, nutantia figunt

tela solo, dubiasque uagi nituntur in hastas

comminus inque uicem uiso pallore recedunt.

sic ubi nauales miscet super aequora pugnas

contempto Bellona mari, si forte benigna                805

tempestas, sibi quisque cauent, ensesque recondit

mors alia, et socii pacem fecere timores.

talis erat campo belli fluitantis imago.

siue laborantes concepto flamine terrae

uentorum rabiem et clausum eiecere furorem,                810

exedit seu putre solum carpsitque terendo

unda latens, siue hac uoluentis machina caeli

incubuit, siue omne fretum Neptunia mouit

cuspis et extremas grauius mare torsit in oras,

seu uati datus ille fragor, seu terra minata est                815

fratribus: ecce alte praeceps humus ore profundo

dissilit, inque uicem timuerunt sidera et umbrae.

illum ingens haurit specus et transire parentes

mergit equos; non arma manu, non frena remisit:

sicut erat, rectos defert in Tartara currus,                820

respexitque cadens caelum, campumque coire

ingemuit, donec leuior distantia rursus

miscuit arua tremor lucemque exclusit Auerno.

 

 

Liber VIII

        Vt subitus uates pallentibus incidit umbris

letiferasque domos orbisque arcana sepulti

rupit et armato turbauit funere manes,

horror habet cunctos, Stygiis mirantur in oris

tela et equos corpusque nouum; nec enim ignibus atris                5

conditus aut maesta niger aduentabat ab urna,

sed belli sudore calens, clipeumque cruentis

roribus et scissi respersus puluere campi.

necdum illum aut trunca lustrauerat obuia taxo

Eumenis, aut furuo Proserpina poste notarat                10

coetibus adsumptum functis; quin comminus ipsa

Fatorum deprensa colus, uisoque pauentes

augure tunc demum rumpebant stamina Parcae.

illum et securi circumspexere fragorem

Elysii, et si quos procul ulteriore barathro                15

altera nox aliisque grauat plaga caeca tenebris.

tunc regemunt pigrique lacus ustaeque paludes,

umbriferaeque fremit sulcator pallidus undae

dissiluisse nouo penitus telluris hiatu

Tartara et admissos non per sua flumina manes.                20

        forte sedens media regni infelicis in arce

dux Erebi populos poscebat crimina uitae,

nil hominum miserans iratusque omnibus umbris.

stant Furiae circum uariaeque ex ordine Mortes,

saeuaque multisonas exertat Poena catenas;                25

Fata serunt animas et eodem pollice damnant:

uincit opus. iuxta Minos cum fratre uerendo

iura bonus meliora monet regemque cruentum

temperat; adsistunt lacrimis atque igne tumentes

Cocytos Phlegethonque, et Styx periuria diuum                30

arguit. ille autem supera compage soluta

nec solitus sentire metus expauit oborta

sidera, iucundaque offensus luce profatur:

'quae superum labes inimicum impegit Auerno

aethera? quis rupit tenebras uitaeque silentes                35

admonet? unde minae? uter haec mihi proelia fratrum?

congredior, pereant agedum discrimina rerum.

nam cui dulce magis? magno me tertia uictum

deiecit fortuna polo, mundumque nocentem

seruo; nec iste meus: diris quin peruius astris                40

inspicitur. tumidusne meas regnator Olympi

explorat uires? habeo iam quassa Gigantum

uincula et aetherium cupidos exire sub axem

Titanas miserumque patrem: quid me otia maesta

saeuus et implacidam prohibet perferre quietem                45

amissumque odisse diem? pandam omnia regna,

si placet, et Stygio praetexam Hyperiona caelo.

Arcada nec superis (quid enim mihi nuntius ambas

itque reditque domos?) emittam et utrumque tenebo

Tyndariden. cur autem auidis Ixiona frango                50

uerticibus? cur non expectant Tantalon undae?

anne profanatum totiens Chaos hospite uiuo

perpetiar? me Pirithoi temerarius ardor

temptat et audaci Theseus iuratus amico,

me ferus Alcides tum cum custode remoto                55

ferrea Cerbereae tacuerunt limina portae;

Odrysiis etiam pudet (heu!) patuisse querelis

Tartar: uidi egomet blanda inter carmina turpes

Eumenidum lacrimas iterataque pensa Sororum;

me quoque++sed durae melior uiolentia legis.                60

ast ego uix unum, nec celsa ad sidera, furto

ausus iter Siculo rapui conubia campo:

nec licuisse ferunt; iniustaeque a Ioue leges

protinus, et sectum genetrix mihi computat annum.

sed quid ego haec? i, Tartareas ulciscere sedes,                65

Tisiphone; si quando nouis asperrima monstris,

triste, insuetum, ingens, quod nondum uiderit aether,

ede nefas, quod mirer ego inuideantque sorores.

atque adeo fratres (nostrique haec omina sunto

prima odii), fratres alterna in uulnera laeto                70

Marte ruant; sit qui rabidarum more ferarum

mandat atrox hostile caput, quique igne supremo

arceat exanimes et manibus aethera nudis

commaculet: iuuet ista ferum spectare Tonantem.

praeterea ne sola furor mea regna lacessat,                75

quaere deis qui bella ferat, qui fulminis ignes

infestumque Iouem clipeo fumante repellat.

faxo haud sit cunctis leuior metus atra mouere

Tartara frondenti quam iungere Pelion Ossae.'

dixerat: atque illi iamdudum regia tristis                80

attremit oranti, suaque et quae desuper urguet

nutabat tellus: non fortius aethera uultu

torquet et astriferos inclinat Iuppiter axes.

        'at tibi quos,' inquit, 'manes, qui limite praeceps

non licito per inane ruis?' subit ille minantem                85

iam tenuis uisu, iam uanescentibus armis,

iam pedes: extincto tamen interceptus in ore

augurii perdurat honos, obscuraque fronti

uitta manet, ramumque tenet morientis oliuae.

'si licet et sanctis hic ora resoluere fas est                90

manibus, o cunctis finitor maxime rerum

(at mihi, qui quondam causas elementaque noram,

et sator), oro, minas stimulataque corda remulce,

neue ira dignare hominem et tua iura timentem;

nam nec ad Herculeos (unde haec mihi pectora?) raptus,                95

nec uenerem inlicitam (crede his insignibus) ausi

intramus Lethen: fugiat ne tristis in antrum

Cerberus, aut nostros timeat Proserpina currus.

augur Apollineis modo dilectissimus aris,

testor inane Chaos (quid enim hic iurandus Apollo?),                100

crimine non ullo subeo noua fata, nec alma

sic merui de luce rapi; scit iudicis urna

Dictaei uerumque potest deprendere Minos.

coniugis insidiis et iniquo uenditus auro

Argolicas acies (unde haec tibi turba recentum                105

umbrarum, et nostrae ueniunt quoque funera dextrae)

non ignarus ini: subito me turbine mundi

(horret adhuc animus) mediis e milibus hausit

nox tua. quae mihi mens, dum per caua uiscera terrae

uado diu pendens et in aere uoluor operto?                110

ei mihi! nil ex me sociis patriaeque relictum,

uel captum Thebis; iam non Lernaea uidebo

tecta, nec attonito saltem cinis ibo parenti.

non tumulo, non igne miser lacrimisque meorum

productus, toto pariter tibi funere ueni,                115

nil istis ausurus equis; nec deprecor umbram

accipere et tripodum iam non meminisse meorum.

nam tibi praesagi quis iam super auguris usus,

cum Parcae tua iussa trahant? sed pectora flectas

et melior sis, quaeso, deis. si quando nefanda                120

huc aderit coniunx, illi funesta reserua

supplicia: illa tua, rector bone, dignior ira.'

accipit ille preces indignaturque moueri.

ut leo, Massyli cum lux stetit obuia ferri,

tunc iras, tunc arma citat; si decidit hostis,                125

ire supra satis est uitamque relinquere uicto.

        interea uittis lauruque insignis opima

currus et egregiis modo formidatus in armis

luce palam, fusus nulli nullique fugatus,

quaeritur: absistunt turmae, suspectaque tellus                130

omnibus, infidi miles uestigia campi

circumit, atque auidae tristis locus ille ruinae

cessat et inferni uitatur honore sepulcri.

nuntius hortanti diuersa in parte maniplos

Adrasto, uix ipse ratus uidisse, Philaemon                135

aduolat et trepidans (steterat nam forte cadenti

proximus inspectoque miser pallebat hiatu),

'uerte gradum, fuge rector' ait 'si Dorica saltem

terra loco patriaeque manent, ubi liquimus, arces.

non armis, non sanguine opus: quid inutile ferrum                140

stringimus in Thebas? currus humus impia sorbet

armaque bellantesque uiros; fugere ecce uidetur

hic etiam, quo stamus, ager. uidi ipse profundae

noctis iter ruptaque soli compage ruentem

illum heu, praesagis quo nullus amicior astris,                145

Oecliden, frustraque manus cum uoce tetendi.

mira loquor, sulcos etiamnum, rector, equorum

fumantemque locum et spumis madida arua reliqui.

nec commune malum est: tellus agnoscit alumnos,

stat Thebana acies.' stupet haec et credere Adrastus                 150

cunctatur; sed Mopsus idem trepidusque ferebat

Actor idem. iam Fama nouis terroribus audax

non unum cecidisse refert. sponte agmina retro

non expectato reuocantum more tubarum

praecipitant: sed torpet iter, falluntque ruentes                155

genua uiros; ipsique (putes sensisse) repugnant

cornipedes nulloque truces hortamine parent

nec celerare gradum nec tollere lumina terra.

fortius incursant Tyrii, sed Vesper opacus

lunares iam ducit equos; data foedere paruo                160

maesta uiris requies et nox auctura timores.

        quae tibi nunc facies postquam permissa gemendi

copia! qui fletus galeis cecidere solutis!

nil solitum fessos iuuat; abiecere madentes,

sicut erant, clipeos, nec quisquam spicula tersit,                165

nec laudauit equum, nitidae nec cassidis altam

compsit adornauitque iubam; uix magna lauare

uulnera et efflantes libet internectere plagas:

tantus ubique dolor. mensas alimentaque bello

debita nec pugnae suasit timor: omnia laudes,                170

Amphiarae, tuas fecundaque pectora ueri

commemorant lacrimis, et per tentoria sermo

unus: abisse deos dilapsaque numina castris:

'heu ubi laurigeri currus sollemniaque arma

et galeae uittatus apex? hoc antra lacusque                175

Castalii tripodumque fides? sic gratus Apollo?

quis mihi sidereos lapsus mentemque sinistri

fulguris, aut caesis saliat quod numen in extis,

quando iter, unde morae, quae saeuis utilis armis,

quae pacem magis hora uelit? quis iam omne futurum                180

proferet, aut cum quo uolucres mea fata loquentur?

hos quoque bellorum casus nobisque tibique

praescieras et (quanta sacro sub pectore uirtus!)

uenisti tamen et miseris comes additus armis.

et cum te tellus fatalisque hora uocaret,                185

tu Tyrias acies aduersaque signa uacasti

sternere; tunc etiam media de morte timendum

hostibus infestaque abeuntem uidimus hasta.

et nunc te quis casus habet? poterisne reuerti

sedibus a Stygiis altaque erumpere terra?                190

anne sedes hilaris iuxta, tua numina, Parcas

et uice concordi discis uentura docesque?

an tibi felices lucos miseratus Auerni

rector et Elysias dedit inseruare uolucres?

quidquid es, aeternus Phoebo dolor et noua clades                195

semper eris mutisque diu plorabere Delphis.

hic Tenedon Chrysenque dies partuque ligatum

Delon et intonsi claudet penetralia Branchi,

nec Clarias hac luce fores Didymaeaque quisquam

limina nec Lyciam supplex consultor adibit.                200

quin et cornigeri uatis nemus atque Molosso

quercus anhela Ioui Troianaque Thymbra tacebit.

ipsi amnes ipsaeque uolent arescere laurus,

ipse nihil certum sagis clangoribus aether

praecinet, et nulla ferientur ab alite nubes.                205

iamque erit ille dies quo te quoque conscia fatis

templa colant reddatque tuus responsa sacerdos.'

talia fatidico peragunt sollemnia regi,

ceu flammas ac dona rogo tristesque rependant

exequias mollique animam tellure reponant.                210

fracta dehinc cunctis auersaque pectora bello.

sic fortes Minyas subito cum funere Tiphys

destituit, non arma sequi, non ferre uidetur

remus aquas, ipsique minus iam ducere uenti.

iam fessis gemitu paulatim corda leuabat                215

exhaustus sermone dolor; nox addita curas

obruit et facilis lacrimis inrepere somnus.

        at non Sidoniam diuersa in parte per urbem

nox eadem: uario producunt sidera ludo

ante domos intraque, ipsaeque ad moenia marcent                220

excubiae; gemina aera sonant Idaeaque terga

et moderata sonum uario spiramine buxus.

tunc dulces superos atque omne ex ordine alumnum

numen ubique sacri resonant paeanes, ubique

serta coronatumque merum. nunc funera rident                225

auguris ignari, contraque in tempore certant

Tiresian laudare suum; nunc facta reuoluunt

maiorum ueteresque canunt ab origine Thebas:

hi mare Sidonium manibusque attrita Tonantis

cornua et ingenti sulcatum Nerea tauro,                230

hi Cadmum lassamque bouem fetosque cruenti

Martis agros, alii Tyriam reptantia saxa

ad chelyn et duras animantem Amphiona cautes,

hi grauidam Semelen, illi Cythereia laudant

conubia et multa deductam lampade fratrum                235

Harmoniam: nullis deest sua fabula mensis.

ceu modo gemmiferum thyrso populatus Hydaspen

Eoasque domos nigri uexilla triumphi

Liber et ignotos populis ostenderet Indos.

        tunc primum ad coetus sociaeque ad foedera mensae                240

semper inaspectum diraque in sede latentem

Oedipoden exisse ferunt uultuque sereno

canitiem nigram squalore et sordida fusis

ora comis laxasse manu sociumque benignos

adfatus et abacta prius solacia passum,                245

quin hausisse dapes insiccatumque cruorem

deiecisse genis. cunctos auditque refertque,

qui Ditem et Furias tantum et si quando regentem

Antigonen maestis solitus pulsare querelis.

causa latet. non hunc Tyrii fors prospera belli,                250

tantum bella iuuant; natum hortaturque probatque

nec uicisse uelit; sed primos comminus enses

et sceleris tacito rimatur semina uoto.

inde epulae dulces ignotaque gaudia uultu.

qualis post longae Phineus ieiunia poenae,                255

nil stridere domi uolucresque ut sensit abactas

(necdum tota fides), hilaris mensasque torosque

nec turbata feris tractauit pocula pennis.

        cetera Graiorum curis armisque iacebat

fessa cohors; alto castrorum ex aggere Adrastus                260

laetificos tenui captabat corde tumultus,

quamquam aeger senio, sed agit miseranda potestas

inuigilare malis. illum aereus undique clamor

Thebanique urunt sonitus, et amara lacessit

tibia, tum nimio uoces marcore superbae                265

incertaeque faces et iam male peruigil ignis.

sic ubi per fluctus uno ratis obruta somno

conticuit, tantique maris secura iuuentus

mandauere animas: solus stat puppe magister

peruigil inscriptaque deus qui nauigat alno.                270

        tempus erat iunctos cum iam soror ignea Phoebi

sensit equos penitusque cauam sub luce parata

Oceani mugire domum, seseque uagantem

colligit et leuiter moto fugat astra flagello:

concilium rex triste uocat, quaeruntque gementes                275

quis tripodas successor agat, quo prodita laurus

transeat atque orbum uittae decus. haud mora, cuncti

insignem fama sanctoque Melampode cretum

Thiodamanta uolunt, quicum ipse arcana deorum

partiri et uisas uni sociare solebat                280

Amphiaraus aues, tantaeque haud inuidus artis

gaudebat dici similem iuxtaque secundum.

illum ingens confundit honos inopinaque turbat

gloria et oblatas frondes summissus adorat

seque oneri negat esse parem, cogique meretur.                285

sicut Achaemenius solium gentesque paternas

excepit si forte puer, cui uiuere patrem

tutius, incerta formidine gaudia librat

an fidi proceres, ne pugnet uulgus habenis,

cui latus Euphratae, cui Caspia limina mandet;                290

sumere tunc arcus ipsumque onerare ueretur

patris equum uisusque sibi nec sceptra capaci

sustentare manu nec adhuc implere tiaran.

        atque is ubi intorto signatus uellere crinem

conuenitque deis, hilari per castra tumultu                295

uadit ouans ac, prima sui documenta, sacerdos

Tellurem placare parat: nec futile maestis

id uisum Danais. geminas ergo ilicet aras

arboribus uiuis et adulto caespite texi

imperat, innumerosque deae, sua munera, flores                 300

et cumulos frugum et quidquid nouat impiger annus

addit et intacto spargens altaria lacte

incipit: 'o hominum diuumque aeterna creatrix,

quae fluuios siluasque animarum et semina mundo

cuncta Prometheasque manus Pyrrhaeaque saxa                305

gignis, et impastis quae prima alimenta dedisti

mutastique uiris, quae pontum ambisque uehisque:

te penes et pecudum gens mitis et ira ferarum

et uolucrum requies; firmum atque inmobile mundi

robur inoccidui, te uelox machina caeli                310

aere pendentem uacuo, te currus uterque

circumit, o rerum media indiuisaque magnis

fratribus! ergo simul tot gentibus alma, tot altis

urbibus ac populis, subterque ac desuper una

sufficis, astriferumque domos Atlanta supernas                315

ferre laborantem nullo uehis ipsa labore:

nos tantum portare negas? nos, diua, grauaris?

quod, precor, ignari luimus scelus? an quia plebes

externa Inachiis huc aduentamus ab oris?

omne homini natale solum, nec te, optima, saeuo                320

tamque humili populos deceat distinguere fine

undique ubique tuos; maneas communis et arma

hinc atque inde feras; liceat, precor, ordine belli

pugnaces efflare animas et reddere caelo.

ne rape tam subitis spirantia corpora bustis,                325

ne propera: ueniemus enim, quo limite cuncti,

qua licet ire uia; tantum exorata Pelasgis

siste leuem campum, celeres neu praecipe Parcas.

at tu, care deis, quem non manus ulla nec enses

Sidonii, sed magna sinu Natura soluto,                 330

ceu te Cirrhaeo meritum tumularet hiatu,

sic amplexa coit, hilaris des, oro, precatus

nosse tuos, caeloque et uera monentibus aris

concilies, et quae populis proferre parabas,

me doceas: tibi sacra feram praesaga, tuique                335

numinis interpres te Phoebo absente uocabo.

ille mihi Delo Cirrhaque potentior omni,

quo ruis, ille adytis melior locus.' haec ubi dicta,

nigrantes terra pecudes obscuraque mergit

armenta, ac uiuis cumulos undantis harenae                340

aggerat et uati mortis simulacra rependit.

        talia apud Graios, cum iam Mauortia contra

cornua, iam saeuos fragor aereus excitat enses.

addit acerba sonum Teumesi e uertice crinem

incutiens acuitque tubas et sibila miscet                345

Tisiphone: stupet insolito clangore Cithaeron

marcidus et turres carmen non tale secutae.

iam trepidas Bellona fores armataque pulsat

limina, iam multo laxantur cardine Thebae.

turbat eques pedites, currus properantibus obstant,                350

ceu Danai post terga premant: sic omnibus alae

artantur portis septemque excursibus haerent.

Ogygiis it sorte Creon, Eteoclea mittunt

Neistae, celsas Homoloidas occupat Haemon,

Hypsea Proetiae, celsum fudere Dryanta                355

Electrae, quatit Hypsistas manus Eurymedontis,

culmina magnanimus stipat Dircaea Menoeceus.

qualis ubi auersi secretus pabula caeli

Nilus et Eoas magno bibit ore pruinas,

scindit fontis opes septemque patentibus aruis                360

in mare fert hiemes; penitus cessere fugatae

Nereides dulcique timent occurrere ponto.

        tristis at inde gradum tarde mouet Inacha pubes,

praecipue Eleae Lacedaemoniaeque cohortes

et Pylii; subitum nam Thiodamanta sequuntur                365

augure fraudati, necdum accessere regenti.

nec tua te, princeps tripodum, sola agmina quaerunt:

cuncta phalanx sibi deesse putat; minor ille per alas

septimus extat apex. liquido uelut aethere nubes

inuida Parrhasiis unum si detrahat astris,                370

truncus honor Plaustri, nec idem riget igne reciso

axis, et incerti numerant sua sidera nautae.

        sed iam bella uocant: alias noua suggere uires,

Calliope, maiorque chelyn mihi tendat Apollo.

fatalem populis ultro poscentibus horam                375

admouet atra dies, Stygiisque emissa tenebris

Mors fruitur caelo bellatoremque uolando

campum operit nigroque uiros inuitat hiatu,

nil uulgare legens, sed quae dignissima uita

funera, praecipuos annis animisque, cruento                380

ungue notat: iamque in miseros pensum omne Sororum

scinditur, et Furiae rapuerunt licia Parcis.

stat medius campis etiamnum cuspide sicca

Bellipotens, iamque hos clipeum, iam uertit ad illos

arma ciens aboletque domos, conubia, natos.                385

pellitur et patriae et, qui mente nouissimus exit,

lucis amor; tenet in capulis hastisque paratas

ira manus, animusque ultra thoracas anhelus

conatur, galeaeque tremunt horrore comarum.

quid mirum caluisse uiros? flammantur in hostem                390

cornipedes niueoque rigant sola putria nimbo,

corpora ceu mixti dominis irasque sedentum

induerint: sic frena terunt, sic proelia poscunt

hinnitu tolluntque armos equitesque supinant.

        iamque ruunt, primusque uirum concurrere puluis                395

incipit, et spatiis utrimque aequalibus acti

aduentant mediumque uident decrescere campum.

iam clipeus clipeis, umbone repellitur umbo,

ense minax ensis, pede pes et cuspide cuspis:

sic obnixa acies pariter suspiria fumant,                400

admotaeque nitent aliena in casside cristae.

pulcher adhuc belli uultus: stant uertice coni,

plena armenta uiris, nulli sine praeside currus,

arma loco, splendent clipei pharetraeque decorae

cingulaque et nondum deforme cruoribus aurum.                405

at postquam rabies et uitae prodiga uirtus

emisere animos, non tanta cadentibus Haedis

aeriam Rhodopen solida niue uerberat Arctos,

nec fragor Ausoniae tantus cum Iuppiter omni

arce tonat, tanta quatitur nec grandine Syrtis                410

cum Libyae Boreas Italos niger attulit imbres.

exclusere diem telis, stant ferrea caelo

nubila, nec iaculis artatus sufficit aer.

hi pereunt missis, illi redeuntibus hastis,

concurrunt per inane sudes et mutua perdunt                415

uulnera, concurrunt hastae, stridentia funda

saxa pluunt, uolucres imitantur fulgura glandes

et formidandae non una morte sagittae.

nec locus ad terram telis: in corpora ferrum

omne cadit; saepe ignari perimuntque caduntque                420

casus agit uirtutis opus: nunc turba recedit,

nunc premit, ac uicibus tellurem amittit et aufert.

ut uentis nimbisque minax cum soluit habenas

Iuppiter alternoque adfligit turbine mundum:

stat caeli diuersa acies, nunc fortior Austri,                425

nunc Aquilonis hiems, donec pugnante procella

aut nimiis hic uicit aquis, aut ille sereno.

        principium pugnae turmas Asopius Hypseus

Oebalias (namque hae magnum et gentile tumentes

Euboicum duris rumpunt umbonibus agmen)                430

reppulit erepto cunei ductore Menalca.

hic et mente Lacon, crudi torrentis alumnus

(nec turpauit auos), hastam ultra pectus euntem,

ne pudor in tergo, per et ossa et uiscera retro

extrahit atque hosti dextra labente remittit                435

sanguineam: dilecta genis morientis oberrant

Taygeta et pugnae laudataque uerbera matri.

Phaedimon Iasiden arcu Dircaeus Amyntas

destinat: heu celeres Parcae! iam palpitat aruis

Phaedimus, et certi nondum tacet arcus Amyntae.                440

abstulit ex umero dextram Calydonius Agreus

Phegeos: illa suum terra tenet improba ferrum

et mouet; extimuit sparsa inter tela iacentem

praegrediens truncamque tamen percussit Acoetes.

Iphin atrox Acamas, Argum ferus impulit Hypseus,                445

strauit Abanta Pheres, diuersaque uulnera flentes

Iphis eques, pedes Argus, Abas auriga iacebant.

Inachidae gemini geminos e sanguine Cadmi

occultos galeis (saeua ignorantia belli)

perculerant ferro; sed dum spolia omnia caesis                450

eripiunt, uidere nefas, et maestus uterque

respicit ad fratrem pariterque errasse queruntur.

cultor Ion Pisae cultorem Daphnea Cirrhae

turbatis prostrauit equis: hunc laudat ab alto

Iuppiter, hunc tardus frustra miseratur Apollo.                455

        ingentes Fortuna uiros inlustrat utrimque

sanguine in aduerso: Danaos Cadmeius Haemon

sternit agitque, furens sequitur Tyria agmina Tydeus;

Pallas huic praesens, illum Tirynthius implet.

qualiter hiberni summis duo montibus amnes                460

franguntur geminaque cadunt in plana ruina:

contendisse putes uter arua arbustaque tollat

altius aut superet pontes; et cum una receptas

confundit iam uallis aquas, sibi quisque superbus

ire cupit, pontoque negant descendere mixti.                465

        ibat fumiferam quatiens Onchestius Idas

lampada per medios turbabatque agmina Graium,

igne uiam rumpens; magno quem comminus ictu

Tydeos hasta feri dispulsa casside fixit.

ille ingens in terga iacet, stat fronte superstes                470

lancea, conlapsae ueniunt in tempora flammae.

prosequitur Tydeus: 'saeuos ne dixeris Argos,

igne tuo, Thebane, (rogum concedimus) arde!'

inde, uelut primo tigris gauisa cruore

per totum cupit ire pecus, sic Aona saxo,                475

ense Pholum, Chromin ense, duos Helicaonas hasta

transigit, Aegaeae Veneris quod Maera sacerdos

ediderat prohibente dea; uos praeda cruenti

Tydeos, it saeuas etiamnum mater ad aras.

        nec minus Herculeum contra uagus Haemona ducit                480

sanguis: inexpleto rapitur per milia ferro,

nunc tumidae Calydonis opes, nunc torua Pylenes

agmina, nunc maestae fundens Pleuronis alumnos,

donec in Olenium fessa iam cuspide Buten

incidit. hunc turmis obuersum et abire uetantem                485

adgreditur; puer ille, puer malasque comamque

integer, ignaro cui tunc Thebana bipennis

in galeam librata uenit: finduntur utroque

tempora diuiduique cadunt in bracchia crines,

et non hoc metuens inopino limine uita                490

exiluit. tunc flauum Hypanin flauumque Politen

(ille genas Phoebo, crinem hic pascebat Iaccho:

saeuus uterque deus), uictis Hyperenora iungit

conuersumque fuga Damasum; sed lapsa per armos

hasta uiri trans pectus abit parmamque tenenti                495

excutit et summa fugiens in cuspide portat.

        sterneret aduersos etiamnum Ismenius Haemon

Inachidas (nam tela regit uiresque ministrat

Amphitryoniades), saeuum sed Tydea contra

Pallas agit. iamque aduerso uenere fauore                500

comminus, et placido prior haec Tirynthius ore:

'fida soror, quaenam hunc belli caligine nobis

congressum fortuna tulit? num regia Iuno

hoc molita nefas? citius me fulmina contra

(infandum!) ruere et magno bellare parenti                505

aspiciat. genus huic++sed mitto agnoscere, quando

tu diuersa foues, nec si ipsum comminus Hyllum

Tydeos hasta tui Stygioque ex orbe remissum

Amphitryona petat; teneo aeternumque tenebo

quantum haec, diua, manus, quotiens sudauerit aegis                510

ista mihi, duris famulus dum casibus omnes

lustro uagus terras; ipsa (heu!) comes inuia mecum

Tartara, ni superos Acheron excluderet, isses.

tu patriam caelumque mihi++quis tanta relatu

aequet? habe totas, si mens excindere, Thebas.                515

cedo equidem ueniamque precor.' sic orsus abibat.

Pallada mulcet honos: rediit ardore remisso

uultus et erecti sederunt pectoris angues.

        sensit abisse deum; leuius Cadmeius Haemon

tela rotat nulloque manum cognoscit in ictu.                520

tunc magis atque magis uires animusque recedunt,

nec pudor ire retro; cedentem Acheloius heros

impetit, et librans uni sibi missile telum

derexit iactus summae qua margine parmae

ima sedet galea et iuguli uitalia lucent.                525

nec frustrata manus, mortemque inuenerat hasta;

sed prohibet paulumque umeri libare sinistri

praebuit et merito parcit Tritonia fratri.

ille tamen nec stare loco nec comminus ire

amplius aut uultus audet perferre cruenti                530

Tydeos, aegra animo uis ac fiducia cessit.

qualis saetigeram Lucana cuspide frontem

strictus aper, penitus cui non infossa cerebro

uulnera, nec felix dextrae tenor, in latus iras

frangit et expertae iam non uenit obuius hastae.                535

        ecce ducem turmae certa indignatus in hostem

spicula felici Prothoum torquere lacerto,

turbidus Oenides una duo corpora pinu,

cornipedemque equitemque, ferit: ruit ille ruentem

in Prothoum lapsasque manu quaerentis habenas                540

in uultus galeam clipeumque in pectora calcat,

saucius extremo donec cum sanguine frenos

respuit et iuncta domino ceruice recumbit.

sic ulmus uitisque, duplex iactura colenti,

Gaurano de monte cadunt, sed maestior ulmus                545

quaerit utrumque nemus, nec tam sua bracchia labens

quam gemit adsuetas inuitaque proterit uuas.

        sumpserat in Danaos Heliconius arma Corymbus,

ante comes Musis, Stygii cui conscia pensi

ipsa diu positis letum praedixerat astris                550

Vranie. cupit ille tamen pugnasque uirosque,

forsitan ut caneret; longa iacet ipse canendus

laude, sed amissum mutae fleuere Sorores.

        pactus Agenoream primis Atys ibat ab annis

Ismenen, Tyrii iuuenis non Aduena belli.                555

quamuis Cirrha domus, soceros nec tristibus actis

auersatus erat; sponsam quin castus amanti

squalor et indigni commendat gratia luctus.

ipse quoque egregius, nec pectora uirginis illi

diuersa, inque uicem, sineret fortuna, placebant.                560

bella uetant taedas, iuuenique hinc maior in hostes

ira; ruit primis inmixtus et agmina Lernae

nunc pedes ense uago, prensis nunc celsus habenis,

ceu spectetur, agit. triplici uelauerat ostro

surgentes etiamnum umeros et leuia mater                565

pectora; tunc auro phaleras auroque sagittas

cingulaque et manicas, ne coniuge uilior iret,

presserat et mixtum cono crispauerat aurum.

talibus (heu!) fidens uocat ultro in proelia Graios.

ac prima in faciles grassatus cuspide turmas                570

arma refert sociis et in agmina fida peracta

caede redit. sic Hyrcana leo Caspius umbra

nudus adhuc nulloque iubae flauentis honore

terribilis magnique etiamnum sanguinis insons,

haud procul a stabulis captat custode remoto                575

segne pecus teneraque famem consumit in agna.

mox ignotum armis ac solo corpore mensus

Tydea non timuit, fragilique lacessere telo

saepius infrendentem aliis aliosque sequentem

ausus erat. tandem inualidos Aetolus ad ictus                580

forte refert oculos et formidabile ridens,

'iamdudum uideo, magnum cupis, improbe, leti

nomen' ait; simul audacem non ense nec hasta

dignatus leuiter digitis imbelle solutis

abiecit iaculum: latebras tamen inguinis alte                585

missile, ceu totis intortum uiribus, hausit.

praeterit haud dubium fati et spoliare superbit

Oenides. 'neque enim has Marti aut tibi, bellica Pallas,

exuuias figemus' ait 'procul arceat ipsum

ferre pudor; uix, si bellum comitata relictis                590

Deipyle thalamis, illi inludenda tulissem.'

sic ait, et belli maiora ad praemia mente

ducitur: innumeris ueluti leo forte potitus

caedibus imbelles uitulos mollesque iuuencas

transmittit: magno furor est in sanguine mergi                595

nec nisi regnantis ceruice recumbere tauri.

at non semianimi clamore Menoecea lapsus

fallit Atys: praeuertit equos curruque citato

desilit: instabat pubes Tegeaea iacenti,

nec prohibent Tyrii. 'pudeat, Cadmea iuuentus,                600

terrigenas mentita patres! quo tenditis,' inquit,

'degeneres? meliusne iacet pro sanguine nostro

hospes Atys? tantum hospes adhuc et coniugis ultor

infelix nondum iste suae; nos pignora tanta

prodimus?' insurgunt iusto firmata pudore                605

agmina, cuique suae rediere in pectora curae.

        interea thalami secreta in parte sorores,

par aliud morum miserique innoxia proles

Oedipodae, uarias miscent sermone querelas.

nec mala quae iuxta, sed longa ab origine fati,                610

haec matris taedas, oculos ast illa paternos,

altera regnantem, profugum gemit altera fratrem,

bella ambae. grauis hinc miseri cunctatio uoti:

nutat utroque timor, quemnam hoc certamine uictum,

quem uicisse uelint: tacite praeponderat exul.                615

sic Pandioniae repetunt ubi fida uolucres

hospitia atque larem bruma pulsante relictum

stantque super nidos ueterisque exordia fati

adnarrant tectis: it truncum ac flebile murmur;

uerba putant, uoxque illa tamen non dissona uerbis.                620

atque ibi post lacrimas et longa silentia rursus

incohat Ismene: 'quisnam hic mortalibus error?

quae decepta fides? curam inuigilare quieti

claraque per somnos animi simulacra reuerti?

ecce ego, quae thalamos, nec si pax alta maneret,                625

tractarem sensu, (pudet heu!) conubia uidi

nocte, soror; sponsum unde mihi sopor attulit amens

uix notum uisu? semel his in sedibus illum,

dum mea nescio quo spondentur foedera pacto,

respexi non sponte, soror. turbata repente                630

omnia cernebam, subitusque intercidit ignis,

meque sequebatur rabido clamore reposcens

mater Atyn. quaenam haec dubiae praesagia cladis?

nec timeo, dum tuta domus milesque recedat

Doricus et tumidos liceat componere fratres.'                 635

talia nectebant, subito cum pigra tumultu

expauit domus, et multo sudore receptus

fertur Atys, seruans animam iam sanguine nullo,

cui manus in plaga, dependet languida ceruix

exterior clipeo, crinesque a fronte supini.                640

prima uidet caramque tremens Iocasta uocabat

Ismenen: namque hoc solum moribunda precatur

uox generi, solum hoc gelidis iam nomen inerrat

faucibus. exclamant famulae, tollebat in ora

uirgo manus, tenuit saeuus pudor; attamen ire                645

cogitur, indulget summum hoc Iocasta iacenti

ostenditque offertque. quater iam morte sub ipsa

ad nomen uisus defectaque fortiter ora

sustulit; illam unam neglecto lumine caeli

aspicit et uultu non exatiatur amato.                650

tunc quia nec genetrix iuxta positusque beata

morte pater, sponsae munus miserabile tradunt

declinare genas; ibi demum teste remoto

fassa pios gemitus lacrimasque in lumina fudit.

        dumque ea per Thebas, aliis serpentibus ardens                655

et face mutata bellum integrabat Enyo.

arma uolunt, primos ueluti modo comminus ictus

sustulerint omnisque etiamnum luceat ensis.

eminet Oenides: quamuis et harundine certa

Parthenopaeus agat, morientumque ora furenti                660

Hippomedon proculcet equo, Capaneaque pinus

iam procul Aoniis uolet agnoscenda cateruis,

Tydeos illa dies, illum fugiuntque tremuntque

clamantem: 'quo terga datis? licet ecce peremptos

ulcisci socios maestamque rependere noctem.                665

ille ego inexpletis solus qui caedibus hausi

quinquaginta animas: totidem, totidem heia gregatim

ferte manus! nulline patres, nulline iacentum

unanimi fratres? quae tanta obliuio luctas?

quam pudet Inachias contentum abiisse Mycenas!                670

hine super Thebis? haec robora regis? ubi autem

egregius dux ille mihi?' simul ordine laeuo

ipsum exhortantem cuneos capitisque superbi

insignem fulgore uidet; nec segnius ardens

occurrit, niueo quam flammiger ales olori                675

inminet et magna trepidum circumligat umbra.

tunc prior: 'Aoniae rex o iustissime gentis,

imus in arma palam tandemque ostendimus enses,

an noctem et solitas placet expectare tenebras?'

ille nihil contra, sed stridula cornus in hostem                680

it referens mandata ducis, quam prouidus heros

iam iam in fine uiae percussam obliquat, et ipse

telum ingens auide et quanto non ante lacerto

impulit. ibat atrox finem positura duello

lancea (conuertere oculos utrimque fauentes                685

Sidonii Graique dei), crudelis Erinys

obstat et infando differt Eteoclea fratri,

cuspis in armigerum Phlegyan peccauit. ibi ingens

pugna uirum, stricto nam saeuior inruit ense

Aetolus, retroque datum Thebana tegebant                690

arma ducem. sic densa lupum iam nocte sub atra

arcet ab apprenso pastorum turba iuuenco;

improbus erigitur contra, nec cura uetantes

impetere: illum, illum, semel in quem uenerat, urguet.

non secus obiectas acies turbamque minorem                695

dissimulat transitque manu; tamen ora Thoantis,

pectora Deilochi, Clonii latus, ilia torui

perforat Hippotadae; truncis sua membra remittit

interdum galeasque rotat per nubila plenas.

et iam corporibus sese spoliisque cadentum                700

clauserat; unum acies circum consumitur, unum

omnia tela uouent: summis haec ossibus haerent,

pars frustrata cadunt, partem Tritonia uellit,

multa rigent clipeo. densis iam consitus hastis

ferratum quatit umbo nemus, tergoque fatiscit                705

atque umeris gentilis aper; nusquam ardua coni

gloria, quique apicem toruae Gradiuus habebat

cassidis, haud laetum domino ruit omen: inusta

temporibus nuda aera sedent, circumque sonori

uertice percusso uoluuntur in arma molares.                710

iam cruor in galea, iam saucia proluit ater

pectora permixtus sudore et sanguine torrens.

respicit hortantes socios et Pallada fidam

longius opposita celantem lumina parma:

ibat enim magnum lacrimis inflectere patrem.                715

        ecce secat Zephyros ingentem fraxinus iram

fortunamque ferens; teli non eminet auctor:

Astacides Melanippus erat, nec prodidit ipse

et uellet latuisse manum, sed gaudia turmae

monstrabant trepidum; nam flexus in ilia Tydeus                720

summissum latus et clipei laxauerat orbem.

clamorem Aonii miscent gemitumque Pelasgi,

obiectantque manus indignantemque tuentur.

ille per oppositos longe rimatus amarum

Astaciden, totis animae se cogit in ictum                725

reliquiis telumque iacit quod proximus Hopleus

praebuerat: perit expressus conamine sanguis.

tunc tristes socii cupidum bellare (quis ardor!)

et poscentem hastas mediaque in morte negantem

expirare trahunt, summique in margine campi                730

effultum gemina latera inclinantia parma

ponunt, ac saeui rediturum ad proelia Martis

promittunt flentes. sed et ipse recedere caelum

ingentesque animos extremo frigore labi

sensit, et innixus terrae, 'miserescite,' clamat,                735

'Inachidae: non ossa precor referantur ut Argos

Aetolumue larem; nec enim mihi cura supremi

funeris: odi artus fragilemque hunc corporis usum,

desertorem animi. caput, o caput, o mihi si quis

apportet, Melanippe, tuum! nam uolueris aruis,                740

fido equidem, nec me uirtus suprema fefellit.

i, precor, Atrei si quid tibi sanguinis umquam,

Hippomedon, uade, o primis puer inclute bellis

Arcas, et Argolicae Capaneu iam maxime turmae.'

        moti omnes, sed primus abit primusque repertum                745

Astaciden medio Capaneus e puluere tollit

spirantem laeuaque super ceruice reportat,

terga cruentantem concussi uulneris unda:

qualis ab Arcadio rediit Tirynthius antro

captiuumque suem clamantibus intulit Argis.                750

        erigitur Tydeus uultuque occurrit et amens

laetitiaque iraque, ut singultantia uidit

ora trahique oculos seseque agnouit in illo,

imperat abscisum porgi, laeuaque receptum

spectat atrox hostile caput, gliscitque tepentis                755

lumina torua uidens et adhuc dubitantia figi.

infelix contentus erat: plus exigit ultrix

Tisiphone; iamque inflexo Tritonia patre

uenerat et misero decus inmortale ferebat,

atque illum effracti perfusum tabe cerebri                760

aspicit et uiuo scelerantem sanguine fauces

(nec comites auferre ualent): stetit aspera Gorgon

crinibus emissis rectique ante ora cerastae

uelauere deam; fugit auersata iacentem,

nec prius astra subit quam mystica lampas et insons                765

Ilissos multa purgauit lumina lympha.

 

 

Liber IX

        Asperat Aonios rabies audita cruenti

Tydeos; ipsi etiam minus ingemuere iacentem

Inachidae, culpantque uirum et rupisse queruntur

fas odii; quin te, diuum implacidissime, quamquam

praecipuum tunc caedis opus, Gradiue, furebas,                5

offensum uirtute ferunt, nec comminus ipsum

ora sed et trepidos alio torsisse iugales.

ergo profanatum Melanippi funus acerbo

uulnere non aliis ultum Cadmeia pubes

insurgunt stimulis, quam si turbata sepulcris                10

ossa patrum monstrisque datae crudelibus urnae.

accendit rex ipse super: 'quisquamne Pelasgis

mitis adhuc hominemque gerit? iam morsibus uncis

(pro furor! usque adeo tela exatiauimus?) artus

dilacerant. nonne Hyrcanis bellare putatis                15

tigribus, aut saeuos Libyae contra ire leones?

et nunc ille iacet (pulchra o solacia leti!)

ore tenens hostile caput, dulcique nefandus

inmoritur tabo; nos ferrum inmite facesque:

illis nuda odia, et feritas iam non eget armis.                 20

sic pergant rabidi claraque hac laude fruantur,

dum uideas haec, summe pater. sed enim hiscere campos

conquesti terraeque fugam mirantur; an istos

uel sua portet humus?' magno sic fatus agebat

procursu fremituque uiros, furor omnibus idem                25

Tydeos inuisi spoliis raptoque potiri

corpore. non aliter subtexunt astra cateruae

incestarum auium, longe quibus aura nocentem

aera desertasque tulit sine funere mortes;

illo auidae cum uoce ruunt, sonat arduus aether                30

plausibus, et caelo uolucres cessere minores.

        Fama per Aonium rapido uaga murmure campum

spargitur in turmas (solito pernicior index

cum lugenda refert), donec, cui maxima fando

damna uehit, trepidas lapsa est Polynicis ad aures.                35

deriguit iuuenis lacrimaeque haesere paratae

et cunctata fides: nimium nam cognita uirtus

Oenidae credi letum suadetque uetatque.

sed postquam haud dubio clades auctore reperta est,

nox oculos mentemque rapit; tum sanguine fixo                40

membra simul, simul arma ruunt: madet ardua fletu

iam galea atque ocreae clipeum excepere cadentem.

it maestus genua aegra trahens hastamque sequentem,

uulneribus ceu mille grauis totosque per artus

saucius: absistunt socii monstrantque gementes.                45

tandem ille abiectis, uix quae portauerat, armis

nudus in egregii uacuum iam corpus amici

procidit et tali lacrimas cum uoce profudit:

'hasne tibi, armorum spes o suprema meorum,

Oenide, grates, haec praemia digna rependi,                50

funus ut inuisa Cadmi tellure iaceres

sospite me? nunc exul ego aeternumque fugatus,

quando alius misero ac melior mihi frater ademptus.

nec iam sortitus ueteres regnique nocentis

periurum diadema peto: quo gaudia tanti                55

empta mihi aut sceptrum quod non tua dextera tradet?

ite, uiri, solumque fero me linquite fratri:

nil opus arma ultra temptare et perdere mortes;

ite, precor; quid iam dabitis mihi denique maius?

Tydea consumpsi! quanam hoc ego morte piabo?                60

o socer, o Argi! et primae bona iurgia noctis

alternaeque manus et, longi pignus amoris,

ira breuis! non me ense tuo tunc, maxime Tydeu,

(et poteras) nostri mactatum in limine Adrasti!

quin etiam Thebas me propter et impia fratris                65

tecta libens, unde haud alius remeasset, adisti,

ceu tibimet sceptra et proprios laturus honores.

iam Telamona pium, iam Thesea fama tacebat.

qualis et ecce iaces! quae primum uulnera mirer?

quis tuus hic, quis ab hoste cruor? quae te agmina quiue                70

innumeri strauere globi? (num fallor?) et ipse

inuidit pater et tota Mars impulit hasta.'

sic ait, et maerens etiamnum lubrica tabo

ora uiri terget lacrimis dextraque reponit.

'tune meos hostes hucusque exosus, et ultra                75

sospes ego?' exuerat uagina turbidus ensem

aptabatque neci: comites tenuere, socerque

castigat bellique uices ac fata reuoluens

solatur tumidum, longeque a corpore caro

paulatim, unde dolor letique animosa uoluntas,                 80

amouet ac tacite ferrum inter uerba reponit.

ducitur amisso qualis consorte laborum

deserit inceptum media inter iugera sulcum

taurus iners colloque iugum deforme remisso

parte trahit, partem lacrimans sustentat arator.                85

        ecce autem hortatus Eteoclis et arma secuti,

lecta manus, iuuenes, quos nec Tritonia bello,

nec prope conlata spreuisset cuspide Mauors,

aduentant; contra, conlecta ut pectora parmae

fixerat atque hastam longe protenderat, haeret                90

arduus Hippomedon: ceu fluctibus obuia rupes,

cui neque de caelo metus et fracta aequora cedunt,

stat cunctis inmota minis, fugit ipse rigentem

pontus et ex alto miserae nouere carinae.

tunc prior Aonides (ualidam simul eligit hastam):                95

'non pudet hos manes, haec infamantia bellum

funera dis coram et caelo inspectante tueri?

scilicet egregius sudor memorandaque uirtus

hanc tumulare feram, ne non maerentibus Argos

exequiis lacrimandus eat mollique feretro                100

infandam eiectans saniem! dimittite curam.

nullae illum uolucres, nulla impia monstra nec ipse,

si demus, pius ignis edat.' nec plura, sed ingens

intorquet iaculum, duro quod in aere moratum

transmissumque tamen clipei stetit orbe secundo.                105

inde Pheres acerque Lycus; sed cassa Pheretis

hasta redit, Lycus excelso terrore comantem

perstringit galeam: conuulsae cuspide longe

diffugere iubae patuitque ingloria cassis.

ipse nec ire retro, nec in obuia concitus arma                110

exilit, inque eadem sese uestigia semper

obuersus cunctis profert recipitque, nec umquam

longius indulget dextrae motusque per omnes

corpus amat, corpus seruans circumque supraque

uertitur. imbellem non sic amplexa iuuencum                115

infestante lupo tunc primum feta tuetur

mater et ancipiti circumfert cornua gyro;

ipsa nihil metuens sexusque oblita minoris

spumat et ingentes imitatur femina tauros.

tandem intermissa iaculantum nube potestas                120

reddere tela fuit; iamque et Sicyonius Alcon

uenerat auxilio, Pisaeaque praepetis Idae

turma subit cuneumque replent. his laetus in hostes

Lernaeam iacit ipse trabem; uolat illa sagittis

aequa fuga mediumque nihil cunctata Politen                125

transabit et iuncti clipeum cauat improba Mopsi.

Phocea tum Cydona Tanagraeumque Phalantum

atque Erycem, hunc retro conuersum et tela petentem,

dum spes nulla necis, crinito a uertice figit:

faucibus ille cauis hastam non ore receptam                130

miratur moriens, pariterque et murmure plenus

sanguis et expulsi salierunt cuspide dentes.

ausus erat furto dextram iniectare Leonteus,

pone uiros atque arma latens, positumque trahebat

prenso crine caput: uidit, quamquam undique crebrae,                135

Hippomedon, ante ora minae, saeuoque proteruam

abstulit ense manum; simul increpat: 'hanc tibi Tydeus,

Tydeus ipse rapit; post et confecta uirorum

fata time magnosque miser fuge tangere manes!'

ter Cadmea phalanx toruum abduxere cadauer,                140

ter retrahunt Danai: Siculi uelut anxia puppis

seditione maris nequiquam obstante magistro

errat et auerso redit in uestigia uelo.

        non ibi Sidoniae ualuissent pellere coepto

Hippomedonta manus, non illum impacta mouerent                145

tormenta oppositum, formidatique superbis

turribus impulsus temptato umbone redissent.

sed memor Elysii regis noxasque recensens

Tydeos in medios astu subit impia campos

Tisiphone: sensere acies subitusque cucurrit                150

sudor equis sudorque uiris, quamquam ore remisso

Inachium fingebat Halyn, nusquam impius ignis

uerberaque, et iussi tenuere silentia crines.

arma gerit iuxtaque feri latus Hippomedontis

blanda genas uocemque uenit, tamen ille loquentis                155

extimuit uultus admiraturque timorem.

illa autem lacrimans, 'tu nunc' ait 'inclute, frustra

exanimes socios inhumataque corpora Graium

(scilicet is nobis metus, aut iam cura sepulcri?)

protegis; ipse manu Tyria tibi captus Adrastus                160

raptatur, teque ante alios, te uoce manuque

inuocat; heu qualem lapsare in sanguine uidi,

exutum canos lacero diademate crines!

nec procul hinc, aduerte oculos: ubi plurimus ille

puluis, ubi ille globus.' paulum stetit anxius heros                165

librabatque metus; premit aspera uirgo: 'quid haeres?

imus? an hi retinent manes, et uilior ille

qui superest?' miserum sociis opus et sua mandat

proelia et unanimi uadit desertor amici,

respiciens tamen et reuocent si forte paratus.                170

inde legens turbata trucis uestigia diuae

huc illuc frustra ruit auius, impia donec

Eumenis ex oculis reiecta caerula parma

fugit et innumeri galeam rupere cerastae.

aspicit infelix discussa nube quietos                175

Inachidas currumque nihil metuentis Adrasti.

        et Tyrii iam corpus habent, iam gaudia magnae

testantur uoces, uictorque ululatus aderrat

auribus occultoque ferit praecordia luctu.

ducitur hostili (pro dura potentia fati!)                180

Tydeus ille solo, modo cui Thebana sequenti

agmina, siue gradus seu frena effunderet, ingens

limes utrimque datus; nusquam arma, manusque quiescunt;

nulla uiri feritas: iuuat ora rigentia leto

et formidatos impune lacessere uultus.                185

hic amor, hoc una timidi fortesque sequuntur

nobilitare manus, infectaque sanguine tela

coniugibus seruant paruisque ostendere natis.

sic ubi Maura diu populatum rura leonem,

quem propter clausique greges uigilantque magistri,                190

pastorum lassae debellauere cohortes:

gaudet ager, magno subeunt clamore coloni,

praecerpuntque iubas inmaniaque ora recludunt

damnaque commemorant, seu iam sub culmine fixus

excubat, antiquo seu pendet gloria luco.                195

        at ferus Hippomedon quamquam iam sentit inane

auxilium et seram rapto pro corpore pugnam,

it tamen et caecum rotat inreuocabilis ensem,

uix socios hostesque, nihil dum tardet euntem,

secernens; sed caede noua iam lubrica tellus                200

armaque seminecesque uiri currusque soluti

impediunt laeuumque femur, quod cuspide fixum

regis Echionii, sed dissimulauerat ardens,

siue ibi nescierat. maestum uidet Hoplea tandem;

Tydeos hic magni fidus comes et modo frustra                205

armiger alipedem prona ceruice tenebat

fatorum ignarum domini solumque frementem

quod uacet inque acies audentior ille pedestres.

hunc aspernantem tumido noua pondera tergo

(unam quippe manum domitis expertus ab annis)                210

corripit adfaturque: 'quid o noua fata recusas,

infelix sonipes? nusquam tibi dulce superbi

regis onus; non iam Aetolo satiabere campo

gaudentemque iubam per stagna Acheloia solues.

quod superest, caros, i, saltem ulciscere manes                215

aut sequere; extorrem neu tu quoque laeseris umbram

captiuus tumidumque equitem post Tydea portes.'

audisse accensumque putes: hoc fulmine raptum

abstulit et similes minus indignatur habenas.

semifer aeria talis Centaurus ab Ossa                220

desilit in ualles: ipsum nemora alta tremescunt,

campus equum. trepidi cursu glomerantur anhelo

Labdacidae, premit ille super, necopinaque ferro

colla metens linquit truncos post terga cadentes.

        uentum erat ad fluuium; solito tunc plenior alueo                225

(signa mali) magna se mole Ismenos agebat.

illa breuis requies, illo timida agmina lassam

de campis egere fugam; stupet hospita belli

unda uiros claraque armorum incenditur umbra.

insiluere uadis, magnoque fragore solutus                230

agger et aduersae latuerunt puluere ripae.

ille quoque hostiles saltu maiore per undas

inruit attonitis (longum dimittere habenas)

sicut erat, tantum uiridi defixa parumper

caespite populeo commendat spicula trunco.                235

tunc uero exanimes tradunt rapientibus ultro

arma uadis: alii demissa casside, quantum

tendere conatus animae ualuere sub undis,

turpe latent; multi fluuium transmittere nando

adgressi, sed uincla tenent laterique repugnat                240

balteus et madidus deducit pectora thorax.

qualis caeruleis tumido sub gurgite terror

piscibus, arcani quotiens deuexa profundi

scrutantem delphina uident; fugit omnis in imos

turba lacus uiridesque metu stipantur in algas;                245

nec prius emersi quam summa per aequora flexus

emicet et uisis malit certare carinis:

talis agit sparsos, mediisque in fluctibus heros

frena manu pariter, pariter regit arma, pedumque

remigio sustentat equum; consuetaque campo                250

fluctuat et mersas leuis ungula quaerit harenas.

sternit Iona Chromis, Chromin Antiphos, Antiphon Hypseus,

Hypseus Astyagen euasurumque relicto

amne Linum, ni fata uetent et stamine primo

ablatum tellure mori. premit agmina Thebes                255

Hippomedon, turbat Danaos Asopius Hypseus:

amnis utrumque timet, crasso uada mutat uterque

sanguine, et e fluuio neutri fatale reuerti.

iam laceri pronis uoluuntur cursibus artus

oraque et abscisae redeunt in pectora dextrae,                260

spicula iam clipeosque leues arcusque remissos

unda uehit, galeasque uetant descendere cristae:

summa uagis late sternuntur flumina telis,

ima uiris; illic luctantur corpora leto,

efflantesque animas retro premit obuius amnis.                265

        flumineam rapiente uado puer Argipus ulmum

prenderat, insignes umeros ferus ense Menoeceus

amputat; ille cadens, nondum conamine adempto,

truncus in excelsis spectat sua bracchia ramis.

Hypseos hasta Sagen ingenti uulnere mersit,                270

ille manet fundo, rediit pro corpore sanguis.

desiluit ripis fratrem rapturus Agenor,

heu miser et tenuit, sed saucius ille leuantem

degrauat amplexu: poterat resolutus Agenor

emersisse uadis, piguit sine fratre reuerti.                275

surgentem dextra Capetum uulnusque minantem

sorbebat rapidus nodato gurgite uertex;

iam uultu, iam crine latet, iam dextera nusquam,

ultimus abruptas ensis descendit in undas.

mille modis leti miseros mors una fatigat.                280

induit a tergo Mycalesia cuspis Agyrten;

respexit: nusquam auctor erat, sed concita tractu

gurgitis effugiens inuenerat hasta cruorem.

        figitur et ualidos sonipes Aetolus in armos

exiluitque alte ui mortis et aera pendens                285

uerberat; haud tamen est turbatus fulmine ductor,

sed miseratur equum magnoque ex uulnere telum

exuit ipse gemens et sponte remisit habenas.

inde pedes repetit pugnas gressuque manuque

certior, et segnem Nomium fortemque Mimanta                290

Thisbaeumque Lichan Anthedoniumque Lycetum

continuat ferro geminisque e fratribus unum

Thespiaden; eadem poscenti fata Panemo:

'uiue superstes' ait 'diraeque ad moenia Thebes

solus abi miseros non decepture parentes.                295

di bene quod pugnas rapidum deiecit in amnem

sanguinea Bellona manu: trahit unda timentes

gurgite gentili, nuda nec flebilis umbra

stridebit uestros Tydeus inhumatus ad ignes;

ibitis aequoreis crudelia pabula monstris,                300

illum terra uehit suaque in primordia soluet.'

sic premit aduersos et acerbat uulnera dictis;

ac nunc ense furit, nunc tela natantia captans

ingerit: innuptae comitem Therona Dianae,

ruricolamque Gyan cum fluctiuago Ergino,                305

intonsumque Hersen, contemptoremque profundi

Crethea nimbosam qui saepe Caphereos arcem

Euboicasque hiemes parua transfugerat alno++

quid non fata queant? traiectus pectora ferro

uoluitur in fluctus, heu cuius naufragus undae!                310

te quoque sublimi tranantem flumina curru,

dum socios, Pharsale, petis, resupinat ademptis

Dorica cuspis equis; illos uiolentia saeui

gurgitis infelixque iugi concordia mergit.

        nunc age, quis tumidis magnum expugnauerit undis                315

Hippomedonta labor, cur ipse excitus in arma

Ismenos, doctae nosse indulgete sorores:

uestrum opus ire retro et senium depellere famae.

gaudebat Fauno nymphaque Ismenide natus

maternis bellare tener Crenaeus in undis,                320

Crenaeus, cui prima dies in gurgite fido

et natale uadum et uirides cunabula ripae.

ergo ratus nihil Elysias ibi posse Sorores,

laetus adulantem nunc hoc, nunc margine ab illo

transit auum, leuat unda gradus, seu defluus ille,                325

siue obliquus eat; nec cum subit obuius ullas

stagna dedere moras pariterque reuertitur amnis.

non Anthedonii tegit hospitis inguina pontus

blandior, aestiuo nec se magis aequore Triton

exerit, aut carae festinus ad oscula matris                330

cum remeat tardumque ferit delphina Palaemon.

arma decent umeros, clipeusque insignis et auro

lucidus Aoniae caelatur origine gentis.

Sidonis hic blandi per candida terga iuuenci,

iam secura maris, teneris iam cornua palmis                335

non tenet, extremis adludunt aequora plantis;

ire putes clipeo fluctusque secare iuuencum.

adiuuat unda fidem pelago, nec discolor amnis.

tunc audax pariter telis et uoce proterua

Hippomedonta petit: 'non haec fecunda ueneno                340

Lerna, nec Herculeis haustae serpentibus undae:

sacrum amnem, sacrum (et miser experiere!) deumque

altrices inrumpis aquas.' nihil ille, sed ibat

comminus; opposuit cumulo se densior amnis

tardauitque manum; uulnus tamen illa retentum                345

pertulit atque animae tota in penetralia sedit.

horruit unda nefas, siluae fleuistis utraeque,

et grauiora cauae sonuerunt murmura ripae.

ultimus ille sonus moribundo emersit ab ore,

'mater!', in hanc miseri ceciderunt flumina uocem.                350

        at genetrix coetu glaucarum cincta sororum

protinus icta malo uitrea de ualle solutis

exiluit furibunda comis, ac uerbere crebro

oraque pectoraque et uiridem scidit horrida uestem.

utque erupit aquis iterumque iterumque trementi                355

ingeminat 'Crenaee' sono: nusquam ille, sed index

desuper (a miserae nimium noscenda parenti!)

parma natat; iacet ipse procul, qua mixta supremum

Ismenon primi mutant confinia ponti.

fluctiuagam sic saepe domum madidosque penates                360

Alcyone deserta gemit, cum pignora saeuus

Auster et algentes rapuit Thetis inuida nidos.

mergitur orba iterum, penitusque occulta sub undis

limite non uno, liquidum qua subter eunti

lucet iter, miseri nequiquam funera nati                365

uestigat plangitque tamen; saepe horridus amnis

obstat, et obducto caligant sanguine uisus.

illa tamen praeceps in tela offendit et enses

scrutaturque manu galeas et prona reclinat

corpora; nec ponto summota intrabat amaram                370

Dorida, possessum donec iam fluctibus altis

Nereidum miserata cohors ad pectora matris

impulit. illa manu ceu uiuum amplexa reportat

insternitque toris riparum atque umida siccat

mollibus ora comis, atque haec ululatibus addit:                375

'hoc tibi semidei munus tribuere parentes

nec mortalis auus? sic nostro in gurgite regnas?

mitior heu misero discors alienaque tellus,

mitior unda maris, quae iuxta flumina corpus

rettulit et miseram uisa expectasse parentem.                380

hine mei uultus? haec torui lumina patris?

hi crines undantis aui? tu nobile quondam

undarum nemorumque decus, quo sospite maior

diua et Nympharum longe regina ferebar.

heu ubinam ille frequens modo circa limina matris                385

ambitus orantesque tibi seruire Napaeae?

cur nunc te, melius saeuo mansura profundo,

amplexu misero tumulis, Crenaee, reporto

non mihi? nec tantae pudet heu miseretque ruinae,

dure parens? quae te alta et ineluctabilis imo                390

condidit amne palus, quo nec tam cruda nepotis

funera nec nostri ualeant perrumpere planctus?

ecce furit iactatque tuo se in gurgite maior

Hippomedon, illum ripaeque undaeque tremescunt,

illius impulsu nostrum bibit unda cruorem:                395

tu piger et trucibus facilis seruire Pelasgis.

ad cineres saltem supremaque iusta tuorum

saeue ueni non hic solum accensure nepotem.'

his miscet planctus multumque indigna cruentat

pectora, caeruleae referunt lamenta sorores:                400

qualiter Isthmiaco nondum Nereida portu

Leucothean planxisse ferunt, dum pectore anhelo

frigidus in matrem saeuum mare respuit infans.

        at pater arcano residens Ismenos in antro,

unde aurae nubesque bibunt atque imbrifer arcus                405

pascitur et Tyrios melior uenit annus in agros,

ut lamenta procul, quamquam obstrepit ipse, nouosque

accepit natae gemitus, leuat aspera musco

colla grauemque gelu crinem, ceciditque soluta

pinus adulta manu dimissaque uoluitur urna.                410

illum per ripas annoso scrupea limo

ora exertantem siluae fluuiique minores

mirantur: tantus tumido de gurgite surgit,

spumosum attollens apicem lapsuque sonoro

pectora caeruleae riuis manantia barbae.                415

obuia cognatos gemitus casumque nepotis

Nympharum docet una patrem monstratque cruentum

auctorem dextramque premit: stetit arduus alto

amne, manuque genas et nexa uirentibus uluis

cornua concutiens sic turbidus ore profundo                420

incipit: 'huncne mihi, superum regnator, honorem

quod totiens hospesque tuis et conscius actis

(nec memorare timor) falsa nunc improba fronte

cornua, nunc uetitam currus disiungere Phoeben,

dotalesque rogos deceptaque fulmina uidi                 425

praecipuosque alui natorum? an uilis et illis

gratia? ad hunc certe repsit Tirynthius amnem,

hac tibi flagrantem Bromium restinximus unda.

aspice quas fluuio caedes, quae funera portem

continuus telis alioque adopertus aceruo.                430

omne uadum belli series tenet, omnis anhelat

unda nefas, subterque animae supraque recentes

errant et geminas iungunt caligine ripas.

ille ego clamatus sacris ululatibus amnis,

qui molles thyrsos Baccheaque cornua puro                435

fonte lauare feror, stipatus caedibus artas

in freta quaero uias; non Strymonos impia tanto

stagna cruore natant, non spumifer altius Hebrus

Gradiuo bellante rubet. nec te admonet altrix

unda tuasque manus, iam pridem oblite parentum                440

Liber? an Eous melius pacatur Hydaspes?

at tu, qui tumidus spoliis et sanguine gaudes

insontis pueri, non hoc ex amne potentem

Inachon aut saeuas uictor reuehere Mycenas,

ni mortalis ego et tibi ductus ab aethere sanguis.'                445

        sic ait infrendens et sponte furentibus undis

signa dedit: mittit gelidus montana Cithaeron

auxilia antiquasque niues et pabula brumae

ire iubet; frater tacitas Asopos eunti

conciliat uires et hiulcis flumina uenis                450

suggerit. ipse cauae scrutatur uiscera terrae

stagnaque torpentesque lacus pigrasque paludes

excutit, atque auidos tollens ad sidera uultus

umentes nebulas exhaurit et aera siccat.

iamque super ripas utroque extantior ibat                455

aggere, iam medium modo qui superauerat amnem

Hippomedon, intactus aquis umerosque manusque,

miratur creuisse uadem seseque minorem.

hinc atque hinc tumidi fluctus animosaque surgit

tempestas instar pelagi, cum Pliadas haurit                 460

aut nigrum trepidis impingit Oriona nautis.

non secus aequoreo iactat Teumesius amnis

Hippomedonta salo, semperque umbone sinistro

tollitur et clipeum nigrante superuenit aestu

spumeus adsultans fractaque refunditur unda                465

et cumulo maiore redit; nec mole liquenti

contentus carpit putres seruantia ripas

arbusta annosasque trabes eiectaque fundo

saxa rotat. stat pugna impar amnisque uirique,

indignante deo; nec enim dat terga nec ullis                470

frangitur ille minis, uenientesque obuius undas

intrat et obiecta dispellit flumina parma.

stat terra fugiente gradus, et poplite tenso

lubrica saxa tenet, genibusque obnixus et haerens

subruta fallaci seruat uestigia limo,                475

sic etiam increpitans: 'unde haec, Ismene, repente

ira tibi? quoue has traxisti gurgite uires,

imbelli famulate deo solumque cruorem

femineis experte choris, cum Bacchica mugit

buxus et insanae maculant trieterida matres?'                480

dixerat; atque illi sese deus obtulit ultro

turbidus imbre genas et nube natantis harenae,

nec saeuit dictis, trunca sed pectora quercu

ter quater oppositi, quantum ira deusque ualebat,

impulit adsurgens: tandem uestigia flexit                485

excussumque manu tegimen, conuersaque lente

terga refert. instant undae sequiturque labantem

amnis ouans; nec non saxis et grandine ferri

desuper infestant Tyrii geminoque repellunt

aggere. quid faciat bellis obsessus et undis?                490

nec fuga iam misero, nec magnae copia mortis.

        stabat gramineae producta crepidine ripae

undarum ac terrae dubio, sed amicior undis,

fraxinus ingentique uadum possederat umbra.

huius opem (nam qua terras inuaderet?) unca                495

arripuit dextra: nec pertulit illa trahentem,

sed maiore super, quam stabat, pondere uicta

soluitur et, qua stagna subit radice quibusque

arentem mordebat humum dimissa, superne

iniecit sese trepido ripamque, nec ultra                500

passa uirum subitae uallauit ponte ruinae.

huc undae coeunt, et ineluctabile caeno

uerticibusque cauis sidit crescitque barathrum.

iamque umeros, iam colla ducis sinuosa uorago

circumit: hic demum uictus suprema fateri                505

exclamat: 'fluuione (pudet!), Mars inclute, merges

hanc animam, segnesque lacus et stagna subibo

ceu pecoris custos, subiti torrentis iniquis

interceptus aquis? adeone occumbere ferro

non merui?' tandem precibus commota Tonantem                510

Iuno subit: 'quonam miseros, sator inclute diuum,

Inachidas, quonam usque premes? iam Pallas et odit

Tydea, iam rapto tacuerunt augure Delphi:

en meus Hippomedon, cui gentis origo Mycenae

Argolicique lares numenque ante omnia Iuno                515

(sic ego fida meis?), pelagi crudelibus ibit

praeda feris? certe tumulos supremaque uictis

busta dabas: ubi Cecropiae post proelia flammae,

Theseos ignis ubi est?' non spernit coniugis aequas

ille preces, leuiterque oculos ad moenia Cadmi                520

rettulit, et uiso sederunt flumina nutu.

illius exangues umeri et perfossa patescunt

pectora: ceu uentis alte cum elata resedit

tempestas, surgunt scopuli quaesitaque nautis

terra, et ab infestis descendunt aequora saxis.                525

quid ripas tenuisse iuuat? premit undique nimbo

telorum Phoenissa cohors, nec tegmina membris

ulla, omnisque patet leto; tunc uulnera manant,

quique sub amne diu stupuit cruor, aere nudo

soluitur et tenues uenarum laxat hiatus,                530

incertique labant undarum e frigore gressus.

procumbit, Getico qualis procumbit in Haemo

seu Boreae furiis putri seu robore quercus

caelo mixta comas, ingentemque aera laxat:

illam nutantem nemus et mons ipse tremescit                535

qua tellure cadat, quas obruat ordine siluas.

non tamen aut ensem galeamue audacia cuiquam

tangere; uix credunt oculis ingentiaque horrent

funera et astrictis accedunt comminus armis.

        tandem adiit Hypseus capulumque in morte tenenti                540

extrahit et toruos laxauit casside uultus;

itque per Aonios alte mucrone corusco

suspensam ostentans galeam et clamore superbit:

'hic ferus Hippomedon, hic formidabilis ultor

Tydeos infandi debellatorque cruenti                545

gurgitis!' agnouit longe pressitque dolorem

magnanimus Capaneus, telumque inmane lacerto

hortatur librans: 'ades o mihi, dextera, tantum

tu praesens bellis et ineuitabile numen,

te uoco, te solam superum contemptor adoro.'                550

sic ait, et uoti sese facit ipse potentem.

it tremibunda abies clipeum per et aerea texta

loricae tandemque animam sub pectore magno

deprendit: ruit haud alio quam celsa fragore

turris, ubi innumeros penitus quassata per ictus                555

labitur effractamque aperit uictoribus urbem.

cui super adsistens, 'non infitiamur honorem

mortis' ait 'refer huc oculos, ego uulneris auctor;

laetus abi multumque aliis iactantior umbris!'

tunc ensem galeamque rapit clipeumque reuellit                560

Hypseos; exanimumque tenens super Hippomedonta,

'accipe' ait 'simul hostiles, dux magne, tuasque

exuuias, ueniet cineri decus et suus ordo

manibus; interea iustos dum reddimus ignes,

hoc ultor Capaneus operit tua membra sepulcro.'                565

sic anceps dura belli uice mutua Grais

Sidoniisque simul nectebat uulnera Mauors:

hic ferus Hippomedon, illic non segnior Hypseus

fletur, et alterni praebent solacia luctus.

        tristibus interea somnum turbata figuris                570

torua sagittiferi mater Tegeatis ephebi,

crine dato passim plantisque ex more solutis,

ante diem gelidas ibat Ladonis ad undas

purgatura malum fluuio uiuente soporem.

namque per attonitas curarum pondere noctes                575

saepe et delapsas adytis, quas ipsa dicarat,

exuuias, seque ignotis errare sepulcris

extorrem nemorum Dryadumque a plebe fugatam,

saepe nouos nati bello rediisse triumphos,

armaque et alipedem notum comitesque uidebat,                580

numquam ipsum, nunc ex umeris fluxisse pharetras,

effigiesque suas simulacraque nota cremari.

praecipuos sed enim illa metus portendere uisa est

nox miserae totoque erexit pectore matrem.

nota per Arcadias felici robore siluas                585

quercus erat, Triuiae quam desacrauerat ipsa

electam turba nemorum numenque colendo

fecerat: hic arcus et fessa reponere tela,

armaque curua suum et uacuorum terga leonum

figere et ingentes aequantia cornua siluas.                590

uix ramis locus, agrestes adeo omnia cingunt

exuuiae, et uiridem ferri nitor impedit umbram.

hanc, ut forte iugis longo defessa redibat

uenatu, modo rapta ferox Erymanthidos ursae

ora ferens, multo proscissam uulnere cernit                595

deposuisse comam et rorantes sanguine ramos

expirare solo; quaerenti nympha cruentas

Maenadas atque hostem dixit saeuisse Lyaeum.

dum gemit et planctu circumdat pectus inani,

abrupere oculi noctem maestoque cubili                600

exilit et falsos quaerit per lumina fletus.

        ergo ut in amne nefas merso ter crine piauit

uerbaque sollicitas matrum solantia curas

addidit, armatae ruit ad delubra Dianae

rore sub Eoo, notasque ex ordine siluas                605

et quercum gauisa uidet. tunc limine diuae

astitit et tali nequiquam uoce precatur:

'uirgo potens nemorum, cuius non mollia signa

militiamque trucem sexum indignata frequento

more nihil Graio (nec te gens aspera ritu                610

Colchis Amazoniaeue magis coluere cateruae):

si mihi non umquam thiasi ludusue proteruae

noctis et, inuiso quamuis temerata cubili,

non tamen aut teretes thyrsos aut mollia gessi

pensa, sed in tetricis et post conubia lustris,                615

sic quoque uenatrix animumque innupta remansi,

nec mihi secretis culpam occultare sub antris

cura, sed ostendi prolem posuique trementem

ante tuos confessa pedes, nec degener ille

sanguinis inque meos reptauit protinus arcus,                620

tela puer lacrimis et prima uoce poposcit:

hunc mihi (quid trepidae noctes somnusque minantur?),

hunc, precor, audaci qui nunc ad proelia uoto

heu nimium tibi fisus abit, da uisere belli

uictorem, uel, si ampla peto, da uisere tantum!                625

[si non uictorem des uictum cernere saltem!]                625a

hic sudet tuaque arma ferat. preme dira malorum

signa; quid in nostris, nemoralis Delia, siluis

Maenades hostiles Thebanaque numina regnant?

ei mihi! cur penitus (simque augur cassa futuri!),

cur penitus magnoque interpretor omine quercum?                630

quod si uera sopor miserae praesagia mittit,

per te maternos, mitis Dictynna, labores

fraternumque decus, cunctis hunc fige sagittis

infelicem uterum; miserae sine funera matris

audiat ille prior!' dixit, fletuque soluto                635

aspicit et niueae saxum maduisse Dianae.

        illam diua ferox etiamnum in limine sacro

expositam et gelidas uerrentem crinibus aras

linquit, et in mediis frondentem Maenalon astris

exuperat gressu saltumque ad moenia Cadmi                640

destinat, interior caeli qua semita lucet

dis tantum, et cunctas iuxta uidet ardua terras.

iamque fere medium Parnasi frondea praeter

colla tenebat iter, cum fratrem in nube corusca

aspicit haud solito uisu: remeabat ab armis                645

maestus Echioniis, demersi funera lugens

auguris. inrubit caeli plaga sidere mixto,

occursuque sacro pariter iubar arsit utrimque,

et coiere arcus et respondere pharetrae.

ille prior: 'scio, Labdacias, germana, cohortes                650

et nimium fortes ausum petis Arcada pugnas.

fida rogat genetrix: utinam indulgere precanti

fata darent! en ipse mei (pudet!) inritus arma

cultoris frondesque sacras ad inania uidi

Tartara et in memet uersos descendere uultus;                655

nec tenui currus terraeque abrupta coegi,

saeuus ego inmeritusque coli. lugentia cernis

antra, soror, mutasque domos: haec sola rependo

dona pio comiti; nec tu peritura mouere

auxilia et maestos in uanum perge labores.                660

finis adest iuueni, non hoc mutabile fatum,

nec te de dubiis fraterna oracula fallunt.'

'sed decus extremum misero,' confusa uicissim

uirgo refert, 'duraeque licet solacia morti

quaerere, nec fugiet poenas quicumque nefandam                665

insontis pueri scelerarit sanguine dextram

impius, et nostris fas sit saeuire sagittis.'

sic effata mouet gressus libandaque fratri

parcius ora tulit, Thebasque infesta petiuit.

        at pugna ereptis maior crudescit utrimque                670

regibus, alternosque ciet uindicta furores.

Hypseos hinc turmae desolatumque magistro

agmen, at hinc grauius fremit Hippomedontis adempti

orba cohors; praebent obnixi corpora ferro,

idem ardor rabidis externum haurire cruorem                675

ac fudisse suum, nec se uestigia mutant:

stat cuneo defixa acies, hostique cruento

dant animas et terga negant: cum lapsa per auras

uertice Dircaei uelox Latonia montis

astitit; agnoscunt colles notamque tremescit                 680

silua deam, saeuis ubi quondam exerta sagittis

fecundam lasso Nioben consumpserat arcu.

        illum acies inter coepta iam caede superbum

nescius armorum et primas tunc passus habenas

uenator raptabat equus, quem discolor ambit                685

tigris et auratis aduerberat unguibus armos.

colla sedent nodis, et castigata iubarum

libertas, nemorisque notae sub pectore primo

iactantur niueo lunata monilia dente.

ipse bis Oebalio saturatam murice pallam                690

lucentesque auro tunicas (hoc neuerat unum

mater opus) tenui collectus in ilia uinclo,

cornipedis laeuo clipeum demiserat armo,

ense grauis nimio: tereti iuuat aurea morsu

fibula pendentis circum latera aspera cinctus,                695

uaginaeque sonum tremulumque audire pharetrae

murmur et a cono missas in terga catenas;

interdum cristas hilaris iactare comantes

et pictum gemmis galeae iubar. ast ubi pugna

cassis anhela calet, resoluto uertice nudus                700

exoritur: tunc dulce comae radiisque trementes

dulce nitent uisus et, quas dolet ipse morari,

nondum mutatae rosea lanugine malae.

nec formae sibi laude placet multumque seueris

asperat ora minis, sed frontis seruat honorem                705

ira decens. dat sponte locum Thebana iuuentus,

natorum memores, intentaque tela retorquent;

sed premit et saeuas miserantibus ingerit hastas.

illum et Sidoniae iuga per Teumesia Nymphae

bellantem atque ipso sudore et puluere gratum                710

laudant, et tacito ducunt suspiria uoto.

        talia cernenti mitis subit alta Dianae

corda dolor, fletuque genas uiolata, 'quod,' inquit

'nunc tibi, quod leti quaeram dea fida propinqui

effugium? haecne ultro properasti in proelia, saeue                715

ac miserande puer? cruda heu festinaque uirtus

suasit et hortatrix animosi gloria leti!

scilicet angustum iamdudum urguentibus annis

Maenalium tibi, parue, nemus, perque antra ferarum

uix tutae sine matre uiae, siluestria cuius                720

nondum tela procax arcumque implere ualebas.

et nunc illa meas ingentem plangit ad aras

inuidiam surdasque fores et limina lassat:

tu dulces lituos ululataque proelia gaudes

felix et miserae tantum moriture parenti.'                725

ne tamen extremo frustra morientis honori

adfuerit, uenit in medios caligine fulua

saepta globos, primumque leues furata sagittas

audacis tergo pueri caelestibus implet

goryton telis, quorum sine sanguine nullum                 730

decidit; ambrosio tunc spargit membra liquore,

spargit equum, ne quo uioletur uulnere corpus

ante necem, cantusque sacros et conscia miscet

murmura, secretis quae Colchidas ipsa sub antris

nocte docet monstratque feras quaerentibus herbas.                735

        tunc uero exerto circumuolat igneus arcu

nec se mente regit, patriae matrisque suique

inmemor, et nimium caelestibus utitur armis:

ut leo, cui paruo mater Gaetula cruentos

suggerit ipsa cibos, cum primum crescere sensit                740

colla iubis toruusque nouos respexit ad ungues,

indignatur ali, tandemque effusus apertos

liber amat campos et nescit in antra reuerti.

        quos, age, Parrhasio sternis, puer improbe, cornu?

prima Tanagraeum turbauit harundo Coroebum                745

extremo galeae primoque in margine parmae

angusta transmissa uia: stat faucibus unda

sanguinis, et sacri facies rubet igne ueneni.

saeuius Eurytion, cui luminis orbe sinistro

callida tergeminis acies se condidit uncis.                750

ille trahens oculo plenam labente sagittam

ibat in auctorem: sed diuum fortia quid non

tela queant? alio geminatum lumine uulnus

expleuit tenebras; sequitur tamen improbus hostem,

qua meminit, fusum donec prolapsus in Idan                755

decidit: hic saeui miser inter funera belli

palpitat et mortem sociosque hostesque precatur.

addit Abantiadas, insignem crinibus Argum

et male dilectum miserae Cydona sorori.

[illi perfossum telo patefecerat inguen]                760

                                        . . .                                760a

huic geminum obliqua traiecit harundine tempus,

exilit hac ferrum, uelox hac penna remansit;

fluxit utrimque cruor. nulli tela aspera mortis

dant ueniam, non forma Lamum, non infula Lygdum,

non pubescentes texerunt Aeolon anni:                765

figitur ora Lamus, flet saucius inguina Lygdus,

perfossus telo niueam gemis, Aeole, frontem.

te praeceps Euboea tulit, te candida Thisbe

miserat, hunc uirides non excipietis ~Amyclae.

numquam cassa manus, nullum sine numine fugit                770

missile, nec requies dextrae, sonitumque priori

iungit harundo sequens. unum quis crederet arcum

aut unam saeuire manum? modo derigit ictus,

nunc latere alterno dubius conamina mutat,

nunc fugit instantes et solo respicit arcu.                775

        et iam mirantes indignantesque coibant

Labdacidae, primusque Iouis de sanguine claro

Amphion ignarus adhuc, quae funera campis

ille daret: 'quonam usque moram lucrabere fati,

o multum meritos puer orbature parentes?                780

quin etiam menti tumor atque audacia gliscit,

congressus dum nemo tuos pugnamque minorem

dignatur bellis, iramque relinqueris infra.

i, repete Arcadiam mixtusque aequalibus illic,

dum ferus hic uero desaeuit puluere Mauors,                785

proelia lude domi: quodsi te maesta sepulcri

fama mouet, dabimus leto moriare uirorum!'

iamdudum hunc contra stimulis grauioribus ardet

trux Atalantiades; necdum ille quierat, et infit:

'sera etiam in Thebas, quarum hic exercitus, arma                790

profero; quisnam adeo puer, ut bellare recuset

talibus? Arcadiae stirpem et fera semina gentis,

non Thebana uides: non me sub nocte silenti

Thyias Echionio genetrix famulata Lyaeo

edidit, haud umquam deformes uertice mitras                795

induimus turpemque manu iactauimus hastam.

protinus astrictos didici reptare per amnes

horrendasque domos magnarum intrare ferarum

et++quid plura loquar? ferrum mea semper et arcus

mater habet, uestri feriunt caua tympana patres.'                800

non tulit Amphion uultumque et in ora loquentis

telum inmane rotat; sed ferri lumine diro

turbatus sonipes sese dominumque retorsit

in latus atque auidam transmisit deuius hastam.

acrior hoc iuuenem stricto mucrone petebat                805

Amphion, cum se medio Latonia campo

iecit et ante oculos omni stetit obuia uultu.

haerebat iuueni deuinctus amore pudico

Maenalius Dorceus, cui bella suumque timorem

mater et audaces pueri mandauerat annos.                810

huius tum uultu dea dissimulata profatur:

'hactenus Ogygias satis infestasse cateruas,

Parthenopaee, satis; miserae iam parce parenti,

parce deis, quicumque fauent.' nec territus ille:

'hunc sine me (non plura petam), fidissime Dorceu,                815

sternere humi, qui tela meis gerit aemula telis

et similes cultus et frena sonantia iactat.

frena regam, cultus Triuiae pendebitis alto

limine, captiuis matrem donabo pharetris.'

audiit et mixto risit Latonia fletu.                820

        uiderat hanc caeli iamdudum in parte remota

Gradiuum complexa Venus, dumque anxia Thebas

commemorat Cadmumque uiro caraeque nepotes

Harmoniae, pressum tacito sub corde dolorem

tempestiua mouet: 'nonne hanc, Gradiue, proteruam                825

uirginitate uides mediam se ferre uirorum

coetibus, utque acies audax et Martia signa

temperet? en etiam donat praebetque necandos

tot nostra de gente uiros. huic tradita uirtus,

huic furor? agrestes superest tibi figere dammas.'                830

desiluit iustis commotus in arma querelis

Bellipotens, cui sola uagum per ina ruenti

Ira comes, reliqui sudant ad bella Furores.

nec mora, cum maestam monitu Letoida duro

increpat adsistens: 'non haec tibi proelia diuum                835

dat pater; armiferum ni protinus improba campum

deseris, huic aequam nosces nec Pallada dextrae.'

quid faciat contra? premit hinc Mauortia cuspis,

hinc plenae tibi, parue, colus, Iouis inde seueri

uultus: abit solo post haec euicta pudore.                840

        at pater Ogygias Mauors circumspicit alas

horrendumque Dryanta mouet, cui sanguinis auctor

turbidus Orion, comitesque odisse Dianae

(inde furit) patrium. hic turbatos arripit ense

Arcadas exarmatque ducem; cadit agmine longo                845

Cyllenes populus Tegeesque habitator opacae

Aepytiique duces Telphusiacaeque phalanges.

ipsum autem et lassa fidit prosternere dextra,

nec seruat uires: etenim huc iam fessus et illuc

mutabat turmas; urguent praesagia mille                850

funeris, et nigrae praecedunt nubila mortis.

iamque miser raros comites uerumque uidebat

Dorcea, iam uires paulatim abscedere sensit,

sentit et exhaustas umero leuiore pharetras;

iam minus atque minus fert ira, puerque uidetur                855

et sibi, cum torua clipei metuendus obarsit

luce Dryas: tremor ora repens ac uiscera torsit

Arcados; utque feri uectorem fulminis albus

cum supra respexit olor, cupit hiscere ripam

Strymonos et trepidas in pectora contrahit alas:                860

sic iuuenem saeui conspecta mole Dryantis

iam non ira subit, sed leti nuntius horror.

arma tamen, frustra superos Triuiamque precatus,

molitur pallens et surdos expedit arcus.

iamque instat telis dextramque obliquus in ulnam                865

cornua contingit mucrone et pectora neruo,

cum ducis Aonii magno cita turbine cuspis

fertur in aduersum neruique obliqua sonori

uincla secat: pereunt ictus, manibusque remissis

uana supinato ceciderunt spicula cornu.                870

tunc miser et frenos turbatus et arma remisit,

uulneris impatiens umeri quod tegmine dextri

intrarat facilemque cutem; subit altera cuspis

cornipedisque fugam succiso poplite sistit.

tum cadit ipse Dryas (mirum!) nec uulneris umquam                875

conscius: olim auctor teli causaeque patebant.

        at puer infusus sociis in deuia campi

tollitur (heu simplex aetas!) moriensque iacentem

flebat equum; cecidit laxata casside uultus,

aegraque per trepidos expirat gratia uisus,                880

et prensis concussa comis ter colla quaterque

stare negant, ipsisque nefas lacrimabile Thebis,

ibat purpureus niueo de pectore sanguis.

tandem haec singultu uerba incidente profatur:

'labimur, i, miseram, Dorceu, solare parentem.                885

illa quidem, si uera ferunt praesagia curae,

aut somno iam triste nefas aut omine uidit.

tu tamen arte pia trepidam suspende diuque

decipito; neu tu subitus neue arma tenenti

ueneris, et tandem, cum iam cogere fateri,                890

dic: "merui, genetrix, poenas; inuita capesse:

arma puer rapui, nec te retinente quieui,

nec tibi sollicitae saltem inter bella peperci.

uiue igitur potiusque animis irascere nostris

et iam pone metus. frustra de colle Lycaei                895

anxia prospectas, si quis per nubila longe

aut sonus aut nostro sublatus ab agmine puluis:

frigidus et nuda iaceo tellure, nec usquam

tu prope, quae uultus efflantiaque ora teneres.

hunc tamen, orba parens, crinem,"' dextraque secandum                900

praebuit, '"hunc toto capies pro corpore crinem,

comere quem frustra me dedignante solebas.

huic dabis exequias, atque inter iusta memento

ne quis inexpertis hebetet mea tela lacertis

dilectosque canes ullis agat amplius antris.                905

haec autem primis arma infelicia castris

ure, uel ingratae crimen suspende Dianae."'

 

 

Liber X

                Obruit Hesperia Phoebum nox umida porta,

imperiis properata Iouis; nec castra Pelasgum

aut Tyrias miseratus opes, sed triste tot extra

agmina et inmeritas ferro decrescere gentes.

panditur inmenso deformis sanguine campus:                5

illic arma et equos, ibant quibus ante superbi,

funeraque orba rogis neglectaque membra relinquunt.

tunc inhonora cohors laceris insignibus aegras

secernunt acies, portaeque, ineuntibus arma

angustae populis, latae cepere reuersos.                10

par utrimque dolor; sed dant solacia Thebis

quattuor errantes Danaum sine praeside turmae:

ceu mare per tumidum uiduae moderantibus alni,

quas deus et casus tempestatesque gubernant.

inde animus Tyriis non iam sua castra, sed ultro                15

hostilem seruare fugam, ne forte Mycenas,

contenti rediisse, petant: dat tessera signum

excubiis, positaeque uices; dux noctis opertae

sorte Meges ultroque Lycus. iamque ordine iusso

arma, dapes ignemque ferunt; rex firmat euntes:                20

'uictores Danaum (neque enim lux crastina longe,

nec quae pro timidis intercessere tenebrae

semper erunt), augete animos et digna secundis

pectora ferte deis. iacet omnis gloria Lernae

praecipuaeque manus: subiit ultricia Tydeus                25

Tartara, Mors subitam integri stupet auguris umbram,

Ismenos raptis tumet Hippomedontis opimis,

Arcada belligeris pudet adnumerare tropaeis.

in manibus merces, nusquam capita ardua belli

monstrataeque ducum septena per agmina cristae;                30

scilicet Adrasti senium fraterque iuuenta

peior et insanis Capaneus metuendus in armis.

ite age et obsessis uigilem circumdate flammam!

nulli ex hoste metus: praedam adseruatis opesque

iam uestras.' sic ille truces hortatibus implet                35

Labdacidas, iuuat exhaustos iterare labores:

sicut erant (puluis sudorque cruorque per artus

mixtus adhuc) uertere gradum; uix obuia passi

conloquia, amplexus etiam dextrasque suorum

excussere umeris. tunc frontem auersaque terga                40

partiti laterumque sinus, uallum undique cingunt

ignibus infestis. rabidi sic agmine multo

sub noctem coiere lupi, quos omnibus agris

nil non ausa fames longo tenuauit hiatu:

iam stabula ipsa premunt, torquet spes inrita fauces                45

balatusque tremens pinguesque ab ouilibus aurae;

quod superest, duris adfrangunt postibus ungues

pectoraque, et siccos minuunt in limine dentes.

        at procul Argolici supplex in margine templi

coetus et ad patrias fusae Pelopeides aras                50

sceptriferae Iunonis opem reditumque suorum

exposcunt, pictasque fores et frigida uultu

saxa terunt paruosque docent procumbere natos.

condiderant iam uota diem; nox addita curas

iungit, et ingestis uigilant altaria flammis.                55

peplum etiam dono, cuius mirabile textum

nulla manu sterilis nec dissociata marito

uersarat, calathis castae uelamina diuae

haud spernenda ferunt, uariis ubi plurima floret

purpura picta modis mixtoque incenditur auro.                60

ipsa illic magni thalamo desponsa Tonantis,

expers conubii et timide positura sororem,

lumine demisso pueri Iouis oscula libat

simplex et nondum furtis offensa mariti.

hoc tunc Argolicae sanctum uelamine matres                65

induerant ebur, et lacrimis questuque rogabant:

'aspice sacrilegas Cadmeae paelicis arces,

siderei regina poli, tumulumque rebellem

disice et in Thebas aliud (potes) excute fulmen.'

quid faciat? scit Fata suis contraria Grais                70

auersumque Iouem, sed nec periisse precatus

tantaque dona uelit; tempus tamen obuia magni

fors dedit auxilii. uidet alto ex aethere clausa

moenia et insomni uallum statione teneri:

horruit irarum stimulis motaque uerendum                75

turbauit diadema coma: non saeuius arsit

Herculeae cum matris onus geminosque Tonantis

secubitus uacuis indignaretur in astris.

ergo intempesta somni dulcedine captos

destinat Aonios leto praebere, suamque                80

orbibus accingi solitis iubet Irin et omne

mandat opus. paret iussis dea clara polumque

linquit et in terras longo suspenditur arcu.

        stat super occiduae nebulosa cubilia Noctis

Aethiopasque alios, nulli penetrabilis astro,                85

lucus iners, subterque cauis graue rupibus antrum

it uacuum in montem, qua desidis atria Somni

securumque larem segnis Natura locauit.

limen opaca Quies et pigra Obliuio seruant

et numquam uigili torpens Ignauia uultu.                90

Otia uestibulo pressisque Silentia pennis

muta sedent abiguntque truces a culmine uentos

et ramos errare uetant et murmura demunt

alitibus. non hic pelagi, licet omnia clament

litora, non ullus caeli fragor; ipse profundis                95

uallibus effugiens speluncae proximus amnis

saxa inter scopulosque tacet: nigrantia circum

armenta omne solo recubat pecus, et noua marcent

germina, terrarumque inclinat spiritus herbas.

mille intus simulacra dei caelauerat ardens                100

Mulciber: hic haeret lateri redimita Voluptas,

hic comes in requiem uergens Labor, est ubi Baccho,

est ubi Martigenae socium puluinar Amori

obtinet. interius tecti in penetralibus altis

et cum Morte iacet, nullique ea tristis imago                105

cernitur. hae species. ipse autem umentia subter

antra soporifero stipatos flore tapetas

incubat; exhalant uestes et corpore pigro

strata calent, supraque torum niger efflat anhelo

ore uapor; manus haec fusos a tempore laeuo                110

sustentat crines, haec cornu oblita remisit.

adsunt innumero circum uaga Somnia uultu,

uera simul falsis permixtaque ~flumina flammis~

Noctis opaca cohors, trabibusque ac postibus haerent,

aut tellure iacent. tenuis, qui circuit aulam,                115

inualidusque nitor, primosque hortantia somnos

languida succiduis expirant lumina flammis.

        huc se caeruleo librauit ab aethere uirgo

discolor: effulgent siluae, tenebrosaque tempe

arrisere deae, et zonis lucentibus icta                120

euigilat domus; ipse autem nec lampade clara

nec sonitu nec uoce deae perculsus eodem

more iacet, donec radios Thaumantias omnes

impulit inque oculos penitus descendit inertes.

tunc sic orsa loqui nimborum fulua creatrix:                125

'Sidonios te Iuno duces, mitissime diuum

Somne, iubet populumque trucis defigere Cadmi,

qui nunc euentu belli tumefactus Achaeum

peruigil adseruat uallum et tua iura recusat.

da precibus tantis; rara est hoc posse facultas                130

placatumque Iouem dextra Iunone mereri.'

dixit, et increpitans languentia pectora dextra,

ne pereant uoces, iterumque iterumque monebat.

ille deae iussis uultu, quo nutat, eodem

adnuit; excedit grauior nigrantibus antris                 135

Iris et obtusum multo iubar excitat imbri.

        ipse quoque et uolucrem gressum et uentosa citauit

tempora, et obscuri sinuatam frigore caeli

impleuit chlamydem, tacitoque per aethera cursu

fertur et Aoniis longe grauis inminet aruis.                140

illius aura solo uolucres pecudesque ferasque

explicat, et penitus, quemcumque superuolat orbem,

languida de scopulis sidunt freta, pigrius haerent

nubila, demittunt extrema cacumina siluae,

pluraque laxato ceciderunt sidera caelo.                145

primus adesse deum subita caligine sensit

campus, et innumerae uoces fremitusque uirorum

summisere sonum; cum uero umentibus alis

incubuit piceaque haud umquam densior umbra

castra subit, errare oculi resolutaque colla,                150

et medio adfatu uerba imperfecta relinqui.

mox et fulgentes clipeos et saeua remittunt

pila manu, lassique cadunt in pectora uultus.

et iam cuncta silent: ipsi iam stare recusant

cornipedes, ipsos subitus cinis abstulit ignes.                155

        at non et trepidis eadem Sopor otia Grais

suadet, et adiunctis arcet sua nubila castris

noctiuagi uis blanda dei: stant undique in armis

foedam indignantes noctem uigilesque superbos.

ecce repens superis animum lymphantibus horror                160

Thiodamanta subit formidandoque tumultu

pandere fata iubet, siue hanc Saturnia mentem,

siue nouum comitem bonus instigabat Apollo.

prosilit in medios, uisu audituque tremendus

impatiensque dei, fragili quem mente receptum                165

non capit: exundant stimuli, nudusque per ora

stat furor, et trepidas incerto sanguine tendit

exhauritque genas; acies huc errat et illuc,

sertaque mixta comis sparsa ceruice flagellat.

sic Phryga terrificis genetrix Idaea cruentum                170

elicit ex adytis consumptaque bracchia ferro

scire uetat; quatit ille sacras in pectora pinus

sanguineosque rotat crines et uulnera cursu

exanimat: pauet omnis ager, respersaque cultrix

arbor, et attoniti currum erexere leones.                175

        uentum ad consilii penetrale domumque uerendam

signorum, magnis ubi dudum cladibus aeger,

rerum extrema mouens, frustra consultat Adrastus.

stant circum subiti proceres, ut quisque perempto

proximus, et magnis loca desolata tuentur                180

regibus, haud laeti seque huc creuisse dolentes.

non secus amisso medium cum praeside puppis

fregit iter, subit ad uidui moderamina claui

aut laterum custos aut quem penes obuia ponto

prora fuit: stupet ipsa ratis tardeque sequuntur                185

arma, nec accedit domino tutela minori.

ergo alacer trepidos sic erigit augur Achiuos:

'magna deum mandata, duces, monitusque uerendos

aduehimus: non hae nostro de pectore uoces:

ille canit, cui me famulari et sumere uittas                190

uestra fides, ipso non discordante, subegit.

nox fecunda operum pulchraeque accommoda fraudi

panditur augurio diuum; uocat obuia Virtus,

et poscit Fortuna manus. stupet obruta somno

Aonidum legio: tempus nunc funera regum                195

ulcisci miserumque diem; rapite arma morasque

frangite portarum: sociis hoc subdere flammas,

hoc tumulare suos. equidem haec et Marte diurno,

dum res infractae pulsique in terga redimus,

(per tripodas iuro et rapti noua fata magistri)                200

uidi, et me uolucres circum plausere secundae.

sed nunc certa fides. modo me sub nocte silenti

ipse, ipse adsurgens iterum tellure soluta,

qualis erat (solos infecerat umbra iugales),

Amphiaraus adit: non uanae monstra quietis,                205

nec somno comperta loquor. "tune," inquit, "inertes

Inachidas (redde haec Parnasia serta meosque

redde deos) tantam patiere amittere noctem,

degener? haec egomet caeli secreta uagosque

edocui lapsus? uade heia, ulciscere ferro                210

nos saltem!" dixit, meque haec ad limina uisus

cuspide sublata totoque impellere curru.

quare agite, utendum superis; non comminus hostes

sternendi: bellum iacet, et saeuire potestas.

ecqui aderunt, quos ingenti se attollere fama                215

non pigeat, dum fata sinunt? iterum ecce benignae

noctis aues; sequor, et comitum licet agmina cessent,

solus eo! atque adeo uenit ille et quassat habenas.'

        talia uociferans noctem exturbabat, euntque

non secus accensi proceres quam si omnibus idem                220

corde deus: flagrant comitari et iungere casus.

ter denos numero, turmarum robora, iussus

ipse legit; circa fremit indignata iuuentus

cetera, cur maneant castris ignauaque seruent

otia: pars sublime genus, pars facta suorum,                225

pars sua, sortem alii clamant, sortem undique poscunt.

gaudet in aduersis animoque adsurgit Adrastus.

uertice sic Pholoes uolucrum nutritor equorum,

cum fetura gregem pecoroso uere nouauit,

laetatur cernens hos montis in ardua niti,                230

hos innare uadis, certare parentibus illos;

tunc uacuo sub corde mouet, qui molle domandi

ferre iugum, qui terga boni, quis in arma tubasque

natus, ad Eleas melior quis surgere palmas:

talis erat turmae ductor longaeuus Achiuae.                235

nec deest coeptis: 'unde haec tam sera repente

numina? qui fractos superi rediistis ad Argos?

estne hic infelix uirtus, gentique superstes

sanguis, et in miseris animorum semina durant?

laudo equidem, egregii iuuenes, pulchraque meorum                240

seditione fruor; sed fraudem et operta paramus

proelia, celandi motus: numquam apta latenti

turba dolo. seruate animos, uenit ultor in hostes

ecce dies; tunc arma palam, tunc ibimus omnes.'

his tandem uirtus iuuenum frenata quieuit:                245

non aliter moto quam si pater Aeolus antro

portam iterum saxo premat imperiosus et omne

claudat iter, iam iam sperantibus aequora uentis.

        insuper Herculeum sibi iungit Agyllea uates

Actoraque: hic aptus suadere, hic robore iactat                250

non cessisse patri; comites tribus ordine deni,

horrendum Aoniis et contra stantibus agmen.

ipse noui gradiens furta ad Mauortia belli

ponit adoratas, Phoebea insignia, frondes,

longaeuique ducis gremio commendat honorem                255

frontis, et oblatam Polynicis munere grato

loricam galeamque subit. ferus Actora magno

ense grauat Capaneus, ipse haud dignatus in hostem

ire dolo superosque sequi. permutat Agylleus

arma trucis Nomii: quid enim fallentibus umbris                260

arcus et Herculeae iuuissent bella sagittae?

        inde per abruptas castrorum ex aggere pinnas,

ne grauis exclamet portae mugitus aenae,

praecipitant saltu; nec longum, et protinus ingens

praeda solo ceu iam exanimes multoque peracti                265

ense iacent. 'ite, o socii, quacumque uoluptas

caedis inexhaustae, superisque fauentibus, oro,

sufficite!' hortatur clara iam uoce sacerdos,

'cernitis expositas turpi marcore cohortes?

pro pudor! Argolicas hine ausi obsidere portas,                270

hi seruare uiros?' sic fatus, et exuit ensem

fulmineum rapidaque manu morientia transit

agmina. quis numeret caedes, aut nomine turbam

exanimem signare queat? subit ordine nullo

tergaque pectoraque et galeis inclusa relinquit                275

murmura permiscetque uagos in sanguine manes:

hunc temere explicitum stratis, hunc sero remissis

gressibus inlapsum clipeo et male tela tenentem,

coetibus hos mediis uina inter et arma iacentes,

adclines clipeis alios, ut quemque ligatum                280

infelix tellure sopor supremaque nubes

obruerat. nec numen abest, armataque Iuno

lunarem quatiens exerta lampada dextra

pandit iter firmatque animos et corpora monstrat.

sentit adesse deam, tacitus sed gaudia celat                285

Thiodamas; iam tarda manus, iam debile ferrum

et caligantes nimiis successibus irae.

Caspia non aliter magnorum in strage iuuencum

tigris, ubi inmenso rabies placata cruore

lassauitque genas et crasso sordida tabo                290

confudit maculas, spectat sua facta doletque

defecisse famem: uictus sic augur inerrat

caedibus Aoniis; optet nunc bracchia centum

centenasque in bella manus; iam taedet inanes

exhaurire animas, hostemque adsurgere mallet.                295

        parte alia segnes magno satus Hercule uastat

Sidonios Actorque alia, sua quemque cruento

limite turba subit: stagnant nigrantia tabo

gramina, sanguineis nutant tentoria riuis;

fumat humus, somnique et mortis anhelitus una                300

uoluitur; haud quisquam uisus aut ora iacentum

erexit: tali miseris deus aliger umbra

incubat et tantum morientia lumina soluit.

traxerat insomnis cithara ludoque suprema

sidera iam nullos uisurus Ialmenus ortus,                305

Sidonium paeana canens; huic languida ceruix

in laeuum cogente deo, mediaque iacebant

colla relicta lyra: ferrum per pectus Agylleus

exigit aptatamque caua testudine dextram

percutit et digitos inter sua fila trementes.                310

proturbat mensas dirus liquor: undique manant

sanguine permixti latices, et Bacchus in altos

crateras paterasque redit. ferus occupat Actor

implicitum fratri Thamyrin, Tagus haurit Echecli

terga coronati, Danaus caput amputat Hebri:                315

nescius heu rapitur fatis, hilarisque sub umbras

uita fugit mortisque ferae lucrata dolores.

stratus humo gelida subter iuga fida rotasque

Calpetus Aonios gramen gentile metentes

proflatu terrebat equos: madida ora redundant                320

accensusque mero sopor aestuat; ecce iacentis

Inachius uates iugulum fodit, expulit ingens

uina cruor fractumque perit in sanguine murmur.

fors illi praesaga quies, nigrasque grauatus

per somnum Thebas et Thiodamanta uidebat.                325

        quarta soporiferae superabant tempora nocti,

cum uacuae nubes et honor non omnibus astris,

adflatusque fugit curru maiore Bootes.

iamque ipsum defecit opus, cum prouidus Actor

Thiodamanta uocat: 'satis haec inopina Pelasgis                330

gaudia: uix ullos tanto reor agmine saeuam

effugisse necem, ni quos deformis in alto

sanguine degeneres occultat uita; secundis

pone modum; sunt et diris sua numina Thebis.

forsitan et nobis modo quae fauere recedunt.'                335

paruit, et madidas tollens ad sidera palmas:

'Phoebe, tibi exuuias monstratae praemia noctis

nondum ablutus aquis (tibi enim haec ego sacra litaui)

trado ferus miles tripodum fidusque sacerdos.

si non dedecui tua iussa tulique prementem,                340

saepe ueni, saepe hanc dignare inrumpere mentem.

nunc tibi crudus honos, trunca arma cruorque uirorum:

at patrias si quando domos optataque, Paean,

templa, Lycie, dabis, tot ditia dona sacratis

postibus et totidem uoti memor exige tauros.'                345

dixerat, et laetis socios reuocabat ab armis.

        uenerat hos inter fato Calydonius Hopleus

Maenaliusque Dymas, dilecti regibus ambo,

regum ambo comites, quorum post funera maesti

uitam indignantur. prior Arcada concitat Hopleus:                350

'nullane post manes regis tibi cura perempti,

care Dyma, teneant quem iam fortasse uolucres

Thebanique canes? patriae quid deinde feretis,

Arcades? en reduces contra uenit aspera mater:

funus ubi? at nostro semper sub pectore Tydeus                355

saeuit inops tumuli, quamuis patientior artus

ille nec abruptis adeo lacrimabilis annis.

ire tamen saeuumque libet nullo ordine passim

scrutari campum, mediasue inrumpere Thebas.'

excipit orsa Dymas: 'per ego haec uaga sidera iuro,                360

per ducis errantes instar mihi numinis umbras,

idem animus misero; comitem circumspicit olim

mens humili luctu, sed nunc prior ibo'--uiamque

incohat et maesto conuersus ad aethera uultu

sic ait: 'arcanae moderatrix Cynthia noctis,                365

si te tergeminis perhibent uariare figuris

numen et in siluas alio descendere uultu,

ille comes nuper nemorumque insignis alumnus,

ille tuus, Diana, puer (nunc respice saltem)

quaeritur.' intendit pronis dea curribus almum                370

sidus et admoto monstrauit funera cornu.

apparent campi Thebaeque altusque Cithaeron:

sic ubi nocturnum tonitru malus aethera frangit

Iuppiter, absiliunt nubes et fulgure claro

astra patent, subitusque oculis ostenditur orbis.                375

accepit radios et eadem percitus Hopleus

Tydea luce uidet; longe dant signa per umbras

mutua laetantes, et amicum pondus uterque,

ceu reduces uitae saeuaque a morte remissos,

subiecta ceruice leuant; nec uerba, nec ausi                 380

flere diu: prope saeua dies indexque minatur

ortus. eunt taciti per maesta silentia magnis

passibus exhaustasque dolent pallere tenebras.

        inuida fata piis et fors ingentibus ausis

rara comes. iam castra uident animisque propinquant,                385

et decrescit onus, subiti cum pulueris umbra

et sonus a tergo. monitu ducis acer agebat

Amphion equites, noctem uigilataque castra

explorare datus, primusque per auia campi

usque procul (necdum totas lux soluerat umbras)                390

nescio quid uisu dubium incertumque moueri

corporaque ire uidet; subitus mox fraude reperta

exclamat, 'cohibete gradum quicumque!' sed hostes

esse patet: miseri pergunt anteire timentque

non sibi; tunc mortem trepidis minitatur et hastam                395

expulit, ac uanos alte leuat eminus ictus,

adfectans errare manum. stetit illa Dymantis

ante oculos, qui forte prior, gressumque repressit.

at non magnanimus curauit perdere iactus

Aepytus, et fixo transuerberat Hoplea tergo                400

pendentisque etiam perstrinxit Tydeos armos.

labitur egregii nondum ducis inmemor Hopleus,

expiratque tenens (felix, si corpus ademptum

nesciat), et saeuas talis descendit ad umbras.

        uiderat hoc retro conuersus et agmina sentit                405

iuncta Dymas, dubius precibusne subiret an armis

instantes: arma ira dabat, fortuna precari

non audere iubet; neutri fiducia coepto:

distulit ira preces; ponit miserabile corpus

ante pedes, tergoque graues quas forte gerebat                410

tigridis exuuias in laeuam torquet et obstat

exertum obiectans mucronem, inque omnia tela

uersus et ad caedem iuxta mortemque paratus:

ut lea, quam saeuo fetam pressere cubili

uenantes Numidae, natos erecta superstat,                415

mente sub incerta toruum ac miserabile frendens;

illa quidem turbare globos et frangere morsu

tela queat, sed prolis amor crudelia uincit

pectora, et a media catulos circumspicit ira.

et iam laeua uiro, quamuis saeuire uetaret                420

Amphion, erepta manus, puerique trahuntur

ora supina comis. serus tunc denique supplex

demisso mucrone rogat: 'moderatius, oro,

ducite, fulminei per uos cunabula Bacchi

Inoamque fugam uestrique Palaemonis annos!                425

si cui forte domi natorum gaudia, si quis

hic pater, angusti puero date pulueris haustus

exiguamque facem! rogat, en rogat ipse iacentis

uultus: ego infandas potior satiare uolucres,

me praebete feris, ego bella audere coegi.'                430

'immo,' ait Amphion, 'regem si tanta cupido

condere, quae timidis belli mens, ede, Pelasgis,

quid fracti exanguesque parent; cuncta ocius effer,

et uita tumuloque ducis donatus abito.'

horruit et toto praecordia protinus Arcas                435

impleuit capulo. 'summumne hoc cladibus,' inquit,

'deerat ut adflictos turparem ego proditor Argos?

nil emimus tanti, nec sic uelit ipse cremari.'

sic ait, et magno proscissum uulnere pectus

iniecit puero, supremaque murmura uoluens:                 440

'hoc tamen interea ~et tu potiare sepulcro.'

tales optatis regum in complexibus ambo,

par insigne animis, Aetolus et inclutus Arcas,

egregias efflant animas letoque fruuntur.

uos quoque sacrati, quamuis mea carmina surgant                445

inferiore lyra, memores superabitis annos.

forsitan et comites non aspernabitur umbras

Euryalus Phrygiique admittet gloria Nisi.

        at ferus Amphion, regi qui facta reportent

edoceantque dolum captiuaque corpora reddant,                450

mittit ouans; clausis ipse insultare Pelasgis

tendit et abscisos sociorum ostendere uultus.

interea reducem murorum e culmine Grai

Thiodamanta uident nec iam erumpentia celant

gaudia. ut exertos enses et caede recenti                455

arma rubere notant, nouus adsilit aethera magnum

clamor, et e summo pendent cupida agmina uallo

noscere quisque suos. uolucrum sic turba recentum,

cum reducem longo prospexit in aere matrem,

ire cupit contra summique e margine nidi                460

extat hians, iam iamque cadat, ni pectore toto

obstet aperta parens et amantibus increpat alis.

dumque opus arcanum et taciti compendia Martis

enumerant laetisque suos complexibus implent

Hopleaque exquirunt tardumque Dymanta queruntur:                465

ecce et Dircaeae iuxta dux concitus alae

uenerat Amphion; non longum caede recenti

laetatus uidet innumeris feruere cateruis

tellurem atque una gentem expirare ruina.

qui tremor inicitur caeli de lampade tactis,                470

hic fixit iuuenem, pariterque horrore sub uno

uox, acies sanguisque perit, gemitusque parantem

ipse ultro conuertit equus; fugit ala retorto

puluere. nondum illi Thebarum claustra subibant,

et iam Argiua cohors nocturno freta triumpho                475

prosilit in campos; per et arma et membra iacentum

taetraque congerie sola semianimumque cruorem

cornipedes ipsique ruunt: grauis exterit artus

ungula, sanguineus lauat imber et impedit axes.

dulce uiris hac ire uia, ceu tecta superbi                480

Sidonia atque ipsas calcent in sanguine Thebas.

hortatur Capaneus: 'satis occultata, Pelasgi,

delituit uirtus: nunc, nunc mihi uincere pulchrum

teste die; mecum clamore et puluere aperto

ite palam, iuuenes: sunt et mihi prouida dextrae                485

omina et horrendi stricto mucrone furores.'

sic ait; ardentes alacer succendit Adrastus

Argolicusque gener, sequitur iam tristior augur.

iamque premunt muros (et adhuc noua funera narrat

Amphion) miseramque intrarant protinus urbem,                490

ni Megareus specula citus exclamasset ab alta:

'claude, uigil, subeunt hostes, claude undique portas!'

        est ubi dat uires nimius timor: ocius omnis

porta coit; solas dum tardius artat Echion

Ogygias, audax animis Spartana iuuentus                495

inrupit, caesique ruunt in limine primo

incola Taygeti Panopeus rigidique natator

Oebalus Eurotae; turque, o spectate palaestris

omnibus et nuper Nemeaeo in puluere felix,

Alcidama, primis quem caestibus ipse ligarat                500

Tyndarides, nitidi moriens conuexa magistri

respicis: auerso pariter deus occidit astro.

te nemus Oebalium, te lubrica ripa Lacaenae

uirginis et falso gurges cantatus olori

flebit, Amyclaeis Triuiae lugebere Nymphis,                505

et quae te leges praeceptaque fortia belli

erudiit genetrix, nimium didicisse queretur.

talis Echionio Mauors in limine saeuit.

        tandem umeris obnixus Acron et pectore toto

pronus Ialmenides aeratae robora portae                510

torserunt: quanta pariter ceruice gementes

profringunt inarata diu Pangaea iuuenci.

par operis iactura lucro, quippe hoste retento

exclusere suos; cadit intra moenia Graius

Ormenus, et pronas tendentis Amyntoris ulnas                515

fundentisque preces penitus ceruice remissa

uerba solo uultusque cadunt, colloque decorus

torquis in hostiles cecidit per uulnus harenas.

soluitur interea uallum, primaeque recusant

stare morae; iam se peditum iunxere cateruae                520

moenibus: at patulas saltu transmittere fossas

horror equis: haerent trepidi atque inmane pauentes

abruptum mirantur agi; nunc impetus ire

margine ab extremo, nunc sponte in frena recedunt.

hi praefixa solo uellunt munimina, at illi                 525

portarum obiectus minuunt et ferrea sudant

claustra remoliri, trabibusque artata sonoro

pellunt saxa loco; pars ad fastigia missas

exultant haesisse faces, pars ima lacessunt

scrutanturque cauas caeca testudine turres.                530

        at Tyrii, quae sola salus, caput omne coronant

murorum, nigrasque sudes et lucida ferro

spicula et arsuras caeli per inania glandes

saxaque in aduersos ipsis auulsa rotabant

moenibus: exundant saeuo fastigia nimbo,                535

armataeque uomunt stridentia tela fenestrae.

qualiter aut Malean aut alta Ceraunia supra

cessantes in nube sedent nigrisque leguntur

collibus et subitae saliunt in uela procellae:

talis Agenoreis Argiuum exercitus armis                540

obruitur; non ora uirum, non pectora flectit

imber atrox, rectosque tenent in moenia uultus

inmemores leti et tantum sua tela uidentes.

Anthea falcato lustrantem moenia curru

desuper Ogygiae pepulit grauis impetus hastae;                545

lora excussa manu, retroque in terga uolutus

semianimos artus ocreis retinentibus haeret;

mirandum uisu belli scelus: arma trahuntur,

fumantesque rotae tellurem et tertius hastae

sulcus arat; longo sequitur uaga puluere ceruix,                550

et resupinarum patet orbita lata comarum.

        at tuba luctificis pulsat clangoribus urbem

obsaeptasque fores sonitu perfringit amaro.

diuisere aditus, omnique in limine saeuus

signifer; ante omnes sua damna et gaudia portas.                555

dira intus facies, uix Mauors ipse uidendo

gaudeat; insanis lymphatam horroribus urbem

scindunt dissensu uario Luctusque Furorque

et Pauor et caecis Fuga circumfusa tenebris.

Bellum intrasse putes: feruent discursibus arces,                560

miscentur clamore uiae, ferrum undique et ignes

mente uident, saeuas mente accepere catenas.

consumpsit uentura timor: iam tecta replerant

templaque, et ingratae uallantur planctibus arae.

una omnes eademque subit formido per annos:                565

poscunt fata senes, ardet palletque iuuentus,

atria femineis trepidant ululata querelis.

flent pueri et flendi nequeunt cognoscere causas

attoniti et tantum matrum lamenta trementes.

illas cogit amor, nec habent extrema pudorem:                570

ipsae tela uiris, ipsae iram animosque ministrant,

hortanturque unaque ruunt, nec auita gementes

limina nec paruos cessant ostendere natos.

sic ubi pumiceo pastor rapturus ab antro

armatas erexit apes, fremit aspera nubes,                575

inque uicem sese stridore hortantur et omnes

hostis in ora uolant, mox deficientibus alis

amplexae flauamque domum captiuaque plangunt

mella laboratasque premunt ad pectora ceras.

        nec non ancipitis pugnat sententia uulgi                580

discordesque serit motus: hi reddere fratrem

(nec mussant, sed uoce palam claroque tumultu),

reddere regna iubent; periit reuerentia regis

sollicitis: 'ueniat pactumque hic computet annum,

Cadmeosque lares exul patriasque salutet                585

infelix tenebras; cur autem ego sanguine fraudes

et periura luam regalis crimina noxae?'

inde alii: 'sera ista fides, iam uincere mauult.'

Tiresian alii lacrimis et supplice coetu

orant, quodque unum rebus solamen in artis,                590

nosse futura rogant. tenet ille inclusa premitque

fata deum: 'quiane ante duci bene credita nostro

consilia et monitus, cum perfida bella uetarem?

te tamen, infelix,' inquit, 'perituraque Thebe,

si taceam, nequeo miser exaudire cadentem                595

Argolicumque oculis haurire uacantibus ignem.

uincamur, Pietas; pone heia altaria, uirgo,

quaeramus superos.' facit illa, acieque sagaci

sanguineos flammarum apices geminumque per aras

ignem et clara tamen mediae fastigia lucis                600

orta docet; tunc in speciem serpentis inanem

ancipiti gyro uolui frangique rubore

demonstrat dubio, patriasque inluminat umbras.

ille coronatos iamdudum amplectitur ignes,

fatidicum sorbens uultu flagrante uaporem.                605

stant tristes horrore comae, uittasque trementes

caesaries insana leuat: diducta putares

lumina consumptumque genis rediisse nitorem.

tandem exundanti permisit uerba furori:

'audite, o sontes, extrema litamina diuum,                610

Labdacidae: uenit alma salus, sed limite duro.

Martius inferias et saeua efflagitat anguis

sacra: cadat generis quicumque nouissimus extat

uiperei, datur hoc tantum uictoria pacto.

felix qui tanta lucem mercede relinquet.'                615

        stabat fatidici prope saeua altaria uatis

maestus, adhuc patriae tantum communia lugens

fata, Creon: grandem subiti cum fulminis ictum,

non secus ac torta traiectus cuspide pectus,

accipit exanimis sentitque Menoecea posci.                620

monstrat enim suadetque timor; stupet anxius alto

corda metu glaciante pater: Trinacria qualis

ora repercussum Libyco mare sumit ab aestu.

mox plenum Phoebo uatem et celerare iubentem,

nunc humilis genua amplectens, nunc ora canentis,                625

nequiquam reticere rogat; iam Fama sacratam

uocem amplexa uolat, clamantque oracula Thebae.

        nunc age, quis stimulos et pulchrae gaudia mortis

addiderit iuueni (neque enim haec absentibus umquam

mens homini transmissa deis), memor incipe Clio,                630

saecula te quoniam penes et digesta uetustas.

        diua Iouis solio iuxta comes, unde per orbem

rara dari terrisque solet contingere, Virtus,

seu pater omnipotens tribuit, siue ipsa capaces

elegit penetrare uiros, caelestibus ut tunc                635

desiluit gauisa plagis! dant clara meanti

astra locum quosque ipsa polis adfixerat ignes.

iamque premit terras, nec uultus ab aethere longe;

sed placuit mutare genas, fit prouida Manto,

responsis ut plana fides, et fraude priores                640

exuitur uultus. abiit horrorque uigorque

ex oculis, paulum decoris permansit honosque

mollior, et posito uatum gestamina ferro

subdita; descendunt uestes, toruisque ligatur

uitta comis (nam laurus erat); tamen aspera produnt                645

ora deam nimiique gradus. sic Lydia coniunx

Amphitryoniaden exutum horrentia terga

perdere Sidonios umeris ridebat amictus

et turbare colus et tympana rumpere dextra.

        sed neque te indecorem sacris dignumque iuberi                 650

talia Dircaea stantem pro turre, Menoeceu,

inuenit; inmensae reserato limine portae

sternebas Danaos, pariter Mauortius Haemon.

sed consanguinei quamuis atque omnia fratres,

tu prior: exanimes circum cumulantur acerui;                655

omne sedet telum, nulli sine caedibus ictus

(necdum aderat Virtus); non mens, non dextra quiescit,

non auida arma uacant, ipsa insanire uidetur

Sphinx galeae custos, uisoque animata cruore

emicat effigies et sparsa orichalca renident:                660

cum dea pugnantis capulum dextramque repressit:

'magnanime o iuuenis, quo non agnouerit ullum

certius armifero Cadmi de semine Mauors,

linque humiles pugnas, non haec tibi debita uirtus:

astra uocant, caeloque animam, plus concipe, mittes.                665

iamdudum hoc hilares genitor bacchatur ad aras,

hoc ignes fibraeque uolunt, hoc urguet Apollo:

terrigenam cuncto patriae pro sanguine poscunt.

Fama canit monitus, gaudet Cadmeia plebes

certa tui; rape mente deos, rape nobile fatum.                670

i, precor, accelera, ne proximus occupet Haemon.'

sic ait, et magna cunctantis pectora dextra

permulsit tacite seseque in corde reliquit.

fulminis haud citius radiis adflata cupressus

combibit infestas et stirpe et uertice flammas,                675

quam iuuenis multo possessus numine pectus

erexit sensus letique inuasit amorem.

ut uero auersae gressumque habitumque notauit

et subitam a terris in nubila crescere Manto,

obstipuit. 'sequimur, diuum quaecumque uocasti,                680

nec tarde paremus,' ait; iam iamque recedens

instantem uallo Pylium tamen Agrea fixit.

armigeri fessum excipiunt; tum uulgus euntem

auctorem pacis seruatoremque deumque

conclamat gaudens atque ignibus implet honestis.                685

        iamque iter ad muros cursu festinus anhelo

obtinet et miseros gaudet uitasse parentes,

cum genitor--steterunt ambo et uox haesit utrique,

deiectaeque genae. tandem pater ante profatus:

'quis nouus inceptis rapuit te casus ab armis?                690

quae bello grauiora paras? dic, nate, precanti,

cur tibi torua acies? cur hic truculentus in ore

pallor, et ad patrios non stant tua lumina uultus?

audisti responsa, palam est. per ego oro tuosque,

nate, meosque annos miseraeque per ubera matris,                695

ne uati, ne crede, puer! superine profanum

dignantur stimulare senem, cui uultus inanis

extinctique orbes et poena simillima diro

Oedipodae? quid si insidiis et fraude dolosa

rex agit, extrema cui nostra in sorte timori                700

nobilitas tuaque ante duces notissima uirtus?

illius haec forsan, remur quae uerba deorum;

ille monet! ne frena animo permitte calenti,

da spatium tenuemque moram, male cuncta ministrat

impetus; hoc, oro, munus concede parenti.                705

sic tua maturis signentur tempora canis,

et sis ipse parens et ad hunc, animose, timorem

peruenias: ne perge meos orbare penates.

externi te nempe patres alienaque tangunt

pignora? si pudor est, primum miserere tuorum.                710

haec pietas, hic uerus honos; ibi gloria tantum

uentosumque decus titulique in morte latentes.

nec timidus te flecto parens: i, proelia misce,

i Danaas acies mediosque per obuius enses:

non teneo; liceat misero tremibunda lauare                715

uulnera et undantem lacrimis siccare cruorem,

teque iterum saeuis iterumque remittere bellis.

hoc malunt Thebae.' sic colla manusque tenebat

implicitus; sed nec lacrimae nec uerba mouebant

dis uotum iuuenem; quin et monstrantibus illis                720

fraude patrem tacita subit auertitque timorem:

'falleris heu uerosque metus, pater optime, nescis.

non me ulli monitus, nec uatum exorsa furentum

sollicitant uanisque mouent (sibi callidus ista

Tiresias nataeque canat) non si ipse reclusis                725

comminus ex adytis in me insaniret Apollo.

sed grauis unanimi casus me fratris ad urbem

sponte refert: gemit Inachia mihi saucius Haemon

cuspide; uix illum medio de puluere belli

inter utrasque acies, iam iamque tenentibus Argis--                730

sed moror. i, refoue dubium turbaeque ferenti

dic, parcant leuiterque uehant; ego uulnera doctum

iungere supremique fugam reuocare cruoris

Aetiona petam.' sic imperfecta locutus

effugit; illi atra mersum caligine pectus                735

confudit sensus; pietas incerta uagatur

discordantque metus, impellunt credere Parcae.

        turbidus interea ruptis uenientia portis

agmina belligeri Capaneus agit aequore campi,

cornua nunc equitum, cuneos nunc ille pedestres,                740

et proculcantes moderantum funera currus;

idem altas turres saxis et turbine crebro

laxat, agit turmas idem atque in sanguine fumat.

nunc spargit torquens uolucri noua uulnera plumbo,

nunc iaculum excusso rotat in sublime lacerto,                745

nullaque tectorum subit ad fastigia, quae non

deferat hasta uirum perfusaque caede recurrat.

nec iam aut Oeniden aut Hippomedonta peremptos

aut uatem Pelopea Phalanx aut Arcada credunt;

quin socium coiisse animas et corpore in uno                 750

stare omnes, ita cuncta replet. non ullius aetas,

non cultus, non forma mouet; pugnantibus idem

supplicibusque furit; non quisquam obsistere contra,

non belli temptare uices: procul arma furentis

terribilesque iubas et frontem cassidis horrent.                755

        at pius electa murorum in parte Menoeceus

iam sacer aspectu solitoque augustior ore,

ceu subito in terras supero demissus ab axe,

constitit, exempta manifestus casside nosci,

despexitque acies hominum et clamore profundo                760

conuertit campum iussitque silentia bello.

'armorum superi, tuque o qui funere tanto

indulges mihi, Phoebe, mori, date gaudia Thebis

quae pepigi et toto quae sanguine prodigus emi.

ferte retro bellum captaeque impingite Lernae                765

reliquias turpes, confixaque terga fouentes

Inachus indecores pater auersetur alumnos.

at Tyriis templa, arua, domos, conubia, natos

reddite morte mea: si uos placita hostia iuui,

si non attonitis uatis consulta recepi                770

auribus et Thebis nondum credentibus hausi,

haec Amphioniis pro me persoluite terris

ac mihi deceptum, precor, exorate parentem.'

sic ait, insignemque animam mucrone corusco

dedignantem artus pridem maestamque teneri                775

arripit atque uno quaesitam uulnere rumpit.

sanguine tunc spargit turres et moenia lustrat,

seque super medias acies, nondum ense remisso,

iecit et in saeuos cadere est conatus Achiuos.

ast illum amplexae Pietas Virtusque ferebant                780

leniter ad terras corpus; nam spiritus olim

ante Iouem et summis apicem sibi poscit in astris.

        iamque intra muros nullo sudore receptum

gaudentes heroa ferunt: abscesserat ultro

Tantalidum uenerata cohors; subit agmine longo                785

colla inter iuuenum, laetisque fauoribus omni

concinitur uulgo Cadmum atque Amphiona supra

conditor; hi sertis, hi ueris honore soluto

accumulant artus patriaque in sede reponunt

corpus adoratum. repetunt mox bella peractis                790

laudibus; hic uicta genitor lacrimabilis ira

congemit, et tandem matri data flere potestas:

'lustralemne feris ego te, puer inclute, Thebis

deuotumque caput uilis ceu mater alebam?

quod molita nefas? cui tantum inuisa deorum?                795

non ego monstrifero coitu reuoluta notaui

pignora, nec nato peperi funesta nepotes.

quid refert? habet ecce suos Iocasta ducesque

regnantesque uidet: nos saeua piacula bello

demus, ut alterni (placet hoc tibi, fulminis auctor?)                800

Oedipodionii mutent diademata fratres?

quid superos hominesue queror? tu, saeue Menoeceu,

tu miseram ante omnes properasti extinguere matrem.

unde hic mortis amor? quae sacra insania menti?

quosue ego conceptus aut quae male pignora fudi                805

tam diuersa mihi? nimirum Martius anguis,

quaeque nouis proauum tellus effloruit armis--

hinc animi tristes nimiusque in pectore Mauors,

et de matre nihil. sponte en ultroque peremptus

inrumpis maestas Fatis nolentibus umbras.                810

ast egomet Danaos Capaneaque tela uerebar:

haec erat, haec metuenda manus ferrumque quod amens

ipsa dedi. uiden ut iugulo consumpserit ensem?

altius haud quisquam Danaum mucrone subisset.'

        diceret infelix etiamnum et cuncta repleret                815

questibus: abducunt comites famulaeque perosam

solantes thalamoque tenent, sedet eruta multo

ungue genas; non illa diem, non uerba precantum

respicit aut uisus flectit tellure relictos,

iam uocis, iam mentis inops. sic aspera tigris                820

fetibus abreptis Scythico deserta sub antro

accubat et tepidi lambit uestigia saxi;

nusquam irae, sedit rabidi feritasque famesque

oris, eunt praeter secura armenta gregesque:

aspicit illa iacens; ubi enim quibus ubera pascat                825

aut quos ingenti premat expectata rapina?

        hactenus arma, tubae, ferrumque et uulnera: sed nunc

comminus astrigeros Capaneus tollendus in axes.

non mihi iam solito uatum de more canendum;

maior ab Aoniis poscenda amentia lucis:                830

mecum omnes audete deae! siue ille profunda

missus nocte furor, Capaneaque signa secutae

arma Iouem contra Stygiae rapuere sorores,

seu uirtus egressa modum, seu gloria praeceps,

seu magnae data fama neci, seu laeta malorum                835

principia et blandae superum mortalibus irae.

        iam sordent terrena uiro taedetque profundae

caedis, et exhaustis olim Graiumque suisque

missilibus lassa respexit in aethera dextra.

ardua mox toruo metitur culmina uisu,                 840

innumerosque gradus gemina latus arbore clausos

aerium sibi portat iter, longeque timendus

multifidam quercum flagranti lumine uibrat;

arma rubent una clipeoque incenditur ignis.

'hac' ait 'in Thebas, hac me iubet ardua uirtus                845

ire, Menoeceo qua lubrica sanguine turris.

experiar quid sacra iuuent, an falsus Apollo.'

dicit, et alterno captiua in moenia gressu

surgit ouans: quales mediis in nubibus aether

uidit Aloidas, cum cresceret impia tellus                850

despectura deos nec adhuc inmane ueniret

Pelion et trepidum iam tangeret Ossa Tonantem.

        tunc uero attoniti fatorum in cardine summo,

ceu suprema lues urbi facibusque cruentis

aequatura solo turres Bellona subiret,                855

omnibus e tectis certatim ingentia saxa

roboraque et ualidas fundae Balearis habenas,

nam iaculis caeloque uagis spes unde sagittis?--

uerum auidi et tormenta rotant et molibus urguent.

ille nec ingestis nec terga sequentibus umquam                860

detrahitur telis, uacuoque sub aere pendens

plana uelut terra certus uestigia figat,

tendit et ingenti subit occurrente ruina:

amnis ut incumbens longaeui robora pontis

adsiduis oppugnat aquis; iam saxa fatiscunt                865

emotaeque trabes: tanto uiolentior ille

(sentit enim) maiore salo quassatque trahitque

molem aegram, nexus donec celer alueus omnes

abscidit et cursu uictor respirat aperto.

utque petita diu celsus fastigia supra                870

eminuit trepidamque adsurgens desuper urbem

uidit et ingenti Thebas exterruit umbra,

increpat attonitos: ~'humilesne Amphionis arces,

pro pudor, hi faciles, carmenque imbelle secuti,

hi, mentita diu Thebarum fabula, muri?~                875

et quid tam egregium prosternere moenia molli

structa lyra?' simul insultans gressuque manuque

molibus obstantes cuneos tabulataque saeuus

restruit: absiliunt pontes, tectique trementis

saxea frena labant, dissaeptoque aggere rursus                880

utitur et truncas rupes in templa domosque

praecipitat frangitque suis iam moenibus urbem.

        iamque Iouem circa studiis diuersa fremebant

Argolici Tyriique dei; pater, aequus utrisque,

aspicit ingentes ardentum comminus iras                885

seque obstare uidet. gemit inseruante nouerca

Liber et obliquo respectans lumine patrem:

'nunc ubi saeua manus, meaque heu cunabula flammae?

fulmen, io ubi fulmen?' ait. gemit auctor Apollo

quas dedit ipse domos; Lernam Thebasque rependit                890

maestus et intento dubitat Tirynthius arcu;

maternos plangit uolucer Danaeius Argos;

flet Venus Harmoniae populos metuensque mariti

stat procul et tacita Gradiuum respicit ira.

increpat Aonios audax Tritonia diuos,                 895

Iunonem tacitam furibunda silentia torquent.

non tamen haec turbant pacem Iouis, ecce quierant

iurgia cum mediis Capaneus auditus in astris,

'nullane pro trepidis,' clamabat, 'numina Thebis

statis? ubi infandae segnes telluris alumni,                900

Bacchus et Alcides? piget instigare minores:

tu potius uenias (quis enim concurrere nobis

dignior?); en cineres Semelaeaque busta tenentur!

nunc age, nunc totis in me conitere flammis,

Iuppiter! an pauidas tonitru turbare puellas                905

fortior et soceri turres excindere Cadmi?'

        ingemuit dictis superum dolor; ipse furentem

risit et incussa sanctarum mole comarum,

'quaenam spes hominum tumidae post proelia Phlegrae?

tune etiam feriendus?' ait. premit undique lentum                910

turba deum frendens et tela ultricia poscit,

nec iam audet fatis turbata obsistere coniunx.

ipsa dato nondum caelestis regia signo

sponte tonat, coeunt ipsae sine flamine nubes

accurruntque imbres: Stygias rupisse catenas                915

Iapetum aut uictam supera ad conuexa leuari

Inarimen Aetnamue putes. pudet ista timere

caelicolas; sed cum in media uertigine mundi

stare uirum insanasque uident deposcere pugnas,

mirantur taciti et dubio pro fulmine pallent.                920

coeperat Ogygiae supra fastigia turris

arcanum mugire polus caelumque tenebris

auferri: tenet ille tamen, quas non uidet, arces,

fulguraque attritis quotiens micuere procellis,

'his' ait 'in Thebas, his iam decet ignibus uti,                925

hinc renouare faces lassamque accendere quercum.'

talia dicentem toto Ioue fulmen adactum

corripuit: primae fugere in nubila cristae,

et clipei niger umbo cadit, iamque omnia lucent

membra uiri. cedunt acies, et terror utrimque,                930

quo ruat, ardenti feriat quas corpore turmas.

[intra se stridere facem galeamque comasque

quaerit, et urentem thoraca repellere dextra

conatus ferri cinerem sub pectore tractat.]

stat tamen, extremumque in sidera uersus anhelat,                935

pectoraque inuisis obicit fumantia muris;

nec caderet, sed membra uirum terrena relinquunt,

exuiturque animus; paulum si tardius artus

cessissent, potuit fulmen sperare secundum.

 

 

Liber XI

        Postquam magnanimus furias uirtutis iniquae

consumpsit Capaneus expirauitque receptum

fulmen, et ad terras longe comitata cadentem

signauit muros ultricis semita flammae,

componit dextra uictor concussa plagarum                5

Iuppiter et uultu caelumque diemque reducit.

gratantur superi, Phlegrae ceu fessus anhelet

proelia et Encelado fumantem impresserit Aetnen.

ille iacet lacerae complexus fragmina turris,

toruus adhuc uisu memorandaque facta relinquens                10

gentibus atque ipsi non inlaudata Tonanti.

quantus Apollineae temerator matris Auerno

tenditur; ipsae horrent, si quando pectore ab alto

emergunt uolucres inmensaque membra iacentis

spectant, dum miserae crescunt in pabula fibrae:                15

sic grauat iniectus terras hostiliaque urit

arua et anhelantem caelesti sulphure campum.

respirant Thebae, templisque iacentia surgunt

agmina; iam finis uotis finisque supremis

planctibus, et natos ausae deponere matres.                20

        at uaga pallentes campo fuga uoluit Achiuos.

nec iam hostes turmae aut ferrum mortale timetur:

omnibus ante oculos irae Iouis, omnibus ardent

arma metu galeaeque tonant, uisusque pauentes

ipse sequi et profugis opponere Iuppiter ignes.                 25

instat Agenoreus miles caelique tumultu

utitur: indomitos ut cum Massyla per arua

armenti reges magno leo fregit hiatu

et contentus abit; rauci tunc comminus ursi,

tunc auidi uenere lupi, rabieque remissa                30

lambunt degeneres alienae uulnera praedae.

hinc premit Eurymedon, cui rusticus horror in armis,

rustica tela manu, patriumque agitare tumultus

(Pan illi genitor); tener hinc conatibus annos

egreditur iuuenemque patrem puer aequat Alatreus:                35

felices ambo, sed fortunatior ille,

quem genuisse iuuat; nec iam dinoscere promptum

quae magis arma sonent, quo plus eat hasta lacerto.

        artatur denso fugientum examine uallum.

quas uoluis, Gradiue, uices! modo moenia Cadmi                40

scandebant, sua nunc defendunt tecta Pelasgi.

ceu redeunt nubes, ceu circumflantibus Austris

alternus procumbit ager, ceu gurgite cano

nunc retegit bibulas, nunc induit aestus harenas.

expirat late pubes Tirynthia, alumni                45

exuuias imitata dei; trux maeret ab astris

Amphitryoniades Nemeaea in sanguine terga

et similes ramos similesque uidere pharetras.

stabat in Argolicae ferrato culmine turris

egregius lituo dextri Mauortis Enyeus                50

hortator; sed tunc miseris dabat utile signum

suadebatque fugam et tutos in castra receptus,

cum subitum obliquo descendit ab aere uulnus,

urguentisque sonum laeua manus aure retenta est,

sicut erat; fugit in uacuas iam spiritus auras,                55

iam gelida ora tacent, carmen tuba sola peregit.

        iamque potens scelerum geminaeque exercita gentis

sanguine Tisiphone fraterna claudere quaerit

bella tuba: nec se tanta in certamina fidit

sufficere, inferna comitem ni sede Megaeram                60

et consanguineos in proelia suscitet angues.

ergo procul uacua concedit ualle solumque

ense fodit Stygio terraeque inmurmurat absens

nomen et (Elysiis signum indubitabile regnis)

crinalem attollit longo stridore cerasten:                65

caeruleae dux ille comae, quo protinus omnis

horruit audito tellus pontusque polusque,

et pater Aetnaeos iterum respexit ad ignes.

accipit illa sonum; stabat tunc forte parenti

proxima, dum coetu Capaneus laudatur ab omni                70

Ditis et insignem Stygiis fouet amnibus umbram.

protinus abrupta terrarum mole sub astris

constitit, exultant manes, quantumque profundae

rarescunt tenebrae, tantum de luce recessit.

excipit atra soror dextraeque innexa profatur:                75

'hac, germana, tenus Stygii metuenda parentis

imperia et iussos potui tolerare furores

sola super terras hostilique obuia mundo,

dum uos Elysium et faciles compescitis umbras.

nec pretium deforme morae cassique labores:                80

hoc quodcumque madent campi, quod sanguine fumant

stagna, quod innumero Lethaea examine gaudet

ripa, meae uires laeta insignia. sed quid

haec ego? Mars habeat, uulgataque iactet Enyo.

uidistis (Stygiis certe manifestus in umbris)                 85

sanguine foedatum rictus atroque madentem

ora ducem tabo: miserum insatiabilis edit

me tradente caput. modo nempe horrendus ab astris

descendit uos usque fragor: me sacra premebat

tempestas, ego mixta uiri furialibus armis                90

bella deum et magnas ridebam fulminis iras.

sed iam (effabor enim) longo sudore fatiscunt

corda, soror, tardaeque manus; hebet infera caelo

taxus et insuetos angues nimia astra soporant.

tu, cui totus adhuc furor exultantque recentes                95

Cocyti de fonte comae, da iungere uires.

non solitas acies nec Martia bella paramus,

sed fratrum (licet alma Fides Pietasque repugnent,

uincentur), fratrum stringendi comminus enses.

grande opus! ipsae odiis, ipsae discordibus armis                100

aptemur. quid lenta uenis? agedum elige cuius

signa feras. ambo faciles nostrique; sed anceps

uulgus et adfatus matris blandamque precatu

Antigonen timeo, paulum ne nostra retardent

consilia. ipse etiam, qui nos lassare precando                105

suetus et ultrices oculorum exposcere Diras,

iam pater est: coetu fertur iam solus ab omni

flere sibi. atque adeo moror ipsa inrumpere Thebas

adsuetumque larem. tibi pareat impius exul,

Argolicumque impelle nefas; neu mitis Adrastus                110

praeualeat plebesque, caue, Lernaea moretur.

uade, et in alternas inimica reuertere pugnas.'

        talia partitae diuersum abiere sorores:

ut Notus et Boreas gemino de cardine mundi,

hic niue Rhipaea, Libycis hic pastus harenis,                115

bella cient: clamant amnes, freta, nubila, siluae,

iamque patent strages; plangunt sua damna coloni

et tamen oppressos miserantur in aequore nautas.

illas ut summo uidit pater altus Olympo

incestare diem trepidumque Hyperionis orbem                120

suffundi maculis, toruo sic incohat ore:

'uidimus armiferos, quo fas erat usque, furores,

caelicolae, licitasque acies, etsi impia bella

unus init aususque mea procumbere dextra.

nunc par infandum miserisque incognita terris                125

pugna subest: auferte oculos! absentibus ausint

ista deis lateantque Iouem; sat funera mensae

Tantaleae et sontes uidisse Lycaonis aras

et festina polo ducentes astra Mycenas.

nunc etiam turbanda dies: mala nubila, tellus,                130

accipe, secedantque poli: stat parcere mundo

caelitibusque meis; saltem ne uirginis almae

sidera, Ledaei uideant neu talia fratres.'

sic pater omnipotens, uisusque nocentibus aruis

abstulit, et dulci terrae caruere sereno.                135

        iamque per Argolicas Erebo sata uirgo cohortes

uestigat Polynicis iter portisque sub ipsis

inuenit, incertum leto tot iniqua fugane

exeat, et dubios turbabant omina sensus.

uiderat, obscura uallum dum nocte pererrat                140

aeger consilii curisque nouissima uoluens,

coniugis Argiae laceram cum lampade maesta

effigiem (sunt monstra deum: sic ire parabat,

has latura uiro taedas erat!): ergo roganti,

quae uia quisue dolor, cur maesta insignia, tantum                145

fleuerat atque manu tacitos auerterat ignes.

scit mentem uidisse nefas; etenim unde Mycenis

adforet et uallum coniunx inopina subiret?

sed fati monitus uicinaque funera sentit,

ac sentire timet. cum uero Acherontis aperti                150

Dira ter admoto tetigit thoraca flagello,

ardet inops animi, nec tam considere regno

quam scelus et caedem et perfossi in sanguine fratris

expirare cupit, subitusque adfatur Adrastum:

'sera quidem, extremus socium gentisque superstes                155

Argolicae, consulta, pater, iam rebus in artis

adgredior; tunc tempus erat, cum sanguis Achiuum

integer, ire ultro propriamque capessere pugnam,

non plebis Danaae florem regumque uerendas

obiectare animas, ut lamentabile tantis                160

urbibus induerem capiti decus. ast ea quando

praeteriit uirtus, nunc saltem exoluere fas sit

quae merui. scis namque, socer, licet alta recondas

uulnera et adflictum generi uereare pudorem:

ille ego sum qui te pacem et pia iura regentem                165

(infelix utinamque aliis datus urbibus hospes!)

extorrem patria regnoque++sed exige tandem

supplicium: fratrem suprema in bella (quid horres?

decretum est fixumque) uoco; desiste morari,

nec poteris. non si atra parens miseraeque sorores                170

in media arma cadant, non si ipse ad bella ruenti

obstet et extinctos galeae pater ingerat orbes,

deficiam. anne bibam superest quodcumque cruoris

Inachii et uestris etiamnum mortibus utar?

uidi ego me propter ruptos telluris hiatus,                175

nec subii; uidi exanimum fecique nocentem

Tydea; me Tegee regem indefensa reposcit,

orbaque Parrhasiis ululat mihi mater in antris.

ipse nec Ismeni ripas, dum stagna cruentat

Hippomedon, Tyrias potui nec scandere turres,                180

dum tonat, et tecum, Capaneu, miscere furores.

quis tantus pro luce timor? sed digna rependam.

conueniant ubi quaeque nurus matresque Pelasgae

longaeuique patres, quorum tot gaudia carpsi

orbauique domos: fratri concurro, quid ultra est?                185

spectent et uotis uictorem Eteoclea poscant.

iamque uale, coniunx, dulcesque ualete Mycenae!

at tu, care socer, (nec enim omnis culpa malorum

me penes, et superi mecum Parcaeque nocentes)

sis lenis cineri, meque haec post proelia raptum                190

alitibus fratrique tegas urnamque reportes,

hoc tantum, et natae melius conubia iungas.'

        ibant in lacrimas, ueluti cum uere reuerso

Bistoniae tepuere niues, summittitur ingens

Haemus et angustos Rhodope descendit in amnes.                195

coeperat et leni senior mulcere furentem

adloquio: scidit orsa nouo terrore cruenta

Eumenis, alipedemque citum fataliaque arma

protinus, Inachii uultus expressa Pherecli,

obtulit ac fidas exclusit casside uoces.                200

ac super haec: 'abrumpe moras, celeremus! et illum

aduentare ferunt portis.' sic omnia uicit,

correptumque iniecit equo; uolat aequore aperto

pallidus instantemque deae circumspicit umbram.

        sacra Ioui merito Tyrius pro fulmine ductor                205

nequiquam Danaos ratus exarmasse ferebat.

nec pater aetherius diuumque has ullus ad aras,

sed mala Tisiphone trepidis inserta ministris

astat et inferno praeuertit uota Tonanti.

'summe deum, tibi namque meae primordia Thebae                 210

(liueat infandum licet Argos et aspera Iuno)

debent, Sidonios ex quo per litora raptor

turbasti thiasos, dignatus uirgine nostra

terga premi et placidas falsum mugire per undas.

nec te uana fides iterum Cadmeia adeptum                215

conubia et Tyrios nimium inrupisse penates:

tandem, inquam, soceros dilectaque moenia gratus

respicis adsertorque tonas; ceu regia caeli

attemptata tui, sic te pro turribus altis

uidimus urguentem nubes, laetique benignum                220

fulmen et auditos proauis agnouimus ignes.

accipe nunc pecudes et magni turis aceruos

uotiuumque marem; dignas sed pendere grates

haud mortale opus est; certent tibi reddere Bacchus

noster et Alcides, illis haec moenia seruas.'                225

dixerat: ast illi niger ignis in ora genasque

prosiluit raptumque comis diadema cremauit.

tunc ferus ante ictum spumis delubra cruentat

taurus et obstantum mediis e coetibus exit

turbidus insanoque ferens altaria cornu.                230

diffugiunt famuli, et regem solatur haruspex.

ipse instaurari sacrum male fortis agique

imperat, et magnos ficto premit ore timores.

qualis ubi implicitum Tirynthius ossibus ignem

sensit et Oetaeas membris accedere uestes,                235

uota incepta tamen libataque tura ferebat

durus adhuc patiensque mali; mox grande coactus

ingemuit, uictorque furit per uiscera Nessus.

        nuntius exanimi suspensus pectora cursu

Aepytus ad regem portae statione relicta                240

tendit et haec trepido uix intellectus anhelat:

'rumpe pios cultus intempestiuaque, rector,

sacra deum: frater muris circum omnibus instat

portarumque moras frenis adsultat et hastis,

nomine te crebro, te solum in proelia poscens.                 245

flent maesti retro comites, et uterque loquenti

aggemit et pulsis exercitus obstrepit armis.

ille uocat. nunc tempus erat, sator optime diuum!

quid meruit Capaneus?' turbatus inhorruit altis

rex odiis, mediaque tamen gauisus in ira est.                250

sic ubi regnator post exulis otia tauri

mugitum hostilem summa tulit aure iuuencus

agnouitque minas, magna stat feruidus ira

ante gregem spumisque animos ardentibus efflat,

nunc pede toruus humum, nunc cornibus aera findens;                255

horret ager, trepidaeque expectant proelia ualles.

        nec desunt regni comites: 'sine moenia pulset

inritus.' 'ille autem fractis huc audeat usque

uiribus?' 'hic miseris furor est instare periclo,

nec librare metus et tuta odisse.' 'resiste                260

hic fretus solio, nos propulsabimus hostem,

nos bellare iube.' sic proxima turba, sed ardens

ecce aderat luctu dicturusque omnia belli

libertate Creon: urit fera corda Menoeceus;

nulla patri requies, illum quaeritque tenetque;                265

illum sanguineos proflantem pectore riuos

aspicit et saeua semper de turre cadentem.

ut dubium et pugnas cunctantem Eteoclea uidit,

'ibis' ait 'neque te ulterius fratremque ducemque,

pessime, funeribus patriae lacrimisque potentem,                270

Eumenidum bellique reum, patiemur inulti.

sat tua non aequis luimus periuria diuis.

urbem armis opibusque grauem et modo ciuibus artam,

ceu caelo deiecta lues inimicaue tellus,

hausisti, uacuamque tamen sublimis obumbras?                275

deest seruitio plebes: hos ignis egentes

fert humus, hos pelago patrius iam detulit amnis;

hi quaerunt artus, illi anxia uulnera curant.

redde agedum miseris fratres natosque patresque,

redde aruis domibusque uiros! ubi maximus Hypseus                280

finitimusque Dryas? ubi Phocidos arma sonorae

Euboicique duces? illos tamen aequa duelli

fors tulit ad manes: at tu (pudet), hostia regni,

hostia, nate, iaces, ceu mutus et e grege sanguis

(ei mihi) primitiis ararum et rite nefasto                285

libatus iussusque mori: et cunctabitur ultra

iste nec, aduerso nunc saltem Marte uocatus,

stabit? an in pugnas alium iubet ire profanus

Tiresias iterumque meos oracula nectit

in gemitus? quid enim misero super unicus Haemon?                290

ille iube subeat, tuque hinc spectator ab alta

turre sede! quid saeua fremis famulamque cohortem

respectas? hi te ire uolunt, hi pendere poenas;

ipsa etiam genetrix ipsaeque odere sorores.

in te ardens frater ferrum mortemque minatur                 295

saeuaque portarum conuellit claustra, nec audis?'

        sic pater infrendens, miseraque exaestuat ira.

ille sub haec, 'non fallis' ait 'nec te incluta nati

fata mouent. canere illa patrem et iactare decebat,

sed spes sub lacrimis, spes atque occulta cupido                300

his latet: insano praetendis funera uoto,

meque premis frustra uacuae ceu proximus aulae.

non ita Sidoniam Fortuna reliquerit urbem,

in te ut sceptra cadant, tanto indignissime nato.

nec mihi difficilis praesens uindicta++sed arma,                305

arma prius, famuli! coeant in proelia fratres.

uult gemitus lenire Creon. lucrare furorem:

uictori mihi cuncta lues.' sic iurgia paulum

distulit atque ensem, quem iam dabat ira, repressit.

ictus ut incerto pastoris uulnere serpens                310

erigitur gyro longumque e corpore toto

uirus in ore legit; paulum si deuius hostis

torsit iter, cecidere minae tumefactaque frustra

colla sedent, irasque sui bibit ipse ueneni.

        at genetrix, primam funestae sortis ut amens                315

expauit famam (nec tarde credidit), ibat

scissa comam uultusque et pectore nuda cruento,

non sexus decorisue memor: Pentheia qualis

mater ad insani scandebat culmina montis,

promissum saeuo caput adlatura Lyaeo.                320

non comites, non ferre piae uestigia natae

aequa ualent: tantum miserae dolor ultimus addit

robur, et exangues crudescunt luctibus anni.

iamque decus galeae, iam spicula saeua ligabat

ductor et ad lituos hilarem intrepidumque tubarum                325

prospiciebat equum, subito cum apparuit ingens

mater, et ipse metu famulumque expalluit omnis

coetus, et oblatam retro dedit armiger hastam.

'quis furor? unde iterum regni integrata resurgit

Eumenis? ipsi etiam post omnia, comminus ipsi                330

stabitis? usque adeo geminas duxisse cohortes

et facinus mandasse parum est? quo deinde redibit

uictor? in hosne sinus? o diri coniugis olim

felices tenebrae! datis, improba lumina, poenas:

haec spectanda dies. quo, saeue, minantia flectis                335

ora? quid alternus uultus pallorque ruborque

mutat, et obnixi frangunt mala murmura dentes?

me miseram! uinces? prius haec tamen arma necesse est

experiare domi: stabo ipso in limine portae

auspicium infelix scelerumque inmanis imago.                340

haec tibi canities, haec sunt calcanda, nefande,

ubera, perque uterum sonipes hic matris agendus.

parce: quid oppositam capulo parmaque repellis?

non ego te contra Stygiis feralia sanxi

uota deis, caeco nec Erinyas ore rogaui.                345

exaudi miseram: genetrix te, saeue, precatur,

non pater; adde moram sceleri et metire quod audes.

sed pulsat muros germanus et impia contra

bella ciet? non mater enim, non obstat eunti

ulla soror: te cuncta rogant, hic plangimus omnes;                350

ast ibi uix unus pugnas dissuadet Adrastus,

aut fortasse iubet. tu limina auita deosque

linquis et a nostris in fratrem amplexibus exis?'

        at parte ex alia tacitos obstante tumultu

Antigone furata gradus (nec casta retardat                355

uirginitas) uolat Ogygii fastigia muri

exuperare furens; senior comes haeret eunti

Actor, et hic summas non duraturus ad arces.

utque procul uisis paulum dubitauit in armis,

agnouitque (nefas!) iaculis et uoce superba                360

tecta incessentem, magno prius omnia planctu

implet et ex muris ceu descensura profatur:

'comprime tela manu paulumque hanc respice turrem,

frater, et horrentes refer in mea lumina cristas!

agnoscisne hostes? sic annua pacta fidemque                365

poscimus? hi questus, haec est bona causa modesti

exulis? Argolicos per te, germane, penates

(nam Tyriis iam nullus honos), per si quid in illa

dulce domo, summitte animos: en utraque gentis

turba rogant ambaeque acies; rogat illa suorum                370

Antigone deuota malis suspectaque regi,

et tantum tua, dire, soror. saltem ora trucesque

solue genas; liceat uultus fortasse supremum

noscere dilectos et ad haec lamenta uidere

anne fleas. illum gemitu iam supplice mater                375

frangit et exertum dimittere dicitur ensem:

tu mihi fortis adhuc, mihi, quae tua nocte dieque

exilia erroresque fleo iam iamque tumentem

placaui tibi saepe patrem? quid crimine soluis

germanum? nempe ille fidem et stata foedera rupit,                380

ille nocens saeuusque suis; tamen ecce uocatus

non uenit.' his paulum furor elanguescere dictis

coeperat, obstreperet quamquam atque obstaret Erinys;

iam summissa manus, lente iam flectit habenas,

iam tacet; erumpunt gemitus, lacrimasque fatetur                385

cassis; hebent irae, pariterque et abire nocentem

et uenisse pudet: subito cum matre repulsa

Eumenis eiecit fractis Eteoclea portis

clamantem: 'uenio, solumque quod ante uocasti

inuideo; ne incesse moras, grauis arma tenebat                390

mater; io patria, o regum incertissima tellus,

nunc certe uictoris eris!' nec mitior ille,

'tandem,' inquit, 'scis, saeue, fidem et descendis in aequum?

o mihi nunc primum longo post tempore frater,

congredere: hae leges, haec foedera sola supersunt.'                395

sic hostile tuens fratrem; namque uritur alto

corde quod innumeri comites, quod regia cassis

instratusque ostro sonipes, quod fulua metallo

parma micet, quamquam haud armis inhonorus et ipse

nec palla uulgare nitens: opus ipsa nouarat                400

Maeoniis Argia modis ac pollice docto

stamina purpureae sociauerat aurea telae.

        iamque in puluereum Furiis hortantibus aequor

prosiliunt, sua quemque comes stimulatque monetque.

frena tenent ipsae phalerasque et lucida comunt                405

arma manu mixtisque iubas serpentibus augent.

stat consanguineum campo scelus, unius ingens

bellum uteri, coeuntque pares sub casside uultus.

signa pauent, siluere tubae, stupefactaque Martis

cornua; ter nigris auidus regnator ab oris                410

intonuit terque ima soli concussit, et ipsi

armorum fugere dei: nusquam incluta Virtus,

restinxit Bellona faces, longeque pauentes

Mars rapuit currus, et Gorgone cruda uirago

abstitit, inque uicem Stygiae rubuere sorores.                415

prominet excelsis uulgus miserabile tectis,

cuncta madent lacrimis et ab omni plangitur arce.

hinc questi uixisse senes, hinc pectore nudo

stant matres paruosque uetant attendere natos.

ipse quoque Ogygios monstra ad gentilia manes                420

Tartareus rector porta iubet ire reclusa.

montibus insidunt patriis tristique corona

infecere diem et uinci sua crimina gaudent.

        illos ut stimulis ire in discrimen apertis

audit et sceleri nullum iam obstare pudorem,                425

aduolat et medias inmittit Adrastus habenas,

ipse quidem et regnis multum et uenerabilis aeuo.

sed quid apud tales, quis nec sua pignora curae,

exter honos? tamen ille rogat: 'spectabimus ergo hoc,

Inachidae Tyriique, nefas? ubi iura deique?                430

bella ubi? ne perstate animis. te deprecor, hostis

(quamquam, haec ira sinat, nec tu mihi sanguine longe),

te, gener, et iubeo; sceptri si tanta cupido est,

exuo regales habitus, i, Lernan et Argos

solus habe!' non uerba magis suadentia frangunt                435

accensos sumptisque semel conatibus obstant,

quam Scytha curuatis erectus fluctibus umquam

Pontus Cyaneos uetuit concurrere montes.

ut periisse preces geminoque ad proelia fusos

puluere cornipedes explorarique furentum                440

in digitis ammenta uidet, fugit omnia linquens,

castra, uiros, generum, Thebas, ac fata monentem

conuersumque iugo propellit Ariona: qualis

demissus curru laeuae post praemia sortis

umbrarum custos mundique nouissimus heres                445

palluit, amisso ueniens in Tartara caelo.

        non tamen indulsit pugnae cunctataque primo

substitit in scelere et paulum Fortuna morata est.

bis cassae periere uiae, bis comminus actos

auertit bonus error equos, puraeque nefandi                450

sanguinis obliquis ceciderunt ictibus hastae.

tendunt frena manu, saeuis calcaribus urguent

inmeritos; mouet et geminas uenerabile diuum

prodigium turmas, alternaque murmura uoluunt

mussantes: iterare acies, procurrere saepe                455

impetus et totum miseris opponere bellum.

        iamdudum terris coetuque offensa deorum

auersa caeli Pietas in parte sedebat,

non habitu quo nota prius, non ore sereno,

sed uittis exuta comam, fraternaque bella,                460

ceu soror infelix pugnantum aut anxia mater,

deflebat, saeuumque Iouem Parcasque nocentes

uociferans, seseque polis et luce relicta

descensuram Erebo et Stygios iam malle penates.

'quid me' ait 'ut saeuis animantum ac saepe deorum                465

obstaturam animis, princeps Natura, creabas?

nil iam ego per populos, nusquam reuerentia nostri.

o furor, o homines diraeque Prometheos artes!

quam bene post Pyrrham tellus pontusque uacabant!

en mortale genus!' dixit, speculataque tempus                470

auxilio, 'temptemus' ait 'licet inrita coner,'

desiluitque polo; niueus sub nubibus atris

quamquam maesta deae sequitur uestigia limes.

uix steterat campo, subita mansuescere pace

agmina sentirique nefas; tunc ora madescunt                475

pectoraque, et tacitus subrepsit fratribus horror.

arma etiam simulata gerens cultusque uiriles,

nunc his, nunc illis, 'agite, ite, obsistite,' clamat,

'quis nati fratresque domi, quis pignora tanta

hic quoque! nonne palam est ultro miserescere diuos?                480

tela cadunt, cunctantur equi, Fors ipsa repugnat.'

        nonnihil impulerat dubios, ni torua notasset

Tisiphone fraudes caelestique ocior igne

adforet increpitans: 'quid belli obuerteris ausis,

numen iners pacique datum? cede, improba: noster                485

hic campus nosterque dies; nunc sera nocentes

defendis Thebas. ubi tunc, cum bella cieret

Bacchus et armatas furiarent orgia matres?

aut ubi segnis eras, dum Martius impia serpens

stagna bibit, dum Cadmus arat, dum uicta cadit Sphinx,                490

dum rogat Oedipoden genitor, dum lampade nostra

in thalamos Iocasta uenit?' sic urguet, et ultro

uitantem aspectus etiam pudibundaque longe

ora reducentem premit astridentibus hydris

intentatque faces; deiectam in lumina pallam                 495

diua trahit magnoque fugit questura Tonanti.

        tunc uero accensae stimulis maioribus irae:

arma placent, uersaeque uolunt spectare cohortes.

instaurant crudele nefas; rex impius aptat

tela et funestae casum prior occupat hastae.                500

illa uiam medium clipei conata per orbem

non perfert ictus atque alto uincitur auro.

tunc exul subit et clare funesta precatur:

'di, quos effosso non inritus ore rogauit

Oedipodes flammare nefas, non improba posco                505

uota: piabo manus et eodem pectora ferro

rescindam, dum me moriens hic sceptra tenentem

linquat et hunc secum portet minor umbra dolorem.'

hasta subit uelox equitis femur inter equique

ilia, letum utrique uolens; sed plaga sedentis                510

laxato uitata genu, tamen inrita uoti

cuspis in obliquis inuenit uulnera costis.

it praeceps sonipes strictae contemptor habenae

aruaque sanguineo scribit rutilantia gyro.

exultat fratris credens hunc ille cruorem                515

(credit et ipse metu), totis iamque exul habenis

indulget, caecusque auidos inlidit in aegrum

cornipedem cursus. miscentur frena manusque

telaque, et ad terram turbatis gressibus ambo

praecipitant. ut nocte rates, quas nubilus Auster                520

implicuit, frangunt tonsas mutantque rudentes,

luctataeque diu tenebris hiemique sibique,

sicut erant, imo pariter sedere profundo:

haec pugnae facies. coeunt sine more, sine arte,

tantum animis iraque, atque ignescentia cernunt                525

per galeas odia et uultus rimantur acerbo

lumine: nil adeo mediae telluris, et enses

impliciti innexaeque manus, alternaque saeui

murmura ceu lituos rapiunt aut signa tubarum.

fulmineos ueluti praeceps cum comminus egit                530

ira sues strictisque erexit tergora saetis:

igne tremunt oculi, lunataque dentibus uncis

ora sonant; spectat pugnas de rupe propinqua

uenator pallens canibusque silentia suadet:

sic auidi incurrunt; necdum letalia miscent                535

uulnera, sed coeptus sanguis, facinusque peractum est.

nec iam opus est Furiis; tantum mirantur et astant

laudantes, hominumque dolent plus posse furores.

fratris uterque furens cupit adfectatque cruorem

et nescit manare suum; tandem inruit exul,                540

hortatusque manum, cui fortior ira nefasque

iustius, alte ensem germani in corpore pressit,

qua male iam plumis imus tegit inguina thorax.

ille dolens nondum, sed ferri frigore primo

territus, in clipeum turbatos colligit artus;                545

mox intellecto magis ac magis aeger anhelat

uulnere. nec parcit cedenti atque increpat hostis:

'quo retrahis, germane, gradus? hoc languida somno,

hoc regnis effeta quies, hoc longa sub umbra

imperia! exilio rebusque exercita egenis                550

membra uides; disce arma pati nec fidere laetis.'

        sic pugnant miseri; restabat lassa nefando

uita duci summusque cruor, poterantque parumper

stare gradus; sed sponte ruit fraudemque supremam

in media iam morte parat. clamore Cithaeron                555

erigitur, fraterque ratus uicisse leuauit

ad caelum palmas: 'bene habet! non inrita uoui,

cerno graues oculos atque ora natantia leto.

huc aliquis propere sceptrum atque insigne comarum,

dum uidet.' haec dicens gressus admouit et arma,                 560

ceu templis decus et patriae laturus ouanti,

arma etiam spoliare cupit; nondum ille peractis

manibus ultrices animam seruabat in iras.

utque superstantem pronumque in pectora sensit,

erigit occulte ferrum uitaeque labantis                565

reliquias tenues odio suppleuit, et ensem

iam laetus fati fraterno in corde reliquit.

ille autem: 'uiuisne an adhuc manet ira superstes,

perfide, nec sedes umquam meriture quietas?

huc mecum ad manes! illic quoque pacta reposcam,                570

si modo Agenorei stat Cnosia iudicis urna,

qua reges punire datur.' nec plura locutus

concidit et totis fratrem grauis obruit armis.

        ite truces animae funestaque Tartara leto

polluite et cunctas Erebi consumite poenas!                575

uosque malis hominum, Stygiae, iam parcite, diuae:

omnibus in terris scelus hoc omnique sub aeuo

uiderit una dies, monstrumque infame futuris

excidat, et soli memorent haec proelia reges.

        at genitor sceleris comperto fine profundis                580

erupit tenebris saeuoque in limine profert

mortem imperfectam: ueteri stat sordida tabo

utraque canities, et durus sanguine crinis

obnubit furiale caput; procul ora genaeque

intus et effossae squalent uestigia lucis.                585

uirgo autem impositae sustentat pondera laeuae,

dextra sedet baculo. qualis si puppe relicta

exosus manes pigri sulcator Auerni

exeat ad superos solemque et pallida turbet

astra, nec ipse diu fortis patiensque superni                590

aeris; interea longum cessante magistro

crescat opus, totisque expectent saecula ripis:

talis init campum, comitique extrema gementi,

'duc' ait 'ad natos patremque recentibus, oro,

inice funeribus!' cunctatur nescia uirgo                595

quid paret; impediunt iter implicitosque morantur

arma, uiri, currus, altaque in strage seniles

deficiunt gressus et dux miseranda laborat.

ut quaesita diu monstrauit corpora clamor

uirginis, insternit totos frigentibus artus.                600

nec uox ulla seni: iacet inmugitque cruentis

uulneribus, nec uerba diu temptata sequuntur.

dum tractat galeas atque ora latentia quaerit,

tandem muta diu genitor suspiria soluit:

'tarda meam, Pietas, longo post tempore mentem                605

percutis? estne sub hoc hominis clementia corde?

uincis io miserum, uincis, Natura, parentem!

en habeo gemitus lacrimaeque per arida serpunt

uulnera et in molles sequitur manus impia planctus.

accipite infandae iusta exequialia mortis,                610

crudeles nimiumque mei! nec noscere natos

adloquiumque aptare licet; dic, uirgo, precanti,

quem teneo? quo nunc uestras ego saeuus honore

prosequar inferias? o si fodienda redirent

lumina et in uultus saeuire ex more potestas!                615

heu dolor, heu iusto magis exaudita parentis

uota malaeque preces! quisnam fuit ille deorum,

qui stetit orantem iuxta praereptaque uerba

dictauit Fatis? Furor illa et mouit Erinys

et pater et genetrix et regna oculique cadentes;                620

nil ego: per Ditem iuro dulcesque tenebras

inmeritamque ducem, subeam sic Tartara digna

morte, nec irata fugiat me Laius umbra.

ei mihi, quos nexus fratrum, quae uulnera tracto!

soluite, quaeso, manus infestaque uincula tandem                625

diuidite, et medium nunc saltem admittite patrem.'

talia dequestus paulatim insumpserat iras

mortis, et occulte telum, ni nata uetaret,

quaerebat; sed cauta manu subtraxerat enses

Antigone. furit inde senex: 'ubi noxia tela?                630

heu Furiae! num totum abiit in corpora ferrum?'

dicentem comes aegra leuat mutumque dolorem

ipsa premit, saeuum gaudens planxisse parentem.

        olim autem inceptae clamore exterrita pugnae

regina extulerat notum penetralibus ensem,                635

ensem sceptriferi spolium lacrimabile Lai.

multaque cum superis et diro questa cubili

et nati furiis et primi coniugis umbris,

luctata est dextra, et prono uix pectore ferrum

intrauit tandem: uenas perrumpit aniles                640

uulnus et infelix lustratur sanguine lectus.

illius exili stridentem in pectore plagam

Ismene conlapsa super lacrimisque comisque

siccabat plangens: qualis Marathonide silua

flebilis Erigone caesi prope funera patris                645

questibus absumptis tristem iam soluere nodum

coeperat et fortes ramos moritura legebat.

        et iam laeta ducum spes elusisse duorum

res Amphionias alio sceptrumque maligna

transtulerat Fortuna manu, Cadmique tenebat                650

iura Creon. miser heu bellorum terminus! illi

pugnarant fratres. hunc et Mauortia clamant

semina, et impensus patriae paulo ante Menoeceus

conciliat populis. scandit fatale tyrannis

flebilis Aoniae solium: pro blanda potestas                655

et sceptri malesuadus amor! numquamne priorum

haerebunt documenta nouis? iuuat ecce nefasto

stare loco regimenque manu tractare cruentum.

quid, melior Fortuna, potes! iam flectere patrem

incipit atque datis abolere Menoecea regnis.                660

primum adeo saeuis imbutus moribus aulae

(indicium specimenque sui) iubet igne supremo

arceri Danaos, nudoque sub axe relinqui

infelix bellum et tristes sine sedibus umbras.

mox reducem Ogygiae congressus limine portae                665

Oedipodem extimuit paulum, seseque minorem

confessus tacite, promptamque coercuit iram;

sed redit in regem caecumque audentius hostem

increpitans, 'procul,' inquit, 'abi, uictoribus omen

inuisum, et Furias auerte ac moenia lustra                670

discessu Thebana tuo. spes longa peracta est:

uade, iacent nati. quae iam tibi uota supersunt?'

        horruit instinctu rabido, steteruntque trementes

ceu uisu praesente genae, seniumque recessit.

tunc natam baculumque manu dimisit, et irae                675

innixus tumido uocem de pectore rumpit:

'iamne uacat saeuire, Creon? modo perfida regna

fortunaeque locum nostrae, miserande, subisti,

et tibi iam fas est regum calcare ruinas?

iam tumulis uictos, socios iam moenibus arces?                680

macte, potes digne Thebarum sceptra tueri:

haec tua prima dies. sed cur noua contrahis amens

iura? quid anguste tantos metiris honores?

exilium intendis. timida inclementia regum

ista! feros auidus quin protinus imbuis enses?                685

crede, licet: ueniat cupidus parere satelles

intrepidusque secet non euitantia colla.

incipe! an expectas ut pronus supplice dextra

sternar et inmitis domini uestigia quaeram?

finge autem temptare, sines? mihine ulla minaris                690

supplicia, aut ullos reris superesse timores?

linquere tecta iubes? caelum terramque reliqui

sponte, atque ultricem crudelis in ora retorsi

non ullo cogente manum: quid tale iubere,

rex inimice, potes? fugio excedoque nefandis                695

sedibus; an refert quo funera longa measque

transportem tenebras? ne non gens cuncta precanti

concedat, patriae quantum miser incubo terrae!

sed dulces Thebae. nimirum hic clarior ortus,

et meliora meos permulcent sidera uultus,                700

hic genetrix natique. habeas Thebana regasque

moenia, quo Cadmus, quo Laius omine rexit

quoque ego; sic thalamos, sic pignora fida capessas;

nec tibi sit uirtus fortunam euadere dextra,

sed lucem deprensus ames. satis omina sanxi,                 705

duc age, nata, procul. quid te autem luctibus addo?

da, rex magne, ducem.' timuit miseranda relinqui

Antigone mutatque preces: 'felicia per te

regna, uerende Creon, sanctasque Menoeceos umbras:

da ueniam adflicto dictisque ignosce superbis.                710

hunc morem fandi longae fecere querelae;

nec soli ferus iste tibi: sic fata deosque

adloquitur, durus luctu, facilisque nec ipsi

saepe mihi; pridem indomito sub pectore uiuit

libertas misera et saeuae spes aspera mortis.                715

et nunc ecce tuas inritat callidus iras

suppliciumque cupit; sed tu maioribus, oro,

imperii potiare bonis, altusque iacentes

praetereas, et magna ducum uereare priorum

funera. et hic quondam solio sublimis et armis                720

saeptus opem miseris et iura, potentibus aequus

supplicibusque, dabat, cui nunc ex agmine tanto

una comes, necdum exul erat. felicibus hicne

obstat? in hunc odiis et regni uiribus exis,

hunc abigis tectis? an ne prope limina clarum                725

ingemat et uotis intempestiuus oberret?

pone metum, procul usque tua summotus ab aula

flebit; ego erectum subigam et seruire docebo,

coetibus abducam solaque in sede recondam:

exul erit. nam quae migranti externa patebunt                730

moenia? uis Argos eat hostilesque Mycenas

squalidus inreptet, uictique ad limen Adrasti

Aonias referat clades, tenuemque precetur

rex Thebanus opem? miserae quid crimina gentis

pandere, quid casus iuuat ostentare pudendos?                 735

conde, precor, quodcumque sumus, nec longa precamur

dona, Creon: miserere senis, maestosque parentis

hic, precor, hic manes indulge ponere: certe

Thebanos sepelire licet.' sic orat humique

uoluitur; abducit genitor saeuumque minatur                740

indignans ueniam. qualis leo rupe sub alta,

quem uiridem quondam siluae montesque tremebant,

iam piger et longo iacet exarmatus ab aeuo,

magna tamen facies et non adeunda senectus;

et si demissas ueniat mugitus ad aures,                745

erigitur meminitque sui, uiresque solutas

ingemit et campis alios regnare leones.

        flectitur adfatu, sed non tamen omnia rector

supplicis indulget lacrimis partemque recidit

muneris. 'haud,' inquit, 'patriis prohibebere longe                750

finibus, occursu dum non pia templa domosque

commacules. habeant te lustra tuusque Cithaeron;

atque haec ecce tuis tellus habitabilis umbris,

qua bellum geminaeque iacent in sanguine gentes.'

sic ait, et ficto comitum uulgique gementis                755

adsensu limen tumidus regale petebat.

        interea pulsi uallum exitiale Pelasgi

destituunt furto; nulli sua signa suusque

ductor: eunt taciti passim et pro funere pulchro

dedecorem amplexi uitam reditusque pudendos.                760

nox fauet et grata profugos amplectitur umbra.

 

 

Liber XII

        Nondum cuncta polo uigil inclinauerat astra

ortus et instantem cornu tenuiore uidebat

Luna diem, trepidas ubi iam Tithonia nubes

discutit ac reduci magnum parat aethera Phoebo:

agmina iam raris Dircaea penatibus errant,                5

noctis questa moras; quamuis tunc otia tandem

et primus post bella sopor, tamen aegra quietem

pax fugat et saeui meminit uictoria belli.

uix primo proferre gradum et munimina ualli

soluere, uix totas reserare audacia portas;                10

stant ueteres ante ora metus campique uacantis

horror: ut adsiduo iactatis aequore tellus

prima labat, sic attoniti nil comminus ire

mirantur fusasque putant adsurgere turmas.

sic ubi perspicuae scandentem limina turris                15

Idaliae uolucres fuluum aspexere draconem,

intus agunt natos et feta cubilia uallant

unguibus imbellesque citant ad proelia pennas;

mox ruerit licet ille retro, tamen aera nudum

candida turba timet, tandemque ingressa uolatus                20

horret et a mediis etiamnum respicit astris.

        itur in exanguem populum bellique iacentis

reliquias, quacumque dolor luctusque, cruenti,

exegere, duces; hi tela, hi corpora, at illi

caesorum tantum ora uident alienaque iuxta                25

pectora; pars currus deflent uiduisque loquuntur,

hoc solum quia restat, equis; pars oscula figunt

uulneribus magnis et de uirtute queruntur.

frigida digeritur strages: patuere recisae

cum capulis hastisque manus mediisque sagittae                30

luminibus stantes; multis uestigia caedis

nulla: ruunt planctu pendente et ubique parato.

at circum informes truncos miserabile surgit

certamen qui iusta ferant, qui funera ducant.

saepe etiam hostiles (lusit Fortuna parumper)                35

decepti fleuere uiros; nec certa facultas

noscere quem miseri uitent calcentue cruorem.

at quibus est inlaesa domus uacuique doloris,

aut deserta uagi Danaum tentoria lustrant

inmittuntque faces, aut (quae post bella uoluptas)                40

quaerunt dispersi iaceat quo puluere Tydeus,

an rapti pateat specus auguris, aut ubi diuum

hostis, an aetheriae uiuant per membra fauillae.

iam lacrimis exempta dies, nec serus abegit

Vesper: amant miseri lamenta malisque fruuntur.                45

nec subiere domos, sed circum funera pernox

turba sedet, uicibusque datis alterna gementes

igne feras planctuque fugant; nec dulcibus astris

uicta, nec adsiduo coierunt lumina fletu.

tertius Aurorae pugnabat Lucifer, et iam                50

montibus orbatis, lucorum gloria, magnae

Teumesi uenere trabes et amica Cithaeron

silua rogis; ardent excisae uiscera gentis

molibus extructis: supremo munere gaudent

Ogygii manes; queritur miserabile Graium                55

nuda cohors uetitumque gemens circumuolat ignem.

accipit et saeui manes Eteoclis iniquos

haudquaquam regalis honos; Argiuus haberi

frater iussus adhuc atque exule pellitur umbra.

        at non plebeio fumare Menoecea busto                60

rex genitor Thebaeque sinunt, nec robora uilem

struxerunt de more rogum, sed bellicus agger

curribus et clipeis Graiorumque omnibus armis

sternitur; hostiles super ipse, ut uictor, aceruos

pacifera lauro crinem uittisque decorus                65

accubat: haud aliter quam cum poscentibus astris

laetus in accensa iacuit Tirynthius Oeta.

spirantes super inferias, captiua Pelasgum

corpora frenatosque, pater, solacia sorti

bellorum, mactabat equos; his arduus ignis                70

palpitat, et gemitus tandem erupere paterni:

'o nisi magnanimae nimius te laudis inisset

ardor, Echionios mecum uenerande penates

atque ultra recture puer, uenientia qui nunc

gaudia et ingratum mihi munus acerbas!                75

tu superum conuexa licet coetusque perenni

(credo equidem) uirtute colas, mihi flebile semper

numen eris; ponant aras excelsaque Thebae

templa dicent: uni fas sit lugere parenti.

et nunc heu quae digne tibi sollemnia quasue                80

largiar exequias? nec si fatale potestas

Argos et impulsas cineri miscere Mycenas,

meque super, cui uita (nefas!) et sanguine nati

partus honos. eademne dies, eadem impia bella

te, puer, et diros misere in Tartara fratres?                85

et nunc Oedipodi par est fortuna doloris

ac mihi? quam similes gemimus, bone Iuppiter, umbras!

accipe, nate, tui noua libamenta triumphi,

accipe et hoc regimen dextrae frontisque superbae

uincula, quae patri minimum laetanda dedisti.                90

regem te, regem tristes Eteocleos umbrae

aspiciant.' simul haec dicens crinemque manumque

destruit, accensaque iterat uiolentius ira:

'saeuum agedum inmitemque uocent si funera Lernae

tecum ardere ueto; longos utinam addere sensus                95

corporibus caeloque animas Ereboque nocentes

pellere fas, ipsumque feras, ipsum unca uolucrum

ora sequi atque artus regum monstrare nefandos!

ei mihi, quod positos humus alma diesque resoluet!

quare iterum repetens iterumque edico: suprema                100

ne quis ope et flammis ausit iuuisse Pelasgos;

aut nece facta luet numeroque explebit adempta

corpora; per superos magnumque Menoecea iuro.'

dixit, et abreptum comites in tecta ferebant.

        flebilis interea uacuis comitatus ab Argis                105

(fama trahit miseras) orbae uiduaeque ruebant

Inachides ceu capta manus; sua uulnera cuique,

par habitus cunctis, deiecti in pectora crines

accinctique sinus; manant lacera ora cruentis

unguibus, et molles planctu creuere lacerti.                110

prima per attonitas nigrae regina cateruae,

tristibus inlabens famulis iterumque resurgens,

quaerit inops Argia uias; non regia cordi,

non pater: una fides, unum Polynicis amati

nomen in ore sedet; Dircen infaustaque Cadmi                115

moenia posthabitis uelit incoluisse Mycenis.

proxima Lernaeo Calydonidas agmine mixtas

Tydeos exequiis trahit haud cessura sorori

Deipyle; scelus illa quidem morsusque profanos

audierat miseranda uiri, sed cuncta iacenti                120

infelix ignoscit amor. post aspera uisu,

ac deflenda tamen, digno plangore Nealce

Hippomedonta ciens. uatis mox impia coniunx

heu uacuos positura rogos. postrema gementum

agmina Maenaliae ducit comes orba Dianae,                125

et grauis Euadne: dolet haec queriturque labores

audacis pueri, magni memor illa mariti

it toruum lacrimans summisque irascitur astris.

illas et lucis Hecate speculata Lycaeis

prosequitur gemitu, duplexque ad litus euntes                130

planxit ab Isthmiaco genetrix Thebana sepulcro,

noctiuagumque gregem, quamuis sibi luget, Eleusin

fleuit et arcanos errantibus extulit ignes.

ipsa per auersos ducit Saturnia calles

occultatque uias, ne plebs congressa suorum                135

ire uetet pereatque ingentis gloria coepti.

nec non functa ducum refouendi corpora curam

Iris habet, putresque arcanis roribus artus

ambrosiaeque rigat sucis, ut longius obstent

expectentque rogum et flammas non ante fatiscant.                140

        squalidus ecce genas et inani uulnere pallens

Ornytus (hic socio desertus ab agmine, tardat

plaga recens) timido secreta per auia furto

debile carpit iter fractaeque innititur hastae.

isque ubi mota nouo stupuit loca sola tumultu                145

femineumque gregem, quae iam super agmina Lernae

sola uidet, non ille uiam causasue requirit,

quippe patent, maesto sed sic prior occupat ore:

'quo, miserae, quo fertis iter? funusne peremptis

speratis cineremque uiris? stat peruigil illic                150

umbrarum custos inhumataque corpora regi

adnumerat. nusquam lacrimae, procul usque fugati

accessus hominum: solis auibusque ferisque

ire licet. uestrisne Creon dabit aequus honorem

luctibus? inmites citius Busiridos aras                155

Odrysiique famem stabuli Siculosque licebit

exorare deos; rapiet fortasse precantes,

si mens nota mihi, nec coniugialia supra

funera sed caris longe mactabit ab umbris.

quin fugitis, dum tuta uia est, Lernamque reuersae                160

nomina, quod superest, uacuis datis orba sepulcris

absentesque animas ad inania busta uocatis?

aut uos Cecropiam (prope namque et Thesea fama est

Thermodontiaco laetum remeare triumpho)

imploratis opem? bello cogendus et armis                165

in mores hominemque Creon.' sic fatus, at illis

horruerunt lacrimae, stupuitque inmanis eundi

impetus, atque uno uultus pallore gelati.

non secus adflauit molles si quando iuuencas

tigridis Hyrcanae ieiunum murmur, et ipse                170

auditu turbatus ager, timor omnibus ingens

quae placeat, quos illa fames escendat in armos.

        continuo discors uario sententia motu

scinditur: his Thebas tumidumque ambire Creonta,

his placet Actaeae si quid clementia gentis                175

adnuat; extremum curarum ac turpe reuerti.

hic non femineae subitum uirtutis amorem

colligit Argia, sexuque inmane relicto

tractat opus: placet (egregii spes dura pericli!)

comminus infandi leges accedere regni,                 180

quo Rhodopes non ulla nurus nec alumna niuosi

Phasidis innuptis uallata cohortibus iret.

tunc mouet arte dolum, quo semet ab agmine fido

segreget, inmitesque deos regemque cruentum

contemptrix animae et magno temeraria luctu                185

prouocet; hortantur pietas ignesque pudici.

ipse etiam ante oculos omni manifestus in actu,

nunc hospes miserae, primas nunc sponsus ad aras,

nunc mitis coniunx, nunc iam sub casside torua

maestus in amplexu multumque a limine summo                190

respiciens: sed nulla animo uersatur imago

crebrior Aonii quam quae de sanguine campi

nuda uenit poscitque rogos. his anxia mentem

aegrescit furiis et, qui castissumus ardor,

funus amat; tunc ad comites conuersa Pelasgas,                195

'uos' ait 'Actaeas acies Marathoniaque arma

elicite, aspiretque pio Fortuna labori.

me sinite Ogygias, tantae quae sola ruinae

causa fui, penetrare domos et fulmina regni

prima pati; nec surda ferae pulsabimus urbis                200

limina: sunt illic soceri mihi suntque sorores

coniugis, et Thebas haud ignoranda subibo.

ne tantum reuocate gradus: illo impetus ingens

auguriumque animi.' nec plura, unumque Menoeten

(olim hic uirginei custos monitorque pudoris)                205

eligit et, quamquam rudis atque ignara locorum,

praecipites gressus, qua uenerat Ornytus, aufert.

atque ubi uisa procul socias liquisse malorum,

'anne' ait 'hostiles ego te tabente per agros

(heu dolor!) expectem quaenam sententia lenti                210

Theseos, an bello proceres, an dexter haruspex

adnuat? interea funus decrescit, et uncis

alitibus (non hos potius?) supponimus artus.

et nunc me duram, si quis tibi sensus ad umbras,

me tardam Stygiis quereris, fidissime, diuis.                215

heu si nudus adhuc, heu si iam forte sepultus:

nostrum utrumque nefas; adeo uis nulla dolenti?

Mors nusquam saeuusque Creon? hortaris euntem,

Ornyte!' sic dicens magno Megareia praeceps

arua rapit passu, demonstrat proxima quisque                220

obuius horrescitque habitus miseramque ueretur.

uadit atrox uisu, nil corde nec aure pauescens,

et nimiis confisa malis propiorque timeri:

nocte uelut Phrygia cum lamentata resultant

Dindyma, pinigeri rapitur Simoentis ad amnem                225

dux uesana chori, cuius dea sanguine lecto

ipsa dedit ferrum et uittata fronde notauit.

        iam pater Hesperio flagrantem gurgite currum

abdiderat Titan, aliis rediturus ab undis,

cum tamen illa grauem luctu fallente laborem                230

nescit abisse diem: nec caligantibus aruis

terretur, nec frangit iter per et inuia saxa

lapsurasque trabes nemorumque arcana (sereno

nigra die) caecisque incisa noualia fossis,

per fluuios secura uadi, somnosque ferarum                 235

praeter et horrendis infesta cubilia monstris.

tantum animi luctusque ualent! pudet ire Menoeten

tardius, inualidaeque gradum miratur alumnae.

quas non illa domos pecudumque hominumque modesto

pulsauit gemitu? quotiens amissus eunti                240

limes, et errantem comitis solacia flammae

destituunt gelidaeque facem uicere tenebrae!

iamque supinantur fessis lateque fatiscunt

Penthei deuexa iugi, cum pectore anhelo

iam prope deficiens sic incipit orsa Menoetes:                245

'haud procul, exacti si spes non blanda laboris,

Ogygias, Argia, domos et egena sepulcri

busta iacere reor: graue comminus aestuat aer

sordidus, et magnae redeunt per inane uolucres.

haec illa est crudelis humus, nec moenia longe.                250

cernis ut ingentes murorum porrigat umbras

campus et e speculis moriens intermicet ignis?

moenia sunt iuxta.' modo nox magis ipsa tacebat,

solaque nigrantes laxabant astra tenebras.

horruit Argia, dextramque ad moenia tendens:                255

'urbs optata prius, nunc tecta hostilia, Thebae,

et tamen, inlaesas si reddis coniugis umbras,

sic quoque dulce solum, cernis quo praedita cultu,

qua stipata manu, iuxta tua limina primum

Oedipodis magni uenio nurus? improba non sunt                260

uota: rogos hospes planctumque et funera posco.

illum, oro, extorrem regni belloque fugatum,

illum, quem solio non es dignata paterno,

redde mihi. tuque, oro, ueni, si manibus ulla

effigies errantque animae post membra solutae,                 265

tu mihi pande uias, tuaque ipse ad funera deduc,

si merui.' dixit, tectumque adgressa propinquae

pastorale casae reficit spiramina fessi

ignis, et horrendos inrumpit turbida campos.

qualis ab Aetnaeis accensa lampade saxis                270

orba Ceres magnae uariabat imagine flammae

Ausonium Siculumque latus, uestigia nigri

raptoris uastosque legens in puluere sulcos;

illius insanis ululatibus ipse remugit

Enceladus ruptoque uias inluminat igni:                275

Persephonen amnes siluae freta nubila clamant,

Persephonen tantum Stygii tacet aula mariti.

        admonet attonitam fidus meminisse Creontis

altor et occulto summittere lampada furto.

regina Argolicas modo formidata per urbes,                280

uotum inmane procis spesque augustissima gentis,

nocte sub infesta, nullo duce et hoste propinquo,

sola per offensus armorum et lubrica tabo

gramina, non tenebras, non circumfusa tremescens

concilia umbrarum atque animas sua membra gementes,                285

saepe gradu caeco ferrum calcataque tela

dissimulat, solusque labor uitasse iacentes,

dum funus putat omne suum, uisuque sagaci

rimatur positos et corpora prona supinat

incumbens, queriturque parum lucentibus astris.                290

        forte soporiferas caeli secreta per umbras

Iuno, sinu magni semet furata mariti,

Theseos ad muros, ut Pallada flecteret, ibat,

supplicibusque piis faciles aperiret Athenas.

atque ubi per campos errore fatiscere uano                295

inmeritam Argian supero respexit ab axe,

indoluit uisu, et lunaribus obuia bigis

aduertit uultum placidaque ita uoce locuta est:

'da mihi poscenti munus breue, Cynthia, si quis

est Iunonis honos; certe Iouis improba iussu                300

ter noctem Herculeam++ueteres sed mitto querelas:

en locus officio. cultrix placitissima nostri

Inachis Argia cernis qua nocte uagetur

nec reperire uirum densis queat aegra tenebris?

et tibi nimbosum languet iubar: exere, quaeso,                305

cornua, et adsueto propior premat orbita terras.

hunc quoque, qui curru madidas tibi pronus habenas

ducit, in Aonios uigiles demitte Soporem.'

uix ea, cum scissis magnum dea nubibus orbem

protulit; expauere umbrae, fulgorque recisus                310

sideribus; uix ipsa tulit Saturnia flammas.

        primum per campos infuso lumine pallam

coniugis ipsa suos noscit miseranda labores,

quamquam texta latent suffusaque sanguine maeret

purpura; dumque deos uocat et de funere caro                315

hoc superesse putat, uidet ipsum in puluere paene

calcatum. fugere animus uisusque sonusque,

inclusitque dolor lacrimas; tum corpore toto

sternitur in uultus animamque per oscula quaerit

absentem, pressumque comis ac ueste cruorem                320

seruatura legit. mox tandem uoce reuersa:

'hunc ego te, coniunx, ad debita regna profectum

ductorem belli generumque potentis Adrasti

aspicio, talisque tuis occurro triumphis?

huc attolle genas defectaque lumina: uenit                325

ad Thebas Argia tuas; age, moenibus induc

et patrios ostende lares et mutua redde

hospitia. heu quid ago? proiectus caespite nudo

hoc patriae telluris habes. quae iurgia? certe

imperium non frater habet! nullasne tuorum                330

mouisti lacrimas? ubi mater, ubi incluta fama

Antigone? mihi nempe iaces, mihi uictus es uni!

dicebam: "quo tendis iter? quid sceptra negata

poscis? habes Argos, soceri regnabis in aula;

hic tibi longus honos, hic indiuisa potestas."                335

quid queror? ipsa dedi bellum maestumque rogaui

ipsa patrem ut talem nunc te complexa tenerem.

sed bene habet, superi, gratum est, Fortuna; peracta

spes longinqua uiae: totos inuenimus artus.

ei mihi, sed quanto descendit uulnus hiatu!                340

hoc frater? qua parte, precor, iacet ille nefandus

praedator? uincam uolucres (sit adire potestas)

excludamque feras; an habet funestus et ignes?

sed nec te flammis inopem tua terra uidebit:

ardebis lacrimasque feres quas ferre negatum                345

regibus, aeternumque tuo famulata sepulcro

durabit deserta fides, testisque dolorum

natus erit, paruoque torum Polynice fouebo.'

        ecce alios gemitus aliamque ad busta ferebat

Antigone miseranda facem, uix nacta petitos                350

moenibus egressus; illam nam tempore in omni

attendunt uigiles et rex iubet ipse timeri,

contractaeque uices et crebrior excubat ignis.

ergo deis fratrique moras excusat et amens,

ut paulum inmisso cessit statio horrida somno,                355

erumpit muris: fremitu quo territat agros

uirginis ira leae, rabies cui libera tandem

et primus sine matre furor. nec longa morata,

quippe trucem campum et positus quo puluere frater

nouerat. atque illam contra uidet ire Menoetes,                360

cui uacat, et carae gemitus compescit alumnae.

cum tamen erectas extremus uirginis aures

accessit sonus, utque atra sub ueste comisque

squalentem et crasso foedatam sanguine uultus

astrorum radiis et utraque a lampade uidit,                365

'cuius' ait 'manes, aut quae temeraria quaeris

nocte mea?' nihil illa diu, sed in ora mariti

deicit inque suos pariter uelamina uultus,

capta metu subito paulumque oblita doloris.

hoc magis increpitans suspecta silentia perstat                370

Antigone, comitemque premens ipsamque; sed ambo

deficiunt fixique silent. tandem ora retexit

Argia, corpusque tamen complexa profatur:

'si quid in hoc ueteri bellorum sanguine mecum

quaesitura uenis, si tu quoque dura Creontis                375

iussa times, possum tibi me confisa fateri.

si misera es (certe lacrimas lamentaque cerno),

iunge, age, iunge fidem: proles ego regis Adrasti

(ei mihi! num quis adest?) cari Polynicis ad ignes,

etsi regna uetant++' stupuit Cadmeia uirgo                380

intremuitque simul dicentemque occupat ultro:

'mene igitur sociam (pro fors ignara!) malorum,

mene times? mea membra tenes, mea funera plangis.

cedo, tene, pudet heu! pietas ignaua sororis!

haec prior++' hic pariter lapsae iunctoque per ipsum                385

amplexu miscent auidae lacrimasque comasque,

partitaeque artus redeunt alterna gementes

ad uultum et cara uicibus ceruice fruuntur.

dumque modo haec fratrem memorat, nunc illa maritum,

mutuaque exorsae Thebas Argosque renarrant,                390

longius Argia miseros reminiscitur actus:

'per tibi furtiui sacrum commune doloris,

per socios manes et conscia sidera iuro:

non hic amissos, quamquam uagus exul, honores,

non gentile solum, carae non pectora matris,                395

te cupiit unam noctesque diesque locutus

Antigonen; ego cura minor facilisque relinqui.

tu tamen ex celsa sublimem forsitan arce

ante nefas Grais dantem uexilla maniplis

uidisti, teque ille acie respexit ab ipsa                400

ense salutatam et nutantis uertice coni:

nos procul. extremas sed quis deus egit in iras?

nil uestrae ualuere preces? tibine iste negauit

oranti?' causas ac tristia reddere fata

coeperat Antigone; fidus comes admonet ambas:                405

'heia agite inceptum potius! iam sidera pallent

uicino turbata die, perferte laborem,

tempus erit lacrimis, accenso flebitis igne.'

        haud procul Ismeni monstrabant murmura ripas,

qua turbatus adhuc et sanguine decolor ibat.                410

huc laceros artus socio conamine portant

inualidae, iungitque comes non fortior ulnas.

sic Hyperionium trepido Phaethonta sorores

fumantem lauere Pado; uixdum ille sepulcro

conditus, et flentes stabant ad flumina siluae.                415

ut sanies purgata uado membrisque reuersus

mortis honos, ignem miserae post ultima quaerunt

oscula; sed gelidae circum exanimesque fauillae

putribus in foueis, atque omnia busta quiescunt.

stabat adhuc, seu forte, rogus, seu numine diuum,                420

cui torrere datum saeuos Eteocleos artus,

siue locum monstris iterum Fortuna parabat,

seu dissensuros seruauerat Eumenis ignes.

hic tenuem nigris etiamnum aduiuere lucem

roboribus pariter cupidae uidere, simulque                425

flebile gauisae; nec adhuc quae busta repertum,

sed placidus quicumque rogant mitisque supremi

admittat cineris consortem et misceat umbras.

        ecce iterum fratres: primos ut contigit artus

ignis edax, tremuere rogi et nouus aduena busto                 430

pellitur; exundant diuiso uertice flammae

alternosque apices abrupta luce coruscant.

pallidus Eumenidum ueluti commiserit ignes

Orcus, uterque minax globus et conatur uterque

longius; ipsae etiam commoto pondere paulum                435

secessere trabes. conclamat territa uirgo:

'occidimus, functasque manu stimulauimus iras.

frater erat; quis enim accessus ferus hospitis umbrae

pelleret? en clipei fragmen semustaque nosco

cingula, frater erat! cernisne ut flamma recedat                440

concurratque tamen? uiuunt odia improba, uiuunt.

nil actum bello; miseri, sic dum arma mouetis

uicit nempe Creon! nusquam iam regna: quis ardor?

cui furitis? sedate minas; tuque exul ubique,

semper inops aequi, iam cede (hoc nupta precatur,                445

hoc soror), aut saeuos mediae ueniemus in ignes.'

        uix ea, cum subitus campos tremor altaque tecta

impulit adiuuitque rogi discordis hiatus,

et uigilum turbata quies, quibus ipse malorum

fingebat simulacra Sopor: ruit ilicet omnem                450

prospectum lustrans armata indagine miles.

illos instantes senior timet unus; at ipsae

ante rogum saeuique palam spreuisse Creontis

imperia et furtum claro plangore fatentur

securae, quippe omne uident fluxisse cadauer.                455

ambitur saeua de morte animosaque leti

spes furit: haec fratris rapuisse, haec coniugis artus

contendunt uicibusque probant: 'ego corpus', 'ego ignes',

'me pietas', 'me duxit amor'. deposcere saeua

supplicia et dextras iuuat insertare catenis.                460

nusquam illa alternis modo quae reuerentia uerbis,

iram odiumque putes; tantus discordat utrimque

clamor, et ad regem qui deprendere trahuntur.

        at procul Actaeis dextra iam Pallade muris

Iuno Phoroneas inducit praeuia matres                465

attonitas, non ipsa minus, coetumque gementem

conciliat populis et fletibus addit honorem.

ipsa manu ramosque oleae uittasque precantes

tradit, et obtenta summittere lumina palla

et praeferre docet uacuas sine manibus urnas.                470

omnis Erectheis effusa penatibus aetas

tecta uiasque replent: unde hoc examen et una

tot miserae? necdum causas nouere malorum,

iamque gemunt. dea conciliis se miscet utrisque

cuncta docens, qua gente satae, quae funera plangant                475

quidue petant; uariis nec non adfatibus ipsae

Ogygias leges inmansuetumque Creonta

multum et ubique fremunt. Geticae non plura queruntur

hospitibus tectis trunco sermone uolucres,

cum duplices thalamos et iniquum Terea clamant.                480

        urbe fuit media nulli concessa potentum

ara deum, mitis posuit Clementia sedem,

et miseri fecere sacram; sine supplice numquam

illa nouo, nulla damnauit uota repulsa.

auditi quicumque rogant, noctesque diesque                485

ire datum et solis numen placare querelis.

parca superstitio: non turea flamma nec altus

accipitur sanguis: lacrimis altaria sudant,

maestarumque super libamina secta comarum

pendent et uestes mutata sorte relictae.                490

mite numus circa cultuque insigne uerendo,

uittatae laurus et supplicis arbor oliuae.

nulla autem effigies, nulli commissa metallo

forma dei: mentes habitare et pectora gaudet.

semper habet trepidos, semper locus horret egenis                495

coetibus, ignotae tantum felicibus arae.

fama est defensos acie post busta paterni

numinis Herculeos sedem fundasse nepotes.

fama minor factis: ipsos nam credere dignum

caelicolas, tellus quibus hospita semper Athenae,                500

ceu leges hominemque nouum ritusque sacrorum

seminaque in uacuas hinc descendentia terras,

sic sacrasse loco commune animantibus aegris

confugium, unde procul starent iraeque minaeque

regnaque, et a iustis Fortuna recederet aris.                505

iam tunc innumerae norant altaria gentes:

huc uicti bellis patriaque a sede fugati

regnorumque inopes scelerumque errore nocentes

conueniunt pacemque rogant; mox hospita sedes

uicit et Oedipodae Furias et funus ~olynthi                510

texit et a misero matrem summouit Oreste.

huc uulgo monstrante locum manus anxia Lernae

deueniunt, cedunt miserorum turba priorum.

uix ibi, sedatis requierunt pectora curis:

ceu patrio super alta grues Aquilone fugatae                515

cum uidere Pharon; tunc aethera latius implent,

tunc hilari clangore sonant; iuuat orbe sereno

contempsisse niues et frigora soluere Nilo.

        iamque domos patrias Scythicae post aspera gentis

proelia laurigero subeuntem Thesea curru                520

laetifici plausus missusque ad sidera uulgi

clamor et emeritis hilaris tuba nuntiat armis.

ante ducem spolia et, duri Mauortis imago,

uirginei currus cumulataque fercula cristis

et tristes ducuntur equi truncaeque bipennes,                525

quis nemora et solidam Maeotida caedere suetae,

gorytique leues portantur et ignea gemmis

cingula et informes dominarum sanguine peltae.

ipsae autem nondum trepidae sexumue fatentur,

nec uulgare gemunt, aspernanturque precari,                530

et tantum innuptae quaerunt delubra Mineruae.

primus amor niueis uictorem cernere uectum

quadriiugis; nec non populos in semet agebat

Hippolyte, iam blanda genas patiensque mariti

foederis. hanc patriae ritus fregisse seueros                535

Atthides oblique secum mirantur operto

murmure, quod nitidi crines, quod pectora palla

tota latent, magnis quod barbara semet Athenis

misceat atque hosti ueniat paritura marito.

        paulum et ab insessis maestae Pelopeides aris                540

promouere gradum seriemque et dona triumphi

mirantur, uictique animo rediere mariti.

atque ubi tardauit currus et ab axe superbo

explorat causas uictor poscitque benigna

aure preces, ausa ante alias Capaneia coniunx:                545

'belliger Aegide, subitae cui maxima laudis

semina de nostris aperit Fortuna ruinis,

non externa genus, dirae nec conscia noxae

turba sumus: domus Argos erat regesque mariti,

non utinam et fortes! quid enim septena mouere                550

castra et Agenoreos opus emendare penates?

nec querimur caesos: haec bellica iura uicesque

armorum; sed non Siculis exorta sub antris

monstra nec Ossaei bello cecidere bimembres.

mitto genus clarosque patres: hominum, inclute Theseu,                555

sanguis erant, homines, eademque in sidera, eosdem

sortitus animarum alimentaque uestra creati,

quos uetat igne Creon Stygiaeque a limine portae,

ceu sator Eumenidum aut Lethaei portitor amnis,

summouet ac dubio caelique Erebique sub axe                560

detinet. heu princeps Natura! ubi numina, ubi illest

fulminis iniusti iaculator? ubi estis, Athenae?

septima iam surgens trepidis Aurora iacentes

auersatur equis; radios declinat et horret

stelligeri iubar omne poli; iam comminus ipsae                565

pabula dira ferae campumque odere uolucres

spirantem tabo et caelum uentosque grauantem.

quantum etenim superesse rear? nuda ossa putremque

uerrere permittat saniem. properate, uerendi

Cecropidae; uos ista decet uindicta, priusquam                570

Emathii Thracesque dolent, quaeque extat ubique

gens arsura rogis manesque habitura supremos.

nam quis erit saeuire modus? bellauimus, esto;

sed cecidere odia et tristes mors obruit iras.

tu quoque, ut egregios fama cognouimus actus,                575

non trucibus monstris Sinin infandumque dedisti

Cercyona, et saeuum uelles Scirona crematum.

credo et Amazoniis Tanain fumasse sepulcris,

unde haec arma refers; sed et hunc dignare triumphum.

da terris unum caeloque Ereboque laborem,                580

si patrium Marathona metu, si tecta leuasti

Cresia, nec fudit uanos anus hospita fletus.

sic tibi non ullae socia sine Pallade pugnae,

nec sacer inuideat paribus Tirynthius actis,

semper et in curru, semper te mater ouantem                585

cernat, et inuictae nil tale precentur Athenae.'

        dixerat; excipiunt cunctae tenduntque precantes

cum clamore manus; rubuit Neptunius heros

permotus lacrimis; iusta mox concitus ira

exclamat: 'quaenam ista nouos induxit Erinys                590

regnorum mores? non haec ego pectora liqui

Graiorum abscedens, Scythiam Pontumque niualem

cum peterem; nouus unde furor? uictumne putasti

Thesea, dire Creon? adsum, nec sanguine fessum

crede; sitit meritos etiamnum haec hasta cruores.                595

nulla mora est; uerte hunc adeo, fidissime Phegeu,

cornipedem, et Tyrias inuectus protinus arces

aut Danais edice rogos aut proelia Thebis.'

sic ait oblitus bellique uiaeque laborum,

hortaturque suos uiresque instaurat anhelas:                600

ut modo conubiis taurus saltuque recepto

cum posuit pugnas, alio si forte remugit

bellatore nemus, quamquam ora et colla cruento

imbre madent, nouus arma parat campumque lacessens

dissimulat gemitus et uulnera puluere celat.                605

ipsa metus Libycos seruatricemque Medusam

pectoris incussa mouit Tritonia parma.

protinus erecti toto simul agmine Thebas

respexere angues; necdum Atticus ire parabat

miles, et infelix expauit classica Dirce.                610

        continuo in pugnas haud solum accensa iuuentus

qui modo Caucasei comites rediere triumphi:

omnis ad arma rudes ager extimulauit alumnos.

conueniunt ultroque ducis uexilla sequuntur,

qui gelidum Braurona uiri, qui rura lacessunt                615

Monychia et trepidis stabilem Piraeea nautis

et nondum Eoo clarum Marathona triumpho.

mittit in arma manus gentilibus hospita diuis

Icarii Celeique domus uiridesque Melaenae,

diues et Aegaleos nemorum Parnesque benignus                620

uitibus et pingui melior Lycabessos oliuae.

uenit atrox Alaeus et olentis arator Hymetti,

quaeque rudes thyrsos hederis uestistis, Acharnae.

linquitur Eois longe speculabile proris

Sunion, unde uagi casurum in nomina ponti                625

Cresia decepit falso ratis Aegea uelo.

hos Salamis populos, illos Cerealis Eleusin

horrida suspensis ad proelia misit aratris,

et quos Callirhoe nouies errantibus undis

implicat, et raptae qui conscius Orithyiae                630

celauit ripis Geticos Ilissos amores.

ipse quoque in pugnas uacuatur collis, ubi ingens

lis superum, dubiis donec noua surgeret arbor

rupibus et longa refugum mare frangeret umbra.

isset et Arctoas Cadmea ad moenia ducens                635

Hippolyte turmas: retinet iam certa tumentis

spes uteri, coniunxque rogat dimittere curas

Martis et emeritas thalamo sacrare pharetras.

        hos ubi uelle acies et dulci gliscere ferro

dux uidet, utque piis raptim dent oscula natis                640

amplexusque breues, curru sic fatur ab alto:

'terrarum leges et mundi foedera mecum

defensura cohors, dignas insumite mentes

coeptibus: hac omnem diuumque hominumque fauorem

Naturamque ducem coetusque silentis Auerni                645

stare palam est; illic Poenarum exercita Thebis

agmina et anguicomae ducent uexilla sorores.

ite alacres tantaeque, precor, confidite causae.'

dixit, et emissa praeceps iter incohat hasta:

qualis Hyperboreos ubi nubilus institit axes                650

Iuppiter et prima tremefecit sidera bruma,

rumpitur Aeolia et longam indignata quietem

tollit hiems animos uentosaque sibilat Arctos;

tunc montes undaeque fremunt, tunc proelia caecis

nubibus et tonitrus insanaque fulmina gaudent.                655

        icta gemit tellus, uirides grauis ungula campos

mutat, et innumeris peditumque equitumque cateruis

expirat protritus ager, nec puluere crasso

armorum lux uicta perit, sed in aethera longum

frangitur, et mediis ardent in nubibus hastae.                660

noctem adeo placidasque operi iunxere tenebras,

certamenque inmane uiris quo concita tendunt

agmina: quis uisas proclamet ab aggere Thebas,

cuius in Ogygio stet princeps lancea muro.

at procul ingenti Neptunius agmina Theseus                665

angustat clipeo, propriaeque exordia laudis

centum urbes umbone gerit centenaque Cretae

moenia, seque ipsum monstrosi ambagibus antri

hispida torquentem luctantis colla iuuenci

alternasque manus circum et nodosa ligantem                670

bracchia et abducto uitantem cornua uultu.

terror habet populos, cum saeptus imagine torua

ingreditur pugnas, bis Thesea bisque cruentas

caede uidere manus: ueteres reminiscitur actus

ipse tuens sociumque gregem metuendaque quondam                675

limina et absumpto pallentem Cnosida filo.

        saeuus at interea ferro post terga reuinctas

Antigonen uiduamque Creon Adrastida leto

admouet; ambae hilares et mortis amore superbae

ensibus intentant iugulos regemque cruentum                680

destituunt, cum dicta ferens Theseia Phegeus

astitit. ille quidem ramis insontis oliuae

pacificus, sed bella ciet bellumque minatur,

grande fremens, nimiumque memor mandantis, et ipsum

iam prope, iam medios operire cohortibus agros                685

ingeminans. stetit ambiguo Thebanus in aestu

curarum, nutantque minae et prior ira tepescit.

tunc firmat sese, fictumque ac triste renidens,

'paruane prostratis,' inquit, 'documenta Mycenis

sanximus? en iterum qui moenia nostra lacessant.                690

accipimus, ueniant; sed ne post bella querantur:

lex eadem uictis.' dicit, sed puluere crasso

caligare diem et Tyrios iuga perdere montes

aspicit; armari populos tamen armaque ferri

ipse iubet pallens, mediaeque in sedibus aulae                695

Eumenidas subitas flentemque Menoecea cernit

turbidus impositosque rogis gaudere Pelasgos.

quis fuit ille dies, tanto cum sanguine Thebis

pax inuenta perit! patriis modo fixa reuellunt

arma deis, clipeisque obducunt pectora fractis,                700

et galeas humiles et adhuc sordentia tabo

spicula: non pharetris quisquam, non ense decorus,

non spectandus equo; cessat fiducia ualli,

murorum patet omne latus, munimina portae

exposcunt: prior hostis habet; fastigia desunt:                705

deiecit Capaneus; exanguis et aegra iuuentus

iam nec coniugibus suprema nec oscula natis

iungit, et attoniti nil optauere parentes.

        Atticus at contra, iubar ut clarescere ruptis

nubibus et solem primis aspexit in armis,                710

desilit in campum, qui subter moenia nudos

adseruat manes, dirisque uaporibus aegrum

aera puluerea penitus sub casside ducens

ingemit et iustas belli flammatur in iras.

hunc saltem miseris ductor Thebanus honorem                715

largitur Danais, quod non super ipsa iacentum

corpora belligeras acies Martemque secundum

miscuit, aut lacera ne quid de strage nefandus

perderet, eligitur saeuos potura cruores

terra rudis. iamque alternas in proelia gentes                720

dissimilis Bellona ciet; non clamor utrimque,

non utrimque tubae: stat debilis altera pubes

summissos enses nequiquam ammentaque dextris

laxa tenens; cedunt tellure, armisque reductis

ostentant ueteres etiamnum in sanguine plagas.                725

iam nec Cecropiis idem ductoribus ardor,

languescuntque minae et uirtus secura residit:

uentorum uelut ira minor, nisi silua furentes

impedit, insanique tacent sine litore fluctus.

        ut uero aequoreus quercum Marathonida Theseus                730

extulit, erectae cuius crudelis in hostes

umbra cadit campumque trucem lux cuspidis implet,

ceu pater Edonios Haemi de uertice Mauors

impulerit currus, rapido mortemque fugamque

axe uehens, sic exanimes in terga reducit                735

pallor Agenoridas; taedet fugientibus uti

Thesea, nec facilem dignatur dextra cruorem.

cetera plebeio desaeuit sanguine uitrus:

sic iuuat exanimis proiectaque praeda canesque

degeneresque lupos, magnos alit ira leones.                740

attamen Olenium Lamyrumque, hunc tela pharetra

promentem, hunc saeui tollentem pondera saxi

deicit, et triplici confisos robore gentis

Alcetidas fratres, totidem quos eminus hastis

continuat; ferrum consumpsit pectore Phyleus,                745

ore momordit Helops, umero transmisit Iapyx.

iamque et quadriiugo celsum petit Haemona curru,

horrendumque manu telum rotat: ille pauentes

obliquauit equos; longo perlata tenore

transiit hasta duos, sitiebat uulnera nec non                750

tertia, sed medio cuspis temone retenta est.

        sed solum uotis, solum clamore tremendo

omnibus in turmis optat uocitatque Creonta.

atque hunc diuersa bellorum in fronte maniplos

hortantem dictis frustraque extrema minantem                755

conspicit; abscedunt comites: sed Thesea iussi

linquebant fretique deis atque ipsius armis,

ille tenet reuocatque suos; utque aequa notauit

hinc atque hinc odia, extrema se colligit ira,

iam letale furens, atque audax morte futura,                760

'non cum peltiferis' ait 'haec tibi pugna puellis,

uirgineas ne crede manus: hic cruda uirorum

proelia, nos magnum qui Tydea quique furentem

Hippomedonta neci Capaneaque misimus umbris

pectora. quae bellum praeceps amentia suasit,                765

improbe? nonne uides, quos ulciscare, iacentes?'

sic ait, et frustras periturum missile summo

adflixit clipeo. risit uocesque manumque

horridus Aegides, ferrataque arbore magnos

molitur iactus, nec non prius ore superbo                770

intonat: 'Argolici, quibus haec datur hostia, manes,

pandite Tartareum chaos ultricesque parate

Eumenidas, uenit ecce Creon!' sic fatus, et auras

dissipat hasta tremens; tunc, qua subtemine duro

multiplicem tenues iterant thoraca catenae,                775

incidit: emicuit per mille foramina sanguis

impius; ille oculis extremo errore solutis

labitur. adsistit Theseus grauis armaque tollens,

'iamne dare extinctis iustos' ait 'hostibus ignes,

iam uictos operire placet? uade atra dature                780

supplicia, extremique tamen secure sepulcri.'

        accedunt utrimque pio uexilla tumultu

permiscentque manus; medio iam foedera bello,

iamque hospes Theseus; orant succedere muris

dignarique domos. nec tecta hostilia uictor                785

aspernatus init; gaudent matresque nurusque

Ogygiae, qualis thyrso bellante subactus

mollia laudabat iam marcidus orgia Ganges.

ecce per aduersas Dircaei uerticis umbras

femineus quatit astra fragor, matresque Pelasgae                790

decurrunt: quales Bacchea ad bella uocatae

Thyiades amentes, magnum quas poscere credas

aut fecisse nefas; gaudent lamenta nouaeque

exultant lacrimae; rapit huc, rapit impetus illuc,

Thesea magnanimum quaerant prius, anne Creonta,                795

anne suos: uidui ducunt ad corpora luctus.

        non ego, centena si quis mea pectora laxet

uoce deus, tot busta simul uulgique ducumque,

tot pariter gemitus dignis conatibus aequem:

turbine quo sese caris instrauerit audax                800

ignibus Euadne fulmenque in pectore magno

quaesierit; quo more iacens super oscula saeui

corporis infelix excuset Tydea coniunx;

ut saeuos narret uigiles Argia sorori;

Arcada quo planctu genetrix Erymanthia clamet,                805

Arcada, consumpto seruantem sanguine uultus,

Arcada, quem geminae pariter fleuere cohortes.

uix nouus ista furor ueniensque implesset Apollo,

et mea iam longo meruit ratis aequore portum.

        durabisne procul dominoque legere superstes,                810

o mihi bissenos multum uigilata per annos

Thebai? iam certe praesens tibi Fama benignum

strauit iter coepitque nouam monstrare futuris.

iam te magnanimus dignatur noscere Caesar,

Itala iam studio discit memoratque iuuentus.                815

uiue, precor; nec tu diuinam Aeneida tempta,

sed longe sequere et uestigia semper adora.

mox, tibi si quis adhuc praetendit nubila liuor,

occidet, et meriti post me referentur honores.

 


Aerius, 2004