Publius Terentius Afr
Hecyra


Terentius

E-Text: The Latin Library.


 

DIDASCALIA

INCIPIT TERENTI HECYRA

ACTA LVDIS MEGALENSIBVS

SEXTO IVLIO CAESARE CN. CORNELIO DOLABELLA

AEDILIBVS CVRVLIBVS

MODOS FECIT FLACCVS CLAVDI

TIBIS PARIBVS

TOTA GRAECA MENANDRV

FACTA EST V

ACTA PRIMO SINE PROLOGO DATA

SECVNDO CN. OCTAVIO TITO MANLIO COS.

RELATA EST LVCIO AEMILIO PAVLO LUDIS FVNERALIBUS

NON EST PLACITA

TERTIO RELATA EST Q. FULVIO LVC. MARCIO AEDILIBVS CVRVLIBVS

EGIT LVC AMBIVIVS LVC SERGIVS TVRPIO

PLACVIT

 

PERSONAE

PROLOGVS

PHILOTIS MERETRIX

SYRA ANVS

PARMENO SERVOS

(SCIRTVS SERVOS)

LACHES SENEX

SOSTRATA MATRONA

PHIDIPPVS SENEX

PAMPHILVS ADVLESCENS

SOSIA SERVOS

MYRRINA MATRONA

BACCHIS MERETRIX

CANTOR

 

PERIOCHA

C. SVLPICI APOLLINARIS

Vxorem ducit Pamphilus Philumenam,

cui quondam ignorans uirgini uitium obtulit,

cuiusque per uim quem detraxit anulum

dederat amicae Bacchidi meretriculae.

dein profectus in Imbrum est: nuptam haud attigit.

hanc mater utero grauidam, ne id sciat socrus,

ut aegram ad sese transfert. reuenit Pamphilus,

deprendit partum, celat; uxorem tamen

recipere non uolt. pater incusat Bacchidis

amorem. dum se purgat Bacchis, anulum

mater uitiatae forte adgnoscit Myrrina.

uxorem recipit Pamphilus cum filio.

 

 

PROLOGVS (I)

 

Hecyra est huic nomen fabulae. haec quom datast

nova, novom intervenit vitium et calamitas

ut neque spectari neque cognosci potuerit:

ita populu' studio stupidus in funambulo

animum occuparat. nunc haec planest pro nova, [5

et is qui scripsit hanc ob eam rem noluit

iterum referre ut iterum possit vendere.

alias cognostis eiu': quaeso hanc noscite.

 

PROLOGVS (II)

 

Orator ad vos venio ornatu prologi:

sinite exorator sim <eo>dem ut iure uti senem [10

liceat quo iure sum usus adulescentior,

novas qui exactas feci ut inveterascerent,

ne cum poeta scriptura evanesceret.

in is quas primum Caecili didici novas

partim sum earum exactu', partim vix steti. [15

quia scibam dubiam fortunam esse scaenicam,

spe incerta certum mihi laborem sustuli,

<ea>sdem agere coepi ut ab eodem alias discerem

novas, studiose ne illum ab studio abducerem.

perfeci ut spectarentur: ubi sunt cognitae, [20

placitae sunt. ita poetam restitui in locum

prope iam remmotum iniuria advorsarium

ab studio atque ab labore atque arte musica.

quod si scripturam sprevissem in praesentia

et in deterrendo voluissem operam sumere, [25

ut in otio esset potiu' quam in negotio,

deterruissem facile ne alias scriberet.

nunc quid petam mea causa aequo animo attendite.

Hecyram ad vos refero, quam mihi per silentium

numquam agere licitumst; ita eam oppressit calamitas. [30

<ea>m calamitatem vostra intellegentia

sedabit, si erit adiutrix nostrae industriae.

quom primum eam agere coepi, pugilum gloria

(funambuli <eo>dem accessit exspectatio),

comitum conventu', strepitu', clamor mulierum [35

fecere ut ante tempus exirem foras.

vetere in nova coepi uti consuetudine

in experiundo ut essem; refero denuo.

primo actu placeo; quom interea rumor venit

datum iri gladiatores, populu' convolat, [40

tumultuantur clamant, pugnant de loco:

ego interea meum non potui tutari locum.

nunc turba nulla est: otium et silentiumst:

agendi tempu' mihi datumst; vobis datur

potestas condecorandi ludos scaenicos. [45

nolite sinere per vos artem musicam

recidere ad paucos: facite ut vostra auctoritas

meae auctoritati fautrix adiutrixque sit.

si numquam avare pretium statui arti meae

et eum esse quaestum in animum induxi maxumum [50

quam maxume servire vostris commodis,

sinite impetrare me, qui in tutelam meam

studium suom et se in vostram commisit fidem,

ne <eu>m circumventum inique iniqui inrideant.

mea causa causam accipite et date silentium, [55

ut lubeat scribere aliis mihique ut discere

novas expediat posthac pretio emptas meo.

 

ACTVS I

 

Philotis Syra

 

I.i

PH. Per pol quam paucos reperias meretricibus

fidelis evenire amatores, Syra.

vel hic Pamphilus iurabat quotiens Bacchidi, [60

quam sancte, uti quivis facile posset credere,

numquam illa viva ducturum uxorem domum!

em duxit. SY. ergo propterea te sedulo

et moneo et hortor ne quoiusquam misereat,

quin spolies mutiles laceres quemque nacta sis. [65

PH. utine eximium neminem habeam? SY. neminem:

nam nemo illorum quisquam, scito, ad te venit

quin ita paret sese abs te ut blanditiis suis

quam minimo pretio s<ua>m voluptatem expleat.

hiscin tu amabo non contra insidiabere? [70

PH. tamen pol eandem iniuriumst esse omnibus.

SY. iniurium autem est ulcisci advorsarios,

aut qua via te captent <ea>dem ipsos capi?

eheu me miseram, quor non aut istaec mihi

aetas et formast aut tibi haec sententia? [75

 

Parmeno Philotis Syra

 

I.ii

PA. Senex si quaeret me, modo isse dicito

ad portum percontatum adventum Pamphili.

audin quid dicam, Scirte? si quaeret me, uti

tum dicas; si non quaeret, nullu' dixeris,

alias ut uti possim causa hac integra. [80

sed videon ego Philotium? unde haec advenit?

Philoti', salve multum. PH. o salve, Parmeno.

SY. salve mecastor, Parmeno. PA. et tu edepol, Syra.

dic mi, ubi, Philoti', te oblectasti tam diu?

PH. minime equidem me oblectavi, quae cum milite [85

Corinthum hinc sum profecta inhumanissimo:

biennium ibi perpetuom misera illum tuli.

PA. edepol te desiderium Athenarum arbitror,

Philotium, cepisse saepe et te tuom

consilium contempsisse. PH. non dici potest [90

quam cupida eram huc redeundi, abeundi a milite

vosque hic videndi, antiqua ut consuetudine

agitarem inter vos libere convivium.

nam illi[c] haud licebat nisi praefinito loqui

quae illi placerent. PA. haud opinor commode [95

finem statuisse orationi militem.

PH. sed quid hoc negotist? modo quae narravit mihi

hic intu' Bacchi'? quod ego numquam credidi

fore, ut ille hac viva posset animum inducere

uxorem habere. PA. habere autem? PH. eho tu, an non habet? [100

PA. habet, sed firmae haec vereor ut sint nuptiae.

PH. ita di deaeque faxint, si in rem est Bacchidis.

sed qui istuc credam ita esse dic mihi, Parmeno.

PA. non est opus prolato hoc: percontarier

desiste. PH. nempe <ea> causa ut ne id fiat palam? [105

ita me di amabunt, haud propterea te rogo,

uti hoc proferam, sed ut tacita mecum gaudeam.

PA. numquam tam dices commode ut tergum meum

tuam in fidem committam. PH. ah noli, Parmeno:

quasi tu non multo malis narrare hoc mihi [110

quam ego quae percontor scire. PA. (vera haec praedicat

et illud mihi vitiumst maxumum.) si mihi fidem

das te tacituram, dicam. PH. ad ingenium redis.

fidem do: loquere. PA. ausculta. PH. istic sum. PA. hanc Bacchidem

amabat ut quom maxume tum Pamphilus [115

quom pater uxorem ut ducat orare occipit

et haec communia omnium quae sunt patrum,

sese senem esse dicere, illum autem unicum:

praesidium velle se senectuti suae.

ill' primo se negare; sed postquam acrius [120

pater instat, fecit animi ut incertus foret

pudorin anne amori obsequeretur magis.

tundendo atque odio denique effecit senex:

despondit <ei> gnatam hui(u)s vicini proxumi.

usque illud visum est Pamphilo ne utiquam grave [125

donec iam in ipsis nuptiis, postquam videt

paratas nec moram ullam quin ducat dari,

ibi demum ita aegre tulit ut ipsam Bacchidem,

si adesset, credo ibi eiu' commiseresceret.

ubiquomque datum erat spatium solitudinis [130

ut conloqui mecum una posset: "Parmeno,

perii, quid ego egi! in quod me conieci malum!

non potero ferre hoc, Parmeno: perii miser."

PH. at te di deaeque perduint cum istoc odio, Lache!

PA. ut ad pauca redeam, uxorem deducit domum. [135

nocte illa prima virginem non attigit;

quae consecutast nox eam, nihilo magis.

PH. quid ais? cum virgine una adulescens cubuerit

plus potu', sese illa abstinere ut potuerit?

non veri simile dici' neque verum arbitror. [140

PA. credo ita videri tibi. nam nemo ad te venit

nisi cupiens t<ui>; ille invitus illam duxerat.

PH. quid deinde fit? PA. diebu' sane pauculis

post Pamphilus me solum seducit foras

narratque ut virgo ab se integra etiam tum siet, [145

seque ante quam eam uxorem duxisset domum,

sperasse eas tolerare posse nuptias.

"sed quam decrerim me non posse diutius

habere, eam ludibrio haberi, Parmeno,

quin integram itidem reddam, ut accepi ab suis, [150

neque honestum mihi neque utile ipsi virginist."

PH. pium ac pudicum ingenium narras Pamphili.

PA. "hoc ego proferre incommodum mi esse arbitror;

reddi patri autem, quoi tu nil dicas viti,

superbumst. sed illam spero, ubi hoc cognoverit [155

non posse se mecum esse, abituram denique."

PH. quid interea? ibatne ad Bacchidem? PA. cotidie.

sed ut fit, postquam hunc alienum ab sese videt,

maligna multo et mage procax facta ilico est.

PH. non edepol mirum. PA. atque ea res multo maxume [160

diiunxit illum ab illa, postquam et ipse se

et illam et hanc quae domi erat cognovit satis,

ad exemplum ambarum mores <ea>rum existimans.

haec, ita uti liberali esse ingenio decet,

pudens modesta incommoda atque iniurias [165

viri omnis ferre et tegere contumelias.

hic animu' partim uxori' misericordia

devinctu', partim victus hui(u)s iniuriis

paullatim elapsust Bacchidi atque huc transtulit

amorem, postquam par ingenium nactus est. [170

interea in Imbro moritur cognatus senex

horunc: ea ad hos redibat lege hereditas.

eo amantem invitum Pamphilum extrudit pater.

reliquit cum matre hic uxorem; nam senex

rus abdidit se, huc raro in urbem commeat. [175

PH. quid adhuc habent infirmitatis nuptiae?

PA. nunc audies. primo dies complusculos

bene convenibat sane inter eas. interim

miris modis odisse coepit Sostratam:

neque lites ullae inter eas, postulatio [180

numquam. PH. quid igitur? PA. siquando ad eam accesserat

confabulatum, fugere e conspectu ilico,

videre nolle: denique ubi non quit pati,

simulat se ad matrem accersi ad rem divinam, abit.

ubi illic d<ie>s est compluris, accersi iubet: [185

dixere causam tum nescioquam. iterum iubet:

nemo remisit. postquam accersunt saepius,

aegram esse simulant mulierem. nostra ilico

it visere ad eam: admisit nemo. hoc ubi senex

rescivit, heri ea causa rure huc advenit, [190

patrem continuo convenit Philumenae.

quid egerint inter se nondum etiam scio;

nisi sane curaest quorsum eventurum hoc siet.

habes omnem rem: pergam quo coepi hoc iter.

PH. et quidem ego; nam constitui cum quodam hospite [195

me esse illum conventuram. PA. di vortant bene

quod agas! PH. vale. PA. et tu bene vale, Philotium.

 

ACTVS II

 

Laches Sostrata

 

II.i

LA. Pro deum atque hominum fidem, quod hoc genus est, quae haec est coniuratio!

utin omnes mulieres eadem aeque studeant nolintque omnia

neque declinatam quicquam ab aliarum ingenio ullam reperias! [200

itaque adeo uno animo omnes socrus oderunt nurus.

viris esse advorsas aeque studiumst, simili' pertinaciast,

in eodemque omnes mihi videntur ludo doctae ad malitiam; et

<ei> ludo, si ullus est, magistram hanc esse sati' certo scio.

SO. me miseram, quae nunc quam ob rem accuser nescio. LA. hem [205

tu nescis? SO. non, ita me di bene ament, mi Lache,

itaque una inter nos agere aetatem liceat. LA. di mala prohibeant.

SO. meque abs te inmerito esse accusatam post modo rescisces. LA. scio,

te inmerito? an quicquam pro istis factis dignum te dici potest?

quae me et te et familiam dedecoras, filio luctum paras; [210

tum autem ex amicis inimici ut sint nobis adfines facis,

qui illum decrerunt dignum s<uo>s quoi liberos committerent.

tu sola exorere quae perturbes haec tua inpudentia.

SO. egon? LA. tu inquam, mulier, quae me omnino lapidem, non hominem putas.

an, quia ruri esse crebro soleo, nescire arbitramini [215

quo quisque pacto hic vitam vostrarum exigat?

multo melius hic quae fiunt quam illi[c] ubi sum adsidue scio.

ideo quia, ut vos mihi domi eriti', proinde ego ero fama foris.

iampridem equidem audivi cepisse odium t<ui> Philumenam,

minimeque adeo [est] mirum, et ni id fecisset mage mirum foret; [220

sed non credidi adeo ut etiam totam hanc odisset domum:

quod si scissem illa hic maneret potiu', tu hinc isses foras.

at vide quam inmerito aegritudo haec oritur mi abs te, Sostrata:

rus habitatum abii concedens vobis et r<ei> serviens,

sumptus vostros otiumque ut nostra res posset pati, [225

m<eo> labori haud parcens praeter aequom atque aetatem meam.

non te pro his curasse rebu' nequid aegre esset mihi!

SO. non mea opera neque pol culpa evenit. LA. immo maxume:

sola hic f<ui>sti: in te omnis haeret culpa sola, Sostrata.

quae hic erant curares, quom ego vos curis solvi ceteris. [230

cum puella anum suscepisse inimicitias non pudet?

illi(u)s dices culpa factum? SO. haud equidem dico, mi Lache.

LA. gaudeo, ita me di ament, gnati causa; nam de te quidem

sati' scio peccando detrimenti nil fieri potest.

SO. qui scis an ea causa, mi vir, me odisse adsimulaverit [235

ut cum matre plus una esset? LA. quid ais? non signi hoc sat est,

quod heri nemo voluit visentem ad eam te intro admittere?

SO. enim lassam oppido tum esse <ai>bant: eo ad eam non admissa sum.

LA. t<uo>s esse ego illi mores morbum mage quam ullam aliam rem arbitror,

et merito adeo; nam vostrarum nullast quin gnatum velit [240

ducere uxorem; et quae vobis placitast condicio datur:

ubi duxere inpulsu vostro, vostro inpulsu <ea>sdem exigunt.

 

Phidippvs Laches Sostrata

 

II.ii

PH. Etsi scio ego, Philumena, m<eu>m ius esse ut te cogam

quae ego imperem facere, ego tamen patrio animo victu' faciam

ut tibi concedam neque tuae lubidini advorsabor. [245

LA. atque eccum Phidippum optume video: hinc iam scibo hoc quid sit.

Phidippe, etsi ego m<ei>s me omnibus scio esse adprime obsequentem,

sed non adeo ut mea facilitas corrumpat illorum animos:

quod tu si idem faceres, magis in rem et vostram et nostram id esset.

nunc video in illarum potestate esse te. PH. heia vero. [250

LA. adii te heri de filia: ut veni, itidem incertum amisti.

haud ita decet, si perpetuam hanc vis esse adfinitatem,

celare te iras. siquid est peccatum a nobis profer:

aut ea refellendo aut purgando vobis corrigemus

te iudice ipso. sin east causa retinendi apud vos [255

quia aegrast, te mihi iniuriam facere arbitror, Phidippe,

si metui' satis ut meae domi curetur diligenter.

at ita me di ament, haud tibi hoc concedo--[etsi] illi pater es--

ut tu illam salvam mage velis quam ego: id adeo gnati causa,

quem ego intellexi illam haud minus quam se ipsum magni facere. [260

neque adeo clam me est quam esse eum graviter laturum credam,

hoc si rescierit: <eo> domum studeo haec priu' quam ille redeat.

PH. Laches, et diligentiam vostram et benignitatem

novi et quae dicis omnia esse ut dicis animum induco,

et te hoc mihi cupio credere: illam ad vos redire studeo [265

si facere possim ullo modo. LA. quae res te id facere prohibet?

eho num quid nam accusat virum? PH. minime. nam postquam attendi

magis et vi coepi cogere ut rediret, sancte adiurat

non posse apud vos Pamphilo se absente perdurare.

aliud fortasse aliis viti est: ego sum animo leni natus: [270

non possum advorsari meis. LA. em Sostrata. SO. heu me miseram!

LA. certumne est istuc? PH. nunc quidem ut videtur: sed num quid vis?

nam est quod me transire ad forum iam oportet. LA. eo tecum una.

 

Sostrata

 

II.iii

Edepol ne nos sumus inique aeque omnes invisae viris

propter paucas, quae omnes faciunt dignae ut videamur malo. [275

nam ita me di ament, quod me accusat nunc vir, sum extra noxiam.

sed non facile est expurgatu: ita animum induxerunt socrus

omnis esse iniquas: haud pol mequidem; nam numquam secus

habui illam ac si ex me esset gnata, nec qui hoc mi eveniat scio;

nisi pol filium multimodis iam exspecto ut redeat domum. [280

 

ACTVS III

 

Pamphilvs Parmeno (Myrrina)

 

III.i

PAM. Nemini plura acerba credo esse ex amore homini umquam oblata

quam mi. heu me infelicem, hancin ego vitam parsi perdere!

hacin causa ego eram tanto opere cupidu' redeundi domum! hui

quanto fuerat praestabilius ubivis gentium agere aetatem

quam huc redire atque haec ita esse miserum me resciscere! [285

nam nos omnes quibus est alicunde aliquis obiectus labos,

omne quod est interea tempu' priu' quam id rescitumst lucrost.

PAR. ac sic citiu' qui te expedias his aerumnis reperias:

si non rediisses, haec irae factae essent multo ampliores.

sed nunc adventum tuom ambas, Pamphile, scio reverituras: [290

rem cognosces, iram expedies, rursum in gratiam restitues.

levia sunt quae tu pergravia esse in animum induxti tuom.

PAM. quid consolare me? an quisquam usquam gentiumst aeque miser?

priu' quam hanc uxorem duxi habebam alibi animum amori deditum;

tamen numquam ausu' sum recusare <ea>m quam mi obtrudit pater: [295

iam in hac re, ut taceam, quoivis facile scitust quam fuerim miser.

vix me illi<m> abstraxi atque inpeditum in ea expedivi animum meum,

vixque huc contuleram: em nova res ortast porro ab hac quae me abstrahat.

tum matrem ex <ea> re me aut uxorem in culpa inventurum arbitror;

quod quom ita esse invenero, quid restat nisi porro ut fiam miser? [300

nam matri' ferre iniurias me, Parmeno, pietas iubet;

tum uxori obnoxius sum: ita olim s<uo> me ingenio pertulit,

tot m<ea>s iniurias quae numquam in ullo patefecit loco.

sed magnum nescioquid necessest evenisse, Parmeno,

unde ira inter eas intercessit quae tam permansit diu. [305

PAR. haud quidem hercle: parvom; si vis vero veram rationem exsequi,

non maxumas quae maxumae sunt interdum irae iniurias

faciunt; nam saepe est quibus in rebus aliu' ne iratus quidem est,

quom de <ea>dem causast iracundu' factus inimicissimus.

pueri inter sese quam pro levibu' noxiis iras gerunt [310

quapropter? quia enim qui <eo>s gubernat animus eum infirmum gerunt.

itidem illae mulieres sunt ferme ut pueri levi sententia:

fortasse unum aliquod verbum inter eas iram hanc concivisse.

PAM. abi, Parmeno, intro ac me venisse nuntia. PAR. hem quid hoc est? PAM. tace.

trepidari sentio et cursari rursum prorsum. PAR. agedum, ad fores [315

accedo propius. em sensistin? PAM. noli fabularier.

pro Iuppiter, clamorem audivi. PAR. tute loqueris, me vetas.

(MY. intus) tace obsecro, mea gnata. PAM. matri' vox visast Philumenae.

nullus sum. PAR. quidum? PAM. perii. PAR. quam ob rem? PAM.

nescioquod magnum malum

profecto, Parmeno, me celant. PAR. uxorem Philumenam [320

pavitare nescioquid dixerunt: id si forte est nescio.

PAM. interii; quor mihi id non dixti? PAR. quia non poteram una omnia.

PAM. quid morbi est? PAR. nescio. PAM. quid? nemon medicum adduxit?

PAR. nescio.

PAM. cesso hinc ire intro ut hoc quam primum quidquid est certo sciam?

quonam modo, Philumena mea, nunc te offendam adfectam? [325

nam si periclum ullum in te inest, perisse me una haud dubiumst.--

PAR. non usu' factost mihi nunc hunc intro sequi;

nam invisos omnis nos esse illis sentio:

heri nemo voluit Sostratam intro admittere.

si forte morbus amplior factus siet [330

(quod sane nolim, maxume eri causa mei),

servom ilico introisse dicent Sostratae,

aliquid tulisse comminiscentur mali

capiti atque aetati illorum morbu' qui auctu' sit:

era in crimen veniet, ego vero in magnum malum. [335

 

Sostrata Parmeno Pamphilvs

 

III.ii

SO. Nescioquid iamdudum audio hic tumultuari misera:

male metuo ne Philumenae mage morbus adgravescat:

quod te, Aesculapi, et te, Salus, nequid sit huius oro.

nunc ad eam visam. PAR. heus Sostrata. SO. hem. PAR. iterum istinc excludere.

SO. ehem Parmeno, tun hic eras? perii, quid faciam misera? [340

non visam uxorem Pamphili, quom in proxumo hic sit aegra?

PAR. non visas? ne mittas quidem visendi causa quemquam.

nam qui amat quoi odio ipsus est, bis facere stulte duco:

laborem inanem ipsus capit et illi molestiam adfert.

tum filius tuos intro iit videre, ut venit, quid agat. [345

SO. quid ais? an venit Pamphilus? PAR. venit. SO. dis gratiam habeo.

hem istoc verbo animu' mihi redit et cura ex corde excessit.

PAR. iam ea te causa maxume nunc hoc intro ire nolo;

nam si remittent quidpiam Philumenae dolores,

omnem rem narrabit, scio, continuo sola soli [350

quae inter vos intervenerit, unde ortumst initium irae.

atque eccum video ipsum egredi: quam tristis[es]t! SO. o mi gnate!

PAM. mea mater, salve. SO. gaudeo venisse salvom. salvan

Philumenast? PAM. meliusculast. SO. utinam istuc ita di faxint!

quid tu igitur lacrumas? aut quid es tam tristi'? PAM. recte, mater. [355

SO. quid f<ui>t tumulti? dic mihi: an dolor repente invasit?

PAM. ita factumst. SO. quid morbi est? PAM. febris. SO. cotidiana?

PAM. ita aiunt.

i sodes intro, consequar iam te, mea mater. SO. fiat.--

PAM. tu pueris curre, Parmeno, obviam atque is onera adiuta.

PAR. quid? non sciunt ipsi viam domum qua veniant? PAM. cessas? 360

 

Pamphilvs

 

III.iii

Nequeo m<ea>rum rerum initium ullum invenire idoneum

unde exordiar narrare quae necopinanti accidunt;

partim quae perspexi hisce oculis, partim quae accepi auribus:

qua me propter exanimatum citius eduxi foras.

nam modo intro me ut corripui timidus, alio suspicans [365

morbo me visurum adfectam ac sensi esse uxorem: ei mihi!

postquam me aspexere ancillae advenisse, ilico omnes simul

laetae exclamant "venit", id quod me repente aspexerant.

sed continuo voltum earum sensi inmutari omnium,

quia tam incommode illic fors obtulerat adventum meum. [370

una illarum interea propere praecucurrit nuntians

me venisse: ego ei(u)s videndi cupidu' recta consequor.

postquam intro adveni, extemplo eiu' morbum cognovi miser;

nam neque ut celari posset tempu' spatium ullum dabat

neque voce alia ac res monebat ipsa poterat conqueri. [375

postquam aspexi, "o facinus indignum" inquam et corripui ilico

me inde lacrumans, incredibili re atque atroci percitus.

mater consequitur: iam ut limen exirem, ad genua accidit

lacrumans misera: miseritumst. profecto hoc sic est, ut puto:

omnibu' nobis ut res dant sese ita magni atque humiles sumus. [380

hanc habere orationem mecum principio institit:

"o mi Pamphile, abs te quam ob rem haec abierit causam vides;

nam vitiumst oblatum virgini olim a nescioquo inprobo.

nunc huc confugit te atque alios partum ut celaret suom."

sed quom orata huiu' reminiscor nequeo quin lacrumem miser. [385

"quaeque fors fortunast" inquit "nobis quae te hodie obtulit,

per eam te obsecramus ambae, si ius si fas est, uti

advorsa eiu' per te tecta tacitaque apud omnis sient.

si umquam erga te animo esse amico sensisti <ea>m, mi Pamphile,

sine labore hanc gratiam te uti sibi des pro illa nunc rogat. [390

ceterum de redducenda id facias quod in rem sit tuam.

parturire eam nec gravidam esse ex te solus consciu's:

nam aiunt tecum post duobu' concubuisse [eam] mensibus.

tum, postquam ad te venit, mensis agitur hic iam septimus:

quod te scire ipsa indicat res. nunc si potis est, Pamphile, [395

maxume volo doque operam ut clam partus eveniat patrem

atque adeo omnis. sed si id fieri non potest quin sentiant,

dicam abortum esse: scio nemini aliter suspectum fore

quin, quod veri similest, ex te recte eum natum putent.

continuo exponetur: hic tibi nil est quicquam incommodi, [400

et illi miserae indigne factam iniuriam contexeris."

pollicitus sum et servare in eo certumst quod dixi fidem.

nam de redducenda, id vero ne utiquam honestum esse arbitror

nec faciam, etsi amor me graviter consuetudoque ei(u)s tenet.

lacrumo quae posthac futurast vita quom in mentem venit [405

solitudoque. o fortuna, ut numquam perpetuo's data!

sed iam prior amor me ad hanc rem exercitatum reddidit,

quem ego tum consilio missum feci: idem [nunc] huc operam dabo.

adest Parmeno cum pueris: hunc minimest opus

in hac re adesse; nam olim soli credidi [410

ea me abstinuisse in principio quom datast.

vereor, si clamorem ei(u)s hic crebro exaudiat,

ne parturire intellegat. aliquo mihist

hinc ablegandu' dum parit Philumena.

 

Parmeno Sosia Pamphilvs

 

III.iv

PAR. Ain tu tibi hoc incommodum evenisse iter? [415

SO. non hercle verbis, Parmeno, dici potest

tantum quam re ipsa navigare incommodumst.

PAR. itan est? SO. o fortunate, nescis quid mali

praeterieris qui numquam es ingressus mare.

nam alias ut mittam miserias, unam hanc vide: [420

dies triginta aut plus eo in navi fui

quom interea semper mortem exspectabam miser;

ita usque advorsa tempestate usi sumus.

PAR. odiosum. SO. haud clam me est. denique hercle aufugerim

potius quam redeam, si <eo> mihi redeundum sciam. [425

PAR. olim quidem te causae inpellebant leves,

quod nunc minitare facere, ut faceres, Sosia.

sed Pamphilum ipsum video stare ante ostium:

ite intro; ego hunc adibo, siquid me velit.--

ere, etiam [nunc] tu hic stas? PAM. et quidem te exspecto. PAR. quid est? [430

PAM. in arcem transcurso opus est. PAR. quoi homini? PAM. tibi.

PAR. in arcem? quid eo? PAM. Callidemidem hospitem

Myconium, qui mecum una vectust, conveni.

PAR. perii. vovisse hunc dicam, si salvos domum

redisset umquam, ut me ambulando rumperet? [435

PAM. quid cessas? PAR. quid vis dicam? an conveniam modo?

PAM. immo quod constitui me hodie conventurum eum,

non posse, ne me frustra illi exspectet. vola.

PAR. at non novi homini' faciem. PAM. at faciam ut noveris:

magnu' rubicundu' crispu' crassu' caesius [440

cadaverosa facie. PAR. di illum perduint!

quid si non veniet? maneamne usque ad vesperum?

PAM. maneto: curre. PAR. non queo: ita defessu' sum.--

PAM. ille abiit. quid agam infelix? prorsus nescio

quo pacto hoc celem quod me oravit Myrrina, [445

s<uae> gnatae partum; nam me miseret mulieris.

quod potero faciam, tamen ut pietatem colam;

nam me parenti potiu' quam amori obsequi

oportet. attat eccum Phidippum et patrem

video: horsum pergunt. quid dicam hisce incertu' sum. [450

 

Laches Phidippvs Pamphilvs

 

III.v

LA. Dixtin dudum illam dixisse se exspectare filium?

PH. factum. LA. venisse aiunt: redeat. PA. causam quam dicam patri

quam ob rem non redducam nescio. LA. quem ego hic audivi loqui?

PA. certum offirmare est viam me quam decrevi persequi.

LA. ipsus est de quo hoc agebam tecum. PA. salve, mi pater. [455

LA. gnate mi, salve. PH. bene factum te advenisse, Pamphile;

atque adeo, id quod maxumumst, salvom atque validum. PA. creditur.

LA. advenis modo? PA. admodum. LA. cedo, quid reliquit Phania

consobrinu' noster? PA. sane hercle homo voluptati obsequens

f<ui>t dum vixit; et qui sic sunt haud multum heredem iuvant, [460

sibi vero hanc laudem relinquont "vixit, dum vixit, bene."

LA. tum tu igitur nil attulisti plus una hac sententia?

PA. quidquid est id quod reliquit, profuit. LA. immo obfuit;

nam illum vivom et salvom vellem. PH. inpune optare istuc licet:

ill' revivescet iam numquam; et tamen utrum malis scio. [465

LA. heri Philumenam ad se accersi hic iussit. dic iussisse te.

PH. noli fodere. iussi. LA. sed eam iam remittet. PH. scilicet.

PA. omnem rem scio ut sit gesta: adveniens audivi modo.

LA. at istos invidos di perdant qui haec lubenter nuntiant.

PA. ego me scio cavisse ne ulla merito contumelia [470

fieri a vobis posset; idque si nunc memorare hic velim

quam fideli animo et benigno in illam et clementi fui,

vere possum, ni te ex ipsa haec mage velim resciscere;

namque <eo> pacto maxume apud te meo erit ingenio fides,

quom illa, quae nunc in me iniquast, aequa de me dixerit. [475

neque mea culpa hoc discidium evenisse, id testor deos.

sed quando sese esse indignam deputat matri meae

quae concedat cui(u)sque mores toleret sua modestia,

neque alio pacto componi potest inter eas gratia,

segreganda aut mater a me est, Phidippe, aut Philumena. [480

nunc me pietas matri' potiu' commodum suadet sequi.

LA. Pamphile, haud invito ad auris sermo mi accessit tuos,

quom te postputasse omnis res prae parente intellego;

verum vide ne inpulsus ira prave insistas, Pamphile.

PA. quibus iris pulsu' nunc in illam iniquo' sim [485

quae numquam quicquam erga me commeritast, pater,

quod nollem, et saepe quod vellem meritam scio?

amoque et laudo et vehementer desidero;

nam f<ui>sse erga me miro ingenio expertu' sum;

illique exopto ut relicuam vitam exigat [490

cum eo viro me qui sit fortunatior,

quandoquidem illam a me distrahit necessitas.

PH. tibi id in manust ne fiat. LA. si sanus sies:

iube illam redire. PA. non est consilium, pater:

matris servibo commodis. LA. quo abis? mane [495

mane, inquam: quo abis?-- PH. quae haec est pertinacia?

LA. dixin, Phidippe, hanc rem aegre laturum esse eum?

quam ob rem te orabam filiam ut remitteres.

PH. non credidi edepol adeo inhumanum fore.

ita nunc is sibi me supplicaturum putat? [500

si est ut velit redducere uxorem, licet;

sin aliost animo, renumeret dotem huc, eat.

LA. ecce autem tu quoque proterve iracundus es!

PH. percontumax redisti huc nobis, Pamphile!

LA. decedet iam ira haec, etsi merito iratus est. [505

PH. quia paullum vobis accessit pecuniae,

sublati animi sunt. LA. etiam mecum litigas?

PH. deliberet renuntietque hodie mihi

velitne an non, ut alii, si huic non est, siet.

LA. Phidippe, ades, audi paucis.-- abiit. quid mea? [510

postremo inter se transigant ipsi ut lubet,

quando nec gnatu' neque hic mi quicquam obtemperant,

quae dico parvi pendunt. porto hoc iurgium

ad uxorem quoi(u)s haec fiunt consilio omnia,

atque in eam hoc omne quod mihi aegrest evomam. [515

 

ACTVS IV

 

Myrrina Phidippvs

 

IV.i

MY. Perii, quid agam? quo me vortam? quid viro m<eo> respondebo

misera? nam audivisse vocem pueri visust vagientis;

ita corripuit derepente tacitu' sese ad filiam.

quod si rescierit peperisse eam, id qua causa clam me habuisse

dicam non edepol scio. [520

sed ostium concrepuit. credo ipsum exire ad me: nulla sum.

PH. uxor ubi me ad filiam ire sensit, se duxit foras:

atque eccam: video. quid ais, Myrrina? heus tibi dico. MY. mihine, vir?

PH. vir ego tuo' sim? tu virum me aut hominem deputas adeo esse?

nam si utrumvis horum, mulier, umquam tibi visus forem, [525

non sic ludibrio t<ui>s factis habitus essem. MY. quibus? PH. at rogitas?

peperit filia: hem taces? ex qui? MY. istuc patrem rogare est aequom.

perii! ex quo censes nisi ex illo quoi datast nuptum obsecro?

PH. credo: neque adeo arbitrari patris est aliter. sed demiror

quid sit quam ob rem hunc tanto opere omnis nos celare volueris [530

partum, praesertim quom et recte et tempore suo pepererit.

adeon pervicaci esse animo ut puerum praeoptares perire,

ex quo firmiorem inter nos fore amicitiam posthac scires,

potiu' quam advorsum animi t<ui> lubidinem esset cum illo nupta!

ego etiam illorum esse hanc culpam credidi, quae test penes. [535

MY. misera sum. PH. utinam sciam ita esse istuc! sed nunc mi in mentem venit

de hac re quod locuta es olim, quom illum generum cepimus:

nam negabas nuptam posse filiam t<ua>m te pati

cum eo qui meretricem amaret, qui pernoctaret foris.

MY. (quamvis causam hunc suspicari quam ipsam veram mavolo.) [540

PH. multo priu' scivi quam tu illum habere amicam, Myrrina;

verum id vitium numquam decrevi esse ego adulescentiae;

nam id [omnibus] innatumst. at pol iam aderit se quoque etiam quom oderit.

sed ut olim te ostendisti, eadem esse nil cessavisti usque adhuc

ut filiam ab eo abduceres neu quod ego egissem esset ratum. [545

id nunc res indicium haec facit quo pacto factum volueris.

MY. adeon me esse pervicacem censes, quoi mater siem,

ut eo essem animo, si ex usu esset nostro hoc matrimonium?

PH. tun prospicere aut iudicare nostram in rem quod sit potes?

audisti ex aliquo fortasse qui vidisse <eu>m diceret [550

exeuntem aut intro euntem ad amicam. quid tum postea?

si modeste ac raro haec fecit, nonne ea dissimulare nos

magis humanumst quam dare operam id scire qui nos oderit?

nam si is posset ab ea sese derepente avellere

quicum tot consuesset annos, non eum hominem ducerem [555

nec virum sati' firmum gnatae. MY. mitte adulescentem obsecro

et quae me peccasse ais. abi, solu' solum conveni,

roga velitne uxorem an non: si est ut dicat velle se,

redde; sin est autem ut nolit, recte ego consului meae.

PH. siquidem ille ipse non volt et tu sen[si]sti in eo esse, Myrrina, [560

peccatum, aderam quoi(u)s consilio fuerat ea par prospici.

quam ob rem incendor ira esse ausam facere haec te iniussu meo.

interdico ne extulisse extra aedis puerum usquam velis.

sed ego stultior m<ei>s dictis parere hanc qui postulem.

ibo intro atque edicam servis nequoquam ecferri sinant.-- [565

MY. nullam pol credo mulierem me miseriorem vivere:

nam ut hic laturus hoc sit, si ipsam rem ut siet resciverit,

non edepol clam me est, quom hoc quod leviust tam animo irato tulit;

nec qua via sententia eiu' possit mutari scio.

hoc mi unum ex plurumis miseriis relicuom fuerat malum, [570

si puerum ut tollam cogit, quoi(u)s nos qui sit nescimus pater.

nam quom compressast gnata, forma in tenebris nosci non quitast,

neque detractum <ei> tum quicquamst qui posset post nosci qui siet;

ipse eripuit vi, in digito quem habuit, virgini abiens anulum.

simul vereor Pamphilum ne orata nostra nequeat diutius [575

celare, quom sciet alienum puerum tolli pro suo.

 

Sostrata Pamphilvs (Laches)

 

IV.ii

SO. Non clam me est, gnate mi, tibi me esse suspectam, uxorem tuam

propter m<eo>s mores hinc abisse, etsi ea dissimulas sedulo.

verum ita me di ament itaque optingant ex te quae exoptem mihi ut

numquam sciens commerui merito ut caperet odium illam mei. [580

teque ante quod me amare rebar, <ei> rei firmasti fidem;

nam mi intu' tuo' pater narravit modo quo pacto me habueris

praepositam amori t<uo>: nunc tibi me certumst contra gratiam

referre ut apud me praemium esse positum pietati scias.

mi Pamphile, hoc et vobis et meae commodum famae arbitror: [585

ego rus abituram hinc cum t<uo> me esse certo decrevi patre,

ne mea praesentia obstet neu causa ulla restet relicua

quin tua Philumena ad te redeat. PA. quaeso quid istuc consilist?

illi(u)s stultitia victa ex urbe tu rus habitatum migres?

haud facies, neque sinam ut qui nobis, mater, male dictum velit, [590

mea pertinacia esse dicat factum, haud tua modestia.

tum t<ua>s amicas te et cognatas deserere et festos dies

mea causa nolo. SO. nil pol iam istaec mihi res voluptatis ferunt:

dum aetati' tempu' tulit, perfuncta sati' sum: satias iam tenet

studiorum istorum. haec mihi nunc curast maxuma ut nequoi mea [595

longinquitas aetatis obstet mortemve exspectet meam.

hic video me esse invisam inmerito: tempust me concedere.

sic optume, ut ego opinor, omnis causas praecidam omnibus:

et me hac suspicione exsolvam et illis morem gessero.

sine me obsecro hoc effugere volgu' quod male audit mulierum. [600

PA. quam fortunatu' ceteris sum rebus, absque una hac foret,

hanc matrem habens talem, illam autem uxorem! SO. obsecro, mi Pamphile,

non tute incommodam rem, ut quaeque est, in animum induces pati?

si cetera ita sunt ut vis itaque uti esse ego illa[m] existumo,

mi gnate, da veniam hanc mihi, redduc illam. PA. vae misero mihi! [605

SO. et mihi quidem; nam haec res non minu' me male habet quam te, gnate mi.

 

Laches Sostrata Pamphilvs

 

IV.iii

LA. Quem cum istoc sermonem habueris procul hinc stans accepi, uxor.

istuc est sapere, qui ubiquomque opu' sit animum possis flectere;

quod sit faciundum fortasse post, idem hoc nunc si feceris.

SO. fors fuat pol. LA. abi rus ergo hinc: ibi ego te et tu me feres. [610

SO. spero ecastor. LA. i ergo intro et compone quae tecum simul

ferantur: dixi. SO. ita ut iubes faciam.-- PA. pater.

LA. quid vis, Pamphile? PA. hinc abire matrem? minime. LA. quid ita

istuc vis?

PA. quia de uxore incertu' sum etiam quid sim facturus. LA. quid est?

quid vis facere nisi redducere? PA. equidem cupio et vix contineor; [615

sed non minuam m<eu>m consilium: ex usu quod est id persequar:

credo <ea> gratia concordes [magis], si non redducam, fore.

LA. nescias: verum id tua refert nil utrum illaec fecerint

quando haec aberit. odiosa haec est aetas adulescentulis.

e medio aequom excedere est: postremo nos iam fabulae [620

sumu', Pamphile, "senex atque anus."

sed video Phidippum egredi per tempus: accedamus.

 

Phidippvs Laches Pamphilvs

 

IV.iv

PH. Tibi quoque edepol sum iratus, Philumena,

graviter quidem; nam hercle factumst abs te turpiter.

etsi tibi causast de hac re: mater te inpulit. [625

huic vero nullast. LA. opportune te mihi,

Phidippe, in ipso tempore ostendis. PH. quid est?

PA. quid respondebo his? aut quo pacto hoc aperiam?

LA. dic filiae rus concessurum hinc Sostratam,

ne revereatur minu' iam quo redeat domum. PH. ah [630

nullam de his rebu' culpam commeruit tua:

a Myrrina haec sunt mea uxore exorta omnia.

<PA.> mutatio fit. <PH.> ea nos perturbat, Lache.

PA. dum ne redducam, turbent porro quam velint.

PH. ego, Pamphile, esse inter nos, si fieri potest, [635

adfinitatem hanc sane perpetuam volo;

sin est ut aliter tua siet sententia,

accipias puerum. PA. sensit peperisse: occidi.

LA. puerum? quem puerum? PH. natus est nobis nepos.

nam abducta a vobis praegnas fuerat filia, [640

neque f<ui>sse praegnatem umquam ante hunc scivi diem.

LA. bene, ita me di ament, nuntias, et gaudeo

natum, tibi illam salvam. sed quid mulieris

uxorem habes aut quibu' moratam moribus?

nosne hoc celatos tam diu! nequeo satis [645

quam hoc mihi videtur factum prave proloqui.

PH. non tibi illud factum minu' placet quam mihi, Lache.

PA. etiamsi dudum fuerat ambiguom hoc mihi,

nunc non est quom eam [con]sequitur alienus puer.

LA. nulla tibi, Pamphile, hic iam consultatiost. [650

PA. perii. LA. hunc videre saepe optabamus diem

quom ex te esset aliqui' qui te appellaret patrem.

evenit: habeo gratiam dis. PA. nullu' sum.

LA. redduc uxorem ac noli advorsari mihi.

PA. pater, si ex me illa liberos vellet sibi [655

aut sese mecum nuptam, sati' certo scio,

non clam me haberet quae celasse intellego.

nunc quom eius alienum esse animum a me sentiam

(nec conventurum inter nos posthac arbitror),

quam ob rem redducam? LA. mater quod suasit sua [660

adulescens mulier fecit. mirandum[ne] id siet?

censen te posse reperire ullam mulierem

quae careat culpa? an quia non delincunt viri?

PH. vosmet videte iam, Lache et tu Pamphile,

remissan opu' sit vobis redductan domum. [665

uxor quid faciat in manu non est mea:

neutra in re vobis difficultas a me erit.

sed quid faciemu' puero? LA. ridicule rogas:

quidquid futurumst, huic suom reddas scilicet

ut alamu' nostrum. PA. quem ipse neglexit pater, [670

ego alam? LA. quid dixti? eho an non alemu', Pamphile?

prodemu' quaeso potiu'? quae haec amentiast?

enimvero prorsu' iam tacere non queo;

nam cogis ea quae nolo ut praesente hoc loquar.

ignarum censes t<ua>rum lacrumarum esse me [675

aut quid sit id quod sollicitare ad hunc modum?

primum hanc ubi dixti causam, te propter tuam

matrem non posse habere hanc uxorem domi,

pollicitast ea se concessuram ex aedibus.

nunc postquam ademptam hanc quoque tibi causam vides, [680

puer quia clam test natu', nactus alteram es.

erras tui animi si me esse ignarum putas.

aliquando tandem huc animum ut adiungas tuom.

quam longum spatium amandi amicam tibi dedi!

sumptus quos fecisti in eam quam animo aequo tuli! [685

egi atque oravi tecum uxorem ut duceres,

tempus dixi esse: inpulsu duxisti meo;

quae tum obsecutu' mihi fecisti ut decuerat.

nunc animum rursum ad meretricem induxti tuom;

quoi tu obsecutu' facis huic adeo iniuriam. [690

nam in eandem vitam te revolutum denuo

video esse. PA. mene? LA. te ipsum: et facis iniuriam;

confingi' falsas causas ad discordiam,

ut cum illa vivas, testem hanc quom abs te amoveris.

sensitque adeo uxor; nam <ei> causa alia quae fuit [695

quam ob rem abs te abiret? PH. plane hic divinat: nam id est.

PA. dabo iusiurandum nil esse istorum mihi. LA. ah

redduc uxorem aut quam ob rem non opu' sit cedo.

PA. non est nunc tempu'. LA. puerum accipias; nam is quidem

in culpa non est: post de matre videro. [700

PA. omnibu' modis miser sum nec quid agam scio;

tot nunc me rebu' miserum concludit pater.

abibo hinc, praesens quando promoveo parum.

nam puerum iniussu credo non tollent meo,

praesertim in ea re quom sit mi adiutrix socrus. [705

LA. fugis? hem, nec quicquam certi respondes mihi?--

num tibi videtur esse apud sese? sine:

puerum, Phidippe, mihi cedo: ego alam. PH. maxume.

non mirum fecit uxor [mea] si hoc aegre tulit:

amarae mulieres sunt, non facile haec ferunt. [710

propterea haec irast; nam ipsa narravit mihi.

id ego hoc praesente tibi nolueram dicere,

neque illi credebam primo: nunc verum palamst.

nam omnino abhorrere animum huic video a nuptiis.

LA. quid ergo agam, Phidippe? quid das consili? [715

PH. quid agas? meretricem hanc primum adeundam censeo:

oremus accusemu' graviu' denique

minitemur si cum illo habuerit rem postea.

LA. faciam ut mones. eho puer<e>, curre ad Bacchidem hanc

vicinam nostram: huc evoca verbis meis. [720

et te oro porro in hac re adiutor sis mihi. PH. ah

iamdudum dixi idemque nunc dico, Lache:

manere adfinitatem hanc inter nos volo,

si ullo modo est ut possit: quod spero fore.

sed vin adesse me una dum istam convenis? [725

LA. immo vero abi, aliquam puero nutricem para.

 

ACTVS V

 

Bacchis Laches

 

V.i

BA. Non hoc de nihilost quod Laches me nunc conventam esse expetit;

nec pol me multum fallit quin quod suspicor sit quod velit.

LA. videndumst ne minu' propter iram hanc impetrem quam possi<e>m,

aut nequid faciam plus quod post me minu' fecisse satiu' sit. [730

adgrediar. Bacchi', salve.

BA. salve, Lache. LA. credo edepol te non nil mirari, Bacchis,

quid sit quapropter te huc foras puerum evocare iussi.

BA. ego pol quoque etiam timida sum quom venit mi in mentem quae sim,

ne nomen mihi quaesti obsiet; nam mores facile tutor. [735

LA. si vera dici' nil tibist a me pericli, mulier;

nam iam aetate ea sum ut non siet peccato mi ignosci aequom:

quo magis omnis res cautius ne temere faciam adcuro.

nam si id facis facturave es bonas quod par est facere,

inscitum offerre iniuriam tibi [me] inmerenti iniquom est. [740

BA. est magna ecastor gratia de istac re quam tibi habeam;

nam qui post factam iniuriam se expurget parum mi prosit.

sed quid istuc est? LA. m<eu>m receptas filium ad te Pamphilum. BA. ah.

LA. sine dicam: uxorem hanc priu' quam duxit, vostrum amorem pertuli.

mane: nondum etiam dixi id quod volui. hic nunc uxorem habet: [745

quaere alium tibi firmiorem [amicum] dum tibi tempu' consulendi est;

nam neque ille hoc animo erit aetatem neque pol tu eadem istac aetate.

BA. quis id ait? LA. socrus. BA. men? LA. te ipsam: et filiam abduxit suam,

puerumque ob eam rem clam voluit, natu' qui est, exstinguere.

BA. aliud si scirem qui firmare meam apud vos possem fidem [750

sanctius quam iusiurandum, id pollicerer tibi, Lache,

me segregatum habuisse, uxorem ut duxit, a me Pamphilum.

LA. lepida es. sed scin quid volo potius sodes facias? BA. quid vis? cedo.

LA. eas ad mulieres huc intro atque istuc iusiurandum idem

polliceare illis. exple animum is teque hoc crimine expedi. [755

BA. faciam quod pol, si esset alia ex hoc quaestu, haud faceret, scio,

ut de tali causa nuptae mulieri se ostenderet.

sed nolo esse falsa fama gnatum suspectum tuom,

nec leviorem vobis, quibus est minime aequom, <eu>m viderier

inmerito; nam meritu' de me est quod queam illi ut commodem. [760

LA. facilem benivolumque lingua tua iam tibi me reddidit:

nam non sunt solae arbitratae haec; ego quoque etiam credidi.

nunc quam ego te esse praeter nostram opinionem comperi,

fac eadem ut sis porro: nostra utere amicitia ut voles.

aliter si facies--reprimam me ne aegre quicquam ex me audias. [765

verum hoc moneo unum, qualis sim amicus aut quid possiem

potiu' quam inimicus, periclum facias.

 

Phidippvs Laches Bacchis

 

V.ii

PH. Nil apud me tibi

defieri patiar, quin quod opu' sit benigne praebeatur.

sed quom tu satura atque ebria eri', puer ut satur sit facito.

LA. noster socer, video, venit: puero nutricem adducit. [770

Phidippe, Bacchis deierat persancte . . PH. haecin east? LA. haec est.

PH. nec pol istae metuont d<eo>s neque eas respicere d<eo>s opinor.

BA. ancillas dedo: quolubet cruciatu per me exquire.

haec res hic agitur: Pamphilo me facere ut redeat uxor

oportet: quod si perficio non paenitet me famae, [775

solam fecisse id quod aliae meretrices facere fugitant.

LA. Phidippe, nostras mulieres suspectas f<ui>sse falso

nobis in re ipsa invenimus: porro hanc nunc experiamur.

nam si compererit crimini tua se uxor credidisse,

missam iram faciet; sin autem est ob eam rem iratu' gnatus [780

quod peperit uxor clam, id levest: cito ab eo haec ira abscedet.

profecto in hac re nil malist quod sit discidio dignum.

PH. velim quidem hercle. LA. exquire: adest: quod sati' sit faciet ipsa.

PH. quid mihi istaec narras? an quia non tute ipse dudum audisti

de hac re animu' meus ut sit, Laches? illis modo explete animum. [785

LA. quaeso edepol, Bacchi', quod mihi es pollicita tute ut serves.

BA. ob eam rem vin ego introeam? LA. i, atque exple animum is, coge ut credant.

BA. eo, etsi scio pol is fore m<eu>m conspectum invisum hodie.

nam nupta meretrici hostis est, a viro ubi segregatast.

LA. at haec amicae erunt, ubi quam ob rem adveneris resciscent. [790

PH. at easdem amicas fore tibi promitto rem ubi cognorint;

nam illas errore et te simul suspicione exsolves.

BA. perii, pudet Philumenae. me sequimini huc intro ambae.--

LA. quid est quod mihi malim quam quod huic intellego evenire,

ut gratiam ineat sine suo dispendio et mihi prosit? [795

nam si est ut haec nunc Pamphilum vere ab se segregarit,

scit sibi nobilitatem ex eo et rem natam et gloriam esse:

referet gratiam ei unaque nos sibi opera amicos iunget.

 

Parmeno Bacchis

 

V.iii

PA. Edepol ne meam erus esse operam deputat parvi preti,

qui ob rem nullam misit frustra ubi totum desedi diem, [800

Myconium hospitem dum exspecto in arce Callidemidem.

itaque ineptus hodie dum illi sedeo, ut quisque venerat,

accedebam: "adulescens, dicdum quaeso mi, es tu Myconius?"

"non sum." "at Callidemides?" "non." "hospitem ecquem Pamphilum

hic habes?" omnes negabant: neque eum quemquam esse arbitror. [805

denique hercle iam pudebat: abii. sed quid Bacchidem

ab nostro adfine exeuntem video? quid huic hic est rei?

BA. Parmeno, opportune te offers: propere curre ad Pamphilum.

PA. quid eo? BA. dic me orare ut veniat. PA. ad te? BA. immo ad Philumenam.

PA. quid rei est? BA. tua quod nil refert percontari desinas. [810

PA. nil aliud dicam? BA. etiam: cognosse anulum illum Myrrinam

gnatae s<uae> fuisse quem ipsus olim mi dederat. PA. scio.

tantumne est? BA. tantum: aderit continuo hoc ubi ex te audi<v>erit.

sed cessas? PA. minime equidem; nam hodie mihi potestas haud datast;

ita cursando atque ambulando totum hunc contrivi diem. [815

 

Bacchis

 

Quantam obtuli adventu meo laetitiam Pamphilo hodie!

quot commodas res attuli! quot autem ademi curas!

gnatum <ei> restituo, qui paene harunc ipsi(u)sque opera periit;

uxorem, quam numquam est ratus posthac se habiturum, reddo;

qua re suspectu' s<uo> patri et Phidippo fuit, exsolvi: [820

hic adeo his rebus anulus fuit initium inveniundis.

nam memini abhinc mensis decem fere ad me nocte prima

confugere anhelantem domum sine comite, vini plenum,

cum hoc anulo: extimui ilico: "mi Pamphile," inquam "amabo,

quid exanimatu's obsecro? aut unde anulum istum nactu's? [825

dic mi." ille alias res agere se simulare. postquam id video,

nescioquid suspicarier mage coepi, instare ut dicat.

homo se fatetur vi in via nescioquam compressisse,

dicitque sese illi anulum, dum luctat, detraxisse.

eum haec cognovit Myrrina in digito modo me habente[m], [830

rogat unde sit: narro omnia haec: inde est cognitio facta

Philumenam compressam esse ab eo et filium inde hunc natum.

haec tot propter me gaudia illi contigisse laetor:

etsi hoc meretrices aliae nolunt; neque enim est in rem nostram

ut quisquam amator nuptiis laetetur. verum ecastor [835

numquam animum quaesti gratia ad malas adducam partis.

ego dum illo licitumst usa sum benigno et lepido et comi.

incommode mihi nuptiis evenit, factum fateor:

at pol me fecisse arbitror ne id merito mi eveniret.

multa ex quo fuerint commoda, ei(u)s incommoda aequomst ferre. [840

 

Pamphilvs Parmeno Bacchis

 

V.iv

PAM. Vide, mi Parmeno, etiam sodes ut mi haec certa et clara attuleris,

ne me in breve conicias tempu' gaudio hoc falso frui.

PAR. visumst. PAM. certen? PAR. certe. PAM. deu' sum si hoc itast.

PAR. verum reperies.

PAM. manedum sodes: timeo ne aliud credam atque aliud nunties.

PAR. maneo. PAM. sic te dix[iss]e opinor, invenisse Myrrinam [845

Bacchidem anulum suom habere. PAR. factum. PAM. <eu>m quem olim ei dedi:

eaque hoc te mihi nuntiare iussit. itanest factum? PAR. ita, inquam.

PAM. quis me est fortunatior venustati'que adeo plenior?

egon pro hoc te nuntio qui donem? qui? qui? nescio.

PAR. at ego scio. PAM. quid? PAR. nihilo enim; [850

nam neque in nuntio neque in me ipso tibi boni quid sit scio.

PAM. egon qui ab Orco mortuom me reducem in lucem feceris

sinam sine munere a me abire? ah nimium me ignavom putas.

sed Bacchidem eccam video stare ante ostium:

me exspectat credo: adibo. BA. salve, Pamphile. [855

PAM. o Bacchis, o mea Bacchi', servatrix mea!

BA. bene factum et volup est. PAM. factis ut credam facis;

antiquamque adeo t<ua>m venustatem obtines

ut voluptati obitu' sermo adventu' tuo', quoquomque adveneris,

semper siet. BA. at tu ecastor morem antiquom atque ingenium obtines [860

ut unus hominum homo te vivat numquam quisquam blandior.

PAM. hahahae, tun mihi istuc? BA. recte amasti, Pamphile, uxorem tuam;

nam numquam ante hunc diem m<ei>s oculis <ea>m, quod nossem, videram:

perliberali' visast. PAM. dic verum. BA. ita me di ament, Pamphile.

PAM. dic mi, harunc rerum numquid dixti iam patri? BA. nil. PAM. 865

neque opus est

adeo muttito. placet non fieri hoc itidem ut in comoediis

omnia omnes ubi resciscunt. hic quos par fuerat resciscere

sciunt; quos non autem aequomst scire neque resciscent neque scient.

BA. immo etiam qui hoc occultari facilius credas dabo.

Myrrina ita Phidippo dixit iureiurando meo [870

se fidem habuisse et propterea te sibi purgatum. PAM. optumest:

speroque hanc rem esse eventuram nobis ex sententia.--

PAR. ere, licetne scire ex te hodie, quid sit quod feci boni?

aut quid istuc est quod vos agiti'? PAM. non licet. PAR. tamen suspicor:

ego hunc ab Orco mortuom quo pacto . . ! PAM. nescis, Parmeno, [875

quantum hodie profueris mihi et ex quanta aerumna extraxeris.

PAR. immo vero scio, neque [hoc] inprudens feci. PAM. ego istuc sati' scio.

PAR. an

temere quicquam Parmeno praetereat quod facto usu' sit?

PAM. sequere me intro, Parmeno. PAR. sequor. equidem plus hodie boni

feci inprudens quam sciens ante hunc diem umquam. CANTOR. plaudite!

 

 


 

Aerius, 2004


доставка спиртных напитков на дом