Albius Tibullus
Elegiae


© Tibullus

E-Text: The Latin Library.


Liber primus

    I

    II

    III

    IV

    V

    VI

    VII

    VIII

    IX

    X

Liber secundus

    I

    II

    III

    IV

    V

    VI

Liber tertius

    Lygdami elegiae

        I

        II

        III

        IV

        V

        VI

    Panegyricus Messalae

        VII

    De Sulpici incerti auctoris elegiae

        VIII

        IX

        X

        XI

        XII

    Sulpiciae elegidia 

        XIII

        XIV

        XV

        XVI

        XVII

        XVIII

    Incerti auctoris

        XIX (elegia)

        XX (epigramma)

    Domiti Marsi 


 

 

Liber primus

 

I

Divitias alius fulvo sibi congerat auro

     Et teneat culti iugera multa soli,

Quem labor adsiduus vicino terreat hoste,

     Martia cui somnos classica pulsa fugent:

Me mea paupertas vita traducat inerti,               5

     Dum meus adsiduo luceat igne focus.

Ipse seram teneras maturo tempore vites

     Rusticus et facili grandia poma manu;

Nec spes destituat, sed frugum semper acervos

     Praebeat et pleno pinguia musta lacu.               10

Nam veneror, seu stipes habet desertus in agris

     Seu vetus in trivio florida serta lapis,

Et quodcumque mihi pomum novus educat annus,

     Libatum agricolae ponitur ante deo.

Flava Ceres, tibi sit nostro de rure corona               15

     Spicea, quae templi pendeat ante fores,

Pomosisque ruber custos ponatur in hortis,

     Terreat ut saeva falce Priapus aves.

Vos quoque, felicis quondam, nunc pauperis agri

     Custodes, fertis munera vestra, Lares.               20

Tunc vitula innumeros lustrabat caesa iuvencos,

     Nunc agna exigui est hostia parva soli.

Agna cadet vobis, quam circum rustica pubes

     Clamet 'io messes et bona vina date'.

Iam modo iam possim contentus vivere parvo               25

     Nec semper longae deditus esse viae,

Sed Canis aestivos ortus vitare sub umbra

     Arboris ad rivos praetereuntis aquae.

Nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem

     Aut stimulo tardos increpuisse boves,               30

Non agnamve sinu pigeat fetumve capellae

     Desertum oblita matre referre domum.

At vos exiguo pecori, furesque lupique,

     Parcite: de magno est praeda petenda grege.

Hic ego pastoremque meum lustrare quotannis               35

     Et placidam soleo spargere lacte Palem.

Adsitis, divi, neu vos e paupere mensa

     Dona nec e puris spernite fictilibus.

Fictilia antiquus primum sibi fecit agrestis

     Pocula, de facili conposuitque luto.               40

Non ego divitias patrum fructusque requiro,

     Quos tulit antiquo condita messis avo:

Parva seges satis est, satis requiescere lecto

     Si licet et solito membra levare toro.

Quam iuvat inmites ventos audire cubantem               45

     Et dominam tenero continuisse sinu

Aut, gelidas hibernus aquas cum fuderit Auster,

     Securum somnos igne iuvante sequi.

Hoc mihi contingat. Sit dives iure, furorem

     Qui maris et tristes ferre potest pluvias.               50

O quantum est auri pereat potiusque smaragdi,

     Quam fleat ob nostras ulla puella vias.

Te bellare decet terra, Messalla, marique,

     Ut domus hostiles praeferat exuvias;

Me retinent vinctum formosae vincla puellae,               55

     Et sedeo duras ianitor ante fores.

Non ego laudari curo, mea Delia; tecum

     Dum modo sim, quaeso segnis inersque vocer.

Te spectem, suprema mihi cum venerit hora,

     Te teneam moriens deficiente manu.               60

Flebis et arsuro positum me, Delia, lecto,

     Tristibus et lacrimis oscula mixta dabis.

Flebis: non tua sunt duro praecordia ferro

     Vincta, neque in tenero stat tibi corde silex.

Illo non iuvenis poterit de funere quisquam               65

     Lumina, non virgo, sicca referre domum.

Tu manes ne laede meos, sed parce solutis

     Crinibus et teneris, Delia, parce genis.

Interea, dum fata sinunt, iungamus amores:

     Iam veniet tenebris Mors adoperta caput,               70

Iam subrepet iners aetas, nec amare decebit,

     Dicere nec cano blanditias capite.

Nunc levis est tractanda Venus, dum frangere postes

     Non pudet et rixas inseruisse iuvat.

Hic ego dux milesque bonus: vos, signa tubaeque,               75

     Ite procul, cupidis volnera ferte viris,

Ferte et opes: ego conposito securus acervo

     Despiciam dites despiciamque famem.

 

II

Adde merum vinoque novos conpesce dolores,

     Occupet ut fessi lumina victa sopor,

Neu quisquam multo percussum tempora baccho

     Excitet, infelix dum requiescit amor.

Nam posita est nostrae custodia saeva puellae,               5

     Clauditur et dura ianua firma sera.

Ianua difficilis domini, te verberet imber,

     Te Iovis imperio fulmina missa petant.

Ianua, iam pateas uni mihi, victa querelis,

     Neu furtim verso cardine aperta sones.               10

Et mala siqua tibi dixit dementia nostra,

     Ignoscas: capiti sint precor illa meo.

Te meminisse decet, quae plurima voce peregi

     Supplice, cum posti florida serta darem.

Tu quoque ne timide custodes, Delia, falle,                15

     Audendum est: fortes adiuvat ipsa Venus.

Illa favet, seu quis iuvenis nova limina temptat,

     Seu reserat fixo dente puella fores;

Illa docet molli furtim derepere lecto,

     Illa pedem nullo ponere posse sono,               20

Illa viro coram nutus conferre loquaces

     Blandaque conpositis abdere verba notis.

Nec docet hoc omnes, sed quos nec inertia tardat

     Nec vetat obscura surgere nocte timor.

En ego cum tenebris tota vagor anxius urbe,               25

     * * *

Nec sinit occurrat quisquam, qui corpora ferro

     Volneret aut rapta praemia veste petat.

Quisquis amore tenetur, eat tutusque sacerque

     Qualibet: insidias non timuisse decet.               30

Non mihi pigra nocent hibernae frigora noctis,

     Non mihi, cum multa decidit imber aqua.

Non labor hic laedit, reseret modo Delia postes

     Et vocet ad digiti me taciturna sonum.

Parcite luminibus, seu vir seu femina fiat               35

     Obvia: celari volt sua furta Venus.

Neu strepitu terrete pedum neu quaerite nomen

     Neu prope fulgenti lumina ferte face.

Siquis et inprudens adspexerit, occulat ille

     Perque deos omnes se meminisse neget:               40

Nam fuerit quicumque loquax, is sanguine natam,

     Is Venerem e rapido sentiet esse mari.

Nec tamen huic credet coniunx tuus, ut mihi verax

     Pollicita est magico saga ministerio.

Hanc ego de caelo ducentem sidera vidi,               45

     Fluminis haec rapidi carmine vertit iter,

Haec cantu finditque solum Manesque sepulcris

     Elicit et tepido devocat ossa rogo;

Iam tenet infernas magico stridore catervas,

     Iam iubet adspersas lacte referre pedem.               50

Cum libet, haec tristi depellit nubila caelo,

     Cum libet, aestivo convocat orbe nives.

Sola tenere malas Medeae dicitur herbas,

     Sola feros Hecates perdomuisse canes.

Haec mihi conposuit cantus, quis fallere posses:               55

     Ter cane, ter dictis despue carminibus.

Ille nihil poterit de nobis credere cuiquam,

     Non sibi, si in molli viderit ipse toro.

Tu tamen abstineas aliis: nam cetera cernet

     Omnia, de me uno sentiet ipse nihil.               60

Quid, credam? nempe haec eadem se dixit amores

     Cantibus aut herbis solvere posse meos,

Et me lustravit taedis, et nocte serena

     Concidit ad magicos hostia pulla deos.

Non ego, totus abesset amor, sed mutuus esset,               65

     Orabam, nec te posse carere velim.

Ferreus ille fuit, qui, te cum posset habere,

     Maluerit praedas stultus et arma sequi.

Ille licet Cilicum victas agat ante catervas,

     Ponat et in capto Martia castra solo,                70

Totus et argento contextus, totus et auro

     Insideat celeri conspiciendus equo,

Ipse boves mea si tecum modo Delia possim

     Iungere et in solito pascere monte pecus,

Et te, dum liceat, teneris retinere lacertis,               75

     Mollis et inculta sit mihi somnus humo.

Quid Tyrio recubare toro sine amore secundo

     Prodest, cum fletu nox vigilanda venit?

Nam neque tum plumae nec stragula picta soporem

     Nec sonitus placidae ducere posset aquae.               80

Num Veneris magnae violavi numina verbo,

     Et mea nunc poenas inpia lingua luit?

Num feror incestus sedes adiisse deorum

     Sertaque de sanctis deripuisse focis?

Non ego, si merui, dubitem procumbere templis               85

     Et dare sacratis oscula liminibus,

Non ego tellurem genibus perrepere supplex

     Et miserum sancto tundere poste caput.

At tu, qui laetus rides mala nostra, caveto

     Mox tibi: non uni saeviet usque deus.               90

Vidi ego, qui iuvenum miseros lusisset amores,

     Post Veneris vinclis subdere colla senem

Et sibi blanditias tremula conponere voce

     Et manibus canas fingere velle comas,

Stare nec ante fores puduit caraeve puellae               95

     Ancillam medio detinuisse foro.

Hunc puer, hunc iuvenis turba circumterit arta,

     Despuit in molles et sibi quisque sinus.

At mihi parce, Venus: semper tibi dedita servit

     Mens mea: quid messes uris acerba tuas?

 

III

Ibitis Aegaeas sine me, Messalla, per undas,

     O utinam memores ipse cohorsque mei.

Me tenet ignotis aegrum Phaeacia terris,

     Abstineas avidas, Mors, modo, nigra, manus.

Abstineas, Mors atra, precor: non hic mihi mater               5

     Quae legat in maestos ossa perusta sinus,

Non soror, Assyrios cineri quae dedat odores

     Et fleat effusis ante sepulcra comis,

Delia non usquam; quae me cum mitteret urbe,

     Dicitur ante omnes consuluisse deos.               10

Illa sacras pueri sortes ter sustulit: illi

     Rettulit e trinis omina certa puer.

Cuncta dabant reditus: tamen est deterrita numquam,

     Quin fleret nostras respiceretque vias.

Ipse ego solator, cum iam mandata dedissem,               15

     Quaerebam tardas anxius usque moras.

Aut ego sum causatus aves aut omina dira,

     Saturni sacram me tenuisse diem.

O quotiens ingressus iter mihi tristia dixi

     Offensum in porta signa dedisse pedem!               20

Audeat invito ne quis discedere Amore,

     Aut sciat egressum se prohibente deo.

Quid tua nunc Isis mihi, Delia, quid mihi prosunt

     Illa tua totiens aera repulsa manu,

Quidve, pie dum sacra colis, pureque lavari               25

     Te—memini—et puro secubuisse toro?

Nunc, dea, nunc succurre mihi—nam posse mederi

     Picta docet templis multa tabella tuis—,

Ut mea votivas persolvens Delia voces

     Ante sacras lino tecta fores sedeat               30

Bisque die resoluta comas tibi dicere laudes

     Insignis turba debeat in Pharia.

At mihi contingat patrios celebrare Penates

     Reddereque antiquo menstrua tura Lari.

Quam bene Saturno vivebant rege, priusquam               35

     Tellus in longas est patefacta vias!

Nondum caeruleas pinus contempserat undas,

     Effusum ventis praebueratque sinum,

Nec vagus ignotis repetens conpendia terris

     Presserat externa navita merce ratem.               40

Illo non validus subiit iuga tempore taurus,

     Non domito frenos ore momordit equus,

Non domus ulla fores habuit, non fixus in agris,

     Qui regeret certis finibus arva, lapis.

Ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant               45

     Obvia securis ubera lactis oves.

Non acies, non ira fuit, non bella, nec ensem

     Inmiti saevus duxerat arte faber.

Nunc Iove sub domino caedes et vulnera semper,

     Nunc mare, nunc leti mille repente viae.               50

Parce, pater. timidum non me periuria terrent,

     Non dicta in sanctos inpia verba deos.

Quodsi fatales iam nunc explevimus annos,

     Fac lapis inscriptis stet super ossa notis:

'Hic iacet inmiti consumptus morte Tibullus,               55

     Messallam terra dum sequiturque mari.'

Sed me, quod facilis tenero sum semper Amori,

     Ipsa Venus campos ducet in Elysios.

Hic choreae cantusque vigent, passimque vagantes

     Dulce sonant tenui gutture carmen aves,               60

Fert casiam non culta seges, totosque per agros

     Floret odoratis terra benigna rosis;

Ac iuvenum series teneris inmixta puellis

     Ludit, et adsidue proelia miscet Amor.

Illic est, cuicumque rapax mors venit amanti,               65

     Et gerit insigni myrtea serta coma.

At scelerata iacet sedes in nocte profunda

     Abdita, quam circum flumina nigra sonant:

Tisiphoneque inpexa feros pro crinibus angues

     Saevit, et huc illuc inpia turba fugit.               70

Tum niger in porta serpentum Cerberus ore

     Stridet et aeratas excubat ante fores.

Illic Iunonem temptare Ixionis ausi

     Versantur celeri noxia membra rota,

Porrectusque novem Tityos per iugera terrae               75

     Adsiduas atro viscere pascit aves.

Tantalus est illic, et circum stagna, sed acrem

     Iam iam poturi deserit unda sitim,

Et Danai proles, Veneris quod numina laesit,

     In cava Lethaeas dolia portat aquas.                80

Illic sit, quicumque meos violavit amores,

     Optavit lentas et mihi militias.

At tu casta precor maneas, sanctique pudoris

     Adsideat custos sedula semper anus.

Haec tibi fabellas referat positaque lucerna               85

     Deducat plena stamina longa colu,

At circa gravibus pensis adfixa puella

     Paulatim somno fessa remittat opus.

Tum veniam subito, nec quisquam nuntiet ante,

     Sed videar caelo missus adesse tibi.               90

Tunc mihi, qualis eris, longos turbata capillos,

     Obvia nudato, Delia, curre pede.

Hoc precor, hunc illum nobis Aurora nitentem

     Luciferum roseis candida portet equis.

 

IV

'Sic umbrosa tibi contingant tecta, Priape,

     Ne capiti soles, ne noceantque nives:

Quae tua formosos cepit sollertia? certe

     Non tibi barba nitet, non tibi culta coma est,

Nudus et hibernae producis frigora brumae,               5

     Nudus et aestivi tempora sicca Canis.'

Sic ego; tum Bacchi respondit rustica proles

     Armatus curva sic mihi falce deus:

'O fuge te tenerae puerorum credere turbae,

     Nam causam iusti semper amoris habent.               10

Hic placet, angustis quod equom conpescit habenis,

     Hic placidam niveo pectore pellit aquam,

Hic, quia fortis adest audacia, cepit; at illi

     Virgineus teneras stat pudor ante genas.

Sed ne te capiant, primo si forte negabit,               15

     Taedia: paulatim sub iuga colla dabit.

Longa dies homini docuit parere leones,

     Longa dies molli saxa peredit aqua;

Annus in apricis maturat collibus uvas,

     Annus agit certa lucida signa vice.               20

Nec iurare time: Veneris periuria venti

     Inrita per terras et freta summa ferunt.

Gratia magna Iovi: vetuit pater ipse valere,

     Iurasset cupide quicquid ineptus amor,

Perque suas inpune sinit Dictynna sagittas               25

     Adfirmes crines perque Minerva suos.

At si tardus eris, errabis: transiet aetas.

     Quam cito non segnis stat remeatque dies,

Quam cito purpureos deperdit terra colores,

     Quam cito formosas populus alta comas!               30

Quam iacet, infirmae venere ubi fata senectae,

     Qui prior Eleo est carcere missus equos!

Vidi iam iuvenem, premeret cum serior aetas,

     Maerentem stultos praeteriisse dies.

Crudeles divi! serpens novus exuit annos,               35

     Formae non ullam fata dedere moram.

Solis aeterna est Baccho Phoeboque iuventas,

     Nam decet intonsus crinis utrumque deum.

Tu, puero quodcumque tuo temptare libebit,

     Cedas: obsequio plurima vincet amor.               40

Neu comes ire neges, quamvis via longa paretur

     Et Canis arenti torreat arva siti,

Quamvis praetexens picta ferrugine caelum

     Venturam anticipet imbrifer arcus aquam.

Vel si caeruleas puppi volet ire per undas,               45

     Ipse levem remo per freta pelle ratem.

Nec te paeniteat duros subiisse labores

     Aut opera insuetas adteruisse manus,

Nec, velit insidiis altas si claudere valles,

     Dum placeas, umeri retia ferre negent.               50

Si volet arma, levi temptabis ludere dextra:

     Saepe dabis nudum, vincat ut ille, latus.

Tum tibi mitis erit, rapias tum cara licebit

     Oscula: pugnabit, sed tamen apta dabit.

Rapta dabit primo, post adferet ipse roganti,               55

     Post etiam collo se inplicuisse velit.

Heu male nunc artes miseras haec saecula tractant:

     Iam tener adsuevit munera velle puer.

At tu, qui venerem docuisti vendere primus,

     Quisquis es, infelix urgeat ossa lapis.               60

Pieridas, pueri, doctos et amate poetas,

     Aurea nec superent munera Pieridas.

Carmine purpurea est Nisi coma: carmina ni sint,

     Ex umero Pelopis non nituisset ebur.

Quem referent Musae, vivet, dum robora tellus,               65

     Dum caelum stellas, dum vehet amnis aquas.

At qui non audit Musas, qui vendit amorem,

     Idaeae currus ille sequatur Opis

Et tercentenas erroribus expleat urbes

     Et secet ad Phrygios vilia membra modos.               70

Blanditiis volt esse locum Venus ipsa: querelis

     Supplicibus, miseris fletibus illa favet.'

Haec mihi, quae canerem Titio, deus edidit ore,

     Sed Titium coniunx haec meminisse vetat.

Pareat ille suae; vos me celebrate magistrum,               75

     Quos male habet multa callidus arte puer.

Gloria cuique sua est: me, qui spernentur, amantes

     Consultent: cunctis ianua nostra patet.

Tempus erit, cum me Veneris praecepta ferentem

     Deducat iuvenum sedula turba senem.               80

Heu heu quam Marathus lento me torquet amore!

     Deficiunt artes, deficiuntque doli.

Parce, puer, quaeso, ne turpis fabula fiam,

     Cum mea ridebunt vana magisteria.

 

V

Asper eram et bene discidium me ferre loquebar,

     At mihi nunc longe gloria fortis abest.

Namque agor ut per plana citus sola verbere turben,

     Quem celer adsueta versat ab arte puer.

Ure ferum et torque, libeat ne dicere quicquam               5

     Magnificum post haec: horrida verba doma.

Parce tamen, per te furtivi foedera lecti,

     Per venerem quaeso conpositumque caput.

Ille ego, cum tristi morbo defessa iaceres,

     Te dicor votis eripuisse meis,               10

Ipseque te circum lustravi sulphure puro,

     Carmine cum magico praecinuisset anus;

Ipse procuravi, ne possent saeva nocere

     Somnia, ter sancta deveneranda mola;

Ipse ego velatus filo tunicisque solutis               15

     Vota novem Triviae nocte silente dedi.

Omnia persolvi: fruitur nunc alter amore,

     Et precibus felix utitur ille meis.

At mihi felicem vitam, si salva fuisses,

     Fingebam demens, sed renuente deo.               20

Rura colam, frugumque aderit mea Delia custos,

     Area dum messes sole calente teret,

Aut mihi servabit plenis in lintribus uvas

     Pressaque veloci candida musta pede;

Consuescet numerare pecus, consuescet amantis               25

     Garrulus in dominae ludere verna sinu.

Illa deo sciet agricolae pro vitibus uvam,

     Pro segete spicas, pro grege ferre dapem.

Illa regat cunctos, illi sint omnia curae,

     At iuvet in tota me nihil esse domo.               30

Huc veniet Messalla meus, cui dulcia poma

     Delia selectis detrahat arboribus;

Et tantum venerata virum hunc sedula curet,

     Huic paret atque epulas ipsa ministra gerat.

Haec mihi fingebam, quae nunc Eurusque Notusque               35

     Iactat odoratos vota per Armenios.

Saepe ego temptavi curas depellere vino,

     At dolor in lacrimas verterat omne merum.

Saepe aliam tenui, sed iam cum gaudia adirem,

     Admonuit dominae deseruitque Venus.               40

Tunc me discedens devotum femina dixit

     Et pudet et narrat scire nefanda meam.

Non facit hoc verbis, facie tenerisque lacertis

     Devovet et flavis nostra puella comis.

Talis ad Haemonium Nereis Pelea quondam                45

     Vecta est frenato caerula pisce Thetis.

Haec nocuere mihi, quod adest huic dives amator;

     Venit in exitium callida lena meum.

Sanguineas edat illa dapes atque ore cruento

     Tristia cum multo pocula felle bibat;               50

Hanc volitent animae circum sua fata querentes

     Semper et e tectis strix violenta canat;

Ipsa fame stimulante furens herbasque sepulcris

     Quaerat et a saevis ossa relicta lupis,

Currat et inguinibus nudis ululetque per urbes,               55

     Post agat e triviis aspera turba canum.

Eveniet: dat signa deus; sunt numina amanti,

     Saevit et iniusta lege relicta Venus.

At tu quam primum sagae praecepta rapacis

     Desere, nam donis vincitur omnis amor.                60

Pauper erit praesto semper, te pauper adibit

     Primus et in tenero fixus erit latere,

Pauper in angusto fidus comes agmine turbae

     Subicietque manus efficietque viam,

Pauper ad occultos furtim deducet amicos               65

     Vinclaque de niveo detrahet ipse pede.

Heu canimus frustra, nec verbis victa patescit

     Ianua, sed plena est percutienda manu.

At tu, qui potior nunc es, mea fata timeto:

     Versatur celeri Fors levis orbe rotae.               70

Non frustra quidam iam nunc in limine perstat

     Sedulus ac crebro prospicit ac refugit,

Et simulat transire domum, mox deinde recurrit,

     Solus et ante ipsas excreat usque fores.

Nescio quid furtivus amor parat. utere quaeso,               75

     Dum licet: in liquida nat tibi linter aqua.

 

VI

Semper, ut inducar, blandos offers mihi voltus,

     Post tamen es misero tristis et asper, Amor.

Quid tibi saevitiae mecum est? an gloria magna est

     Insidias homini conposuisse deum?

Nam mihi tenduntur casses: iam Delia furtim               5

     Nescio quem tacita callida nocte fovet.

Illa quidem tam multa negat, sed credere durum est:

     Sic etiam de me pernegat usque viro.

Ipse miser docui, quo posset ludere pacto

     Custodes: heu heu nunc premor arte mea,                10

Fingere nunc didicit causas, ut sola cubaret,

     Cardine nunc tacito vertere posse fores.

Tum sucos herbasque dedi, quis livor abiret,

     Quem facit inpresso mutua dente venus.

At tu, fallacis coniunx incaute puellae,               15

     Me quoque servato, peccet ut illa nihil.

Neu iuvenes celebret multo sermone, caveto,

     Neve cubet laxo pectus aperta sinu,

Neu te decipiat nutu, digitoque liquorem

     Ne trahat et mensae ducat in orbe notas.               20

Exibit quam saepe, time, seu visere dicet

     Sacra Bonae maribus non adeunda Deae.

At mihi si credas, illam sequar unus ad aras;

     Tunc mihi non oculis sit timuisse meis.

Saepe, velut gemmas eius signumque probarem,               25

     Per causam memini me tetigisse manum;

Saepe mero somnum peperi tibi, at ipse bibebam

     Sobria subposita pocula victor aqua.

Non ego te laesi prudens: ignosce fatenti,

     Iussit Amor: contra quis ferat arma deos?               30

Ille ego sum, nec me iam dicere vera pudebit,

     Instabat tota cui tua nocte canis.

Quid tenera tibi coniuge opus? tua si bona nescis

     Servare, frustra clavis inest foribus.

Te tenet, absentes alios suspirat amores               35

     Et simulat subito condoluisse caput.

At mihi servandam credas: non saeva recuso

     Verbera, detrecto non ego vincla pedum.

Tum procul absitis, quisquis colit arte capillos,

     Et fluit effuso cui toga laxa sinu,               40

Quisquis et occurret, ne possit crimen habere,

     Stet procul aut alia ~stet procul~ ante via.

Sic fieri iubet ipse deus, sic magna sacerdos

     Est mihi divino vaticinata sono.

Haec ubi Bellonae motu est agitata, nec acrem               45

     Flammam, non amens verbera torta timet;

Ipsa bipenne suos caedit violenta lacertos

     Sanguineque effuso spargit inulta deam,

Statque latus praefixa veru, stat saucia pectus,

     Et canit eventus, quos dea magna monet:               50

'Parcite, quam custodit Amor, violare puellam,

     Ne pigeat magno post didicisse malo.

Adtigerit, labentur opes, ut volnere nostro

     Sanguis, ut hic ventis diripiturque cinis.'

Et tibi nescio quas dixit, mea Delia, poenas;               55

     Si tamen admittas, sit precor illa levis.

Non ego te propter parco tibi, sed tua mater

     Me movet atque iras aurea vincit anus.

Haec mihi te adducit tenebris multoque timore

     Coniungit nostras clam taciturna manus,               60

Haec foribusque manet noctu me adfixa proculque

     Cognoscit strepitus me veniente pedum.

Vive diu mihi, dulcis anus: proprios ego tecum,

     Sit modo fas, annos contribuisse velim.

Te semper natamque tuam te propter amabo:               65

     Quicquid agit, sanguis est tamen illa tuos.

Sit modo casta, doce, quamvis non vitta ligatos

     Impediat crines nec stola longa pedes.

Et mihi sint durae leges, laudare nec ullam

     Possim ego, quin oculos adpetat illa meos,               70

Et siquid peccasse putet, ducarque capillis

     Inmerito pronas proripiarque vias.

Non ego te pulsare velim, sed, venerit iste

     Si furor, optarim non habuisse manus;

Nec saevo sis casta metu, sed mente fideli,               75

     Mutuus absenti te mihi servet amor.

At, quae fida fuit nulli, post victa senecta

     Ducit inops tremula stamina torta manu

Firmaque conductis adnectit licia telis

     Tractaque de niveo vellere ducta putat.               80

Hanc animo gaudente vident iuvenumque catervae

     Conmemorant merito tot mala ferre senem,

Hanc Venus exalto flentem sublimis Olympo

     Spectat et, infidis quam sit acerba, monet.

Haec aliis maledicta cadant; nos, Delia, amoris                85

     Exemplum cana simus uterque coma.

 

VII

Hunc cecinere diem Parcae fatalia nentes

     Stamina, non ulli dissoluenda deo,

Hunc fore, Aquitanas posset qui fundere gentes,

     Quem tremeret forti milite victus Atax.

Evenere: novos pubes Romana triumphos               5

     Vidit et evinctos bracchia capta duces;

At te victrices lauros, Messalla, gerentem

     Portabat nitidis currus eburnus equis.

Non sine me est tibi partus honos: Tarbella Pyrene

     Testis et Oceani litora Santonici,                10

Testis Arar Rhodanusque celer magnusque Garunna,

     Carnutis et flavi caerula lympha Liger.

An te, Cydne, canam, tacitis qui leniter undis

     Caeruleus placidis per vada serpis aquis,

Quantus et aetherio contingens vertice nubes               15

     Frigidus intonsos Taurus alat Cilicas?

Quid referam, ut volitet crebras intacta per urbes

     Alba Palaestino sancta columba Syro,

Utque maris vastum prospectet turribus aequor

     Prima ratem ventis credere docta Tyros,               20

Qualis et, arentes cum findit Sirius agros,

     Fertilis aestiva Nilus abundet aqua?

Nile pater, quanam possim te dicere causa

     Aut quibus in terris occuluisse caput?

Te propter nullos tellus tua postulat imbres,               25

     Arida nec pluvio supplicat herba Iovi.

Te canit atque suum pubes miratur Osirim

     Barbara, Memphiten plangere docta bovem.

Primus aratra manu sollerti fecit Osiris

     Et teneram ferro sollicitavit humum,               30

Primus inexpertae conmisit semina terrae

     Pomaque non notis legit ab arboribus.

Hic docuit teneram palis adiungere vitem,

     Hic viridem dura caedere falce comam;

Illi iucundos primum matura sapores               35

     Expressa incultis uva dedit pedibus.

Ille liquor docuit voces inflectere cantu,

     Movit et ad certos nescia membra modos,

Bacchus et agricolae magno confecta labore

     Pectora tristitiae dissoluenda dedit.               40

Bacchus et adflictis requiem mortalibus adfert,

     Crura licet dura conpede pulsa sonent.

Non tibi sunt tristes curae nec luctus, Osiri,

     Sed chorus et cantus et levis aptus amor,

Sed varii flores et frons redimita corymbis,               45

     Fusa sed ad teneros lutea palla pedes

Et Tyriae vestes et dulcis tibia cantu

     Et levis occultis conscia cista sacris.

Huc ades et Genium ludis Geniumque choreis

     Concelebra et multo tempora funde mero:               50

Illius et nitido stillent unguenta capillo,

     Et capite et collo mollia serta gerat.

Sic venias hodierne: tibi dem turis honores,

     Liba et Mopsopio dulcia melle feram.

At tibi succrescat proles, quae facta parentis               55

     Augeat et circa stet veneranda senem.

Nec taceat monumenta viae, quem Tuscula tellus

     Candidaque antiquo detinet Alba Lare.

Namque opibus congesta tuis hic glarea dura

     Sternitur, hic apta iungitur arte silex.               60

Te canit agricola, a magna cum venerit urbe

     Serus inoffensum rettuleritque pedem.

At tu, Natalis multos celebrande per annos,

     Candidior semper candidiorque veni.

 

VIII

Non ego celari possum, quid nutus amantis

     Quidve ferant miti lenia verba sono.

Nec mihi sunt sortes nec conscia fibra deorum,

     Praecinit eventus nec mihi cantus avis:

Ipsa Venus magico religatum bracchia nodo               5

     Perdocuit multis non sine verberibus.

Desine dissimulare: deus crudelius urit,

     Quos videt invitos subcubuisse sibi.

Quid tibi nunc molles prodest coluisse capillos

     Saepeque mutatas disposuisse comas,               10

Quid fuco splendente genas ornare, quid ungues

     Artificis docta subsecuisse manu?

Frustra iam vestes, frustra mutantur amictus,

     Ansaque conpressos conligat arta pedes.

Illa placet, quamvis inculto venerit ore               15

     Nec nitidum tarda compserit arte caput.

Num te carminibus, num te pallentibus herbis

     Devovit tacito tempore noctis anus?

Cantus vicinis fruges traducit ab agris,

     Cantus et iratae detinet anguis iter,               20

Cantus et e curru Lunam deducere temptat

     Et faceret, si non aera repulsa sonent.

Quid queror heu misero carmen nocuisse, quid herbas?

     Forma nihil magicis utitur auxiliis:

Sed corpus tetigisse nocet, sed longa dedisse               25

     Oscula, sed femori conseruisse femur.

Nec tu difficilis puero tamen esse memento:

     Persequitur poenis tristia facta Venus.

Munera ne poscas: det munera canus amator,

     Ut foveat molli frigida membra sinu.               30

Carior est auro iuvenis, cui levia fulgent

     Ora nec amplexus aspera barba terit.

Huic tu candentes umero subpone lacertos,

     Et regum magnae despiciantur opes.

At Venus invenit puero concumbere furtim,               35

     Dum timet et teneros conserit usque sinus,

Et dare anhelanti pugnantibus umida linguis

     Oscula et in collo figere dente notas.

Non lapis hanc gemmaeque iuvant, quae frigore sola

     Dormiat et nulli sit cupienda viro.               40

Heu sero revocatur amor seroque iuventas,

     Cum vetus infecit cana senecta caput.

Tum studium formae est: coma tum mutatur, ut annos

     Dissimulet viridi cortice tincta nucis;

Tollere tum cura est albos a stirpe capillos               45

     Et faciem dempta pelle referre novam.

At tu, dum primi floret tibi temporis aetas,

     Utere: non tardo labitur illa pede.

Neu Marathum torque: puero quae gloria victo est?

     In veteres esto dura, puella, senes.               50

Parce precor tenero: non illi sontica causa est,

     Sed nimius luto corpora tingit amor.

Vel miser absenti maestas quam saepe querelas

     Conicit, et lacrimis omnia plena madent!

'Quid me spernis?' ait. 'poterat custodia vinci:               55

     Ipse dedit cupidis fallere posse deus.

Nota venus furtiva mihi est, ut lenis agatur

     Spiritus, ut nec dent oscula rapta sonum;

Et possum media quamvis obrepere nocte

     Et strepitu nullo clam reserare fores.               60

Quid prosunt artes, miserum si spernit amantem

     Et fugit ex ipso saeva puella toro?

Vel cum promittit, subito sed perfida fallit,

     Est mihi nox multis evigilanda malis.

Dum mihi venturam fingo, quodcumque movetur,               65

     Illius credo tunc sonuisse pedes.'

Desistas lacrimare, puer: non frangitur illa,

     Et tua iam fletu lumina fessa tument.

Oderunt, Pholoe, moneo, fastidia divi,

     Nec prodest sanctis tura dedisse focis.               70

Hic Marathus quondam miseros ludebat amantes,

     Nescius ultorem post caput esse deum;

Saepe etiam lacrimas fertur risisse dolentis

     Et cupidum ficta detinuisse mora:

Nunc omnes odit fastus, nunc displicet illi               75

     Quaecumque obposita est ianua dura sera.

At te poena manet, ni desinis esse superba.

     Quam cupies votis hunc revocare diem!

 

IX

Quid mihi si fueras miseros laesurus amores,

     Foedera per divos, clam violanda, dabas?

A miser, et siquis primo periuria celat,

     Sera tamen tacitis Poena venit pedibus.

Parcite, caelestes: aequum est inpune licere               5

     Numina formosis laedere vestra semel.

Lucra petens habili tauros adiungit aratro

     Et durum terrae rusticus urget opus,

Lucra petituras freta per parentia ventis

     Ducunt instabiles sidera certa rates:               10

Muneribus meus est captus puer, at deus illa

     In cunerem et liquidas munera vertat aquas.

Iam mihi persolvet poenas, pulvisque decorem

     Detrahet et ventis horrida facta coma;

Uretur facies, urentur sole capilli,               15

     Deteret invalidos et via longa pedes.

Admonui quotiens 'auro ne pollue formam:

     Saepe solent auro multa subesse mala.

Divitiis captus siquis violavit amorem,

     Asperaque est illi difficilisque Venus.               20

Ure meum potius flamma caput et pete ferro

     Corpus et intorto verbere terga seca.

Nec tibi celandi spes sit peccare paranti:

     Est deus, occultos qui vetat esse dolos.

Ipse deus tacito permisit lene ministro,               25

     Ederet ut multo libera verba mero;

Ipse deus somno domitos emittere vocem

     Iussit et invitos facta tegenda loqui.'

Haec ego dicebam: nunc me flevisse loquentem,

     Nunc pudet ad teneros procubuisse pedes.               30

Tum mihi iurabas nullo te divitis auri

     Pondere, non gemmis, vendere velle fidem,

Non tibi si pretium Campania terra daretur,

     Non tibi si, Bacchi cura, Falernus ager.

Illis eriperes verbis mihi sidera caeli               35

     Lucere et puras fulminis esse vias.

Quin etiam flebas: at non ego fallere doctus

     Tergebam umentes credulus usque genas.

Quid faciam, nisi et ipse fores in amore puellae?

     Sed precor exemplo sit levis illa tuo.               40

O quotiens, verbis ne quisquam conscius esset,

     Ipse comes multa lumina nocte tuli!

Saepe insperanti venit tibi munere nostro

     Et latuit clausas post adoperta fores.

Tum miser interii, stulte confisus amari:               45

     Nam poteram ad laqueos cautior esse tuos.

Quin etiam adtonita laudes tibi mente canebam,

     Et me nunc nostri Pieridumque pudet.

Illa velim rapida Volcanus carmina flamma

     Torreat et liquida deleat amnis aqua.               50

Tu procul hinc absis, cui formam vendere cura est

     Et pretium plena grande referre manu.

At te, qui puerum donis corrumpere es ausus,

     Rideat adsiduis uxor inulta dolis,

Et cum furtivo iuvenem lassaverit usu,               55

     Tecum interposita languida veste cubet.

Semper sint externa tuo vestigia lecto,

     Et pateat cupidis semper aperta domus;

Nec lasciva soror dicatur plura bibisse

     Pocula vel plures emeruisse viros.                60

Illam saepe ferunt convivia ducere Baccho,

     Dum rota Luciferi provocet orta diem.

Illa nulla queat melius consumere noctem

     Aut operum varias disposuisse vices.

At tua perdidicit, nec tu, stultissime, sentis,               65

     Cum tibi non solita corpus ab arte movet.

Tune putas illam pro te disponere crines

     Aut tenues denso pectere dente comas?

Ista haec persuadet facies, auroque lacertos

     Vinciat et Tyrio prodeat apta sinu?               70

Non tibi, sed iuveni cuidam volt bella videri,

     Devoveat pro quo remque domumque tuam.

Nec facit hoc vitio, sed corpora foeda podagra

     Et senis amplexus culta puella fugit.

Huic tamen adcubuit noster puer: hunc ego credam               75

     Cum trucibus venerem iungere posse feris.

Blanditiasne meas aliis tu vendere es ausus?

     Tune aliis demens oscula ferre mea?

Tum flebis, cum me vinctum puer alter habebit

     Et geret in regno regna superba tuo.               80

At tua tum me poena iuvet, Venerique merenti

     Fixa notet casus aurea palma meos:

'Hanc tibi fallaci resolutus amore Tibullus

     Dedicat et grata sis, dea, mente rogat'.

 

X

Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses?

     Quam ferus et vere ferreus ille fuit!

Tum caedes hominum generi, tum proelia nata,

     Tum brevior dirae mortis aperta via est.

An nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra               5

     Vertimus, in saevas quod dedit ille feras?

Divitis hoc vitium est auri, nec bella fuerunt,

     Faginus adstabat cum scyphus ante dapes.

Non arces, non vallus erat, somnumque petebat

     Securus sparsas dux gregis inter oves.                10

Tunc mihi vita foret, volgi nec tristia nossem

     Arma nec audissem corde micante tubam;

Nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis

     Haesura in nostro tela gerit latere.

Sed patrii servate Lares: aluistis et idem,               15

     Cursarem vestros cum tener ante pedes.

Neu pudeat prisco vos esse e stipite factos:

     Sic veteris sedes incoluistis avi.

Tum melius tenuere fidem, cum paupere cultu

     Stabat in exigua ligneus aede deus.               20

Hic placatus erat, seu quis libaverat uva,

     Seu dederat sanctae spicea serta comae,

Atque aliquis voti compos liba ipse ferebat

     Postque comes purum filia parva favum.

At nobis aerata, Lares, depellite tela,               25

                              * * *                                        25a

                              * * *                                        25b

     Hostiaque e plena rustica porcus hara.

Hanc pura cum veste sequar myrtoque canistra

     Vincta geram, myrto vinctus et ipse caput.

Sic placeam vobis: alius sit fortis in armis

     Sternat et adversos Marte favente duces,               30

Ut mihi potanti possit sua dicere facta

     Miles et in mensa pingere castra mero.

Quis furor est atram bellis accersere mortem?

     Inminet et tacito clam venit illa pede.

Non seges est infra, non vinea culta, sed audax               35

     Cerberus et Stygiae navita turpis aquae;

Illic percussisque genis ustoque capillo

     Errat ad obscuros pallida turba lacus.

Quam potius laudandus hic est, quem prole parata

     Occupat in parva pigra senecta casa.               40

Ipse suas sectatur oves, at filius agnos,

     Et calidam fesso conparat uxor aquam.

Sic ego sim, liceatque caput candescere canis,

     Temporis et prisci facta referre senem.

Interea pax arva colat. pax candida primum               45

     Duxit araturos sub iuga curva boves,

Pax aluit vites et sucos condidit uvae,

     Funderet ut nato testa paterna merum,

Pace bidens vomerque nitent—at tristia duri

     Militis in tenebris occupat arma situs—               50

Rusticus e lucoque vehit, male sobrius ipse,

     Uxorem plaustro progeniemque domum.

Sed Veneris tum bella calent, scissosque capillos

     Femina perfractas conqueriturque fores.

Flet teneras subtusa genas, sed victor et ipse               55

     Flet sibi dementes tam valuisse manus.

At lascivus Amor rixae mala verba ministrat,

     Inter et iratum lentus utrumque sedet.

A, lapis est ferrumque, suam quicumque puellam

     Verberat: e caelo deripit ille deos.               60

Sit satis e membris tenuem rescindere vestem,

     Sit satis ornatus dissoluisse comae,

Sit lacrimas movisse satis: quater ille beatus,

     Quo tenera irato flere puella potest.

Sed manibus qui saevus erit, scutumque sudemque               65

     Is gerat et miti sit procul a Venere.

At nobis, Pax alma, veni spicamque teneto,

     Perfluat et pomis candidus ante sinus.

 

 

Liber secundus

 

I

Quisquis adest, faueat: fruges lustramus et agros,

    ritus ut a prisco traditus extat auo.

Bacche, ueni, dulcisque tuis e cornibus uua

    pendeat, et spicis tempora cinge, Ceres.

luce sacra requiescat humus, requiescat arator,

    et graue suspenso uomere cesset opus.

soluite uincla iugis: nunc ad praesepia debent

    plena coronato stare boues capite.

omnia sint operata deo: non audeat ulla

    lanificam pensis imposuisse manum.

uos quoque abesse procul iubeo, discedat ab aris,

    cui tulit hesterna gaudia nocte Venus.

casta placent superis: pura cum ueste uenite

    et manibus puris sumite fontis aquam.

cernite, fulgentes ut eat sacer agnus ad aras

    uinctaque post olea candida turba comas.

di patrii, purgarnus agros, purgamus agrestes:

    uos mala de nostris pellite limitibus,

neu seges eludat messem fallacibus herbis,

    neu timeat celeres tardior agna lupos.

tunc nitidus plenis confisus rusticus agris

    ingeret ardenti grandia ligna foco,

turbaque uernarum, saturi bona signa coloni,

    ludet et ex uirgis extruet ante casas.

euentura precor: uiden ut felicibus extis

    significet placidos nuntia fibra deos?

nunc mihi fumosos ueteris proferte Falernos

    consulis et Chio soluite uincla cado.

uina diem celebrent: non festa luce madere

    est rubor, errantes et male ferre pedes.

sed 'bene Messallam' sua quisque ad pocula dicat,

    nomen et absentis singula uerba sonent.

gentis Aquitanae celeber Messalla triumphis

    et magna intonsis gloria uictor auis,

huc ades aspiraque mihi, dum carmine nostro

    redditur agricolis gratia caelitibus.

rura cano rurisque deos. his uita magistris

    desueuit querna pellere glande famem:

illi compositis primum docuere tigillis

    exiguam uiridi fronde operire domum:

illi etiam tauros primi docuisse feruntur

    seruitium et plaustro supposuisse rotam.

tum uictus abiere feri, tum consita pomus,

    tum bibit inriguas fertilis hortus aquas,

aurea tum pressos pedibus dedit uua liquores

    mixtaque securo est sobria lympha mero.

rura ferunt messes, calidi cum sideris aestu

    deponit flauas annua terra comas.

rure leuis uerno flores apis ingerit alueo,

    compleat ut dulci sedula melle fauos.

agricola adsiduo primum satiatus aratro

    cantauit certo rustica uerba pede

et satur arenti primum est modulatus auena

    carmen, ut ornatos diceret ante deos,

agricola et minio suffusus, Bacche, rubenti

    primus inexperta duxit ab arte choros.

huic datus a pleno memorabile munus ouili

    dux pecoris curtas auxerat hircus opes.

rure puer uerno primum de flore coronam

    fecit et antiquis imposuit Laribus.

rure etiam teneris curam exhibitura puellis

    molle gerit tergo lucida uellus ouis.

hinc et femineus labor est, hinc pensa colusque,

    fusus et adposito pollice uersat opus:

atque aliqua adsiduae textrix operata mineruae

    cantat, et a pulso tela sonat latere.

ipse quoque inter agros interque armenta Cupido

    natus et indomitas dicitur inter equas.

illic indocto primum se exercuit arcu:

    ei mihi, quam doctas nunc habet ille manus!

nec pecudes, uelut ante, petit: fixisse puellas

    gestit et audaces perdomuisse uiros.

hic iuueni detraxit opes, hic dicere iussit

    limen ad iratae uerba pudenda senem:

hoc duce custodes furtim transgressa iacentes

    ad iuuenem tenebris sola puella uenit

et pedibus praetemptat iter suspensa timore,

    explorat caecas cui manus ante uias.

a miseri, quos hic grauiter deus urget! at ille

    felix, cui placidus leniter adflat Amor.

sancte, ueni dapibus festis, sed pone sagittas

    et procul ardentes hinc precor abde faces.

uos celebrem cantate deum pecorique uocate

    uoce: palam pecori, clam sibi quisque uocet.

aut etiam sibi quisque palam: nam rurba iocosa

    obstrepit et Phrygio tibia curua sono.

ludite: iam Nox iungit equos, currumque sequuntur

    matris lasciuo sidera fulua choro,

postque uenit tacitus furuis circumdatus alis

    Somnus et incerto Somnia nigra pede.

 

II

Dicamus bona uerba: uenit Natalis ad aras:

    quisquis ades, lingua, uir mulierque, faue.

urantur pia tura focis, urantur odores

    quos tener e terra diuite mittit Arabs.

ipse suos Clenius adsit uisurus honores,

    cui decorent sanctas mollia serta comas.

illius puro destillent tempora nardo,

    atque satur libo sit madeatque mero,

adnuat et, Cornute, tibi, quodcumque rogabis.

    en age (quid cessas? adnuit ille) roga.

auguror, uxoris fidos optabis amores:

    iam reor hoc ipsos edidicisse deos.

nec tibi malueris, totum quaecumque per orbem

    fortis arat ualido rusticus arua boue,

nec tibi, gemmarum quidquid felicibus Indis

    nascitur, Eoi qua maris unda rubet.

uota cadunt: utinam strepitantibus aduolet alis

    flauaque coniugio uincula portet Amor,

uincula quae maneant semper dum tarda senectus

    inducat rugas inficiatque comas.

haec ueniat, Natalis, auis prolemque ministret,

    ludat et ante tuos turba nouella pedes.

 

III

Rura meam, Cornute, tenent uillaeque puellam:

    ferreus est, heu heu, quisquis in urbe manet.

ipsa Venus latos iam nunc migrauit in agros,

    uerbaque aratoris rustica discit Amor.

o ego, cum aspicerem dominam, quam fortiter illic

    uersarem ualido pingue bidente solum

agricolaeque modo curuum sectarer aratrum,

    dum subigunt steriles arua serenda boues!

nec quererer quod sol graciles exureret artus,

    laederet et teneras pussula rupta manus.

pauit et Admeti tauros formosus Apollo,

    nec cithara intonsae profueruntue comae,

nec potuit curas sanare salubribus herbis:

    quidquid erat medicae uicerat artis amor.

ipse deus solitus stabulis expellere uaccas

   . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

et miscere nouo docuisse coagula lacte,

    lacteus et mixtis obriguisse liquor.

tunc fiscella leui detexta est uimine iunci,

    raraque per nexus est uia facta sero.

o quotiens illo uitulum gestante per agros

    dicitur occurrens erubuisse soror!

o quotiens ausae, caneret dum ualle sub alta,

    rumpere mugitu carmina docta boues!

saepe duces trepidis petiere oracula rebus,

    uenit et a templis inrita turba domum:

saepe holrere sacros doluit Latona capillos,

    quos admirata est ipsa nouerca prius.

quisquis inornatumque caput crinesque solutos

    aspiceret, Phoebi quaereret ille comam.

Delos ubi nunc, Phoebe, tua est, ubi Delphica Pytho?

    nempe Amor in parua te iubet esse casa.

felices olim, Veneri cum fertur aperte

    seruire aeternos non puduisse deos.

fabula nunc ille est: sed cui sua cura puella est,

    fabula sit mauult quam sine amore deus.

at tu, quisquis is es, cui tristi fronte Cupido

    imperat ut nostra sint tua castra domo

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

    ferrea non uenerem sed praedam saecula laudant:

praeda tamen multis est operata malis.

    praeda feras acies cinxit discordibus armis:

hinc cruor, hinc caedes mors propiorque uenit.

    praeda uago iussit geminare pericula ponto,

bellica cum dubiis rostra dedit ratibus.

    praedator cupit immensos obsidere campos,

ut multa innumera iugera pascat oue:

    cui lapis externus curae est, urbisque tumultu

portatur ualidis mille columna iugis,

    claudit et indomitum moles mare, lentus ut intra

neglegat hibernas piscis adesse minas.

    at mihi laeta trahant Samiae conuiuia testae

fictaque Cumana lubrica terra rota.

    heu heu diuitibus uideo gaudere puellas:

iam ueniant praedae, si Venus optat opes:

    ut mea luxuria Nemesis fluat utque per urbem

incedat donis conspicienda meis.

    illa gerat uestes tenues, quas femina Coa

texuit, auratas disposuitque uias:

    illi sint comites fusci, quos India torret

Solis et admotis inficit ignis equis:

    illi selectos certent praebere colores

Africa puniceum purpureumque Tyros.

    nota loquor: regnum ipse tenet, quem saepe coegit

barbara gypsatos ferre catasta pedes.

    at tibi, dura seges, Nemesim quae abducis ab urbe,

persoluat nulla semina Terra fide.

    et tu, Bacche tener, iucundae consitor uuae,

tu quoque deuotos, Bacche, relinque lacus.

    haud impune licet formosas tristibus agris

abdere: non tanti sunt tua musta, pater.

    o ualeant fruges, ne sint modo rure puellae:

glans alat et prisco more bibantur aquae.

    glans aluit ueteres, et passim semper amarunt:

quid nocuit sulcos non habuisse satos?

    tunc, quibus aspirabat Amor, praebebat aperte

mitis in umbrosa gaudia ualle Venus.

    nullus erat custos, nulla exclusura dolentes

ianua: si fas est, mos precor ille redi.

   . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

horrida uillosa corpora ueste tegant.

    nunc si clausa mea est, si copia rara uidendi,

heu miserum, laxam quid iuuat esse togam?

    ducite: ad imperium dominae sulcabimus agros:

non ego me uinclis uerberibusque nego.

 

IV

Hic mihi seruitium uideo dominamque paratam:

    iam mihi, libertas illa paterna, uale.

seruitium sed triste datur, teneorque catenis,

    et numquam misero uincla remittit Amor,

et seu quid merui seu nil peccauimus, urit.

    uror, io, remoue, saeua puella, faces.

o ego ne possim tales sentire dolores,

    quam mallem in gelidis montibus esse lapis,

stare uel insanis cautes obnoxia uentis,

    naufraga quam uasti tunderet unda maris!

nunc et amara dies et noctis amarior umbra est:

    omnia nam tristi tempora felle madent.

nec prosunt elegi nec carminis auctor Apollo:

    illa caua pretium flagitat usque manu.

ite procul, Musae, si non prodestis amanti:

    non ego uos, ut sint bella canenda, colo,

nec refero Solisque uias et qualis, ubi orbem

    compleuit, uersis Luna recurrit equis.

ad dominam faciles aditus per carmina quaero:

    ite procul, Musae, si nihil ista ualent.

at mihi per caedem et facinus sunt dona paranda,

    ne iaceam clausam flebilis ante domum:

aut rapiam suspensa sacris insignia fanis:

    sed Venus ante alios est uiolanda mihi.

illa malum facinus suadet dominamque rapacem

    dat mihi: sacrilegas sentiat illa manus.

o pereat quicumque legit uiridesque smaragdos

    et niueam Tyrio murice tingit ouem.

addit auaritiae causas et Coa puellis

    uestis et e Rubro lucida concha mari.

haec fecere malas: hinc clauim ianua sensit

    et coepit custos liminis esse canis.

sed pretium si grande feras, custodia uicta est

    nec prohibent claues et canis ipse tacet.

heu quicumque dedit fomlam caelestis auarae,

    quale bonum multis attulit ille malis!

hinc fletus rixaeque sonant, haec denique causa

    fecit ut infamis nunc deus erret Amor.

at tibi, quae pretio uictos excludis amantes,

    eripiant partas uentus et ignis opes:

quin tua tunc iuuenes spectent incendia laeti,

    nec quisquam flammae sedulus addat aquam.

seu ueniet tibi mors, nec erit qui lugeat ullus

    nec qui det maestas munus in exsequias.

at bona quae nec auara fuit, centum licet annos

    uixerit, ardentem flebitur ante rogum:

atque aliquis senior ueteres ueneratus amores

    annua constructo serta dabit tumulo

et 'bene' discedens dicet 'placideque quiescas,

    terraque securae sit super ossa leuis.'

uera quidem moneo, sed prosunt quid mihi uera?

    illius est nobis lege colendus amor.

quin etiam sedes iubeat si uendere auitas,

    ite sub imperium sub titulumque, Lares.

quidquid habet Circe, quidquid Medea ueneni,

    quidquid et herbarum Thessala terra gerit,

et quod, ubi indomitis gregibus Venus adflat amores,

    hippomanes cupidae stillat ab inguine equae,

si modo me placido uideat Nemesis mea uultu,

    mille alias herbas misceat illa, bibam.

 

V

Phoebe, faue: nouus ingreditur tua templa sacerdos:

    huc age cum cithara carminibusque ueni.

nunc te uocales impellere pollice chordas,

    nunc precor ad laudes flectere uerba meas.

ipse triumphali deuinctus tempora lauro,

    dum cumulant aras, ad tua sacra ueni.

sed nitidus pulcherque ueni: nunc indue uestem

    sepositam, longas nunc bene pecte comas,

qualem te memorant Saturno rege fugato

    uictori laudes concinuisse Ioui.

tu procul euentura uides, tibi deditus augur

    scit bene quid fati prouida cantet auis;

tuque regis sortes, per te praesentit haruspex,

    lubrica signauit cum deus exta notis;

te duce Romanos numquam frustrata Sibylla,

    abdita quae senis fata canit pedibus.

Phoebe, sacras Messalinum sine tangere chartas

    uatis, et ipse precor quid canat illa doce.

haec dedit Aeneae sortes, postquam ille parentem

    dicitur et raptos sustinuisse Lares

nec fore credebat Romam, cum maestus ab alto

    Ilion ardentes respiceretque deos.

(Romulus aeternae nondum formauerat urbis

    moenia, consorti non habitanda Remo;

sed tunc pascebant herbosa Palatia uaccae

    et stabant humiles in Iouis arce casae.

lacte madens illic suberat Pan ilicis umbrae

    et facta agresti lignea falce Pales,

pendebatque uagi pastoris in arbore uotum,

    garrula siluestri fistula sacra deo,

fistula cui semper decrescit harundinis ordo:

    nam calamus cera iungitur usque minor.

at qua Velabri regio patet, ire solebat

    exiguus pulsa per uada linter aqua.

illa saepe gregis diti placitura magistro

    ad iuuenem festa est uecta puella die,

cum qua fecundi redierunt munera ruris,

    caseus et niueae candidus agnus ouis.)

'Impiger Aenea, uolitantis frater Amoris,

    Troica qui profugis sacra uehis ratibus,

iam tibi Laurentes adsignat Iuppiter agros,

    iam uocat errantes hospita terra Lares.

illic sanctus eris cum te ueneranda Numici

    unda deum caelo miserit indigetem.

ecce super fessas uolitat Victoria puppes;

    tandem ad Troianos diua superba uenit.

ecce mihi lucent Rutulis incendia castris:

    iam tibi praedico, barbare Turne, necem.

ante oculos Laurens castrum murusque Lauini est

    Albaque ab Ascanio condita Longa duce.

te quoque iam uideo, Marti placitura sacerdos

    Ilia, Vestales deseruisse focos,

concubitusque tuos furtim uittasque iacentes

    et cupidi ad ripas arma relicta dei.

carpite nunc, tauri, de septem montibus herbas

    dum licet: hic magnae iam locus urbis erit.

Roma, tuum nomen terris fatale regendis,

    qua sua de caelo prospicit arua Ceres,

quaque patent ortus et qua fluitantibus undis

    Solis anhelantes abluit amnis equos.

Troia quidem tunc se mirabitur et sibi dicet

    uos bene tam longa consuluisse uia.

uera cano: sic usque sacras innoxia laurus

    uescar, et aeternum sit mihi uirginitas.'

haec cecinit uates et te sibi, Phoebe, uocauit,

    iactauit fusas et caput ante comas.---

quidquid Amalthea, quidquid Marpesia dixit

    Herophile, Phyto Graia quod admonuit,

quaeque Aniena sacras Tiburs per flumina sortes

    portarat sicco pertuleratque sinu---

haec fore dixerunt belli mala signa cometen,

    multus ut in terras deplueretque lapis.

atque tubas atque arma ferunt strepitantia caelo

    audita et lucos praecinuisse fugam:

ipsum etiam Solem defectum lumine uidit

    iungere pallentes nubilus annus equos:

et simulacra deum lacrimas fudisse tepentes

    fataque uocales praemonuisse boues.

haec fuerant olim: sed tu iam mitis, Apollo,

    prodigia indomitis merge sub aequoribus,

et succensa sacris crepitet bene laurea flammis,

    omine quo felix et sacer annus erit.

laurus ubi bona signa dedit, gaudete coloni;

    distendet spicis horrea plena Ceres,

oblitus et musto feriet pede rusticus uuas,

    dolia dum magni deficiantque lacus:

ac madidus baccho sua festa Palilia pastor

    concinet: a stabulis tunc procul este lupi.

ille leuis stipulae sollemnis potus aceruos

    accendet, flammas transilietque sacras.

et fetus matrona dabit, natusque parenti

    oscula comprensis auribus eripiet,

nec taedebit auum paruo aduigilare nepoti

    balbaque cum puero dicere uerba senem.

tunc operata deo pubes discumbet in herba,

    arboris antiquae qua leuis umbra cadit,

aut e ueste sua tendent umbracula sertis

    uincta, coronatus stabit et ipse calix.

at sibi quisque dapes et festas extruet alte

    caespitibus mensas caespitibusque torum.

ingeret hic potus iuuenis maledicta puellae,

    postmodo quae uotis inrita facta uelit:

nam ferus ille suae plorabit sobrius idem

    et se iurabit mente fuisse mala.

pace tua pereant arcus pereantque sagittae,

    Phoebe, modo in terris erret inermis Amor.

ars bona: sed postquam sumpsit sibi tela Cupido,

    heu heu quam multis ars dedit ista malum!

et mihi praecipue, iaceo cum saucius annum

    et (faueo morbo cum iuuat ipse dolor)

usque cano Nemesim, sine qua uersus mihi nullus

    uerba potest iustos aut reperire pedes.

at tu, nam diuum seruat tutela poetas,

    praemoneo, uati parce, puella, sacro,

ut Messalinum celebrem, cum praemia belli

    ante suos currus oppida uicta feret,

ipse gerens laurus: lauro deuinctus agresti

    miles 'io' magna uoce 'triumphe' canet.

tunc Messalla meus pia det spectacula turbae

    et plaudat curru praetereunte pater.

adnue: sic tibi sint intonsi, Phoebe, capilli,

    sic tua perpetuo sit tibi casta soror.

 

VI

Castra Macer sequitur: tenero quid fiet Amori?

    sit comes et collo fortiter arma gerat?

et seu longa uirum terrae uia seu uaga ducent

    aequora, cum telis ad latus ire uolet?

ure, puer, quaeso, tua qui ferus otia liquit,

    atque iterum erronem sub tua signa uoca.

quod si militibus parces, erit hic quoque miles,

    ipse leuem galea qui sibi portet aquam.

castra peto, ualeatque Venus ualeantque puellae:

    et mihi sunt uires et mihi laeta tuba est.

magna loquor, sed magnifice mihi magna locuto

    excutiunt clausae fortia uerba fores.

iuraui quotiens rediturum ad limina numquam!

    cum bene iuraui, pes tamen ipse redit.

acer Amor, fractas utinam tua tela sagittas,

    si licet, extinctas aspiciamque faces!

tu miserum torques, tu me mihi dira precari

    cogis et insana mente nefanda loqui.

iam mala finissem leto, sed credula uitam

    spes fouet et fore cras semper ait melius.

spes alit agricolas, spes sulcis credit aratis

    semina quae magno faenore reddat ager:

haec laqueo uolucres, haec captat harundine pisces,

    cum tenues hamos abdidit ante cibus:

spes etiam ualida solatur compede uinctum:

    crura sonant ferro, sed canit inter opus:

spes facilem Nemesim spondet mihi, sed negat illa.

    ei mihi, ne uincas, dura puella, deam.

parce, per immatura tuae precor ossa sororis:

    sic bene sub tenera parua quiescat humo.

illa mihi sancta est, illius dona sepulcro

    et madefacta meis serta feram lacrimis,

illius ad tumulum fugiam supplexque sedebo

    et mea cum muto fata querar cinere.

non feret usque suum te propter flere clientem:

    illius ut uerbis, sis mihi lenta ueto,

ne tibi neglecti mittant mala somnia manes,

    maestaque sopitae stet soror ante torum,

qualis ab excelsa praeceps delapsa fenestra

    uenit ad infernos sanguinolenta lacus.

desino, ne dominae luctus renouentur acerbi:

    non ego sum tanti, ploret ut illa semel.

nec lacrimis oculos digna est foedare loquaces:

    lena nocet nobis, ipsa puella bona est.

lena necat miserum Phryne furtimque tabellas

    occulto portans itque reditque sinu:

saepe, ego cum dominae dulces a limine duro

    agnosco uoces, haec negat esse domi:

saepe, ubi nox mihi promissa est, languere puellam

    nuntiat aut aliquas extimuisse minas.

tunc morior curis, tunc mens mihi perdita fingit,

    quisue meam teneat, quot teneatue modis:

tunc tibi, lena, precor diras: satis anxia uiuas,

    mouerit e uotis pars quotacumque deos.

 

 

Liber tertius

 

Lygdami elegiae

 

I

Martis Romani festae uenere kalendae

    - exoriens nostris hic fuit annus auis -

et uaga nunc certa discurrunt undique pompa

    perque uias urbis munera perque domos.

Dicite, Pierides, quonam donetur honore               5

    seu mea, seu fallor, cara Neaera tamen.

Carmine formosae, pretio capiuntur auare:

    gaudeat, ut digna est, uersibus illa meis.

Lutea sed niueum inuoluat membrana libellum,

    pumex et canas tondeat ante comas,               10

summaque praetexat tenuis fastigia chartae

    indicet ut nomen littera facta tuum,

atque inter geminas pingantur cornua frontes:

    sic etenim comptum mittere oportet opus.

Per uos, auctores huius mihi carminis, oro               15

    Castaliamque umbram Pieriosque lacus,

ite domum cultumque illi donate libellum,

    sicut erit: nullus defluat inde color.

Illa mihi referet, si nostri mutua cura est,

    an minor, an toto pectore deciderim.               20

Sed primum meritam larga donate salute

    atque haec submisso dicite uerba sono:

"Haec tibi uir quondam, nunc frater, casta Neaera,

    mittit et accipias munera parua rogat,

teque suis iurat caram magis esse medullis,               25

    siue sibi coniunx siue futura soror;

sed potius coniunx: huius spem nominis illi

    auferet extincto pallida Ditis aqua."

 

II

Qui primus caram iuueni carumque puellae

    eripuit iuuenem, ferreus ille fuit;

durus et ille fuit, qui tantum ferre dolorem,

    uiuere et erepta coniuge qui potuit.

Non ego firmus in hoc, non haec patientia nostro               5

    ingenio: frangit fortia corda dolor;

nec mihi uera loqui pudor est uitaeque fateri,

    tot mala perpessae, taedia nata meae.

Ergo cum tenuem fuero mutatus in umbram

    candidaque ossa supra nigra fauilla teget,               10

ante meum ueniat longos incompta capillos

    et fleat ante meum maesta Neaera rogum;

sed ueniat carae matris comitata dolore:

    maereat haec genero, maereat illa uiro.

Praefatae ante meos manes animamque precatae               15

    perfusaeque pias ante liquore manus,

pars quae sola mei superabit corporis, ossa

    incinctae nigra candida ueste legent

et primum annoso spargent collecta lyaeo,

    mox etiam niueo lacte parent,               20

post haec carbaseis umorem tollere uelis

    atque in marmorea ponere sicca domo.

Illic quas mittit diues Panchaia merces

    Eoique Arabes, diues et Assyria,

et nostri memores lacrimae fundantur eodem:               25

    sic ego componi uersus in ossa uelim.

Sed tristem mortis demonstret littera causam

    atque haec in celebri carmina fronte notet:

               LYGDAMVS HIC SITVS EST: DOLOR HVIC ET CVRA NEAERAE,

                   CONIVGIS EREPTAE, CAVSA PERIRE FVIT               30.

 

III

Quid prodest caelum uotis implesse, Neaera,

    blandaque cum multa tura dedisse prece,

non ut marmorei prodirem e limine tecti,

    insignis clara conspicuusque domo,

aut ut multa mei renouarent iugera tauri               5

    et magnas messes terra benigna daret,

sed tecum ut longae sociarem gaudia uitae

    inque tuo caderet nostra senecta sinu,

tum cum permenso defunctus tempore lucis

    nudus Lethaea cogerer ire rate?               10

Nam graue quid prodest pondus mihi diuitis auri,

    aruaque si findant pinguia mille boues?

Quidue domus prodest Phrygiis innixa columnis,

    Taenare siue tuis, siue Caryste tuis,

et nemora in domibus sacros imitantia lucos               15

    aurataeque trabes marmoreumque solum?

Quidue in Erythraeo legitur quae litore concha

    tinctaque Sidonio murice lana iuuat,

et quae praeterea populus miratur? In illis

    inuidia est: falso plurima uulgus amat.               20

Non opibus mentes hominum curaeque leuantur

    nec Fortuna sua tempora lege regit.

Sit mihi paupertas tecum iucunda, Neaera:

    at sine te regum munera nulla uolo.

O niueam quae te poterit mihi reddere lucem!               25

    O mihi felicem terque quaterque diem!

At si, pro dulci reditu quaecumque uouentur,

    audiat auersa non meus aure deus,

nec me regna iuuant nec Lydius aurifer amnis

    nec quas terrarum sustinet orbis opes.               30

Haec alii cupiant; liceat mihi paupere cultu

    securo cara coniuge posse frui.

Adsis et timidis faueas, Saturnia, uotis,

    et faueas concha, Cypria, uecta tua.

Aut si fata negant reditum tristesque sorores,               35

    stamina quae ducunt quaeque futura neunt,

me uocet in uastos amnes nigramque paludem

    diues in ignaua luridus Orcus aqua.

 

IV

Di meliora ferant, nec sint mihi somnia uera,

    quae tulit hesterna pessima nocte quies.

Ite procul uani falsique auertite uisus,

    desinite in nobis quaerere uelle fidem.

Diui uera monent, uenturae nuntia sortis               5

    uera monent Tuscis exta probata uiris;

somnia fallaci ludunt temeraria nocte

    et pauidas mentes falsa timere iubent;

et natum in curas hominum genus omina noctis

    farre pio placant et saliente sale!               10

Et tamen, utcumque est, siue illi uera moneri,

    mendaci somno credere siue uolent,

efficiat uanos noctis Lucina timores

    et frustra inmeritum pertimuisse uelit,

si mea nec turpi mens est obnoxia facto               15

    nec laesit magnos impia lingua deos.

Iam Nox aetherium nigris emensa quadrigis

    mundum cacruleo lauerat amne rotas,

nec me sopierat menti deus utilis aegrae:

    Somnus sollicitas deficit ante domos.               20

Tandem, cum summo Phoebus prospexit ab ortu,

    pressit languentis lumina sera quies.

Hic iuuenis casta redimitus tempora lauro

    est uisus nostra ponere sede pedem.

Non illo quicquam formosius ulla priorum               25

    aetas, heroum nec tulit ulla domus.

Intonsi crines longa ceruice fluebant,

    stillabat Syrio myrtea rore coma.

Candor erat qualem praefert Latonia Luna,

    et color in niueo corpore purpureus,               30

ut iuueni primum uirgo deducta marito

    inficitur teneras ore rubente genas,

et cum contexunt amarantis alba puellae

    lilia et autumno candida mala rubent.

Ima uidebatur talis inludere palla:               35

    namque haec in nitido corpore uestis erat.

Artis opus rarae, fulgens testudine et auro

    pendebat laeua garrula parte lyra.

Hanc primum ueniens plectro modulatus eburno

    felices cantus ore sonante dedit;               40

sed postquam fuerant digiti cum uoce locuti,

    edidit haec dulci tristia uerba modo:

"Salue, cura deum: casto nam rite poetae

    Phoebusque et Bacchus Pieridesque fauent;

sed proles Semelae Bacchus doctaeque sorores               45

    dicere non norunt quid ferat hora sequens;

at mihi fatorum leges aeuisque futuri

    euentura pater posse uidere dedit;

quare ego quae dico non fallax accipe uates

    quodque deus uero Cynthius ore feram.               50

Tantum cara tibi quantum nec filia matri,

    quantum nec cupido bella puella uiro,

pro qua sollicitas caelestia numina uotis,

    quae tibi securos non sinit ire dies

et, cum te fusco Somnus uelauit amictu,               55

    uanum nocturnis fallit imaginibus,

carminibus celebrata tuis formosa Neaera

    alterius mauultl esse puella uiri,

diuersasque suas agitat mens impia curas,

    nec gaudet casta nupta Neaera domo.               60

A crudele genus nec fidum femina nomen!

    A pereat, didicit fallere si qua uirum!

Sed flecti poterit: mens est mutabilis illis;

    tu modo cum multa bracchia tende fide.

Saeuus Amor docuit ualidos temptare labores,               65

    saeuus Amor docuit uerbera posse pati.

Me quondam Admeti niueas pauisse iuuencas

    non est in uanum fabula ficta iocum;

tunc ego nec cithara poteram gaudere sonora

    nec similes chordis reddere uoce sonos,               70

sed perlucenti cantum meditabar auena

    ille ego Latonae filius atque Iouis.

Nescis quid sit amor, iuuenis, si ferre recusas

    immitem dominam coniugiumque ferum.

Ergo ne dubita blandas adhibere querellas:               75

    uincuntur molli pectora dura prece.

Quod si uera canunt sacris oracula templis,

    haec illi nostro nomine dicta refer:

hoc tibi conigium promittit Delius ipse;

    felix hoc, alium desine uelle uirum."               80

Dixit, et ignauus defluxit corpore somnus.

    A ego ne possim tanta uidere mala!

Nec tibi crediderim uotis contraria uota

    nec tantum crimen pectore inesse tuo:

nam te nec uasti genuerunt aequora ponti               85

    nec flammam uoluens ore Chimaera fero

nec canis anguinea redimitus terga caterua,

    cui tres sunt linguae tergeminumque caput,

Scyllaque uirgineam canibus succincta figuram,

    nec te conceptam saeua leaena tulit,               90

barbara nec Scythiae tellus horrendaue Syrtis,

    sed culta et duris non habitanda domus

et longe ante alias omnes mitissima mater

    isque pater quo non alter amabilior.

Haec deus in melius crudelia somnia uertat               95

    et iubeat tepidos inrita ferre Notos.

 

V

Vos tenet, Etruscis manat quae fontibus unda,

    unda sub aestiuum non adeunda Canem,

nunc autem sacris Baiarum proxima lymphis,

    cum se purpureo uere remittit humus.

At mihi Persephone nigram denuntiat horam:               5

    immerito iuueni parce nocere, dea.

Non ego temptauit nulli temeranda uirorum

    audax laudandae sacra docere deae,

nec mea mortiferis infecit pocula sucis

    dextera nec cuiquam trita uenena dedit,               10

nec nos sacrilegos templis admouimus ignes,

    nec cor sollicitant facta nefanda meum,

nec nos insanae meditantes iurgia mentis

    impia in aduersos soluimus ora deos.

Et nondum cani nigros laesere capillos,               15

    nec uenit tardo curua senecta pede:

natalem primo nostrum uidere parentes,

    cum cecidit fato consul uterque pari.

Quid fraudare iuuat uitem crescentibus uuis

    et modo nata mala uellere poma manu?               20

Parcite, pallentes undas quicumque tenetis

    duraque sortiti tertia regna dei.

Elysios olim liceat cognoscere campos

    Lethaeamque ratem Cimmeriosque lacus,

cum mea rugosa pallebunt ora senecta               25

    et referam pueris tempora prisca senex.

Atque utinam uano nequiquam terrear aestu!

    Languent ter quinos sed mea membra dies.

At uobis Tuscae celebrantur numina lymphae

    et facilis lenta pellitur unda manu.               30

Viuite felices, memores et uiuite nostri,

    siue erimus seu nos fata fuisse uelint.

Interea nigras pecudes promittite Diti

    et niuei lactis pocula mixta mero.

 

VI

Candide Liber, ades - sic sit tibi mystica uitis

    semper, sic hedera tempora uincta feras -

aufer et, ipse, meum, pariter medicande, dolorem:

    saepe tuo cecidit munere uictus amor.

Care puer, madeant generoso pocula baccho,               5

    et nobis prona funde Falerna manu.

Ite procul durum curae genus, ite labores;

    fulserit hic niueis Delius alitibus.

Vos modo proposito dulces faueatis amici,

    neue neget quisquam me duce se comitem,               10

aut si quis uini certamen mite recusat,

    fallat eum tecto cara puella dolo.

Ille facit dites animos deus, ille ferocem

    contundit et dominae misit in arbitrium,

Armenias tigres et fuluas ille leaenas               15

    uicit et indomitis mollia corda dedit.

Haec Amor et maiora ualet; sed poscite Bacchi

    munera: quem uestrum pocula sicca iuuant?

Conuenit ex aequo nec toruus Liber in illis

    qui se quique una uina iocosa colunt,               20

nunc uenit iratus nimium nimiumque seueris:

    qui timet irati numina magna, bibat.

Quales his poenas qualis quantusque minetur,

    Cadmeae matris praeda cruenta docet.

Sed procul a nobis hic sit timor, illaque, si qua est,               25

    quid ualeat laesi sentiat ira dei.

Quid precor a demens? Venti temeraria uota,

    aeriae et nubes diripienda ferant.

Quamuis nulla mei superest tibi cura, Neaera,

    sis felix et sint candida fata tua.               30

At nos securae reddamus tempora mensae:

    uenit post multos una serena dies.

Ei mihi, difficile est imitari gaudia falsa,

    difficile est tristi fingere mente iocum,

nec bene mendaci risus componitur ore,               35

    nec bene sollicitis ebria uerba sonant.

Quid queror infelix? Turpes discedite curae:

    odit Lanaeus tristia uerba pater.

Gnosia, Theseae quondam periuria linguae

    fleuisti ignoto sola relicta mari:               40

sic cecinit pro te doctus, Minoi, Catullus

    ingrati referens impia facta uiri.

Vos ego nunc moneo: felix, quicumque dolore

    alterius disces posse cauere tuos.

Nec uos aut capiant pendentia bracchia collo               45

    aut fallat blanda sordida lingua fide;

etsi perque suos fallax iurauit ocellos

    Iononemque suam perque suam Venerem,

nulla fides inerit: periuria ridet amantum

    Iuppiter et uentos inrita ferre iubet.               50

Ergo quid totiens fallacis uerba puellae

    conqueror? Ite a me, seria uerba, precor.

Quam uellem tecum longas requiescere noctes

    et tecum longos peruigilare dies,

perfida nec merito nobis inimica merenti,               55

    perfida, sed, quamuis perfida, cara tamen!

Naida Bacchus amat: cessas, o lente minister?

    Temperet annosum Marcia lympha merum.

Non ego, si fugit nostrae conuiuia mensae

    ignotum cupiens uana puella torum,               60

sollicitus repetam tota suspiria nocte.

    Tu, puer, i, liquidum fortius adde merum.

Iam dudum Syrio madefactus tempora nardo

    debueram sertis implicuisse comas.

 

Panegyricus Messallae

VII

Te, Messalla, canam, quamquam me cognita uirtus

terret; ut infirmae nequeant subsistere uires,

incipiam tamen, ac meritas si carmina laudes

deficiant, - humilis tantis sim conditor actis

nec tua praeter te chartis intexere quisquam               5

facta queat, dictis ut non maiora supersint, -

est nobis uoluisse satis; nec munera parua

respueris: etiam Phoebo gratissima dona

Cres tulit, et cunctis Baccho iucundior hospes

Icarus, ut puro testantur sidera caelo               10

Erigoneque Canisque, neget ne longior aetas;

quin etiam Alcides, deus ascensurus Olympum,

laeta Molorcheis posuit uestigia tectis,

paruaque caelestis placauit mica, nec illis

semper inaurato taurus cadit hostia cornu.               15

Hic quoque sit gratus paruus labor, ut tibi possim

inde alios alioque memor componere uersus.

Alter dicat opus magni mirabile mundi,

qualis in immenso desederit aere tellus,

qualis et in curuum pontus confluxerit orbem,               20

et uagus, e terris qua surgere nititur, aer,

huic et contextus passim fluat igneus aether,

pendentique super claudantur ut omnia caelo;

at quodcumque meae poterunt audere camenae,

seu tibi par poterunt seu, quod spes abnuit, ultra               25

siue minus ( certeque canent minus), omne uouemus

hoc tibi, nec tanto careat mihi carmine charta.

Nam quamquam antiquae gentis superant tibi laudes,

non tua maiorum contenta est gloria fama

nec quaeris quid quaque index sub imagine dicat,               30

sed generis priscos contendis uincere honores,

quam tibi maiores maius decus ipse futuris:

at tua non titulus capiet sub nomine facta,

aeterno sed erunt tibi magna uolumina uersu,

conuenientque tuas cupidi componere laudes               35

undique quique canent uincto pede quique soluto;

quis potius, certamen erit: sim uictor in illis,

ut nostrum tantis inscribam nomen in actis.

Nam quis te maiora gerit castrisue foroue?

Nec tamen hic aut hic tibi laus maiorue minorue,               40

iusta pari premitur ueluti cum pondere libra,

prona nec hac plus parte sedet nec surgit ab illa,

qualis, inaequatum si quando onus urget utrimque,

instabilis natat alterno depressior orbe.

Nam seu diuersi fremat inconstantia uulgi,               45

non alius sedare queat; seu iudicis ira

sit placanda, tuis poterit mitescere uerbis.

Non Pylos aut Ithace tantos genuisse feruntur

Nestora uel paruae magnum decus urbis Vlixem,

uixerit ille senex quamuis, dum terna per orbem               50

saecula fertilibus Titan decurreret horis,

ille per ignotas audax errauerit urbes,

qua maris extremis tellus includitur undis:

nam Ciconumque manus aduersis reppulit armis,

nec ualuit lotos coeptos auertere cursus,               55

cessit et Aetnaeae Neptunius incola rupis

uicta Maroneo foedatus lumina baccho;

uexit et Aeolios placidum per Nerea uentos,

incultos adiit Laestrygonas Antiphatenque,

nobilis Artacie gelida quos inrigat unda;               60

solum nec doctae uerterunt pocula Circes,

quamuis illa foret Solis genus, apta uel herbis

aptaque uel cantu ueteres mutare figuras;

Cimmerion etiam obscuras accessit ad arces,

quis numquam candente dies apparuit ortu,               65

seu supra terras Phoebus seu curreret infra;

uidit ut inferno Plutonis subdita regno

magna deum proles leuibus discurreret umbris,

praeteriitque cita Sirenum litora puppi;

illum inter geminae nantem confinia mortis               70

nec Scyllae saeuo conterruit impetus ore,

cum canibus rabidas inter fera serperet undas,

nec uiolenta suo consumpsit more Charybdis,

uel si sublimis fluctu consurgeret imo,

uel si interrupto nudaret gurgite pontum.               75

Non uiolata uagi sileantur pascua Solis,

non amor et fecunda Atlantidos arua Calypsus,

finis et erroris miseri Phaeacia tellus.

Atque haec seu nostras inter sunt cognita terras,

fabula siue nouum dedit his erroribus orbem,               80

sit labor illius, tua dum facundia maior.

Iam te non alius belli tenet aptius artes,

qua deceat tutam castris praeducere fossam,

qualiter aduersos hosti defigere ceruos,

quemue locum ducto melius sit claudere uallo,               85

fontis ubi dulces erumpat terra liquores,

ut facilisque tuis aditus sit et arduus hosti,

laudis ut adsiduo uigeat certamine miles,

quis tardamue sudem melius celeremue sagittam

iecerit aut lento perfregerit obuia pilo,               90

aut quis equum celeremue arto compescere freno

possit et effusas tardo permittere habenas

inque uicem modo directo contendere passu,

seu libeat, curuo breuius conuertere gyro,

quis parma, seu dextra uelit seu laeua, tueri,               95

siue hac siue illac ueniat grauis impetus hastae

amplior aut signata cita loca tangere funda.

Iam simul audacis uenient certamina Martis

aduersisque parent acies concurrere signis,

tum tibi non desit faciem componere pugnae,               100

seu sit opus quadratum acies consistat in agmen,

rectus ut aequatis decurrat frontibus ordo,

seu libeat duplicem seiunctim cernere martem,

dexter uti laeuum teneat dextrumque sinister

miles sitque duplex gemini uictoria casus.               105

At non per dubias errant mea carmina laudes:

nam bellis experta cano. Testis mihi uictae

fortis Iapydiae miles, testis quoque fallax

Pannonius, gelidas passim disiectus in Alpes,

testis Arupinis et pauper natus in aruis,               110

quem si quis uideat uetus ut non fregerit aetas,

terna minus Pyliae miretur saecula famae:

namque senex longae peragit dum tempora uitae,               112b

centum fecundos Titan renouauerit annos,

ipse tamen uelox celerem super edere corpus

audet equum ualidisque sedet moderator habenis.               115

Te duce non alias conuersus terga Domator

libera Romanae subiecit colla catenae.

Nec tamen his contentus eris: maiora peractis

instant, compertum est ueracibus ut mihi signis,

quis Amythaonius nequeat certare Melampus.               120

Nam modo fulgentem Tyrio subtegmine uestem

indueras oriente die duce fertilis anni,

splendidior liquidis cum Sol caput extulit undis

et fera discordes tenuerunt flamina uenti,

curua nec adsuetos egerunt flumina cursus,               125

quin rapidum placidis etiam mare constitit undis,

ulla nec aerias uolucris perlabitur auras

nec quadrupes densas depascitur aspera siluas,

quin largita tuis sunt muta silentia uotis.

Iuppiter ipse leui uectus per inania curru               130

adfuit et caelo uicinum liquit Olympum

intentaque tuis precibus se praebuit aure

cunctaque ueraci capite adnuit: additus aris

laetior eluxit structos super ignis aceruos.

Quin hortante deo magnis insistere rebus               135

incipe; non idem tibi sint aliisque triumphi:

non te uicino remorabitur obuia marte

Gallia nec latis audax Hispania terris

nec fera Theraeo tellus obsessa colono,

nec qua uel Nilus uel regia lympha Choaspes               140

profluit aut rapidus, Cyri dementia, Gyndes,

aret Araccaeis aut unda Oroatia campis,

nec qua regna uago Tomyris finiuit Araxe,

impia nec saeuis celebrans conuiuia mensis

ultima uicinus Phoebo tenet arua Padaeus,               145

quaque Hebrus Tanaisque Getas rigat atque Magynos.

Quid moror? Oceanus ponto qua continet orbem,

nulla tibi aduersis regio sese offeret armis.

Te manet inuictus Romano marte Britannus

teque interiecto mundi pars altera sole.               150

Nam circumfuso consistit in aere tellus

et quinque in partes toto disponitur orbe.

Atque duae gelido uastantur frigore semper:

illic et densa tellus absconditur umbra,

et nulla incepto perlabitur unda liquore,               155

sed durata riget densam in glaciemque niuemque,

quippe ubi non umquam Titan super egerit ortus.

At media est Phoebi semper subiecta calori,

seu propior terris aestiuum fertur in orbem

seu celer hibernas properat decurrere luces;               160

non igitur presso tellus exsurgit aratro,

nec frugem segetes praebent neque pabula terrae;

non illic colit arua deus, Bacchusue Ceresue,

nulla nec exustas habitant animalia partes.

Fertilis hanc inter posita est interque rigentes               165

nostraque et huic aduersa solo pars altera nostro,

quas similis utrimque tenens uicinia caeli

temperat, alter et alterius uires necat aer;

hinc placidus nobis per tempora uertitur annus,

hinc et colla iugo didicit submittere taurus               170

et lenta excelsos uitis conscendere ramos,

tondeturque seges maturos annua partus,

et ferro tellus, pontus confinditur aere,

quin etiam structis exsurgunt oppida muris.

Ergo ubi per claros ierint tua facta triumphos,               175

solus utroque idem diceris magnus in orbe.

Non ego sum satis ad tantae praeconia laudis,

ipse mihi non si praescribat carmina Phoebus.

Est tibi, qui possit magnis se accingere rebus,

Valgius: aeterno propior non alter Homero.               180

Languida non noster peragit labor otia, quamuis

Fortuna, ut mos est illi, me aduersa fatiget.

Nam mihi, cum magnis opibus domus alta niteret,

cui fuerant flaui ditantes ordine sulci

horrea fecundas ad deficientia messis,               185

cuique pecus denso pascebant agmine colles,

et domino satis et nimium furique lupoque,

nunc desiderium superest: nam cura nouatur,

cum memor ante actos semper dolor admonet annos.

Sed licet asperiora cadant spolierque relictis,               190

non te deficient nostrae memorare camenae.

Nec solum tibi Pierii tribuentur honores:

pro te uel rapidas ausim maris ire per undas,

aduersis hiberna licet tumeant freta uentis,

pro te uel densis solus subsistere turmis               195

uel paruum Aetnaeae corpus committere flammae.

Sum quodcumque, tuum est. Nostri si paruula cura

sit tibi, quanta libet, si sit modo, non mihi regna

Lydia, non magni potior sit fama Gylippi,

posse Meleteas nec mallem uincere chartas.               200

Quod tibi si uersus noster, totusue minusue,

uel bene sit notus, summo uel inerret in ore,

nulla mihi statuunt finem te fata canendi.

Quin etiam mea tunc tumulus cum texerit ossa,

seu matura dies celerem properat mihi mortem,               205

longa manet seu uita, tamen, mutata figura

seu me finget equum rigidos percurrere campos

doctum seu tardi pecoris sim gloria taurus

siue ego per liquidum uolucris uehar aera pennis,

quandocumque hominem me longa receperit aetas,               210

inceptis de te subtexam carmina chartis.

 

De Sulpici Incerti Auctoris Elegiae

 

VIII

Sulpicia est tibi culta tuis, Mars magne, kalendis;

    spectatum e caelo, si sapis, ipse ueni;

hoc Venus ignoscet; at tu, uiolente, caueto

    ne tibi miranti turpiter arma cadant:

illius ex oculis, cum uult exurere diuos,               5

    accendit geminas lampadas acer Amor.

Illam, quidquid agit, quoquo uestigia mouit,

    componit furtim subsequiturque Decor;

seu soluit crines, fusis decet esse capillis:

    seu composit, comptis est ueneranda comis.               10

Vrit, seu Tyria uoluit procedere palla:

    urit, seu niuea candida ueste uenit.

Talis in aeterno felix Vertumnus Olympo

    mille habet ornatus, mille decenter habet.

Sola puellarum digna est cui mollia caris               15

    uellera det sucis bis madefacta Tyros,

possideatque, metit quidquid bene olentibus aruis

    cultor odoratae diues Arabs segetis,

et quascumque niger rubro de litore gemmas

    proximus Eois colligit Indus aquis.               20

Hanc uos, Pierides, festis cantate kalendis,

    et testudinea Phoebe superbe lyra.

Hoc sollemne sacrum multos haec sumet in annos:

    dignior est uestro nulla puella choro.

 

IX

Parce meo iuueni, seu quis bona pascua campi

    seu colis umbrosi deuia montis aper,

neu tibi sit duros acuisse in proelia dentes;

    incolumem custos hunc mihi seruet Amor.

Sed procul abducit uenandi Delia cura:               5

    o pereant siluae deficiantque canes!

Quis furor est, quae mens, densos indagine colles

    claudentem teneras laedere uelle manus?

Quidue iuuat furtim latebras intrare ferarum

    candidaque hamatis crura notare rubis?               10

Sed tamen, ut tecum liceat, Cerinthe, uagari,

    ipsa ego per montes retia torta feram,

ipsa ego uelocis quaeram uestigia cerui

    et demam celeri ferrea uincla cani.

Tunc mihi, tunc placeant siluae, si, lux mea, tecum               15

    arguar ante ipsas concubuisse plagas:

tunc ueniat licet ad casses, inlaesus abibit,

    ne ueneris cupidae gaudia turbet, aper.

Nunc sine me sit nulla Venus, sed lege Dianae,

    caste puer, casta retia tange manu:               20

et, quaecumque meo furtim subrepit amori,

    incidat in saeuas diripienda feras.

At tu uenandi studium concede parenti,

    et celer in nostros ipse recurre sinus.

 

X

Huc ades et tenerae morbos expelle puellae,

    huc ades, intonsa Phoebe superbe coma;

crede mihi, propera, nec te iam, Phoebe, pigebit

    formosae medicas applicuisse manus.

Effice ne macies pallentes occupet artus,               5

    neu notet informis candida membra color,

et quodcumque mali est et quidquid triste timemus,

    in pelagus rapidis euehat amnis aquis.

Sancte, ueni, tecumque feras, quicumque sapores,

    quicumque et cantus corpora fessa leuant;               10

neu iuuenem torque, metuit qui fata puellae

    uotaque pro domina uix numeranda facit;

interdum uouet, interdum, quod langueat illa,

    dicit in aeternos aspera uerba deos.

Pone metum, Cerinthe: deus non laedit amantes;               15

    tu modo semper ama: salua puella tibi est;

nil opus est fletu: lacrimis erit aptius uti,               21

    si quando fuerit tristior illa tibi.               22

At nunc tota tua est, te solum candida secum               17

    cogitat, et frustra credula turba sedet.

Phoebe, faue: laus magna tibi tribuetur in uno

    corpore seruato restituisse duos.               20

Iam celeber, iam laetus eris, cum debita reddet               23

    certatim sanctis laetus uterque focis;

tunc te felicem dicet pia turba deorum,               25

    optabunt artes et sibi quisque tuas.

 

XI

Qui mihi te, Cerinthe, dies dedit, hic mihi sanctus

    atque inter festos semper habendus erit:

te nascente nouum Parcae cecinere puellis

    seruitium et dederunt regna superba tibi.

Vror ego ante alias: iuuat hoc, Cerinthe, quod uror,               5

    si tibi de nobis mutuus ignis adest;

mutuus adsit amor, per te dulcissima furta

    perque tuos oculos per Geniumque rogo.

Mane Geni, cape tura libens uotisque faueto,

    si modo, cum de me cogitat, ille calet.               10

Quod si forte alios iam nunc suspiret amores,

    tunc precor infidos, sancte, relinque focos.

Nec tu sis iniusta, Venus: uel seruiat aeque

    uinctus uterque tibi uel mea uincla leua;

sed potius ualida teneamur uterque catena,               15

    nulla queat posthac quam soluisse dies.

Optat idem iuuenis quod nos, sed tectius optat:

    nam pudet haec illum dicere uerba palam.

At tu, Natalis, quoniam deus omnia sentis,

    adnue: quid refert, clamne palamne roget?               20

 

XII

Natalis Iuno, sanctos cape turis aceruos,

    quos tibi dat tenera docta puella manu;

tota tibi est hodie, tibi se laetissima compsit,

    staret ut ante tuos conspicienda focos.

Illa quidem ornandi causas tibi, diua, relegat;               5

    est tamen, occulte cui placuisse uelit.

At tu, sancta, faue, neu quis diuellat amantes,

    sed iuueni, quaeso, mutua uincla para.

Sic bene compones: ullae non ille puellae

    seruire aut cuiquam dignior illa uiro.               10

Nec possit cupidos uigilans deprendere custos

    fallendique uias mille ministret Amor.

Adnue purpureaque ueni perlucida palla:

    ter tibi fit libo, ter, dea casta, mero;

praecipit et natae mater studiosa, quod optat:               15

    illa aliud tacita iam sua mente rogat;

uritur, ut celeres urunt altaria flammae,

    nec, liceat quamuis, sana fuisse uelit.

Sis iuueni grata ac, ueniet cum proximus annus,

    hic idem uotis iam uetus exstet amor.               20

 

Sulpiciae Elegidia

 

XIII

Tandem uenit amor, qualem texisse pudori

    quam nudasse alicui sit mihi fama magis.

Exorata meis illum Cytherea Camenis

    attulit in nostrum deposuitque sinum.

Exsoluit promissa Venus: mea gaudia narret,               5

    dicetur si quis non habuisse sua.

Non ego signatis quicquam mandare tabellis,

    ne legat id nemo quam meus ante, uelim,

sed peccasse iuuat, uultus componere famae

    taedet: cum digno digna fuisse ferar.               10

 

XIV

Inuisus natalis adest, qui rure molesto

    et sine Cerintho tristis agendus erit.

Dulcius urbe quid est? An uilla sit apta puellae

    atque Arretino frigidus amnis agro?

Iam, nimium Messalla mei studiose, quiescas;               5

    non tempestiuae saepe, propinque, uiae.

Hic animum sensusque meos abducta relinquo

    arbitrio, quamuis non sinis esse, meo.

 

XV

Scis iter ex animo sublatum triste puellae?

    Natali Romae iam licet esse tuo.

Omnibus ille dies nobis natalis agatur,

    qui nec opinanti nunc tibi forte uenit.

 

XVI

Gratum est, securus multum quod iam tibi de me

    permittis, subito ne male inepta cadam.

Sit tibi cura togae potior pressumque quasillo

    scortum quam Serui filia Sulpicia:

solliciti sunt pro nobis, quibus illa dolori est               5

ne cedam ignoto maxima causa toro.

 

XVII

Estne tibi, Cerinthe, tuae pia cura puellae,

    quod mea nunc uexat corpora fessa calor?

A ego non aliter tristes euincere morbos

    optarim, quam te si quoque uelle putem.

At mihi quid prosit morbos euincere, si tu               5

    nostra potes lento pectore ferre mala?

 

XVIII

Ne tibi sim, mea lux, aeque iam feruida cura

    ac uideor paucos ante fuisse dies,

si quicquam tota commisi stulta iuuenta

    cuius me fatear paenituisse magis,

hesterna quam te solum quod nocte reliqui,               5

    ardorem cupiens dissimulare meum.

 

Incerti Auctoris

 

XIX

Nulla tuum nobis subducet femina lectum:

    hoc primum iuncta est foedere nostra uenus.

Tu mihi sola places, nec iam te praeter in urbe

    formosa est oculis ulla puella meis.

Atque utinam posses uni mihi bella uideri!               5

    Displiceas aliis: sic ego tutus ero.

Nil opus inuidia est, procul absit gloria uulgi:

    qui sapit, in tacito gaudeat ille sinu.

Sic ego secretis possum bene uiuere siluis,

    qua nulla humano sit uia trita pede.               10

Tu mihi curarum requies, tu nocte uel atra

    lumen, et in solis tu mihi turba locis.

Nunc licet e caelo mittatur amica Tibullo,

    mittetur frustra deficietque Venus;

hoc tibi sancta tuae Iunonis numina iuro,               15

    quae sola ante alios est mihi magna deos.

Quid facio demens? Heu! heu! mea pignora cedo;

    iuraui stulte: proderat iste timor.

Nunc tu fortis eris, nunc tu me audacius ures:

    hoc peperit misero garrula lingua malum.               20

Iam faciam quodcumque uoles, tuus usque manebo,

    nec fugiam notae seruitium dominae,

sed Veneris sanctae considam uinctus ad aras:

    haec notat iniustos supplicibusque fauet.

 

XX

Rumor ait crebro nostram peccare puellam

    nunc ego me surdis auribus esse uelim.

Crimina non haec sunt nostro sine facta dolore:

    quid miserum torques, rumor acerbe? Tace.

 

Domiti Marsi

Te quoque Vergilio comitem non aequa, Tibulle,

    Mors iuvenem campos misit ad Elysios

ne foret aut elegis molles qui fleret amores

    aut caneret forti regia bella pede.

 

 

 


© Aerius, 2004