Publius Vergilius Maro
Eclogae


© Vergilius

E-Text: Bibliotheca Augustana


ecloga prima

ecloga secunda

ecloga tertia

ecloga quarta

ecloga quinta

ecloga sexta

ecloga septima

ecloga octava

ecloga nona

ecloga decima


 

e c l o g a    p r i m a

Meliboeus, Tityrus.

 

Meliboeus

Tityre, tu patulae recubans sub tegmine fagi

silvestrem tenui musam meditaris avena;

nos patriae finis et dulcia linquimus arva.

nos patriam fugimus: tu, Tityre, lentus in umbra

formosam resonare doces Amaryllida silvas. [5

 

Tityrus

o Meliboee, deus nobis haec otia fecit.

namque erit ille mihi semper deus, illius aram

saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.

ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum

ludere quae vellem calamo permisit agresti. [10

 

Meliboeus

non equidem invideo, miror magis: undique totis

usque adeo turbatur agris. en ipse capellas

protinus aeger ago, hanc etiam vix, Tityre, duco.

hic inter densas corylos modo namque gemellos,

spem gregis, a, silice in nuda conixa reliquit. [15

saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset,

de caelo tactas memini praedicere quercus.

sed tamen iste deus qui sit da, Tityre,nobis.

 

Tityrus

urbem quam dicunt Romam, Meliboee, putavi

stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus [20

pastores ovium teneros depellere fetus.

sic canibus catulos similes, sic matribus haedos

noram, sic parvis componere magna solebam.

verum haec tantum alias inter caput extulit urbes,

quantum lenta solent inter viburna cupressi. [25

 

Meliboeus

et quae tanta fuit Romam tibi causa videndi?

 

Tityrus

libertas, quae sera tamen respexit inertem,

candidior postquam tondenti barba cadebat,

respexit tamen et longo post tempore venit,

postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit. [30

namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,

nec spes libertatis erat nec cura peculi.

quamvis multa meis exiret victima saeptis

pinguis et ingratae premeretur caseus urbi,

non umquam gravis aere domum mihi dextra redibat. [35

 

Meliboeus

mirabar, quid maesta deos, Amarylli, vocares;

cui pendere sua patereris in arbore poma.

Tityrus hinc aberat. ipsae te, Tityre, pinus,

ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant.

 

Tityrus

quid facerem? neque servitio me exire licebat [40

nec tam praesentis alibi cognoscere divos.

hic illum vidi iuvenem, Meliboee, quotannis

bis senos cui nostra dies altaria fumant,

hic mihi responsum primus dedit ille petenti:

«pascite ut ante boves, pueri, submittite tauros.» [45

 

Meliboeus

fortunate senex! ergo tua rura manebunt

et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus

limosoque palus obducat pascua iunco.

non insueta gravis temptabunt pabula fetas

nec mala vicini pecoris contagia laedent. [50

fortunate senex! hic inter flumina nota

et fontis sacros frigus captabis opacum.

hinc tibi, quae semper, vicino ab limite saepes

Hyblaeis apibus florem depasta salicti

saepe levi somnum suadebit inire susurro. [55

hinc alta sub rupe canet frondator ad auras,

nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes

nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo.

 

Tityrus

ante leves ergo pascentur in aethere cervi

et freta destituent nudos in litore pisces, [60

ante pererratis amborum finibus exsul

aut Ararim Parthus bibet aut Germania Tigrim,

quam nostro illius labatur pectore vultus.

 

Meliboeus

at nos hinc alii sitientis ibimus Afros,

pars Scythiam et rapidum cretae veniemus Oaxen [65

et penitus toto divisos orbe Britannos.

en umquam patrios longo post tempore finis

pauperis et tuguri congestum caespite culmen

post aliquot mea regna videns mirabor aristas?

impius haec tam culta novalia miles habebit, [70

barbarus has segetes: en quo discordia civis

produxit miseros; his nos consevimus agros!

insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vites.

ite meae felix quondam pecus, ite capellae.

non ego vos posthac viridi proiectus in antro [75

dumosa pendere procul de rupe videbo;

carmina nulla canam; non me pascente, capellae,

florentem cytisum et salices carpetis amaras.

 

Tityrus

hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem

fronde super viridi: sunt nobis mitia poma, [80

castaneae molles et pressi copia lactis,

et iam summa procul villarum culmina fumant

maioresque cadunt altis de montibus umbrae.

 

 

e c l o g a    s e c u n d a

poeta, Corydon.

 

poeta

Formosum pastor Corydon ardebat Alexim,

delicias domini; nec quid speraret habebat.

tantum inter densas umbrosa cacumina fagos

adsidue veniebat. ibi haec incondita solus

montibus et silvis studio iactabat inani: [5

 

Corydon

o crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?

nil nostri miserere? mori me denique coges.

nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;

nunc virides etiam occultant spineta lacertos,

Thestylis et rapido fessis messoribus aestu [10

alia serpullumque herbas contundit olentis.

at me cum raucis, tua dum vestigia lustro,

sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.

nonne fuit satius, tristis Amaryllidis iras

atque superba pati fastidia, nonne Menalcan, [15

quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses?

o formose puer, nimium ne crede colori!

alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.

despectus tibi sum nec qui sim quaeris, Alexi,

quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans: [20

mille meae Siculis errant in montibus agnae;

lac mihi non aestate novum, non frigore defit.

canto, quae solitus, si quando armenta vocabat,

Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho.

nec sum adeo informis: nuper me in litore vidi, [25

cum placidum ventis staret mare. non ego Daphnim

iudice te metuam, si numquam fallit imago.

o tantum libeat mecum tibi sordida rura

atque humilis habitare casas et figere cervos

haedorumque gregem viridi compellere hibisco. [30

mecum una in silvis imitabere Pana canendo.

Pan primum calamos cera coniungere pluris

instituit, Pan curat ovis oviumque magistros;

nec te paeniteat calamo trivisse labellum:

haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas? [35

est mihi disparibus septem compacta cicutis

fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim

et dixit moriens: «te nunc habet ista secundum.»

dixit Damoetas, invidit stultus Amyntas.

praeterea duo nec tuta mihi valle reperti [40

capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo;

bina die siccant ovis ubera; quos tibi servo.

iam pridem a me illos abducere Thestylis orat;

et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.

huc ades, o formose puer: tibi lilia plenis [45

ecce ferunt nymphae calathis; tibi candida Nais,

pallentis violas et summa papavera carpens,

narcissum et florem iungit bene olentis anethi;

tum casia atque aliis intexens suavibus herbis

mollia luteola pingit vaccinia calta. [50

ipse ego cana legam tenera lanugine mala

castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat;

addam cerea pruna, honos erit huic quoque pomo;

et vos, o lauri, carpam et te, proxima myrte,

sic positae quoniam suavis miscetis odores. [55

 

poeta

rusticus es, Corydon: nec munera curat Alexis,

nec, si muneribus certes, concedat Iollas.

 

Corydon

heu heu! quid volui misero mihi? floribus austrum

perditus et liquidis immissi fontibus apros.

 

poeta

quem fugis, a, demens? habitarunt di quoque silvas [60

Dardaniusque Paris. Pallas quas condidit arces

ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvae.

torva leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam,

florentem cytisum sequitur lasciva capella,

te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas. [65

aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci

et sol crescentis decedens duplicat umbras.

 

Corydon

me tamen urit amor: quis enim modus adsit amori?

 

poeta

a, Corydon, Corydon, quae te dementia cepit!

semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est. [70

quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,

viminibus mollique paras detexere iunco?

invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.»

 

 

e c l o g a   t e r t i a

Menalcas, Damoetas, Palaemon.

 

Menalcas

dic mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei?

 

Damoetas

non, verum Aegonos; nuper mihi tradidit Aegon.

 

Menalcas

infelix o semper, oves, pecus! ipse Neaeram

dum fovet ac ne me sibi praeferat illa veretur,

hic alienus ovis custos bis mulget in hora; [5

et sucus pecori et lac subducitur agnis.

 

Damoetas

parcius ista viris tamen obicienda memento.

novimus et qui te transversa tuentibus hircis,

et quo - sed faciles nymphae risere - sacello.

 

Menalcas

tum, credo, cum me arbustum videre Miconis [10

atque mala vitis incidere falce novellas.

 

Damoetas

Aut hic ad veteres fagos cum Daphnidis arcum

fregisti et calamos, quae tu, perverse Menalca,

et cum vidisti puero donata, dolebas

et, si non aliqua nocuisses, mortuus esses. [15

 

Menalcas

quid domini faciant, audent cum talia fures?

non ego te vidi Damonis, pessime, caprum

excipere insidiis multum latrante Lycisca?

et cum clamarem «quo nunc se proripit ille?

Tityre, coge pecus!«, tu post carecta latebas. [20

 

Damoetas

an mihi cantando victus non redderet ille,

quem mea carminibus meruisset fistula caprum?

si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon

ipse fatebatur; sed reddere posse negabat.

 

Menalcas

cantando tu illum? aut umquam tibi fistula cera [25

iuncta fuit? non tu in triviis, indocte, solebas

stridenti miserum stipula disperdere carmen?

 

Damoetas

vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim

experiamur? ego hanc vitulam - ne forte recuses,

bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus - [30

depono: tu dic, mecum quo pignore certes.

 

Menalcas

de grege non ausim quicquam deponere tecum:

est mihi namque domi pater, est iniusta noverca;

bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.

verum, id quod multo tute ipse fatebere maius, [35

insanire libet quoniam tibi, pocula ponam

fagina, caelatum divini opus Alcimedontis,

lenta quibus torno facili superaddita vitis

diffusos hedera vestit pallente corymbos.

in medio duo signa, Conon et - quis fuit alter, [40

descripsit radio totum qui gentibus orbem,

tempora quae messor, quae curvus arator haberet?

necdum illis labra admovi, sed condita servo.

 

Damoetas

et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit

et molli circum est ansas amplexus acantho [45

Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis;

necdum illis labra admovi, sed condita servo.

si ad vitulam spectas, nihil est, quod pocula laudes.

 

Menalcas

numquam hodie effugies; veniam quocumque vocaris.

audiat haec tantum - vel qui venit, ecce Palaemon. [50

efficiam, posthac ne quemquam voce lacessas.

 

Damoetas

quin age, si quid habes; in me mora non erit ulla,

nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon,

sensibus haec imis, res est non parva, reponas.

 

Palaemon

dicite, quandoquidem in molli consedimus herba. [55

et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,

nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus.

incipe, Damoeta; tu deinde sequere, Menalca.

alternis dicetis: amant alterna Camenae.

 

Damoetas

ab Iove principium musae, Iovis omnia plena; [60

ille colit terras, illi mea carmina curae.

 

Menalcas

et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me

munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.

 

Damoetas

malo me Galatea petit, lasciva puella,

et fugit ad salices et se cupit ante videri. [65

 

Menalcas

at mihi sese offert ultro meus ignis, Amyntas,

notior ut iam sit canibus non Delia nostris.

 

Damoetas

parta meae Veneri sunt munera: namque notavi

ipse locum, aeriae quo congessere palumbes.

 

Menalcas

quod potui, puero silvestri ex arbore lecta [70

aurea mala decem misi; cras altera mittam.

 

Damoetas

o quotiens et quae nobis Galatea locuta est!

partem aliquam, venti, divum referatis ad auris.

 

Menalcas

quid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta,

si, dum tu sectaris apros, ego retia servo? [75

 

Damoetas

Phyllida mitte mihi; meus est natalis, Iolla;

cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.

 

Menalcas

Phyllida amo ante alias: nam me discedere flevit

et longum «formose, vale, vale», inquit, «Iolla».

 

Damoetas

triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres, [80

arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.

 

Menalcas

dulce satis umor, depulsis arbutus haedis,

lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

 

Damoetas

Pollio amat nostram, quamvis est rustica, musam:

Pierides, vitulam lectori pascite vestro. [85

 

Menalcas

Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum,

iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam.

 

Damoetas

qui te, Pollio, amat veniat quo te quoque gaudet;

mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.

 

Menalcas

qui Bavium non odit, amet tua carmina, Mevi. [90

atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.

 

Damoetas

qui legitis flores et humi nascentia fraga,

frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.

 

Menalcas

parcite, oves, nimium procedere: non bene ripae

creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat. [95

 

Damoetas

Tityre, pascentis a flumine reice capellas:

ipse, ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo.

 

Menalcas

cogite oves, pueri; si lac praeceperit aestus,

ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.

 

Damoetas

heu heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo! [100

idem amor exitium pecori pecorisque magistro.

 

Menalcas

his certe, neque amor causa est: vix ossibus haerent.

nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

 

Damoetas

dic quibus in terris - et eris mihi magnus Apollo -

tris pateat caeli spatium non amplius ulnas. [105

 

Menalcas

dic, quibus in terris inscripti nomina regum

nascantur flores: et Phyllida solus habeto.

 

Palaemon

non nostrum inter vos tantas componere lites.

et vitula tu dignus et hic et quisquis amores

aut metuet dulcis aut experietur amaros. [110

claudite iam rivos, pueri: sat prata biberunt.

 

 

e c l o g a   q u a r t a

saeculi novi interpretatio.

 

Sicelides Musae, paulo maiora canamus!

non omnis arbusta iuvant humilesque myricae;

si canimus silvas, silvae sint consule dignae.

ultima Cumaei venit iam carminis aetas;

magnus ab integro saeclorum nascitur ordo. [5

iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna;

iam nova progenies caelo demittitur alto.

tu modo nascenti puero, quo ferrea primum

desinet ac toto surget gens aurea mundo,

casta fave Lucina: tuus iam regnat Apollo. [10

teque adeo decus hoc aevi, te consule, inibit,

Pollio, et incipient magni procedere menses;

te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri,

inrita perpetua solvent formidine terras.

ille deum vitam accipiet divisque videbit [15

permixtos heroas et ipse videbitur illis

pacatumque reget patriis virtutibus orbem.

at tibi prima, puer, nullo munuscula cultu

errantis hederas passim cum baccare tellus

mixtaque ridenti colocasia fundet acantho. [20

ipsae lacte domum referent distenta capellae

ubera nec magnos metuent armenta leones;

ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.

occidet et serpens et fallax herba veneni

occidet; Assyrium vulgo nascetur amomum. [25

at simul heroum laudes et facta parentis

iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus,

molli paulatim flavescet campus arista

incultisque rubens pendebit sentibus uva

et durae quercus sudabunt roscida mella. [30

Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis,

quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris

oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos.

alter erit tum Tiphys et altera quae vehat Argo

delectos heroas; erunt etiam altera bella [35

atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.

hinc, ubi iam firmata virum te fecerit aetas,

cedet et ipse mari vector nec nautica pinus

mutabit merces: omnis feret omnia tellus.

non rastros patietur humus, non vinea falcem; [40

robustus quoque iam tauris iuga solvet arator;

nec varios discet mentiri lana colores,

ipse sed in pratis aries iam suave rubenti

murice, iam croceo mutabit vellera luto,

sponte sua sandyx pascentis vestiet agnos. [45

«talia saecla» suis dixerunt «currite» fusis

concordes stabili fatorum numine Parcae.

adgredere o magnos - aderit iam tempus - honores,

cara deum suboles, magnum Iovis incrementum!

aspice convexo nutantem pondere mundum, [50

terrasque tractusque maris caelumque profundum,

aspice, venturo laetantur ut omnia saeclo!

o mihi tum longae maneat pars ultima vitae,

spiritus et quantum sat erit tua dicere facta:

non me carminibus vincat nec Thracius Orpheus [55

nec Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit,

Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.

Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet,

Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum.

incipe, parve puer, risu cognoscere matrem: [60

matri longa decem tulerunt fastidia menses.

incipe, parve puer: qui non risere parenti,

nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.

 

 

e c l o g a   q u i n t a

Menalcas, Mopsus.

 

Menalcas

cur non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo

tu calamos inflare levis, ego dicere versus,

hic corylis mixtas inter consedimus ulmos?

 

Mopsus

tu maior; tibi me est aequum parere, Menalca,

sive sub incertas zephyris motantibus umbras, [5

sive antro potius succedimus. aspice, ut antrum

silvestris raris sparsit labrusca racemis.

 

Menalcas

montibus in nostris solus tibi certat Amyntas.

 

Mopsus

quid, si idem certet Phoebum superare canendo?

 

Menalcas

incipe, Mopse, prior, si quos aut Phyllidis ignes [10

aut Alconis habes laudes aut iurgia Codri.

incipe; pascentis servabit Tityrus haedos.

 

Mopsus

immo haec, in viridi nuper quae cortice fagi

carmina descripsi et modulans alterna notavi,

experiar. tu deinde iubeto certet Amyntas. [15

 

Menalcas

lenta salix quantum pallenti cedit olivae,

puniceis humilis quantum saliunca rosetis,

iudicio nostro tantum tibi cedit Amyntas.

sed tu desine plura, puer; successimus antro.

 

Mopsus

exstinctum nymphae crudeli funere Daphnim [20

flebant - vos coryli testes et flumina nymphis -,

cum complexa sui corpus miserabile nati

atque deos atque astra vocat crudelia mater.

non ulli pastos illis egere diebus

frigida, Daphni, boves ad flumina; nulla neque amnem [25

libavit quadrupes, nec graminis attigit herbam.

Daphni, tuum Poenos etiam ingemuisse leones

interitum montesque feri silvaeque loquuntur.

Daphnis et Armenias curru subiungere tigris

instituit; Daphnis thiasos inducere Bacchi, [30

et foliis lentas intexere mollibus hastas.

vitis ut arboribus decori est, ut vitibus uvae,

ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis:

tu decus omne tuis. postquam te fata tulerunt,

ipsa Pales agros atque ipse reliquit Apollo. [35

grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis,

infelix lolium et steriles nascuntur avenae;

pro molli viola, pro purpurea narcisso

carduus et spinis surgit paliurus acutis.

spargite humum foliis, inducite fontibus umbras, [40

pastores, mandat fieri sibi talia Daphnis,

et tumulum facite, et tumulo super addite carmen:

«Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus,

formosi pecoris custos, formosior ipse».

 

Menalcas

tale tuum carmen nobis, divine poeta, [45

quale sopor fessis in gramine, quale per aestum

dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo.

nec calamis solum aequiperas, sed voce magistrum.

fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo.

nos tamen haec quocumque modo tibi nostra vicissim [50

dicemus, Daphnimque tuum tollemus ad astra;

Daphnim ad astra feremus: amavit nos quoque Daphnis.

 

Mopsus

an quicquam nobis tali sit munere maius?

et puer ipse fuit cantari dignus, et ista

iam pridem Stimichon laudavit carmina nobis. [55

 

Menalcas

candidus insuetum miratur limen Olympi

sub pedibus videt nubes et sidera Daphnis.

ergo alacris silvas et cetera rura voluptas

Panaque pastoresque tenet Dryadasque puellas.

nec lupus insidias pecori nec retia cervis [60

ulla dolum meditantur: amat bonus otia Daphnis.

ipsi laetitia voces ad sidera iactant

intonsi montes; ipsae iam carmina rupes,

ipsa sonant arbusta: «deus, deus ille, Menalca!»

sis bonus o felixque tuis! en quattuor aras: [65

ecce duas tibi, Daphni, duas altaria Phoebo.

pocula bina novo spumantia lacte quotannis,

craterasque duo statuam tibi pinguis olivi,

et multo in primis hilarans convivia Baccho,

ante focum, si frigus erit, si messis, in umbra [70

vina novum fundam calathis Ariusia nectar.

cantabunt mihi Damoetas et Lyctius Aegon;

saltantis Satyros imitabitur Alphesiboeus.

haec tibi semper erunt et cum sollemnia vota

reddemus nymphis, et cum lustrabimus agros. [75

dum iuga montis aper, fluvios dum piscis amabit,

dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae,

semper honos nomenque tuum laudesque manebunt.

ut Baccho Cererique, tibi sic vota quotannis

agricolae facient; damnabis tu quoque votis. [80

 

Mopsus

quae tibi, quae tali reddam pro carmine dona?

nam neque me tantum venientes sibilus austri

nec percussa iuvant fluctu tam litora, nec quae

saxosas inter decurrunt flumina vallis.

 

Menalcas

hac te nos fragili donabimus ante cicuta. [85

haec nos «formosum Corydon ardebat Alexim»,

haec eadem docuit «cuium pecus? an Meliboei?»

 

Mopsus

at tu sume pedum, quod, me cum saepe rogaret,

non tulit Antigenes, et erat tum dignus amari,

formosum paribus nodis atque aere, Menalca. [90

 

 

e c l o g a   s e x t a

ad Varum.

 

Prima Syracosio dignata est ludere versu

nostra, neque erubuit silvas habitare Thalia.

cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem

vellit et admonuit: «pastorem, Tityre, pinguis

pascere oportet ovis, deductum dicere carmen.» [5

nunc ego - namque super tibi erunt, qui dicere laudes,

Vare, tuas cupiant et tristia condere bella -

agrestem tenui meditabor harundine musam.

non iniussa cano. si quis tamen haec quoque, si quis

captus amore leget: te nostrae, Vare, myricae, [10

te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est,

quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.

pergite, Pierides. Chromis et Mnasylus in antro

Silenum pueri somno videre iacentem,

inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho; [15

serta procul, tantum capiti delapsa, iacebant,

et gravis attrita pendebat cantharus ansa.

adgressi - nam saepe senex spe carminis ambo

luserat - iniciunt ipsis ex vincula sertis.

addit se sociam timidisque supervenit Aegle, [20

Aegle, Naiadum pulcherrima, iamque videnti

sanguineis frontem moris et tempora pingit.

ille dolum ridens: «quo vincula nectitis?» inquit.

«solvite me, pueri; satis est potuisse videri.

carmina quae vultis cognoscite; carmina vobis, [25

huic aliud mercedis erit.» simul incipit ipse.

tum vero in numerum Faunosque ferasque videres

ludere, tum rigidas motare cacumina quercus;

nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes,

nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea. [30

namque canebat, uti magnum per inane coacta

semina terrarumque animaeque marisque fuissent

et liquidi simul ignis; ut his exordia primis

omnia et ipse tener mundi concreverit orbis;

tum durare solum et discludere Nerea ponto [35

coeperit et rerum paulatim sumere formas;

iamque novum terrae stupeant lucescere solem,

altius atque cadant summotis nubibus imbres,

incipiant silvae cum primum surgere, cumque

rara per ignaros errent animalia montis. [40

hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna,

Caucasiasque refert volucres, furtumque Promethei.

his adiungit, Hylan nautae quo fonte relictum

clamassent, ut litus «Hyla, Hyla» omne sonaret;

et fortunatam, si numquam armenta fuissent, [45

Pasiphaen nivei solatur amore iuvenci.

a virgo infelix, quae te dementia cepit!

Proetides implerunt falsis mugitibus agros,

at non tam turpis pecudum tamen ulla secuta

concubitus, quamvis collo timuisset aratrum, [50

et saepe in levi quaesisset cornua fronte.

a virgo infelix, tu nunc in montibus erras:

ille latus niveum molli fultus hyacintho,

ilice sub nigra pallentis ruminat herbas,

aut aliquam in magno sequitur grege. «claudite Nymphae, [55

Dictaeae Nymphae, nemorum iam claudite saltus,

si qua forte ferant oculis sese obvia nostris

errabunda bovis vestigia; forsitan illum

aut herba captum viridi aut armenta secutum

perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae.» [60

tum canit Hesperidum miratam mala puellam;

tum Phaethontiadas musco circumdat amarae

corticis atque solo proceras erigit alnos.

tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum

Aonas in montis ut duxerit una sororum,

utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis;

ut Linus haec illi divino carmine pastor

floribus atque apio crinis ornatus amaro

dixerit: «hos tibi dant calamos, en accipe, Musae, [65

Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat [70

cantando rigidas deducere montibus ornos.

his tibi Grynei nemoris dicatur origo,

ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo.»

quid loquar, aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est

candida succinctam latrantibus inguina monstris [75

Dulichias vexasse rates et gurgite in alto,

a timidos nautas canibus lacerasse marinis:

aut ut mutatos Terei narraverit artus,

quas illi Philomela dapes, quae dona pararit,

quo cursu deserta petiverit, et quibus ante [80

infelix sua tecta super volitaverit alis?

omnia, quae Phoebo quondam meditante beatus

audiit Eurotas iussitque ediscere lauros,

ille canit - pulsae referunt ad sidera valles -

cogere donec oves stabulis numerumque referre [85

iussit et invito processit Vesper Olympo.

 

 

e c l o g a   s e p t i m a

Meliboeus, Corydon, Thyrsis.

 

Meliboeus

forte sub arguta consederat ilice Daphnis,

compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum,

Thyrsis oves, Corydon distentas lacte capellas,

ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,

et cantare pares et respondere parati. [5

huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,

vir gregis ipse caper deerraverat; atque ego Daphnim

aspicio. ille ubi me contra videt: «ocius» inquit

«huc ades, o Meliboee; caper tibi salvus et haedi;

et si quid cessare potes, requiesce sub umbra. [10

huc ipsi potum venient per prata iuvenci;

hic viridis tenera praetexit harundine ripas

Mincius, eque sacra resonant examina quercu.»

quid facerem? neque ego Alcippen, nec Phyllida habebam,

depulsos a lacte domi quae clauderet agnos; [15

et certamen erat Corydon cum Thyrside magnum.

posthabui tamen illorum mea seria ludo.

alternis igitur contendere versibus ambo

coepere; alternos Musae meminisse volebant.

hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis. [20

 

Corydon

Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen

quale meo Codro concedite - proxima Phoebi

versibus ille facit - aut, si non possumus omnes,

hic arguta sacra pendebit fistula pinu.

 

Thyrsis

pastores, hedera nascentem ornate poetam [25

Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro;

aut, si ultra placitum laudarit, baccare frontem

cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.

 

Corydon

saetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus

et ramosa Micon vivacis cornua cervi. [30

si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota

puniceo stabis suras evincta cothurno.

 

Thyrsis

sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis

exspectare sat est: custos es pauperis horti.

nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu, [35

si fetura gregem suppleverit, aureus esto.

 

Corydon

Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae,

candidior cycnis, hedera formosior alba,

cum primum pasti repetent praesepia tauri,

si qua tui Corydonis habet te cura, venito. [40

 

Thyrsis

immo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis,

horridior rusco, proiecta vilior alga,

si mihi non haec lux toto iam longior anno est.

ite domum pasti, si quis pudor, ite, iuvenci.

 

Corydon

muscosi fontes, et somno mollior herba, [45

et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra,

solstitium pecori defendite: iam venit aestas

torrida, iam lento turgent in palmite gemmae.

 

Thyrsis

hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis

semper, et adsidua postes fuligine nigri; [50

hic tantum boreae curamus frigora, quantum

aut numerum lupus aut torrentia flumina ripas.

 

Corydon

stant et iuniperi et castaneae hirsutae;

strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma;

omnia nunc rident: at, si formosus Alexis [55

montibus his abeat, videas et flumina sicca.

 

Thyrsis

aret ager; vitio moriens sitit aeris herba;

Liber pampineas invidit collibus umbras:

Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit,

Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri. [60

 

Corydon

populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho,

formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo,

Phyllis amat corylos; illas dum Phyllis amabit,

nec myrtus vincet corylos, nec laurea Phoebi.

 

Thyrsis

fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis, [65

populus in fluviis, abies in montibus altis:

saepius at si me, Lycida formose, revisas,

fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis.

 

Meliboeus

haec memini, et victum frustra contendere Thyrsim.

ex illo Corydon Corydon est tempore nobis. [70

 

 

e c l o g a   o c t a v a

Damonis et Alphesiboei certatio.

 

Pastorum musam Damonis et Alphesiboei,

immemor herbarum quos est mirata iuvenca

certantis, quorum stupefactae carmine lynces,

et mutata suos requierunt flumina cursus,

Damonis musam dicemus et Alphesiboei. [5

tu mihi, seu magni superas iam saxa Timavi,

sive oram Illyrici legis aequoris - en erit umquam

ille dies, mihi cum liceat tua dicere facta?

en erit ut liceat totum mihi ferre per orbem

sola Sophocleo tua carmina digna cothurno? [10

a te principium, tibi desinam. - accipe iussis

carmina coepta tuis, atque hanc sine tempora circum

inter victrices hederam tibi serpere lauros.

frigida vix caelo noctis decesserat umbra,

cum ros in tenera pecori gratissimus herba: [15

incumbens tereti Damon sic coepit olivae.

 

Damon

«nascere, praeque diem veniens age, Lucifer, almum,

coniugis indigno Nysae deceptus amore

dum queror et divos, quamquam nil testibus illis

profeci, extrema moriens tamen adloquor hora. [20

    incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.

 

Maenalus argutumque nemus pinosque loquentis

semper habet; semper pastorum ille audit amores

Panaque, qui primus calamos non passus inertis.

    incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. [25

 

Mopso Nysa datur: quid non speremus amantes?

iungentur iam grypes equis, aevoque sequenti

cum canibus timidi veniet ad pocula dammae.

    incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. [28a

 

Mopse, novas incide faces: tibi ducitur uxor;

sparge, marite, nuces: tibi deserit Hesperus Oetam. [30

    incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.

 

o digno coniuncta viro, dum despicis omnis,

dumque tibi est odio mea fistula dumque capellae

hirsutumque supercilium promissaque barba,

nec curare deum credis mortalia quemquam. [35

    incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.

 

saepibus in nostris parvam te roscida mala

- dux ego vester eram - vidi cum matre legentem.

alter ab undecimo tum me iam acceperat annus;

iam fragilis poteram a terra contingere ramos. [40

ut vidi, ut perii, ut me malus abstulit error.

    incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.

 

nunc scio, quid sit Amor. duris in cautibus illum

aut Tmaros aut Rhodope aut extremi Garamantes

nec generis nostri puerum nec sanguinis edunt. [45

    incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.

 

saevus Amor docuit natorum sanguine matrem

commaculare manus; crudelis tu quoque, mater:

crudelis mater magis, an puer improbus ille?

improbus ille puer; crudelis tu quoque, mater. [50

    incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.

 

nunc et ovis ultro fugiat lupus; aurea durae

mala ferant quercus, narcisso floreat alnus,

pinguia corticibus sudent electra myricae,

certent et cycnis ululae, sit Tityrus Orpheus, [55

Orpheus in silvis, inter delphinas Arion.

    incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.

 

omnia vel medium fiat mare. vivite, silvae:

praeceps aerii specula de montis in undas

deferar; extremum hoc munus morientis habeto. [60

    desine Maenalios, iam desine, tibia, versus.»

 

haec Damon. vos, quae responderit Alphesiboeus,

dicite, Pierides: non omnia possumus omnes.

 

Alphesiboeus

«effer aquam, et molli cinge haec altaria vitta,

verbenasque adole pinguis et mascula tura, [65

coniugis ut magicis sanos avertere sacris

experiar sensus; nihil hic nisi carmina desunt.

    ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

 

carmina vel caelo possunt deducere Lunam;

carminibus Circe socios mutavit Ulixi; [70

frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.

    ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

 

terna tibi haec primum triplici diversa colore

licia circumdo, terque haec altaria circum

effigiem duco; numero deus impare gaudet. [75

    ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

 

necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores;

necte, Amarylli, modo et «Veneris» dic «vincula necto».

    ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

 

limus ut hic durescit et haec ut cera liquescit [80

uno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore.

sparge molam et fragilis incende bitumine lauros.

Daphnis me malus urit, ego hanc in Daphnide laurum.

    ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

 

talis amor Daphnim, qualis cum fessa iuvencum [85

per nemora atque altos quaerendo bucula lucos,

propter aquae rivum, viridi procumbit in ulva,

perdita, nec serae meminit decedere nocti,

talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi.

    ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. [90

 

has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit,

pignora cara sui: quae nunc ego limine in ipso,

terra, tibi mando; debent haec pignora Daphnim.

    ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

 

has herbas atque haec Ponto mihi lecta venena [95

ipse dedit Moeris, nascuntur pluruma Ponto;

his ego saepe lupum fieri et se condere silvis

Moerim, saepe animas imis excire sepulcris,

atque satas alio vidi traducere messis.

    ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. [100

 

fer cineres, Amarylli, foras, rivoque fluenti

transque caput iace, nec respexeris. his ego Daphnim

adgrediar; nihil ille deos, nil carmina curat.

    ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

 

aspice: corripuit tremulis altaria flammis [105

sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse; bonum sit!

nescio quid certe est, et Hylax in limine latrat.

credimus? an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt?

    parcite, ab urbe venit, iam parcite, carmina! - Daphnis!»

 

 

e c l o g a   n o n a

Lycidas, Moeris.

 

Lycidas

quo te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem?

 

Moeris

o Lycida, vivi pervenimus, advena nostri,

quod nunquam veriti sumus, ut possessor agelli

diceret: «haec mea sunt; veteres migrate coloni.»

nunc victi tristes, quoniam fors omnia versat, [5

hos illi - quod nec vertat bene - mittimus haedos.

 

Lycidas

certe equidem audieram, qua se subducere colles

incipiunt mollique iugum demittere clivo,

usque ad aquam et veteres iam fracta cacumina fagos

omnia carminibus vestrum servasse Menalcan. [10

 

Moeris

audieras, et fama fuit; sed carmina tantum

nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum

Chaonias dicunt aquila veniente columbas.

quod nisi me quacumque novas incidere lites

ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix, [15

nec tuus hic Moeris nec viveret ipse Menalcas.

 

Lycidas

heu! cadit in quemquam tantum scelus? heu! tua nobis

paene simul tecum solacia rapta, Menalca?

quis caneret Nymphas? quis humum florentibus herbis

spargeret, aut viridi fontes induceret umbra? [20

vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,

cum te ad delicias ferres Amaryllida nostras:

«Tityre, dum redeo - brevis est via - pasce capellas;

et potum pastas age, Tityre, et inter agendum

occursare capro - cornu ferit ille - caveto.» [25

 

Moeris

immo haec, quae Varo, necdum perfecta, canebat:

«Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis,

Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae,

cantantes sublime ferent ad sidera cycni.»

 

Lycidas

sic tua Cyrneas fugiant examina taxos, [30

sic cytiso pastae distendant ubera vaccae:

incipe, si quid habes. et me fecere poetam

Pierides, sunt et mihi carmina, me quoque dicunt

vatem pastores; sed non ego credulus illis.

nam neque adhuc Vario videor nec dicere Cinna [35

digna, sed argutos inter strepere anser olores.

 

Moeris

id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto,

si valeam meminisse; neque est ignobile carmen.

«huc ades, o Galatea; quis est nam ludus in undis?

hic ver purpureum, varios hic flumina circum [40

fundit humus flores; hic candida populus antro

imminet, et lentae texunt umbracula vites:

huc ades; insani feriant sine litora fluctus.»

 

Lycidas

quid, quae te pura solum sub nocte canentem

audieram? numeros memini, si verba tenerem: [45

«Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus?

Ecce Dionaei processit Caesaris astrum,

astrum, quo segetes gauderent frugibus et quo

duceret apricis in collibus uva colorem.

insere, Daphni, piros; carpent tua poma nepotes.» [50

 

Moeris

omnia fert aetas, animum quoque; saepe ego longos

cantando puerum memini me condere soles:

nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim

iam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores.

sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas. [55

 

Lycidas

causando nostros in longum ducis amores.

et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes,

aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae.

hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum

incipit apparere Bianoris. hic, ubi densas [60

agricolae stringunt frondis, hic, Moeri, canamus;

hic haedos depone, tamen veniemus in urbem.

aut, si nox pluviam ne colligat ante, veremur,

cantantes licet usque, minus via laedit, eamus:

cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo. [65

 

Moeris

desine plura, puer, et quod nunc instat agamus:

carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus.

 

 

e c l o g a   d e c i m a

[Codex Vaticanus Palat. lat. 1631 (saeculum IV)]

ad Gallum.

 

Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem:

pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris,

carmina sunt dicenda: neget quis carmina Gallo?

sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos,

Doris amara suam non intermisceat undam: [5

incipe; sollicitos Galli dicamus amores,

dum tenera attondent simae virgulta capellae.

non canimus surdis, respondent omnia silvae.

quae nemora aut qui vos saltus habuere, puellae

Naides, indigno cum Gallus amore peribat? [10

nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi

ulla moram fecere, neque Aonie Aganippe.

illum etiam lauri, etiam flevere myricae,

pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem

Maenalus et gelidi fleverunt saxa Lycaei. [15

stant et oves circum - nostri nec paenitet illas,

nec te paeniteat pecoris, divine poeta,

et formosus ovis ad flumina pavit Adonis -

venit et upilio; tardi venere subulci,

uvidus hiberna venit de glande Menalcas. [20

omnes «unde amor iste» rogant «tibi?». venit Apollo:

«Galle, quid insanis?» inquit; «tua cura Lycoris

perque nives alium perque horrida castra secuta est.»

venit et agresti capitis Silvanus honore

florentis ferulas et grandia lilia quassans. [25

Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi

sanguineis ebuli bacis minioque rubentem.

«ecquis erit modus?» inquit «Amor non talia curat.

nec lacrimis crudelis Amor nec gramina rivis

nec cytiso saturantur apes nec fronde capellae.» [30

tristis at ille «tamen cantabitis, Arcades» inquit,

«montibus haec vestris, soli cantare periti

Arcades. o mihi tum quam molliter ossa quiescant,

vestra meos olim si fistula dicat amores.

atque utinam ex vobis unus vestrique fuissem [35

aut custos gregis aut maturae vinitor uvae!

certe sive mihi Phyllis sive esset Amyntas

seu quicumque furor - quid tum, si fuscus Amyntas?

et nigrae violae sunt et vaccinia nigra -

mecum inter salices lenta sub vite iaceret: [40

serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.

hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori,

hic nemus: hic ipso tecum consumerer aevo.

nunc insanus amor duri me Martis in armis

tela inter media atque adversos detinet hostis: [45

tu procul a patria, nec sit mihi credere tantum,

Alpinas a dura nives et frigora Rheni

me sine sola vides. a, te ne frigora laedant.

a, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas.

ibo et Chalcidico quae sunt mihi condita versu [50

carmina pastoris Siculi modulabor avena.

certum est in silvis, inter spelaea ferarum

malle pati tenerisque meos incidere amores

arboribus: crescent illae, crescetis amores.

interea mixtis lustrabo Maenala Nymphis, [55

aut acris venabor apros. non me ulla vetabunt

frigora Parthenios canibus circumdare saltus.

iam mihi per rupes videor lucosque sonantis

ire; libet Partho torquere Cydonia cornu

spicula. tamquam haec sit nostri medicina furoris [60

aut deus ille malis hominum mitescere discat.

iam neque Hamadryades rursus neque carmina nobis

ipsa placent; ipsae rursus concedite silvae.

non illum nostri possunt mutare labores,

nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus [65

Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosae,

nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo,

Aethiopum versemus ovis sub sidere Cancri.

omnia vincit Amor: et nos cedamus Amori.»

haec sat erit, divae, vestrum cecinisse poetam, [70

dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco,

Pierides: vos haec facietis maxima Gallo,

Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas,

quantum vere novo viridis se subicit alnus.

surgamus. solet esse gravis cantantibus umbra, [75

iuniperi gravis umbra; nocent et frugibus umbrae.

ite domum saturae, venit Hesperus, ite capellae.

 


© Aerius, 2004