Publius Terentius Afr
Eunuchus


Terentius

E-Text: The Latin Library.


 

DIDASCALIA

INCIPIT EVNVCHVS TERENTI

ACTA LVDIS MEGALENSIBVS

L. POSTVMIO ALBINO L. CORNELIO MERVLA AEDILIBVS CVRVLIBVS

EGERE L. AMBIVIVS TVRPIO L. ATILIVS PRAENESTINVS

MODOS FECIT FLACCVS CLAVDI

TIBIIS DVABVS DEXTRIS

GRAECA MENANDRV

FACTA II M. VALERIO C. FANNIO COS.

 

PERSONAE

(PROLOGVS)

PHAEDRIA ADVLESCENS

PARMENO SERVOS

THAIS MERETRIX

GNATHO PARASITVS

CHAEREA ADVLESCENS

THRASO MILES

PYTHIAS ANCILLA

CHREMES ADVLESCENS

ANTIPHO ADVLESCENS

DORIAS ANCILLA

DORVS EVNVCHVS

SANGA SERVOS

SOPHRONA NVTRIX

SENEX (DEMEA seu LACHES)

(CANTOR)

 

PERIOCHA

C. SVLPICI APOLLINARIS

Sororem falso dictitatam Thaidis

id ipsum ignorans miles advexit Thraso

ipsique donat. erat haec civis Attica.

eidem eunuchum, quem emerat, tradi iubet

Thaidis amator Phaedria ac rus ipse abit

Thrasoni oratus biduum concederet.

ephebus frater Phaedriae puellulam

cum deperiret dono missam Thaidi,

ornatu eunuchi induitur (suadet Parmeno):

introiit, vitiat virginem. sed Atticus

civis repertus frater eius conlocat

vitiatam ephebo; Phaedriam exorat Thraso.

 

PROLOGVS

Si quisquamst qui placere se studeat bonis

quam plurimis et minime multos laedere,

in is poeta hic nomen profitetur suom.

tum siquis est qui dictum in se inclementius

existumavit esse, sic existumet [5

responsum, non dictum esse, quia laesit prior.

qui bene vortendo et easdem scribendo male

ex Graecis bonis Latinas fecit non bonas,

idem Menandri Phasma nunc nuper dedit,

atque in Thesauro scripsit causam dicere [10

prius unde petitur, aurum qua re sit suom,

quam illic qui petit, unde is sit thensaurus sibi

aut unde in patrium monumentum pervenerit.

de(h)inc ne frustretur ipse se aut sic cogitet

"defunctu' iam sum, nil est quod dicat mihi": [15

is ne erret moneo, et desinat lacessere.

habeo alia multa quae nunc condonabitur,

quae proferentur post si perget laedere

ita ut facere instituit. quam nunc acturi sumus

Menandri Eunuchum, postquam aediles emerunt, [20

perfecit sibi ut inspiciundi esset copia.

magistratu' quom ibi adesset occeptast agi.

exclamat furem, non poetam fabulam

dedisse et nil dedisse verborum tamen:

Colacem esse Naevi, et Plauti veterem fabulam; [25

parasiti personam inde ablatam et militis.

si id est peccatum, peccatum inprudentiast

poetae, non quo furtum facere studuerit.

id ita esse vos iam iudicare poteritis.

Colax Menandrist: in east parasitus Colax [30

et miles gloriosus: <ea>s se non negat

personas transtulisse in Eunuchum suam

ex Graeca; sed eas fabulas factas prius

Latinas scisse sese id vero pernegat.

quod si personis isdem huic uti non licet: [35

qui mage licet currentem servom scribere,

bonas matronas facere, meretrices malas,

parasitum edacem, gloriosum militem,

puerum supponi, falli per servom senem,

amare odisse suspicari? denique [40

nullumst iam dictum quod non dictum sit prius.

qua re aequom est vos cognoscere atque ignoscere

quae veteres factitarunt si faciunt novi.

date operam, cum silentio animum attendite,

ut pernoscati' quid sibi Eunuchus velit. [45

 

ACTVS I

 

Phaedria Parmeno

 

I.i

PH. Quid igitur faciam? non eam ne nunc quidem

quom accersor ultro? an potius ita me comparem

non perpeti meretricum contumelias?

exclusit; revocat: redeam? non si me obsecret.

PA. siquidem hercle possis, nil prius neque fortius. [50

verum si incipies neque pertendes gnaviter

atque, ubi pati non poteri', quom nemo expetet,

infecta pace ultro ad eam venies indicans

te amare et ferre non posse: actumst, ilicet,

peristi: eludet ubi te victum senserit. [55

proin tu, dum est tempus, etiam atque etiam cogita,

ere: quae res in se neque consilium neque modum

habet ullum, eam consilio regere non potes.

in amore haec omnia insunt vitia: iniuriae,

suspiciones, inimicitiae, indutiae, [60

bellum, pax rursum: incerta haec si tu postules

ratione certa facere, nihilo plus agas

quam si des operam ut cum ratione insanias.

et quod nunc tute tecum iratus cogitas

"egon illam, quae illum, quae me, quae non . . ! sine modo, [65

mori me malim: sentiet qui vir siem":

haec verba una mehercle falsa lacrimula

quam oculos terendo misere vix vi expresserit,

restinguet, et te ultro accusabit, et dabis

ultro supplicium. PH. o indignum facinu'! nunc ego [70

et illam scelestam esse et me miserum sentio:

et taedet et amore ardeo, et prudens sciens,

vivos vidensque pereo, nec quid agam scio.

PA. quid agas? nisi ut te redimas captum quam queas

minimo; si nequeas paullulo, at quanti queas; [75

et ne te adflictes. PH. itane suades? PA. si sapis,

neque praeter quam quas ipse amor molestias

habet addas, et illas quas habet recte feras.

sed ecca<m> ipsa egreditur, nostri fundi calamitas;

nam quod nos capere oportet haec intercipit. [80

 

Thais Phaedria Parmeno

 

I.ii

TH. Miseram me, vereor ne illud graviu' Phaedria

tulerit neve aliorsum atque ego feci acceperit,

quod heri intro missu' non est. PH. totus, Parmeno,

tremo horreoque, postquam aspexi hanc. PA. bono animo es:

accede ad ignem hunc, iam calesces plus satis. [85

TH. quis hic loquitur? ehem tun hic eras, mi Phaedria?

quid hic stabas? quor non recta intro ibas? PA. ceterum

de exclusione verbum nullum? TH. quid taces?

PH. sane quia vero haec mihi patent semper fores

aut quia sum apud te primu'. TH. missa istaec face. [90

PH. quid "missa"? o Thais, Thais, utinam esset mihi

pars aequa amori' tecum ac pariter fieret,

ut aut hoc tibi doleret itidem ut mihi dolet

aut ego istuc abs te factum nihili penderem!

TH. ne crucia te obsecro, anime mi, <mi> Phaedria. [95

non pol quo quemquam plus amem aut plus diligam

<eo> feci; sed ita erat res, faciundum fuit.

PA. credo, ut fit, misera prae amore exclusti hunc foras.

TH. sicin agi', Parmeno? age; sed huc qua gratia

te accersi iussi, ausculta. PH. fiat. TH. dic mihi [100

hoc primum, potin est hic tacere? PA. egon? optume.

verum heus tu, hac lege tibi meam adstringo fidem:

quae vera audivi taceo et contineo optume;

sin falsum aut vanum aut finctumst, continuo palamst:

plenus rimarum sum, hac atque illac perfluo. [105

proin tu, taceri si vis, vera dicito.

TH. Samia mihi mater fuit: ea habitabat Rhodi.

PA. potest taceri hoc. TH. ibi tum matri parvolam

puellam dono quidam mercator dedit

ex Attica hinc abreptam. PH. civemne? TH. arbitror; [110

certum non scimu': matri' nomen et patris

dicebat ipsa: patriam et signa cetera

neque scibat neque per aetatem etiam potis erat.

mercator hoc addebat: e praedonibus,

unde emerat, se audisse abreptam e Sunio. [115

mater ubi accepit, coepit studiose omnia

docere, educere, ita ut<i> si esset filia.

sororem plerique esse credebant meam.

ego cum illo, quocum tum uno rem habebam hospite,

abii huc: qui mihi reliquit haec quae habeo omnia. [120

PA. utrumque hoc falsumst: effluet. TH. qui istuc? PA. quia

neque tu uno eras contenta neque solus dedit;

nam hic quoque bonam magnamque partem ad te attulit.

TH. itast; sed sine me pervenire quo volo.

interea miles qui me amare occeperat [125

in Cariamst profectu'; te interea loci

cognovi. tute scis postilla quam intumum

habeam te et mea consilia ut tibi credam omnia.

PH. ne hoc quidem tacebit Parmeno. PA. oh dubiumne id est?

TH. hoc agite, amabo. mater mea illic mortuast [130

nuper; eiu' frater aliquantum ad remst avidior.

is ubi esse hanc forma videt honesta virginem

et fidibu' scire, pretium sperans ilico

producit, vendit. forte fortuna adfuit

hic meus amicus: emit <ea>m dono mihi [135

inprudens harum rerum ignaru'que omnium.

is venit: postquam sensit me tecum quoque

rem habere, fingit causas ne det sedulo:

ait, si fidem habeat se iri praepositum tibi

apud me, ac non id metuat, ne, ubi acceperim, [140

sese relinquam, velle se illam mihi dare;

verum id vereri. sed ego quantum suspicor,

ad virginem animum adiecit. PH. etiamne amplius?

TH. nil; nam quaesivi. nunc ego <ea>m, mi Phaedria,

multae sunt causae quam ob rem cupio abducere: [145

primum quod soror est dicta; praeterea ut suis

restituam ac reddam. sola sum; habeo hic neminem

neque amicum neque cognatum: quam ob rem, Phaedria,

cupio aliquos parere amicos beneficio meo.

id amabo adiuta me, quo id fiat facilius: [150

sine illum priores partis hosce aliquot dies

apud me habere. nil respondes? PH. pessuma,

egon quicquam cum istis factis tibi respondeam?

PA. eu noster, laudo: tandem perdoluit: vir es.

PH. aut ego nescibam quorsum tu ires? "parvola [155

hinc est abrepta; eduxit mater pro sua;

soror dictast; cupio abducere, ut reddam suis":

nempe omnia haec nunc verba huc redeunt denique:

ego excludor, ille--recipitur. qua gratia?

nisi si illum plus amas quam me et istam nunc times [160

quae advectast ne illum talem praeripiat tibi.

TH. ego[n] id timeo? PH. quid te ergo aliud sollicitat? cedo.

num solus ille dona dat? num ubi meam

benignitatem sensisti in te claudier?

nonne ubi mi dixti cupere te ex Aethiopia [165

ancillulam, relictis rebus omnibus

quaesivi? porro eunuchum dixti velle te,

quia solae utuntur is reginae; repperi,

heri minas viginti pro ambobus dedi.

tamen contemptus abs te haec habui in memoria: [170

ob haec facta abs te spernor? TH. quid istic, Phaedria?

quamquam illam cupio abducere atque hac re arbitror

id fieri posse maxume, verum tamen

potius quam te inimicum habeam, faciam ut iusseris.

PH. utinam istuc verbum ex animo ac vere diceres [175

"potius quam te inimicum habeam"! si istuc crederem

sincere dici, quidvis possem perpeti.

PA. labascit victus uno verbo quam cito!

TH. ego non ex animo misera dico? quam ioco

rem voluisti a me tandem, quin perfeceris? [180

ego impetrare nequeo hoc abs te, biduom

saltem ut concedas solum. PH. siquidem biduom:

verum ne fiant isti viginti dies.

TH. profecto non plus biduom aut . . PH. "aut" nil moror.

TH. non fiet: hoc modo sine te exorem. PH. scilicet [185

faciundumst quod vis. TH. merito te amo, bene facis.

PH. rus ibo: ibi hoc me macerabo biduom.

ita facere certumst: mos gerundust Thaidi.

tu, Parmeno, huc fac illi adducantur. PA. maxume.

PH. in hoc biduom, Thais, vale. TH. mi Phaedria, [190

et tu. numquid vis aliud? PH. egone quid velim?

cum milite istoc praesens absens ut sies;

dies noctesque me ames, me desideres,

me somnies, me exspectes, de me cogites,

me speres, me te oblectes, mecum tota sis: [195

meu' fac sis postremo animu' quando ego sum tuos.--

TH. me miseram, fors[it]an hic mihi parvam habeat fidem

atque ex aliarum ingeniis nunc me iudicet.

ego pol, quae mihi sum conscia, hoc certo scio

neque me finxisse falsi quicquam neque meo [200

cordi esse quemquam cariorem hoc Phaedria.

et quidquid huiu' feci causa virginis

feci; nam me eiu' fratrem spero propemodum

iam repperisse, adulescentem adeo nobilem;

et is hodie venturum ad me constituit domum. [205

concedam hinc intro atque exspectabo dum venit.

 

ACTVS II

 

Phaedria Parmeno

 

II.i

PH. Fac, ita ut iussi, deducantur isti. PA. faciam. PH. at diligenter.

PA. fiet. PH. at mature. PA. fiet. PH. satine hoc mandatumst tibi? PA. ah

rogitare, quasi difficile sit!

utinam tam aliquid invenire facile possis, Phaedria, [210

quam hoc peribit. PH. ego quoque una pereo, quod mist carius;

ne istuc tam iniquo patiare animo. PA. minime: qui effectum dabo.

sed numquid aliud imperas?

PH. munu' nostrum ornato verbis, quod poteris, et istum aemulum,

quod poteris, ab ea pellito. [215

PA. memini, tam etsi nullu' moneas. PH. ego rus ibo atque ibi manebo.

PA. censeo. PH. sed heus tu. PA. quid vis? PH. censen posse me obfirmare et

perpeti ne redeam interea? PA. tene? non hercle arbitror;

nam aut iam revortere aut mox noctu te adiget horsum insomnia.

PH. opu' faciam, ut defetiger usque, ingratiis ut dormiam. [220

PA. vigilabi' lassus: hoc plus facies. PH. abi, nil dicis, Parmeno.

eiciunda hercle haec est mollities animi; nimi' me indulgeo.

tandem non ego illam caream, si sit opu', vel totum triduom? PA. hui

univorsum triduom? vide quid agas. PH. stat sententia.--

PA. di boni, quid hoc morbist? adeon homines inmutarier [225

ex amore ut non cognoscas <eu>ndem esse! hoc nemo fuit

minus ineptu', mage severu' quisquam nec mage continens.

sed quis hic est qui huc pergit? attat hi(c)quidem est parasitus Gnatho

militis: ducit secum una virginem dono huic. papae

facie honesta! mirum ni ego me turpiter hodie hic dabo [230

cum m<eo> decrepito hoc eunucho. haec superat ipsam Thaidem.

 

Gnatho Parmeno

 

II.ii

GN. Di inmortales, homini homo quid praestat? stulto intellegens

quid inter est? hoc adeo ex hac re venit in mentem mihi:

conveni hodie adveniens quendam m<ei> loci hinc atque ordinis,

hominem haud inpurum, itidem patria qui abligurrierat bona: [235

video sentum squalidum aegrum, pannis annisque obsitum. "oh

quid istuc" inquam "ornatist?" "quoniam miser quod habui perdidi, em

quo redactu' sum. omnes noti me atque amici deserunt."

hic ego illum contempsi prae me: "quid homo" inquam "ignavissime?

itan parasti te ut spes nulla relicua in te s<ie>t tibi? [240

simul consilium cum re amisti? viden me ex <eo>dem ortum loco?

qui color nitor vestitu', quae habitudost corporis!

omnia habeo neque quicquam habeo; nil quom est, nil defit tamen."

"at ego infelix neque ridiculus esse neque plagas pati

possum." "quid? tu his rebu' credi' fieri? tota erras via. [245

olim isti f<ui>t generi quondam quaestus apud saeclum prius:

hoc novomst aucupium; ego adeo hanc primus inveni viam.

est genus hominum qui esse primos se omnium rerum volunt

nec sunt: hos consector; hisce ego non paro me ut rideant,

sed eis ultro adrideo et eorum ingenia admiror simul. [250

quidquid dicunt laudo; id rursum si negant, laudo id quoque;

negat quis: nego; ait: aio; postremo imperavi egomet mihi

omnia adsentari. is quaestu' nunc est multo uberrimus."

PA. scitum hercle hominem! hic homines prorsum ex stultis insanos facit.

GN. dum haec loquimur, interealoci ad macellum ubi advenimus, [255

concurrunt laeti mi obviam cuppedenarii omnes,

cetarii lanii coqui fartores piscatores,

quibus et re salva et perdita profueram et prosum saepe:

salutant, ad cenam vocant, adventum gratulantur.

ille ubi miser famelicus videt mi esse tantum honorem et [260

tam facile victum quaerere, ibi homo coepit me obsecrare

ut sibi liceret discere id de me: sectari iussi,

si potis est, tamquam philosophorum habent disciplinae ex ipsis

vocabula, parasiti ita ut Gnathonici vocentur.

PA. viden otium et cibu' quid facit alienu'? GN. sed ego cesso [265

ad Thaidem hanc deducere et rogare ad cenam ut veniat?

sed Parmenonem ante ostium Thaini' tristem video,

rivali' servom: salva res[es]t. nimirum hic homines frigent.

nebulonem hunc certumst ludere. PA. hisce hoc munere arbitrantur

suam Thaidem esse. GN. plurima salute Parmenonem [270

summum suom inpertit Gnatho. quid agitur? PA. statur. GN. video.

num quid nam hic quod nolis vides? PA. te. GN. credo; at numquid aliud?

PA. qui dum? GN. quia tristi's. PA. nil quidem. GN. ne sis; sed quid videtur

hoc tibi mancupium? PA. non malum hercle. GN. uro hominem. PA. ut

falsus animist!

GN. quam hoc munu' gratum Thaidi arbitrare esse? PA. hoc nunc dicis [275

eiectos hinc nos: omnium rerum, heus, vicissitudost.

GN. sex ego te totos, Parmeno, hos mensis quietum reddam

ne sursum d<eo>rsum cursites neve usque ad lucem vigiles.

ecquid beo te? PA. men? papae. GN. sic soleo amicos. PA. laudo.

GN. detineo te: fortasse tu profectus alio fueras. [280

PA. nusquam. GN. tum tu igitur paullulum da mi operae: fac ut admittar

ad illam. PA. age modo, i: nunc tibi patent fores hae quia istam ducis.

GN. numquem evocari hinc vis foras? PA. sine biduom hoc praetereat:

qui mihi nunc uno digitulo fores aperis fortunatus,

ne tu istas faxo calcibus saepe insultabi' frustra. [285

GN. etiamnunc tu hic stas, Parmeno? eho numnam hic relictu's custos,

nequis forte internuntius clam a milite ad istam curset?

PA. facete dictum: mira vero militi qui placeat?--

sed video erilem filium minorem huc advenire.

miror quid ex Piraeo abierit; nam ibi custos publice est nunc. [290

non temere est; et properans venit: nescioquid circumspectat.

 

Chaerea Parmeno

 

II.iii

CH. Occidi!

neque virgost usquam neque ego, qui illam e conspectu amisi meo.

ubi quaeram, ubi investigem, quem perconter, quam insistam viam

incertu' sum. una haec spes est: ubi ubi est, diu celari non potest. [295

o faciem pulchram! deleo omnis de(h)inc ex animo mulieres:

taedet cotidianarum harum formarum. PA. ecce autem alterum!

nescioquid de amore loquitur: o infortunatum senem!

hic vero est qui si occeperit,

ludum iocumque dices f<ui>sse illum alterum, [300

praeut huiu' rabies quae dabit.

CH. ut illum di d<eae>que senium perdant qui me hodie remoratus est;

meque adeo qui <ei> restiterim; tum autem qui illum flocci fecerim.

sed eccum Parmenonem. salve. PA. quid tu's tristi'? quidve's alacris?

unde is? CH. egone? nescio hercle, [305

neque unde eam neque quorsum eam: ita prorsu' sum oblitus mei.

PA. qui quaeso? CH. amo. PA. hem. CH. nunc, Parmeno, ostendes te qui vir sies.

scis te mihi saepe pollicitum esse "Chaerea, aliquid inveni

modo quod ames: in ea re utilitatem ego faciam ut cognoscas meam",

quom in cellulam ad te patri' penum omnem congerebam clanculum. [310

PA. age, inepte. CH. hoc hercle factumst. fac sis nunc promissa adpareant,

si adeo digna res[es]t ubi tu nervos intendas tuos.

haud simili' virgost virginum nostrarum, quas matres student

demissis umeris esse, vincto pectore, ut gracilae sient.

siquaest habitior paullo pugilem esse aiunt, deducunt cibum: [315

tam etsi bonast natura, reddunt curatura iunceas:

itaque ergo amantur. PA. quid tua istaec? CH. nova figura oris. PA. papae.

CH. color veru', corpu' solidum et suci plenum. PA. anni? CH. anni? sedecim.

PA. flos ipse. CH. <ipsam> hanc tu mihi vel vi vel clam vel precario

fac tradas: mea nil refert dum potiar modo. [320

PA. quid? virgo quoiast? CH. nescio hercle. PA. undest? CH. tantundem.

PA. ubi habitat?

CH. ne id quidem. PA. ubi vidisti? CH. in via. PA. qua ratione eam amisti?

CH. id equidem adveniens mecum stomachabar modo,

nec quemquam ego esse hominem arbitror quoi mage bonae

felicitates omnes advorsae sient. [325

quid hoc est sceleri'? perii. PA. quid factumst? CH. rogas?

patris cognatum atque aequalem Archidemidem

nostin? PA. quidni? CH. is, dum hanc sequor, fit mi obviam.

PA. incommode hercle. CH. immo enimvero infeliciter;

nam incommoda alia sunt dicenda, Parmeno. [330

illum liquet mihi deierare his mensibus

sex septem prorsum non vidisse proxumis,

nisi nunc quom minime vellem minimeque opu' fuit.

eho nonne hoc monstri similest? quid ais? PA. maxume.

CH. continuo occurrit ad me, quam longe quidem, [335

incurvo' tremulu' labiis demissis gemens:

"heus heus tibi dico, Chaerea" inquit. restiti.

"scin quid ego te volebam?" "dic." "cras est mihi

iudicium." "quid tum?" "ut diligenter nunties

patri, advocatu' mane mi esse ut meminerit." [340

dum haec dicit abiit hora. rogo numquid velit.

"recte" inquit. abeo. quom huc respicio ad virginem,

illa se[se] interea commodum huc advorterat

in hanc nostram plateam. PA. mirum ni hanc dicit, modo

huic quae datast dono. CH. huc quom advenio nulla erat. [345

PA. comites secuti scilicet sunt virginem?

CH. verum: parasitu' cum ancilla. PA. ipsast: ilicet.

desine; iam conclamatumst. CH. alias res agis.

PA. istuc ago equidem. CH. nostin quae sit, dic mihi, aut

vidistin? PA. vidi novi scio quo abducta sit. [350

CH. eho Parmeno mi, nostin? [PA. novi. CH.] et scis ubi siet?

PA. huc deductast ad meretricem Thaidem: <ei> dono datast.

CH. quis is est tam potens cum tanto munere hoc? PA. miles Thraso,

Phaedriae rivali'. CH. duras fratri' partis praedicas.

PA. immo enim si scias quod donum huic dono contra conparet, [355

[tum] magis id dicas. CH. quodnam quaeso hercle? PA. eunuchum. CH.

illumne obsecro

inhonestum hominem, quem mercatus est heri, senem mulierem?

PA. istunc ipsum. CH. homo quatietur certe cum dono foras.

sed istam Thaidem non scivi nobis vicinam. PA. haud diust.

CH. perii, numquamne etiam me illam vidisse! eho dum dic mihi: [360

estne, ut fertur, forma? PA. sane. CH. at nil ad nostram hanc? PA. alia rest.

CH. obsecro hercle, Parmeno, fac ut potiar. PA. faciam sedulo ac

dabo operam, adiuvabo: numquid me aliud? CH. quo nunc is? PA. domum,

ut mancupia haec, ita ut<i> iussit frater, ducam ad Thaidem.

CH. o fortunatum istum eunuchum quiquidem in hanc detur domum! [365

PA. quid ita? CH. rogitas? summa forma semper conservam domi

videbit conloquetur aderit una in unis aedibus,

cibum non numquam capiet cum ea, interdum propter dormiet.

PA. quid si nunc tute fortunatu' fias? CH. qua re, Parmeno?

responde. PA. capias tu illi(u)s vestem. CH. vestem? quid tum postea? [370

PA. pro illo te ducam. CH. audio. PA. te esse illum dicam. CH. intellego.

PA. tu illis fruare commodis quibu' tu illum dicebas modo:

cibum una capias, adsis tangas ludas propter dormias;

quandoquidem illarum neque te quisquam novit neque scit qui sies.

praeterea forma et aetas ipsast facile ut pro eunucho probes. [375

CH. dixti pulchre: numquam vidi meliu' consilium dari.

age eamus intro nunciam: orna me abduc duc quantum potest.

PA. quid agi'? iocabar equidem. CH. garris. PA. perii, quid ego egi miser!

quo trudi'? perculeris iam tu me. tibi equidem dico, mane.

CH. eamu'. PA. pergin? CH. certumst. PA. vide ne nimium calidum [380

hoc sit modo.

CH. non est profecto: sine. PA. at enim istaec in me cudetur faba. CH. ah.

PA. flagitium facimus. CH. an id flagitiumst si in domum meretriciam

deducar et illis crucibu', quae nos nostramque adulescentiam

habent despicatam et quae nos semper omnibus cruciant modis,

nunc referam gratiam atque eas itidem fallam, ut ab is fallimur? [385

an potius haec patri aequomst fieri ut a me ludatur dolis?

quod qui rescierint, culpent; illud merito factum omnes putent.

PA. quid istic? si certumst facere, facias; verum ne post conferas

culpam in me. CH. non faciam. PA. iubesne? CH. iubeam? cogo atque impero:

numquam defugiam auctoritatem. sequere. PA. di vortant bene! [390

 

ACTVS III

 

Thraso Gnatho Parmeno

 

III.i

TH. Magnas vero agere gratias Thais mihi?

GN. ingentis. TH. <ai>n tu, laetast? GN. non tam ipso quidem

dono quam abs te datum esse: id vero serio

triumphat. PA. hoc proviso ut, ubi tempus siet,

deducam. sed eccum militem. TH. est istuc datum [395

profecto ut grata mihi sint quae facio omnia.

GN. advorti hercle animum. TH. vel rex semper maxumas

mihi agebat quidquid feceram: aliis non item.

GN. labore alieno magno partam gloriam

verbis saepe in se transmovet qui habet salem; [400

quod in test. TH. habes. GN. rex te ergo in oculis . . TH. scilicet.

GN. gestare. TH. vero: credere omnem exercitum,

consilia. GN. mirum. TH. tum sicubi eum satietas

hominum aut negoti siquando odium ceperat,

requiescere ubi volebat, quasi . . nostin? GN. scio: [405

quasi ubi illam exspueret miseriam ex animo. TH. tenes.

tum me convivam solum abducebat sibi. GN. hui

regem elegantem narras. TH. immo sic homost:

perpaucorum hominum. GN. immo nullorum arbitror,

si tecum vivit. TH. invidere omnes mihi, [410

mordere clanculum: ego non flocci pendere:

illi invidere misere; verum unus tamen

inpense, elephantis quem Indicis praefecerat.

is ubi molestu' magis est, "quaeso" inquam "Strato,

eon es ferox quia habes imperium in beluas?" [415

GN. pulchre mehercle dictum et sapienter. papae

iugularas hominem. quid ille? TH. mutus ilico.

GN. quidni esset? PA. di vostram fidem, hominem perditum

miserumque et illum sacrilegum! TH. quid illud, Gnatho,

quo pacto Rhodium tetigerim in convivio, [420

numquam tibi dixi? GN. numquam; sed narra obsecro.

(plus miliens audivi.) TH. una in convivio

erat hic, quem dico, Rhodius adulescentulus.

forte habui scortum: coepit ad id adludere

et me inridere. "quid ais" inquam homini "inpudens? [425

lepu' tute's, pulpamentum quaeris?" GN. hahahae.

TH. quid est? GN. facete lepide laute nil supra.

tuomne, obsecro te, hoc dictum erat? vetu' credidi.

TH. audieras? GN. saepe, et fertur in primis. TH. meumst.

GN. dolet dictum inprudenti adulescenti et libero. [430

PA. at te di perdant! GN. quid ille quaeso? TH. perditus:

risu omnes qui aderant emoriri. denique

metuebant omnes iam me. GN. haud iniuria.

TH. sed heus tu, purgon ego me de istac Thaidi,

quod eam me amare suspicatast? GN. nil minus. [435

immo auge mage suspicionem. TH. quor? GN. rogas?

scin, si quando illa mentionem Phaedriae

facit aut si laudat, te ut male urat? TH. sentio.

GN. id ut ne fiat haec res solast remedio:

ubi nominabit Phaedriam, tu Pamphilam [440

continuo; siquando illa dicet "Phaedriam

intro mittamu' comissatum," Pamphilam

cantatum provocemu'; si laudabit haec

illiu' formam, tu huiu' contra. denique

par pro pari referto quod eam mordeat. [445

TH. siquidem me amaret, tum istuc prodesset, Gnatho.

GN. quando illud quod tu das exspectat atque amat,

iamdudum te amat, iamdudum illi facile fit

quod doleat; metuit semper quem ipsa nunc capit

fructum nequando iratu' tu alio conferas. [450

TH. bene dixti, ac mihi istuc non in mentem venerat.

GN. ridiculum; non enim cogitaras. ceterum

idem hoc tute meliu' quanto invenisses, Thraso!

 

Thais Thraso Gnatho Parmeno Pythias

 

III.ii

TH. Audire vocem visa sum modo militis.

atque eccum. salve, mi Thraso. THR. o Thais mea, [455

m<eu>m savium, quid agitur? ecquid nos amas

de fidicina istac? PA. quam venuste! quod dedit

principium adveniens! TH. plurimum merito tuo.

GN. eamus ergo ad cenam. quid stas? PA. em alterum:

ex homine hunc natum dicas? TH. ubi vis, non moror. [460

PA. adibo atque adsimulabo quasi nunc exeam.

ituran, Thais, quopiam es? TH. ehem Parmeno:

bene fecisti; hodie itura . . PA. quo? TH. quid, hunc non vides?

PA. video et me taedet. ubi vis, dona adsunt tibi

a Phaedria. THR. quid stamu'? quor non imus hinc? [465

PA. quaeso hercle ut liceat, pace quod fiat tua,

dare huic quae volumu', convenire et conloqui.

THR. perpulchra credo dona aut nostri similia.

PA. res indicabit. heus iubete istos foras

exire, quos iussi, ocius. procede tu huc: [470

ex Aethiopiast usque haec. THR. hic sunt tres minae.

GN. vix. PA. ubi tu es, Dore? accede huc. em eunuchum tibi,

quam liberali facie, quam aetate integra!

TH. ita me di ament, honestust. PA. quid tu ais, Gnatho?

numquid habes quod contemnas? quid tu autem, Thraso? [475

tacent: sati' laudant. fac periclum in litteris,

fac in palaestra, in musicis: quae liberum

scire aequomst adulescentem, sollertem dabo.

THR. ego illum eunuchum, si opu' siet, vel sobrius . .

PA. atque haec qui misit non sibi soli postulat [480

te vivere et sua causa excludi ceteros,

neque pugnas narrat neque cicatrices suas

ostentat neque tibi obstat, quod quidam facit;

verum ubi molestum non erit, ubi tu voles,

ubi tempu' tibi erit, sat habet si tum recipitur. [485

THR. adparet servom hunc esse domini pauperis

miserique. GN. nam hercle nemo posset, sat scio,

qui haberet qui pararet alium, hunc perpeti.

PA. tace tu, quem te ego esse infra infimos omnis puto

homines; nam qui huic animum adsentari induxeris, [490

e flamma petere te cibum posse arbitror.

THR. iamne imus? TH. hos prius intro ducam et quae volo

simul imperabo: poste continuo exeo.

THR. ego hinc abeo: tu istanc opperire. PA. haud convenit

una ire cum amica imperatorem in via. [495

THR. quid tibi ego multa dicam? domini similis es.

GN. hahahae. THR. quid rides? GN. istuc quod dixti modo;

et illud de Rhodio dictum quom in mentem venit.

sed Thais exit. THR. abi prae, curre, ut sint domi

parata. GN. fiat.-- TH. diligenter, Pythias, [500

fac cures, si Chremes hoc forte advenerit,

ut ores primum ut maneat; si id non commodumst,

ut redeat; si id non poterit, ad me adducito.

PY. ita faciam. TH. quid? quid aliud volui dicere?

ehem curate istam diligenter virginem: [505

domi adsiti' facite. THR. eamu'. TH. vos me sequimini.

 

Chremes Pythias

 

III.iii

CH. Profecto quanto mage magisque cogito,

nimirum dabit haec Thai' mihi magnum malum:

ita me ab ea astute video labefactarier,

iam tum quom primum iussit me ad se accersier. [510

roget quis "quid [rei] tibi cum illa?" ne noram quidem.

ubi veni, causam ut ibi manerem repperit:

<ai>t rem divinam fecisse [se] et rem seriam

velle agere mecum. iam tum erat suspicio

dolo malo haec fieri omnia. ipsa accumbere [515

mecum, mihi sese dare, sermonem quaerere.

ubi friget, huc evasit, quam pridem pater

mihi et mater mortui essent. dico, iamdiu.

rus Sunii ecquod habeam et quam longe a mari.

credo <ei> placere hoc: sperat se a me avellere. [520

postremo, ecqua inde parva periisset soror;

ecquis cum ea una; quid habuisset quom perit;

ecquis eam posset noscere. haec quor quaeritet?

nisi si illa forte quae olim periit parvola

soror, hanc se intendit esse, ut est audacia. [525

verum ea si vivit annos natast sedecim,

non maior: Thai' quam ego sum maiusculast.

misit porro orare ut venirem serio.

aut dicat quid volt aut molesta ne siet:

non hercle veniam tertio. heus heus, ecquis hic? [530

ego sum Chremes. PY. o capitulum lepidissimum!

CH. dico ego mi insidias fieri? PY. Thais maxumo

te orabat opere ut cras redires. CH. rus eo.

PY. fac amabo. CH. non possum, inquam. PY. at tu apud nos hic mane

dum redeat ipsa. CH. nil minus. PY. quor, mi Chremes? [535

CH. malam rem hinc ibi'? PY. si istuc ita certumst tibi,

amabo ut illuc transeas ubi illast. CH. eo.

PY. abi, Dorias, cito hunc deduce ad militem.

 

Antipho

 

III.iv

AN. Heri aliquot adulescentuli coiimus in Piraeo

in hunc diem, ut de symbolis essemu'. Chaeream <ei> r<ei> [540

praefecimus; dati anuli; locu' tempu' constitutumst.

praeteriit tempu': quo in loco dictumst parati nil est;

homo ipse nusquamst neque scio quid dicam aut quid coniectem.

nunc mi hoc negoti ceteri dedere ut illum quaeram

idque adeo visam si domist. quisnam hinc ab Thaide exit? [545

is est an non est? ipsus est. quid hoc hominist? qui hic ornatust?

quid illud malist? nequeo satis mirari neque conicere;

nisi, quidquid est, procul hinc lubet priu' quid sit sciscitari.

 

Chaerea Antipho

 

III.v

CH. Numquis hic est? nemost. numquis hinc me sequitur? nemo homost.

iamne erumpere hoc licet mi gaudium? pro Iuppiter, [550

nunc est profecto interfici quom perpeti me possum,

ne hoc gaudium contaminet vita aegritudine aliqua.

sed neminemne curiosum intervenire nunc mihi

qui me sequatur quoquo eam, rogitando obtundat enicet

quid gestiam aut quid laetu' sim, quo pergam, unde emergam, ubi siem [555

vestitum hunc nanctu', quid mi quaeram, sanu' sim anne insaniam!

AN. adibo atque ab eo gratiam hanc, quam video velle, inibo.

Chaerea, quid est quod sic gestis? quid sibi hic vestitu' quaerit?

quid est quod laetus es? quid tibi vis? satine sanu's? quid me adspectas?

quid taces? CH. o festu' dies hominis! amice, salve: [560

nemost hominum quem ego nunc magis cuperem videre quam te.

AN. narra istuc quaeso quid sit. CH. immo ego te obsecro hercle ut audias.

nostin hanc quam amat frater? AN. novi: nempe, opinor, Thaidem.

CH. istam ipsam. AN. sic commemineram. CH. quaedam hodie est <ei> dono data

virgo: quid ego eiu' tibi nunc faciem praedicem aut laudem, Antipho, [565

quom ipsum me noris quam elegans formarum spectator siem?

in hac commotu' sum. AN. <ai>n tu? CH. primam dices, scio, si videris.

quid multa verba? amare coepi. forte fortuna domi

erat quidam eunuchu' quem mercatu' fuerat frater Thaidi,

neque is deductus etiamdum ad eam. submonuit me Parmeno [570

ibi servo' quod ego arripui. AN. quid id est? CH. tacitu' citius audies:

ut vestem cum illo mutem et pro illo iubeam me illoc ducier.

AN. pro eunuchon? CH. sic est. AN. quid ex ea re tandem ut caperes commodi?

CH. rogas? viderem audirem essem una quacum cupiebam, Antipho.

num parva causa aut prava ratiost? traditus sum mulieri. [575

illa ilico ubi me accepit, laeta vero ad se abducit domum;

commendat virginem. AN. quoi? tibine? CH. mihi. AN. satis tuto tamen?

CH. edicit ne vir quisquam ad eam adeat et mihi ne abscedam imperat;

in interiore parti ut maneam solu' cum sola. adnuo

terram intuens modeste. AN. miser. CH. "ego" inquit "ad cenam hinc eo." [580

abducit secum ancillas: paucae quae circum illam essent manent

noviciae puellae. continuo haec adornant ut lavet.

adhortor properent. dum adparatur, virgo in conclavi sedet

suspectans tabulam quandam pictam: ibi inerat pictura haec, Iovem

quo pacto Danaae misisse aiunt quondam in gremium imbrem aureum. [585

egomet quoque id spectare coepi, et quia consimilem luserat

iam olim ille ludum, inpendio magis animu' gaudebat mihi,

deum sese in hominem convortisse atque in alienas tegulas

venisse clanculum per inpluvium fucum factum mulieri.

at quem deum! "qui templa caeli summa sonitu concutit." [590

ego homuncio hoc non facerem? ego illud vero ita feci--ac lubens.

dum haec mecum reputo, accersitur lavatum interea virgo:

iit lavit rediit; deinde eam in lecto illae conlocarunt.

sto exspectans siquid mi imperent. venit una, "heus tu" inquit "Dore,

cape hoc flabellum, ventulum huic sic facito, dum lavamur; [595

ubi nos laverimu', si voles, lavato." accipio tristis.

AN. tum equidem istuc os tuom inpudens videre nimium vellem,

qui esset status, flabell<ul>um tenere te asinum tantum.

CH. vix elocutast hoc, foras simul omnes proruont se,

abeunt lavatum, perstrepunt, ita ut fit domini ubi absunt. [600

interea somnu' virginem opprimit. ego limis specto

sic per flabellum clanculum; simul alia circumspecto,

satin explorata sint. video esse. pessulum ostio obdo.

AN. quid tum? CH. quid "quid tum," fatue? AN. fateor. CH. an ego occasionem

mi ostentam, tantam, tam brevem, tam optatam, tam insperatam [605

amitterem? tum pol ego is essem vero qui simulabar.

AN. sane hercle ut dici'. sed interim de symbolis quid actumst?

CH. paratumst. AN. frugi es: ubi? domin? CH. immo apud libertum Discum.

AN. perlongest, sed tanto ocius properemu': muta vestem.

CH. ubi mutem? perii; nam domo exsulo nunc: metuo fratrem [610

ne intus sit; porro autem pater ne rure redierit iam.

AN. eamus ad me, ibi proxumumst ubi mutes. CH. recte dicis.

eamus; et de istac simul, quo pacto porro possim

potiri, consilium volo capere una tecum. AN. fiat.

 

ACTVS IV

 

Dorias

 

IV.i

Ita me di ament, quantum ego illum vidi, non nil timeo misera, [615

nequam ille hodie insanu' turbam faciat aut vim Thaidi.

nam postquam iste advenit Chremes adulescens, frater virginis,

militem rogat ut illum admitti iubeat: ill' continuo irasci,

neque negare audere; Thai' porro instare ut hominem invitet.

id faciebat retinendi illi(u)s causa, quia illa quae cupiebat [620

de sorore ei(u)s indicare ad eam rem tempu' non erat.

invitat tristi': mansit. ibi illa cum illo sermonem ilico;

miles vero sibi putare adductum ante oculos aemulum;

voluit facere contra huic aegre: "heus" inquit "puer<e>, Pamphilam

accerse ut delectet hic nos." illa [exclamat] "minime gentium: [625

in convivium illam?" miles tendere: inde ad iurgium.

interea aurum sibi clam mulier demit, dat mi ut auferam.

hoc est signi: ubi primum poterit, se illinc subducet scio.

 

Phaedria <Dorias>

 

IV.ii

Dum rus eo, coepi egomet mecum inter vias,

ita ut fit ubi quid in animost molestiae, [630

aliam rem ex alia cogitare et ea omnia in

peiorem partem. quid opust verbis? dum haec puto,

praeterii inprudens villam. longe iam abieram

quom sensi: redeo rursum, male me vero habens.

ubi ad ipsum veni devorticulum, constiti: [635

occepi mecum cogitare "hem biduom hic

manendumst soli sine illa? quid tum postea?

nil est. quid nil? si non tangendi copiast,

eho ne videndi quidem erit? si illud non licet,

saltem hoc licebit. certe extrema linea [640

amare haud nil est." villam praetereo sciens.

sed quid hoc quod timida subito egreditur Pythias?

 

Pythias Dorias Phaedria

 

IV.iii

PY. Vbi ego illum scelerosum misera atque inpium inveniam? aut ubi quaeram?

hoccin tam audax facinu' facere esse ausum! PH. perii: hoc quid sit vereor.

PY. quin etiam insuper scelu', postquam ludificatust virginem, [645

vestem omnem miserae discidit, tum ipsam capillo conscidit.

PH. hem. PY. qui nunc si detur mihi,

ut ego unguibus facile illi in oculos involem venefico!

PH. nescioquid profecto absente nobis turbatumst domi.

adibo. quid istuc? quid festinas? aut quem quaeri', Pythias? [650

PY. ehem Phaedria, egon? quem quaeram? in' hinc quo dignu's cum donis tuis

tam lepidis? PH. quid istuc est rei?

PY. rogas me? eunuchum quem dedisti nobis quas turbas dedit!

virginem quam erae dono dederat miles, vitiavit. PH. quid ais?

PY. perii. PH. temulenta's. PY. utinam sic sint qui mihi male volunt! [655

DO. au obsecro, mea Pythias, quod istuc nam monstrum fuit?

PH. insanis: qui istuc facere eunuchu' potuit? PY. ego illum nescio

qui fuerit; hoc quod fecit, res ipsa indicat.

virgo ipsa lacrumat neque, quom rogites, quid sit audet dicere.

ille autem bonu' vir nusquam apparet. etiam hoc misera suspicor, [660

aliquid domo abeuntem abstulisse. PH. nequeo mirari satis

quo ille abire ignavo' possit longius, nisi si domum

forte ad nos rediit. PY. vise amabo num sit. PH. iam faxo scies.--

DO. perii, obsecro! tam infandum facinu', mea tu, ne audivi quidem.

PY. at pol ego amatores audieram mulierum esse <eo>s maxumos, [665

sed nil potesse; verum miserae non in mentem venerat;

nam illum aliquo conclusissem neque illi commisissem virginem.

 

Phaedria Dorvs Pythias Dorias

 

IV.iv

PH. Exi foras, sceleste. at etiam restitas,

fugitive? prodi, male conciliate. DO(RVS). obsecro. PH. oh

illud vide, os ut sibi distorsit carnufex! [670

quid huc tibi reditiost? quid vestis mutatio?

quid narras? paullum si cessassem, Pythias,

domi non offendissem, ita iam ornarat fugam.

PY. haben hominem, amabo? PH. quidni habeam? PY. o factum bene.

DOR(IAS). istuc pol vero bene. PY. ubist? PH. rogitas? non vides? [675

PY. videam? obsecro quem? PH. hunc scilicet. PY. quis hic est homo?

PH. qui ad vos deductus hodiest. PY. hunc oculis suis

nostrarum numquam quisquam vidit, Phaedria.

PH. non vidit? PY. an tu hunc credidisti esse, obsecro,

ad nos deductum? PH. namque alium habui neminem. PY. au [680

ne comparandus hi(c)quidem ad illumst: ille erat

honesta facie et liberali. PH. ita visus est

dudum, quia varia veste exornatus fuit.

nunc tibi videtur foedu', quia illam non habet.

PY. tace obsecro: quasi vero paullum intersiet. [685

ad nos deductus hodiest adulescentulus,

quem tu videre vero velles, Phaedria.

hic est vietu' vetu' veternosus senex,

colore mustelino. PH. hem quae haec est fabula?

<eo> rediges me ut quid egerim egomet nesciam? [690

eho tu, emin ego te? DO. emisti. PY. iube mi denuo

respondeat. PH. roga. PY. venisti hodie ad nos? negat.

at ille alter venit annos natu' sedecim,

quem secum adduxit Parmeno. PH. agedum hoc mi expedi

primum: istam quam habes unde habes vestem? taces? [695

monstrum homini', non dicturu's? DO. venit Chaerea.

PH. fraterne? DO. ita. PH. quando? DO. hodie. PH. quam dudum? DO. modo.

PH. quicum? DO. cum Parmenone. PH. norasne <eu>m prius?

DO. non. [nec quis esset umquam audieram dicier.]

PH. unde igitur fratrem m<eu>m esse scibas? DO. Parmeno [700

dicebat <eu>m esse. is dedit mi hanc. PH. occidi.

DO. m<ea>m ipse induit: post una ambo abierunt foras.

PY. iam sati' credi' sobriam esse me et nil mentitam tibi?

iam sati' certumst virginem vitiatam esse? PH. age nunc, belua,

credis huic quod dicat? PY. quid isti credam? res ipsa indicat. [705

PH. concede istuc paullulum: audin? etiam [nunc] paullulum: sat est.

dic dum hoc rursum: Chaerea t<ua>m vestem detraxit tibi?

DO. factum. PH. et east indutu'? DO. factum. PH. et pro te huc deductust?

DO. ita.

PH. Iuppiter magne, o scelestum atque audacem hominem! PY. vae mihi:

etiam [nunc] non credes indignis nos esse inrisas modis? [710

PH. mirum ni tu credas quod iste dicat. quid agam nescio.

heus negato rursum. possumne ego hodie ex te exsculpere

verum? vidistine fratrem Chaeream? DO. non. PH. non potest

sine malo fateri, video: sequere hac. modo ait modo negat.

ora me. DO. obsecro te vero, Phaedria. PH. i intro nunciam. [715

DO. oiei. PH. alio pacto honeste quomodo hinc abeam nescio.

actumst, siquidem tu me hic etiam, nebulo, ludificabere.--

PY. Parmenoni' tam scio esse hanc tech<i>nam quam me vivere.

DOR. sic est. PY. inveniam pol hodie parem ubi referam gratiam.

sed nunc quid faciundum censes, Dorias? DOR. de istac rogas [720

virgine? PY. ita, utrum taceam an praedicemne? DOR. tu pol, si sapis,

quod scis nescis neque de eunucho neque de vitio virginis.

hac re et te omni turba evolves et illi gratum feceris.

id modo dic, abisse Dorum. PY. ita faciam. DOR. sed videon Chremen?

Thai' iam aderit. PY. quid ita? DOR. quia, quom inde abeo, iam tum occeperat [725

turba inter eos. PY. tu aufer aurum hoc. ego scibo ex hoc quid siet.

 

Chremes Pythias

 

IV.v

CH. Attat data hercle verba mihi sunt: vicit vinum quod bibi.

at dum accubabam quam videbar mi esse pulchre sobrius!

postquam surrexi neque pes neque mens sati' suom officium facit.

PY. Chreme. CH. quis est? ehem Pythias: vah quanto nunc formonsior [730

videre mihi quam dudum! PY. certe tuquidem pol multo hilarior.

CH. verbum hercle hoc verum erit "sine Cerere et Libero friget Venus".

sed Thai' multo ante venit? PY. anne abiit iam a milite?

CH. iamdudum, aetatem. lites factae sunt inter eos maxumae.

PY. nil dixit tu ut sequerere sese? CH. nil, nisi abiens mi innuit. [735

PY. eho nonne id sat erat? CH. at nescibam id dicere illam, nisi quia

correxit miles, quod intellexi minu'; nam me extrusit foras.

sed eccam ipsam: miror ubi ego huic antevorterim.

 

Thais Chremes Pythias

 

IV.vi

TH. Credo equidem illum iam adfuturum esse, ut illam [a me] eripiat: sine veniat.

atqui si illam digito attigerit uno, oculi ilico ecfodientur. [740

usque adeo ego illi(u)s ferre possum ineptiam et magnifica verba,

verba dum sint; verum enim si ad rem conferentur, vapulabit.

CH. Thais, ego iamdudum hic adsum. TH. o mi Chreme, te ipsum exspectabam.

scin tu turbam hanc propter te esse factam? et adeo ad te attinere hanc

omnem rem? CH. ad me? qui? quasi istuc . . TH. quia, dum tibi sororem studeo [745

reddere ac restituere, haec atque hui(u)smodi sum multa passa.

CH. ubi east? TH. domi apud me. CH. hem. TH. quid est?

educta ita uti teque illaque dignumst. CH. quid ais? TH. id quod res est.

hanc tibi dono do neque repeto pro illa quicquam abs te preti.

CH. et habetur et referetur, Thais, ita uti merita's gratia. [750

TH. at enim cave ne priu' quam hanc a me accipias amittas, Chreme;

nam haec east quam miles a me vi nunc ereptum venit.

abi tu, cistellam, Pythias, domo ecfer cum monumentis.

CH. viden tu illum, Thais, . . PY. ubi sitast? TH. in risco: odiosa cessas.

CH. militem secum ad te quantas copias adducere? [755

attat . . TH. num formidulosus obsecro es, mi homo? CH. apage sis:

egon formidulosu'? nemost hominum qui vivat minus.

TH. atqui ita opust. CH. ah metuo qualem tu me esse hominem existumes.

TH. immo hoc cogitato: quicum res tibist peregrinus est,

minu' potens quam tu, minu' notu', minus amicorum hic habens. [760

CH. scio istuc. sed tu quod cavere possis stultum admittere est.

malo ego nos prospicere quam hunc ulcisci accepta iniuria.

tu abi atque obsera ostium intu', dum ego hinc transcurro ad forum:

volo ego adesse hic advocatos nobis in turba hac. TH. mane.

CH. meliust. TH. mane. CH. omitte: iam adero. TH. nil opus est istis, Chreme. [765

hoc modo dic, sororem illam t<ua>m esse et te parvam virginem

amisisse, nunc cognosse. signa ostende. PY. adsunt. TH. cape.

si vim faciet, in ius ducito hominem: intellextin? CH. probe.

TH. fac animo haec praesenti dicas. CH. faciam. TH. attolle pallium.

perii, huic ipsist opu' patrono, quem defensorem paro. [770

 

Thraso Gnatho Sanga Chremes Thais

 

IV.vii

THR. Hancin ego ut contumeliam tam insignem in me accipiam, Gnatho?

mori me satiust. Simalio, Donax, Syrisce, sequimini.

primum aedis expugnabo. GN. recte. THR. virginem eripiam. GN. probe.

THR. male mulcabo ipsam. GN. pulchre. THR. in medium huc agmen cum

vecti, Donax;

tu, Simalio, in sinistrum cornum; tu, Syrisce, in dexterum. [775

cedo alios: ubi centuriost Sanga et manipulus furum? SA. eccum adest.

THR. quid ignave? peniculon pugnare, qui istum huc portes, cogitas?

SA. egon? imperatoris virtutem noveram et vim militum;

sine sanguine hoc non posse fieri: qui abstergerem volnera?

THR. ubi alii? GN. qui malum "alii"? solu' Sannio servat domi. [780

THR. tu hosce instrue; ego hic ero post principia: inde omnibus signum dabo.

GN. illuc est sapere: ut hosce instruxit, ipsu' sibi cavit loco.

THR. idem hoc iam Pyrru' factitavit. CH. viden tu, Thais, quam hic rem agit?

nimirum consilium illud rectumst de occludendis aedibus.

TH. sane quod tibi nunc vir videatur esse hic, nebulo magnus est: [785

ne metuas. THR. quid videtur? GN. fundam tibi nunc nimi' vellem dari,

ut tu illos procul hinc ex occulto caederes: facerent fugam.

THR. sed eccam Thaidem ipsam video. GN. quam mox inruimus? THR. mane:

omnia prius experiri quam armis sapientem decet.

qui scis an quae iubeam sine vi faciat? GN. di vostram fidem, [790

quantist sapere! numquam accedo quin abs te abeam doctior.

THR. Thai', primum hoc mihi responde: quom tibi do istam virginem,

dixtin hos dies mihi soli dare te? TH. quid tum postea?

THR. rogitas? quae mi ante oculos coram amatorem adduxti tuom . .

TH. quid cum illoc agas? THR. et cum eo clam te subduxti mihi? [795

TH. lubuit. THR. Pamphilam ergo huc redde, nisi vi mavis eripi.

CH. tibi illam reddat aut tu eam tangas, omnium . . ? GN. ah quid agis? tace.

THR. quid tu tibi vis? ego non tangam meam? CH. tuam autem, furcifer?

GN. cave sis: nescis quoi maledicas nunc viro. CH. non tu hinc abis?

scin tu ut tibi res se habeat? si quicquam hodie hic turbae coeperis, [800

faciam ut hui(u)s loci di<ei>que meique semper memineris.

GN. miseret t<ui> me qui hunc tantum hominem facias inimicum tibi.

CH. diminuam ego caput tuum hodie, nisi abis. GN. <ai>n vero, canis?

sicin agis? THR. quis tu homo es? quid tibi vis? quid cum illa r<ei> tibist?

CH. scibi': principio <ea>m esse dico liberam. THR. hem. CH. [805

civem Atticam. THR. hui.

CH. m<ea>m sororem. THR. os durum. CH. miles, nunc adeo edico tibi

ne vim facias ullam in illam. Thais, ego eo ad Sophronam

nutricem, ut eam adducam et signa ostendam haec. THR. tun me prohibeas

meam ne tangam? CH. prohibebo inquam. GN. audin tu? hic furti se adligat:

sat[is] hoc tibist. THR. idem hoc tu [ais], Thai'? TH. quaere qui respondeat.-- [810

THR. quid nunc agimu'? GN. quin redeamu': iam haec tibi aderit supplicans

ultro. THR. credin? GN. immo certe: novi ingenium mulierum:

nolunt ubi velis, ubi nolis cupiunt ultro. THR. bene putas.

GN. iam dimitto exercitum? THR. ubi vis. GN. Sanga, ita ut fortis decet

milites, domi focique fac vicissim ut memineris. [815

SA. iamdudum animus est in patinis. GN. frugi es. THR. vos me hac sequimini.

 

ACTVS V

 

Thais Pythias

 

V.i

TH. Pergin, scelesta, mecum perplexe loqui?

"scio nescio abiit audivi, ego non adfui."

non tu istuc mihi dictura aperte es quidquid est?

virgo conscissa veste lacrumans opticet; [820

eunuchus abiit: quam ob rem? [aut] quid factumst? taces?

PY. quid tibi ego dicam misera? illum eunuchum negant

fuisse. TH. quis fuit igitur? PY. iste Chaerea.

TH. qui Chaerea? PY. iste ephebu' frater Phaedriae.

TH. quid ais, venefica? PY. atqui certe comperi. [825

TH. quid is obsecro ad nos? quam ob rem adductust? PY. nescio;

nisi amasse credo Pamphilam. TH. hem misera occidi,

infelix, siquidem tu istaec vera praedicas.

num id lacrumat virgo? PY. id opinor. TH. quid ais, sacrilega?

istucine interminata sum hinc abiens tibi? [830

PY. quid facerem? ita ut tu iusti, soli creditast.

TH. scelesta, ovem lupo commisisti. dispudet

sic mihi data esse verba. quid illuc hominis est?

PY. era mea, tace tace obsecro, salvae sumus:

habemus hominem ipsum. TH. ubi is est? PY. em ad sinist<e>ram. [835

viden? TH. video. PY. conprendi iube, quantum potest.

TH. quid illo faciemu', stulta? PY. quid facias, rogas?

vide amabo, si non, quom aspicias, os inpudens

videtur! non est? tum quae ei(u)s confidentiast!

 

Chaerea Thais Pythias

 

V.ii

CH. Apud Antiphonem uterque, mater et pater, [840

quasi dedita opera domi erant, ut nullo modo

intro ire possem quin viderent me. interim

dum ante ostium sto, notu' mihi quidam obviam

venit. ubi vidi, ego me in pedes quantum queo

in angiportum quoddam desertum, inde item [845

in aliud, inde in aliud: ita miserrimus

fui fugitando nequi' me cognosceret.

sed estne haec Thai' quam video? ipsast. haereo

quid faciam. quid mea autem? quid faciet mihi?

TH. adeamu'. bone vir Dore, salve: dic mihi, [850

aufugistin? CH. era, factum. TH. satine id tibi placet?

CH. non. TH. credin te inpune habiturum? CH. unam hanc noxiam

amitte: si aliam admisero umquam, occidito.

TH. num m<ea>m saevitiam veritus es? CH. non. TH. quid igitur?

CH. hanc metui ne me criminaretur tibi. [855

TH. quid feceras? CH. paullum quiddam. PY. eho "paullum", inpudens?

an paullum hoc esse tibi videtur, virginem

vitiare civem? CH. conservam esse credidi.

PY. conservam! vix me contineo quin involem in

capillum, monstrum: etiam ultro derisum advenit. [860

TH. abin hinc, insana? PY. quid ita? vero debeam,

credo, isti quicquam furcifero si id fecerim;

praesertim quom se servom fateatur tuom.

TH. missa haec faciamu'. non te dignum, Chaerea,

fecisti; nam si ego digna hac contumelia [865

sum maxume, at tu indignu' qui faceres tamen.

neque edepol quid nunc consili capiam scio

de virgine istac: ita conturbasti mihi

rationes omnis, ut eam non possim suis

ita ut aequom fuerat atque ut studui tradere, [870

ut solidum parerem hoc mi beneficium, Chaerea.

CH. at nunc de(h)inc spero aeternam inter nos gratiam

fore, Thai'. saepe ex hui(u)smodi re quapiam et

malo principio magna familiaritas

conflatast. quid si hoc quispiam voluit deus? [875

TH. equidem pol in eam partem accipioque et volo.

CH. immo ita quaeso. unum hoc scito, contumeliae

me non fecisse causa, sed amoris. TH. scio,

et pol propterea mage nunc ignosco tibi.

non adeo inhumano ingenio sum, Chaerea, [880

neque ita inperita ut quid amor valeat nesciam.

CH. te quoque iam, Thais, ita me di bene ament, amo.

PY. tum pol tibi ab istoc, era, cavendum intellego.

CH. non ausim. PY. nil tibi quicquam credo. TH. desinas.

CH. nunc ego te in hac re mi oro ut adiutrix sies, [885

ego me tuae commendo et committo fide[i],

te mihi patronam capio, Thai', te obsecro:

emoriar si non hanc uxorem duxero.

TH. tamen si pater . . ? CH. quid? ah volet, certo scio,

civis modo haec sit. TH. paullulum opperirier [890

si vis, iam frater ipse hic aderit virginis;

nutricem accersitum iit quae illam aluit parvolam:

in cognoscendo tute ipse aderi', Chaerea.

CH. ego vero maneo. TH. vin interea, dum venit,

domi opperiamur potiu' quam hic ante ostium? [895

CH. immo percupio. PY. quam tu rem actura obsecro es?

TH. nam quid ita? PY. rogitas? hunc tu in aedis cogitas

recipere posthac? TH. quor non? PY. crede hoc m<eae> fide[i],

dabit hic pugnam aliquam denuo. TH. au tace obsecro.

PY. parum perspexisse ei(u)s videre audaciam. [900

CH. non faciam, Pythias. PY. non credo, Chaerea,

nisi si commissum non erit. CH. quin, Pythias,

tu me servato. PY. neque pol servandum tibi

quicquam dare ausim neque te servare: apage te.

TH. adest optume ipse frater. CH. perii hercle: obsecro [905

abeamus intro, Thais: nolo me in via

cum hac veste videat. TH. quam ob rem tandem? an quia pudet?

CH. id ipsum. PY. id ipsum? virgo vero! TH. i prae, sequor.

tu istic mane ut Chremem intro ducas, Pythias.

 

Pythias Chremes Sophrona

 

V.iii

PY. Quid, quid venire in mentem nunc possit mihi, [910

quidnam qui referam sacrilego illi gratiam

qui hunc suppos<i>vit nobis? CH. move vero ocius

te nutrix. SO. moveo. CH. video, sed nil promoves.

PY. iamne ostendisti signa nutrici? CH. omnia.

PY. amabo, quid ait? cognoscitne? CH. ac memoriter. [915

PY. probe edepol narras; nam illi faveo virgini.

ite intro: iamdudum era vos exspectat domi.--

virum bonum eccum Parmenonem incedere

video: vide ut otiosus it! si dis placet,

spero me habere qui hunc meo excruciem modo. [920

ibo intro de cognitione ut certum sciam:

post exibo atque hunc perterrebo sacrilegum.

 

Parmeno Pythias

 

V.iv

PA. Reviso quidnam Chaerea hic rerum gerat.

quod si astu rem tractavit, di vostram fidem,

quantam et quam veram laudem capiet Parmeno! [925

nam ut mittam quod ei amorem difficillimum et

carissimum, a meretrice avara virginem

quam amabat, eam confeci sine molestia

sine sumptu et sine dispendio: tum hoc alterum,

id verost quod ego mi puto palmarium, [930

me repperisse quo modo adulescentulus

meretricum ingenia et mores posset noscere

mature, ut quom cognorit perpetuo oderit.

quae dum foris sunt nil videtur mundius,

nec mage compositum quicquam nec magis elegans [935

quae cum amatore quom cenant ligurriunt.

harum videre inluviem sordes inopiam,

quam inhonestae solae sint domi atque avidae cibi,

quo pacto ex iure hesterno panem atrum vorent,

nosse omnia haec salus est adulescentulis. [940

PY. ego pol te pro istis dictis et factis, scelus,

ulciscar, ut ne inpune in nos inluseris.

pro deum fidem, facinu' foedum! o infelicem adulescentulum!

o scelestum Parmenonem, qui istum huc adduxit! PA. quid est?

PY. miseret me: itaque ut ne viderem, misera huc ecfugi foras. [945

quae futura exempla dicunt in illum indigna! PA. o Iuppiter,

quae illaec turbast? numnam ego perii? adibo. quid istuc, Pythias?

quid ais? in quem exempla fient? PY. rogitas, audacissime?

perdidisti istum quem adduxti pro eunucho adulescentulum,

dum studes dare verba nobis. PA. quid ita? aut quid factumst? cedo. [950

PY. dicam: virginem istam, Thaidi hodie quae dono datast,

scis eam hinc civem esse? et fratrem ei(u)s [esse] adprime nobilem?

PA. nescio. PY. atqui sic inventast: eam istic vitiavit miser.

ille ubi id rescivit factum frater violentissimus

PA. quidnam fecit? PY. conligavit primum eum miseris modis. [955

PA. hem [955a

conligavit? PY. atque quidem orante ut ne id faceret Thaide.

PA. quid ais? PY. nunc minatur porro sese id quod moechis solet:

quod ego numquam vidi fieri neque velim. PA. qua audacia

tantum facinus audet? PY. quid ita "tantum"? PA. an non tibi hoc maxumumst?

quis homo pro moecho umquam vidit in domo meretricia [960

prendi quemquam? PY. nescio. PA. at ne hoc nesciatis, Pythias:

dico edico vobis nostrum esse illum erilem filium. PY. hem

obsecro, an is est? PA. nequam in illum Thai' vim fieri sinat!

atque adeo autem quor non egomet intro eo? PY. vide, Parmeno,

quid agas, ne neque illi prosis et tu pereas; nam hoc putant [965

quidquid factumst ex te esse ortum. PA. quid igitur faciam miser?

quidve incipiam? ecce autem video rure redeuntem senem.

dicam huic an non? ei dicam hercle; etsi mihi magnum malum

scio paratum; sed necessest huic ut subveniat. PY. sapis.

ego abeo intro: tu isti narra omne[m] ordine[m] ut factum siet. [970

 

Senex Parmeno

 

V.v

SE. Ex m<eo> propinquo rure hoc capio commodi:

neque agri neque urbis odium me umquam percipit.

ubi satias coepit fieri commuto locum.

sed estne ille noster Parmeno? et certe ipsus est.

quem praestolare, Parmeno, hic ante ostium? [975

PA. quis homost? ehem salvom te advenire, ere, gaudeo.

SE. quem praestolare? PA. perii: lingua haeret metu. SE. hem

quid est? quid trepidas? satine salve? dic mihi.

PA. ere, primum te arbitrari [id] quod res est velim:

quidquid huiu' factumst, culpa non factumst mea. [980

SE. quid? PA. recte sane interrogasti: oportuit

rem praenarrasse me. emit quendam Phaedria

eunuchum quem dono huic daret. SE. quoi? PA. Thaidi.

SE. emit? perii hercle. quanti? PA. viginti minis.

SE. actumst. PA. tum quandam fidicinam amat hic Chaerea. [985

SE. hem quid? amat? an scit ill' iam quid meretrix siet?

an in astu venit? aliud ex alio malum!

PA. ere, ne me spectes: me inpulsore haec non facit.

SE. omitte de te dicere. ego te, furcifer,

si vivo . . ! sed istuc quidquid est primum expedi. [990

PA. is pro illo eunucho ad Thaidem hanc deductus est.

SE. pro eunuchon? PA. sic est. hunc pro moecho postea

conprendere intus et constrinxere. SE. occidi.

PA. audaciam meretricum specta. SE. numquid est

aliud mali damnive quod non dixeris [995

relicuom? PA. tantumst. SE. cesso huc intro rumpere?--

PA. non dubiumst quin mi magnum ex hac re sit malum;

nisi, quia necessu' fuit hoc facere, id gaudeo

propter me hisce aliquid esse eventurum mali.

nam iamdiu aliquam causam quaerebat senex [1000

quam ob rem insigne aliquid faceret is: nunc repperit.

 

Pythias Parmeno

 

V.vi

PY. Numquam edepol quicquam iamdiu quod mage vellem evenire

mi evenit quam quod modo senex intro ad nos venit errans.

mihi solae ridiculo fuit quae quid timeret scibam.

PA. quid hoc autemst? PY. nunc id prodeo ut conveniam Parmenonem. [1005

sed ubi obsecro est? PA. me quaerit haec. PY. atque eccum video: adibo.

PA. quid est, inepta? quid tibi vis? quid rides? pergin? PY. perii:

defessa iam sum misera te ridendo. PA. quid ita? PY. rogitas?

numquam pol hominem stultiorem vidi nec videbo. ah

non possum sati' narrare quos ludos praebueris intus [1010

[de sene quem fecisti ingredi pulsantem ut<i> senes solent]. [1010a

at etiam primo callidum et disertum credidi hominem.

quid? ilicone credere ea quae dixi oportuit te?

an paenitebat flagiti, te auctore quod fecisset

adulescens, ni miserum insuper etiam patri indicares?

nam quid illi credis animi tum fuisse, ubi vestem vidit [1015

illam esse eum indutum pater? quid est? iam scis te perisse?

PA. ehem quid dixti, pessuma? an mentita es? etiam rides?

itan lepidum tibi visumst, scelus, nos inridere? PY. nimium.

PA. siquidem istuc inpune habueris . . ! PY. verum? PA. reddam hercle. PY. credo:

sed in diem istuc, Parmeno, est fortasse quod minare. [1020

tu iam pendebi' qui stultum adulescentulum nobilitas

flagitiis et eundem indicas: uterque in te exempla edent.

PA. nullus sum. PY. hic pro illo munere tibi honos est habitus: abeo.

PA. egomet meo indicio miser quasi sorex hodie perii.

 

Gnatho Thraso Parmeno

 

V.vii

GN. Quid nunc? qua spe aut quo consilio huc imu'? quid coeptas, Thraso? [1025

TH. egone? ut Thaidi me dedam et faciam quod iubeat. GN. quid est?

TH. qui minu' quam Hercules servivit Omphalae? GN. exemplum placet.

(utinam tibi conmitigari videam sandalio caput!)

sed fores crepuerunt ab ea. TH. perii: quid hoc autemst mali?

hunc ego numquam videram etiam: quidnam hic properans prosilit? [1030

 

Chaerea Parmeno Gnatho Thraso

 

V.viii

CH. O populares, ecqui' me hodie vivit fortunatior?

nemo hercle quisquam; nam in me plane di potestatem suam

omnem ostendere quoi tam subito tot congruerint commoda.

PA. quid hic laetus est? CH. o Parmeno mi, o m<ea>rum voluptatum omnium

inventor inceptor perfector, scis me in quibu' sim gaudiis? [1035

scis Pamphilam m<ea>m inventam civem? PA. audivi. CH. scis sponsam mihi?

PA. bene, ita me di ament, factum. GN. audin tu, hic quid ait? CH. tum

autem Phaedriae

m<eo> fratri gaudeo esse amorem omnem in tranquillo: unast domus;

Thais patri se commendavit, in clientelam et fidem

nobis dedit se. PA. fratris igitur Thai' totast? CH. scilicet. [1040

PA. iam hoc aliud est quod gaudeamu': miles pelletur foras.

CH. tu frater ubi ubi est fac quam primum haec audiat. PA. visam domum.--

TH. numquid, Gnatho, tu dubitas quin ego nunc perpetuo perierim?

GN. sine dubio opinor. CH. quid commemorem primum aut laudem maxume?

illumne qui mihi dedit consilium ut facerem, an me qui id ausu' sim [1045

incipere, an fortunam conlaudem quae gubernatrix fuit,

quae tot res tantas tam opportune in unum conclusit diem,

an m<ei> patris festivitatem et facilitatem? o Iuppiter,

serva obsecro haec bona nobis!

 

Phaedria Chaerea Thraso Gnatho

 

V.ix

PH. Di vostram fidem, incredibilia

Parmeno modo quae narravit. sed ubist frater? CH. praesto adest. [1050

PH. gaudeo. CH. sati' credo. nil est Thaide hac, frater, tua

digniu' quod ametur: ita nostrae omnist fautrix familiae. PH. hui

mihi illam laudas? TH. perii, quanto minu' sp<ei> 'st tanto magis amo.

obsecro, Gnatho, in te spes est. GN. quid vis faciam? TH. perfice hoc

precibu' pretio ut haeream in parte aliqua tandem apud Thaidem. [1055

GN. difficilest. TH. siquid conlubitum, novi te. hoc si feceris,

quodvis donum praemium a me optato: id optatum auferes.

GN. itane? TH. sic erit. GN. si efficio hoc, postulo ut mihi tua domus

te praesente absente pateat, invocato ut sit locus

semper. TH. do fidem futurum. GN. adcingar. PH. quem ego hic audio? [1060

o Thraso. TH. salvete. PH. tu fortasse quae facta hic sient

nescis. TH. scio. PH. quor te ergo in his ego conspicor regionibus?

TH. vobis fretu'. PH. scin quam fretu'? miles, edico tibi,

si te in platea offendero hac post umquam, quod dicas mihi

"alium quaerebam, iter hac habui": periisti. GN. heia haud sic decet. [1065

PH. dictumst. TH. non cognosco vostrum tam superbum . . PH. sic ago.

GN. prius audite paucis: quod quom dixero, si placuerit,

facitote. CH. audiamu'. GN. tu concede paullum istuc, Thraso.

principio ego vos ambos credere hoc mihi vehementer velim,

me huiu' quidquid facio id facere maxume causa mea; [1070

verum si idem vobis prodest, vos non facere inscitiast.

PH. quid id est? GN. militem rivalem ego recipiundum censeo. PH. hem

recipiundum? GN. cogita modo: tu hercle cum illa, Phaedria,

ut lubenter vivis (etenim bene lubenter victitas),

quod des paullumst et necessest multum accipere Thaidem. [1075

ut tuo amori suppeditare possit sine sumptu tuo ad

omnia haec, magis opportunu' nec magis ex usu tuo

nemost. principio et habet quod det et dat nemo largius.

fatuos est, insulsu' tardu', stertit noctes et dies:

neque istum metuas ne amet mulier: facile pellas ubi velis. [1080

CH. quid agimus? GN. praeterea hoc etiam, quod ego vel primum puto,

accipit homo nemo meliu' prorsu' neque prolixius.

CH. mirum ni illoc homine quoquo pacto opust. PH. idem ego arbitror.

GN. recte facitis. unum etiam hoc vos oro, ut me in vostrum gregem

recipiati': sati' diu hoc iam saxum vorso. PH. recipimus. [1085

CH. ac lubenter. GN. at ego pro istoc, Phaedria et tu Chaerea,

hunc comedendum vobis propino et deridendum. CH. placet.

PH. dignus est. GN. Thraso, ubi vis accede. TH. obsecro te, quid agimus?

GN. quid? isti te ignorabant: postquam is mores ostendi tuos

et conlaudavi secundum facta et virtutes tuas, [1090

impetravi. TH. bene fecisti: gratiam habeo maxumam.

numquam etiam fui usquam quin me omnes amarent plurimum.

GN. dixin ego in hoc esse vobis Atticam elegantiam?

PH. nil praeter promissum est. ite hac. CANTOR. vos valete et plaudite!

 


 

Aerius, 2004


5 .