Publius Vergilius Maro
Georgicon


© Vergilius

E-Text: Bibliotheca Augustana


liber primus

liber secundus

liber tertius

liber quartius


 

 

liber primus

1] Quid faciat laetas segetes, quo sidere terram

2] vertere, Maecenas, ulmisque adiungere vitis

3] conveniat, quae cura boum, qui cultus habendo

4] sit pecori, apibus quanta experientia parcis,

5] hinc canere incipiam. vos, o clarissima mundi

6] lumina, labentem caelo quae ducitis annum;

7] Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus

8] Chaoniam pingui glandem mutavit arista,

9] poculaque inventis Acheloia miscuit uvis;

10] et vos, agrestum praesentia numina, Fauni

11] - ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellae:

12] munera vestra cano -; tuque o, cui prima frementem

13] fudit equum magno tellus percussa tridenti,

14] Neptune; et cultor nemorum, cui pinguia Ceae

15] ter centum nivei tondent dumeta iuvenci;

16] ipse nemus linquens patrium saltusque Lycaei

17] Pan, ovium custos, tua si tibi Maenala curae,

18] adsis, o Tegeaee, favens, oleaeque Minerva

19] inventrix, uncique puer monstrator aratri,

20] et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum;

21] dique deaeque omnes, studium quibus arva tueri,

22] quique novas alitis non ullo semine fruges

23] quique satis largum caelo demittitis imbrem;

24] tuque adeo, quem mox quae sint habitura deorum

25] concilia incertum est, urbisne invisere, Caesar,

26] terrarumque velis curam, et te maximus orbis

27] auctorem frugum tempestatumque potentem

28] accipiat cingens materna tempora myrto,

29] an deus immensi venias maris ac tua nautae

30] numina sola colant, tibi serviat ultima Thule

31] teque sibi generum Tethys emat omnibus undis,

32] anne novum tardis sidus te mensibus addas,

33] qua locus Erigonen inter chelasque sequentis

34] panditur - ipse tibi iam bracchia contrahit ardens

35] corpios et caeli iusta plus parte reliquit -

36] quidquid eris - nam te nec sperant Tartara regem,

37] nec tibi regnandi veniat tam dira cupido,

38] quamvis Elysios miretur Graecia campos

39] nec repetita sequi curet Proserpina matrem -

40] da facilem cursum atque audacibus adnue coeptis,

41] ignarosque viae mecum miseratus agrestis

42] ingredere et votis iam nunc adsuesce vocari.

 

43] Vere novo gelidus canis cum montibus umor

44] liquitur et zephyro putris se glaeba resolvit,

45] depresso incipiat iam tum mihi taurus aratro

46] ingemere et sulco attritus splendescere vomer.

47] illa seges demum votis respondet avari

48] agricolae, bis quae solem, bis frigora sensit;

49] illius immensae ruperunt horrea messes.

50] ac prius ignotum ferro quam scindimus aequor,

51] ventos et varium caeli praediscere morem

52] cura sit ac patrios cultusque habitusque locorum,

53] et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset.

54] hic segetes, illic veniunt felicius uvae,

55] arborei fetus alibi atque iniussa virescunt

56] gramina. nonne vides, croceos ut Tmolus odores,

57] India mittit ebur, molles sua tura Sabaei,

58] at Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus

59] castorea, Eliadum palmas Epiros equarum?

60] continuo has leges aeternaque foedera certis

61] imposuit natura locis, quo tempore primum

62] Deucalion vacuum lapides iactavit in orbem,

63] unde homines nati, durum genus. ergo age, terrae

64] pingue solum primis extemplo a mensibus anni

65] fortes invertant tauri, glaebasque iacentis

66] pulverulenta coquat maturis solibus aestas;

67] at si non fuerit tellus fecunda, sub ipsum

68] Arcturum tenui sat erit suspendere sulco:

69] illic, officiant laetis ne frugibus herbae,

70] hic, sterilem exiguus ne deserat umor harenam.

 

71] Alternis idem tonsas cessare novalis

72] et segnem patiere situ durescere campum;

73] aut ibi flava seres mutato sidere farra,

74] unde prius laetum siliqua quassante legumen

75] aut tenuis fetus viciae tristisque lupini

76] sustuleris fragilis calamos silvamque sonantem.

77] urit enim lini campum seges, urit avenae,

78] urunt Lethaeo perfusa papavera somno:

79] sed tamen alternis facilis labor, arida tantum

80] ne saturare fimo pingui pudeat sola neve

81] effetos cinerem immundum iactare per agros.

82] sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva,

83] nec nulla interea est inaratae gratia terrae.

84] saepe etiam sterilis incendere profuit agros

85] atque levem stipulam crepitantibus urere flammis:

86] sive inde occultas viris et pabula terrae

87] pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem

88] excoquitur vitium atque exsudat inutilis umor,

89] seu pluris calor ille vias et caeca relaxat

90] spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas,

91] seu durat magis et venas astringit hiantis,

92] ne tenues pluviae rapidive potentia solis

93] acrior aut boreae penetrabile frigus adurat.

94] multum adeo, rastris glaebas qui frangit inertis

95] vimineasque trahit cratis, iuvat arva, neque illum

96] flava Ceres alto nequiquam spectat Olympo;

97] et qui, proscisso quae suscitat aequore terga,

98] rursus in obliquum verso perrumpit aratro

99] exercetque frequens tellurem atque imperat arvis.

 

100] Umida solstitia atque hiemes orate serenas,

101] agricolae: hiberno laetissima pulvere farra,

102] laetus ager; nullo tantum se Mysia cultu

103] iactat et ipsa suas mirantur Gargara messes.

104] quid dicam, iacto qui semine comminus arva

105] insequitur cumulosque ruit male pinguis harenae,

106] deinde satis fluvium inducit rivosque sequentis,

107] et cum exustus ager morientibus aestuat herbis,

108] ecce supercilio clivosi tramitis undam

109] elicit? illa cadens raucum per levia murmur

110] saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva.

111] quid qui, ne gravidis procumbat culmus aristis,

112] luxuriem segetum tenera depascit in herba,

113] cum primum sulcos aequant sata, quique paludis

114] conlectum umorem bibula deducit harena?

115] praesertim incertis si mensibus amnis abundans

116] exit et obducto late tenet omnia limo,

117] unde cavae tepido sudant umore lacunae?

 

118] Nec tamen, haec cum sint hominumque boumque labores

119] versando terram experti, nihil improbus anser

120] Strymoniaeque grues et amaris intiba fibris

121] officiunt aut umbra nocet. pater ipse colendi

122] haud facilem esse viam voluit, primusque per artem

123] movit agros, curis acuens mortalia corda

124] nec torpere gravi passus sua regna veterno.

125] ante Iovem nulli subigebant arva coloni;

126] ne signare quidem aut partiri limite campum

127] fas erat: in medium quaerebant, ipsaque tellus

128] omnia liberius nullo poscente ferebat.

129] ille malum virus serpentibus addidit atris

130] praedarique lupos iussit pontumque moveri,

131] mellaque decussit foliis ignemque removit

132] et passim rivis currentia vina repressit,

133] ut varias usus meditando extunderet artis

134] paulatim et sulcis frumenti quaereret herbam,

135] ut silicis venis abstrusum excuderet ignem.

136] tunc alnos primum fluvii sensere cavatas;

137] navita tum stellis numeros et nomina fecit

138] Pleiadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton;

139] tum laqueis captare feras et fallere visco

140] inventum et magnos canibus circumdare saltus;

141] atque alius latum funda iam verberat amnem

142] alta petens, pelagoque alius trahit umida lina;

143] tum ferri rigor atque argutae lammina serrae

144] - nam primi cuneis scindebant fissile lignum -

145] tum variae venere artes. labor omnia vicit

146] improbus et duris urgens in rebus egestas.

147] prima Ceres ferro mortalis vertere terram

148] instituit, cum iam glandes atque arbuta sacrae

149] deficerent silvae et victum Dodona negaret.

150] mox et frumentis labor additus, ut mala culmos

151] esset robigo, segnisque horreret in arvis

152] carduus: intereunt segetes, subit aspera silva

153] lappaeque tribolique, interque nitentia culta

154] infelix lolium et steriles dominantur avenae.

155] quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris,

156] et sonitu terrebis avis, et ruris opaci

157] falce premes umbras votisque vocaveris imbrem,

158] heu magnum alterius frustra spectabis acervum

159] concussaque famem in silvis solabere quercu.

 

160] Dicendum et quae sint duris agrestibus arma,

161] quis sine nec potuere seri nec surgere messes:

162] vomis et inflexi primum grave robur aratri,

163] tardaque Eleusinae matris volventia plaustra,

164] tribulaque traheaeque et iniquo pondere rastri;

165] virgea praeterea Celei vilisque supellex,

166] arbuteae crates et mystica vannus Iacchi.

167] omnia quae multo ante memor provisa repones,

168] si te digna manet divini gloria ruris.

169] continuo in silvis magna vi flexa domatur

170] in burim et curvi formam accipit ulmus aratri.

171] huic a stirpe pedes temo protentus in octo,

172] binae aures, duplici aptantur dentalia dorso.

173] caeditur et tilia ante iugo levis altaque fagus

174] stivaque, quae currus a tergo torqueat imos,

175] et suspensa focis explorat robora fumus.

 

176] Possum multa tibi veterum praecepta referre,

177] ni refugis tenuisque piget cognoscere curas.

178] area cum primis ingenti aequanda cylindro

179] et vertenda manu et creta solidanda tenaci,

180] ne subeant herbae neu pulvere victa fatiscat.

181] tum variae inludant pestes: saepe exiguus mus

182] sub terris posuitque domos atque horrea fecit,

183] aut oculis capti fodere cubilia talpae,

184] inventusque cavis bufo et quae plurima terrae

185] monstra ferunt, populatque ingentem farris acervum

186] curculio atque inopi metuens formica senectae.

187] contemplator item, cum se nux plurima silvis

188] induet in florem et ramos curvabit olentis:

189] si superant fetus, pariter frumenta sequentur

190] magnaque cum magno veniet tritura calore;

191] at si luxuria foliorum exuberat umbra,

192] nequiquam pinguis palea teret area culmos.

193] semina vidi equidem multos medicare serentis,

194] et nitro prius et nigra perfundere amurca,

195] grandior ut fetus siliquis fallacibus esset

196] et quamvis igni exiguo properata maderent.

197] vidi lecta diu et multo spectata labore

198] degenerare tamen, ni vis humana quotannis

199] maxima quaeque manu legeret. sic omnia fatis

200] in peius ruere ac retro sublapsa referri,

201] non aliter quam qui adverso vix flumine lembum

202] remigiis subigit, si bracchia forte remisit,

203] atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.

 

204] Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis

205] Haedorumque dies servandi et lucidus Anguis,

206] quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis

207] pontus et ostriferi fauces temptantur Abydi.

208] libra dies somnique pares ubi fecerit horas,

209] et medium luci atque umbris iam dividit orbem,

210] exercete, viri, tauros, serite hordea campis

211] usque sub extremum brumae intractabilis imbrem;

212] nec non et lini segetem et Cereale papaver

213] tempus humo tegere et iamdudum incumbere aratris,

214] dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.

215] vere fabis satio; tum te quoque, medica, putres

216] accipiunt sulci et milio venit annua cura,

217] candidus auratis aperit cum cornibus annum

218] Taurus, et averso cedens Canis occidit astro.

219] at si triticeam in messem robustaque farra

220] exercebis humum solisque instabis aristis,

221] ante tibi Eoae Atlantides abscondantur

222] Gnosiaque ardentis decedat stella Coronae,

223] debita quam sulcis committas semina quamque

224] invitae properes anni spem credere terrae.

225] multi ante occasum Maiae coepere; sed illos

226] exspectata seges vanis elusit avenis.

227] si vero viciamque seres vilemque phaselum

228] nec Pelusiacae curam aspernabere lentis,

229] haud obscura cadens mittet tibi signa Bootes:

230] incipe et ad medias sementem extende pruinas.

 

231] Idcirco certis dimensum partibus orbem

232] per duodena regit mundi sol aureus astra.

233] quinque tenent caelum zonae: quarum una corusco

234] semper sole rubens et torrida semper ab igni;

235] quam circum extremae dextra laevaque trahuntur

236] caeruleae, glacie concretae atque imbribus atris;

237] has inter mediamque duae mortalibus aegris

238] munere concessae divum, et via secta per ambas,

239] obliquus qua se signorum verteret ordo.

240] mundus, ut ad Scythiam Riphaeasque arduus arces

241] consurgit, premitur Libyae devexus in austros.

242] hic vertex nobis semper sublimis; at illum

243] sub pedibus Styx atra videt Manesque profundi.

244] maximus hic flexu sinuoso elabitur Anguis

245] circum perque duas in morem fluminis Arctos,

246] Arctos Oceani metuentis aequore tingui.

247] illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox

248] semper et obtenta densentur nocte tenebrae;

249] aut redit a nobis Aurora diemque reducit,

250] nosque ubi primus equis Oriens adflavit anhelis,

251] illic sera rubens accendit lumina Vesper.

252] hinc tempestates dubio praediscere caelo

253] possumus, hinc messisque diem tempusque serendi,

254] et quando infidum remis impellere marmor

255] conveniat, quando armatas deducere classis,

256] aut tempestivam silvis evertere pinum;

257] nec frustra signorum obitus speculamur et ortus

258] temporibusque parem diversis quattuor annum.

 

259] Frigidus agricolam si quando continet imber,

260] multa, forent quae mox caelo properanda sereno,

261] maturare datur: durum procudit arator

262] vomeris obtunsi dentem, cavat arbore lintres,

263] aut pecori signum aut numeros impressit acervis.

264] exacuunt alii vallos furcasque bicornis

265] atque Amerina parant lentae retinacula viti.

266] nunc facilis rubea texatur fiscina virga,

267] nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo.

268] quippe etiam festis quaedam exercere diebus

269] fas et iura sinunt: rivos deducere nulla

270] religio vetuit, segeti praetendere saepem,

271] insidias avibus moliri, incendere vepres

272] balantumque gregem fluvio mersare salubri.

273] saepe oleo tardi costas agitator aselli

274] vilibus aut onerat pomis, lapidemque revertens

275] incusum aut atrae massam picis urbe reportat.

 

276] Ipsa dies alios alio dedit ordine luna

277] felicis operum. quintam fuge: pallidus Orcus

278] Eumenidesque satae; tum partu Terra nefando

279] Coeumque Iapetumque creat saevumque Typhoea

280] et coniuratos caelum rescindere fratres.

281] ter sunt conati imponere Pelio Ossam

282] scilicet atque Ossae frondosum involvere Olympum;

283] ter pater exstructos disiecit fulmine montis.

284] septima post decimam felix et ponere vitem

285] et prensos domitare boves et licia telae

286] addere. nona fugae melior, contraria furtis.

 

287] Multa adeo gelida melius se nocte dedere

288] aut cum sole novo terras inrorat Eous.

289] nocte leves melius stipulae, nocte arida prata

290] tondentur, noctes lentus non deficit umor.

291] et quidam seros hiberni ad luminis ignis

292] pervigilat ferroque faces inspicat acuto.

293] interea longum cantu solata laborem

294] arguto coniunx percurrit pectine telas,

295] aut dulcis musti Volcano decoquit umorem

296] et foliis undam trepidi despumat aeni.

297] at rubicunda Ceres medio succiditur aestu

298] et medio tostas aestu terit area fruges.

299] nudus ara, sere nudus. hiems ignava colono:

300] frigoribus parto agricolae plerumque fruuntur

301] mutuaque inter se laeti convivia curant.

302] invitat genialis hiems curasque resolvit,

303] ceu pressae cum iam portum tetigere carinae,

304] puppibus et laeti nautae imposuere coronas.

305] sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus

306] et lauri bacas oleamque cruentaque myrta,

307] tum gruibus pedicas et retia ponere cervis

308] auritosque sequi lepores, tum figere dammas

309] stuppea torquentem Balearis verbera fundae,

310] cum nix alta iacet, glaciem cum flumina trudunt.

 

311] Quid tempestates autumni et sidera dicam,

312] atque, ubi iam breviorque dies et mollior aestas,

313] quae vigilanda viris? vel cum ruit imbriferum ver,

314] spicea iam campis cum messis inhorruit et cum

315] frumenta in viridi stipula lactentia turgent?

316] saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis

317] agricola et fragili iam stringeret hordea culmo,

318] omnia ventorum concurrere proelia vidi,

319] quae gravidam late segetem ab radicibus imis

320] sublimem expulsam eruerent: ita turbine nigro

321] ferret hiems culmumque levem stipulasque volantis.

322] saepe etiam immensum caelo venit agmen aquarum

323] et foedam glomerant tempestatem imbribus atris

324] collectae ex alto nubes; ruit arduus aether

325] et pluvia ingenti sata laeta boumque labores

326] diluit; implentur fossae et cava flumina crescunt

327] cum sonitu fervetque fretis spirantibus aequor.

328] ipse pater media nimborum in nocte corusca

329] fulmina molitur dextra, quo maxima motu

330] terra tremit, fugere ferae et mortalia corda

331] per gentis humilis stravit pavor; ille flagranti

332] aut Atho aut Rhodopen aut alta Ceraunia telo

333] deicit; ingeminant Austri et densissimus imber;

334] nunc nemora ingenti vento, nunc litora plangunt.

335] hoc metuens caeli mensis et sidera serva,

336] frigida Saturni sese quo stella receptet,

337] quos ignis caelo Cyllenius erret in orbis.

338] in primis venerare deos, atque annua magnae

339] sacra refer Cereri laetis operatus in herbis

340] extremae sub casum hiemis, iam vere sereno.

341] tum pingues agni et tum mollissima vina,

342] tum somni dulces densaeque in montibus umbrae.

343] cuncta tibi Cererem pubes agrestis adoret:

344] cui tu lacte favos et miti dilue Baccho,

345] terque novas circum felix eat hostia fruges,

346] omnis quam chorus et socii comitentur ovantes

347] et Cererem clamore vocent in tecta; neque ante

348] falcem maturis quisquam supponat aristis

349] quam Cereri torta redimitus tempora quercu

350] det motus incompositos et carmina dicat.

 

351] Atque haec ut certis possemus discere signis,

352] aestusque pluviasque et agentis frigora ventos,

353] ipse pater statuit quid menstrua luna moneret,

354] quo signo caderent Austri, quid saepe videntes

355] agricolae propius stabulis armenta tenerent.

356] continuo ventis surgentibus aut freta ponti

357] incipiunt agitata tumescere et aridus altis

358] montibus audiri fragor, aut resonantia longe

359] litora misceri et nemorum increbrescere murmur.

360] iam sibi tum a curvis male temperat unda carinis,

361] cum medio celeres revolant ex aequore mergi

362] clamoremque ferunt ad litora, cumque marinae

363] in sicco ludunt fulicae, notasque paludes

364] deserit atque altam supra volat ardea nubem.

365] saepe etiam stellas vento impendente videbis

366] praecipitis caelo labi, noctisque per umbram

367] flammarum longos a tergo albescere tractus;

368] saepe levem paleam et frondes volitare caducas

369] aut summa nantis in aqua conludere plumas.

370] at Boreae de parte trucis cum fulminat et cum

371] Eurique Zephyrique tonat domus, omnia plenis

372] rura natant fossis atque omnis navita ponto

373] umida vela legit. numquam imprudentibus imber

374] obfuit: aut illum surgentem vallibus imis

375] aeriae fugere grues, aut bucula caelum

376] suspiciens patulis captavit naribus auras,

377] aut arguta lacus circumvolitavit hirundo

378] et veterem in limo ranae cecinere querelam.

379] saepius et tectis penetralibus extulit ova

380] angustum formica terens iter, et bibit ingens

381] arcus, et e pastu decedens agmine magno

382] corvorum increpuit densis exercitus alis.

383] iam variae pelagi volucres et quae Asia circum

384] dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri -

385] certatim largos umeris infundere rores,

386] nunc caput obiectare fretis, nunc currere in undas

387] et studio incassum videas gestire lavandi.

388] tum cornix plena pluviam vocat improba voce

389] et sola in sicca secum spatiatur harena.

390] ne nocturna quidem carpentes pensa puellae

391] nescivere hiemem, testa cum ardente viderent

392] scintillare oleum et putris concrescere fungos.

 

393] Nec minus ex imbri soles et aperta serena

394] prospicere et certis poteris cognoscere signis:

395] nam neque tum stellis acies obtunsa videtur,

396] nec fratris radiis obnoxia surgere Luna,

397] tenuia nec lanae per caelum vellera ferri;

398] non tepidum ad solem pennas in litore pandunt

399] dilectae Thetidi alcyones, non ore solutos

400] immundi meminere sues iactare maniplos.

401] at nebulae magis ima petunt campoque recumbunt,

402] solis et occasum servans de culmine summo

403] nequiquam seros exercet noctua cantus.

404] apparet liquido sublimis in aere Nisus,

405] et pro purpureo poenas dat Scylla capillo:

406] quacumque illa levem fugiens secat aethera pennis,

407] ecce inimicus atrox magno stridore per auras

408] insequitur Nisus; qua se fert Nisus ad auras,

409] illa levem fugiens raptim secat aethera pennis.

410] tum liquidas corvi presso ter gutture voces

411] aut quater ingeminant, et saepe cubilibus altis

412] nescio qua praeter solitum dulcedine laeti

413] inter se in foliis strepitant; iuvat imbribus actis

414] progeniem parvam dulcisque revisere nidos.

415] haud equidem credo, quia sit divinitus illis

416] ingenium aut rerum fato prudentia maior;

417] verum ubi tempestas et caeli mobilis umor

418] mutavere vias et Iuppiter uvidus Austris

419] denset erant quae rara modo, et quae densa relaxat,

420] vertuntur species animorum, et pectora motus

421] nunc alios, alios dum nubila ventus agebat,

422] concipiunt: hinc ille avium concentus in agris

423] et laetae pecudes et ovantes gutture corvi.

 

424] Si vero solem ad rapidum lunasque sequentis

425] ordine respicies, numquam te crastina fallet

426] hora, neque insidiis noctis capiere serenae.

427] luna revertentis cum primum colligit ignis,

428] si nigrum obscuro comprenderit aera cornu,

429] maximus agricolis pelagoque parabitur imber;

430] at si virgineum suffuderit ore ruborem,

431] ventus erit: vento semper rubet aurea Phoebe.

432] sin ortu quarto (namque is certissimus auctor)

433] pura neque obtunsis per caelum cornibus ibit,

434] totus et ille dies et qui nascentur ab illo

435] exactum ad mensem pluvia ventisque carebunt,

436] votaque servati solvent in litore nautae

437] Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.

438] sol quoque et exoriens et cum se condet in undas

439] signa dabit; solem certissima signa sequentur,

440] et quae mane refert et quae surgentibus astris.

441] ille ubi nascentem maculis variauerit ortum

442] conditus in nubem medioque refugerit orbe,

443] suspecti tibi sint imbres: namque urget ab alto

444] arboribusque satisque Notus pecorique sinister.

445] aut ubi sub lucem densa inter nubila sese

446] diversi rumpent radii, aut ubi pallida surget

447] Tithoni croceum linquens Aurora cubile,

448] heu, male tum mitis defendet pampinus uvas:

449] tam multa in tectis crepitans salit horrida grando.

450] hoc etiam, emenso cum iam decedit Olympo,

451] profuerit meminisse magis; nam saepe videmus

452] ipsius in vultu varios errare colores:

453] caeruleus pluviam denuntiat, igneus Euros;

454] sin maculae incipiunt rutilo immiscerier igni,

455] omnia tum pariter vento nimbisque videbis

456] fervere: non illa quisquam me nocte per altum

457] ire neque a terra moneat convellere funem.

458] at si, cum referetque diem condetque relatum,

459] lucidus orbis erit, frustra terrebere nimbis

460] et claro silvas cernes Aquilone moveri.

461] denique, quid Vesper serus vehat, unde serenas

462] ventus agat nubes, quid cogitet umidus Auster,

463] sol tibi signa dabit. solem quis dicere falsum

464] audeat? ille etiam caecos instare tumultus

465] saepe monet fraudemque et operta tumescere bella;

466] ille etiam exstincto miseratus Caesare Romam,

467] cum caput obscura nitidum ferrugine texit

468] impiaque aeternam timuerunt saecula noctem.

469] tempore quamquam illo tellus quoque et aequora ponti,

470] obscenaeque canes importunaeque volucres

471] signa dabant. quotiens Cyclopum effervere in agros

472] vidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam,

473] flammarumque globos liquefactaque volvere saxa!

474] armorum sonitum toto Germania caelo

475] audiit, insolitis tremuerunt motibus Alpes.

476] vox quoque per lucos vulgo exaudita silentis

477] ingens, et simulacra modis pallentia miris

478] visa sub obscurum noctis, pecudesque locutae

479] (infandum!); sistunt amnes terraeque dehiscunt,

480] et maestum inlacrimat templis ebur aeraque sudant.

481] proluit insano contorquens vertice silvas

482] fluviorum rex Eridanus camposque per omnis

483] cum stabulis armenta tulit. nec tempore eodem

484] tristibus aut extis fibrae apparere minaces

485] aut puteis manare cruor cessavit, et altae

486] per noctem resonare lupis ululantibus urbes.

487] non alias caelo ceciderunt plura sereno

488] fulgura nec diri totiens arsere cometae.

489] ergo inter sese paribus concurrere telis

490] Romanas acies iterum videre Philippi;

491] nec fuit indignum superis bis sanguine nostro

492] Emathiam et latos Haemi pinguescere campos.

493] scilicet et tempus veniet, cum finibus illis

494] agricola incurvo terram molitus aratro

495] exesa inveniet scabra robigine pila,

496] aut gravibus rastris galeas pulsabit inanis

497] grandiaque effossis mirabitur ossa sepulcris.

 

498] Di patrii Indigetes et Romule Vestaque mater,

499] quae Tuscum Tiberim et Romana Palatia servas,

500] hunc saltem everso iuvenem succurrere saeclo

501] ne prohibete. satis iam pridem sanguine nostro

502] Laomedonteae luimus periuria Troiae;

503] iam pridem nobis caeli te regia, Caesar,

504] invidet atque hominum queritur curare triumphos,

505] quippe ubi fas versum atque nefas: tot bella per orbem,

506] tam multae scelerum facies, non ullus aratro

507] dignus honos, squalent abductis arva colonis,

508] et curvae rigidum falces conflantur in ensem.

509] hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum;

510] vicinae ruptis inter se legibus urbes

511] arma ferunt; saevit toto Mars impius orbe,

512] ut cum carceribus sese effudere quadrigae,

513] addunt in spatia, et frustra retinacula tendens

514] fertur equis auriga neque audit currus habenas.

 

 

liber secundus

1] Hactenus arvorum cultus et sidera caeli;

2] nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum

3] virgulta et prolem tarde crescentis olivae.

4] huc, pater o Lenaee: tuis hic omnia plena

5] muneribus, tibi pampineo gravidus autumno

6] floret ager, spumat plenis vindemia labris;

7] huc, pater o Lenaee, veni, nudataque musto

8] tinge novo mecum dereptis crura coturnis.

 

9] Principio arboribus varia est natura creandis.

10] namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae

11] sponte sua veniunt camposque et flumina late

12] curva tenent, ut molle siler lentaeque genistae,

13] populus et glauca canentia fronde salicta;

14] pars autem posito surgunt de semine, ut altae

15] castaneae, nemorumque Iovi quae maxima frondet

16] aesculus, atque habitae Grais oracula quercus.

17] pullulat ab radice aliis densissima silva,

18] ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus

19] parva sub ingenti matris se subicit umbra.

20] hos natura modos primum dedit, his genus omne

21] silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.

 

22] Sunt alii, quos ipse via sibi repperit usus:

23] hic plantas tenero abscindens de corpore matrum

24] deposuit sulcis, hic stirpes obruit arvo,

25] quadrifidasque sudes et acuto robore vallos.

26] silvarumque aliae pressos propaginis arcus

27] exspectant et viva sua plantaria terra;

28] nil radicis egent aliae summumque putator

29] haud dubitat terrae referens mandare cacumen.

30] quin et caudicibus sectis (mirabile dictu)

31] truditur e sicco radix oleagina ligno;

32] et saepe alterius ramos impune videmus

33] vertere in alterius, mutatamque insita mala

34] ferre pirum et prunis lapidosa rubescere corna.

 

35] Quare agite o proprios generatim discite cultus,

36] agricolae, fructusque feros mollite colendo,

37] neu segnes iaceant terrae. iuvat Ismara Baccho

38] conserere atque olea magnum vestire Taburnum.

39] tuque ades inceptumque una decurre laborem,

40] o decus, o famae merito pars maxima nostrae,

41] Maecenas, pelagoque volans da vela patenti.

42] non ego cuncta meis amplecti versibus opto,

43] non, mihi si linguae centum sint oraque centum,

44] ferrea vox. ades et primi lege litoris oram;

45] in manibus terrae. non hic te carmine ficto

46] atque per ambages et longa exorsa tenebo.

 

47] Sponte sua quae se tollunt in luminis oras,

48] infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt;

49] quippe solo natura subest. tamen haec quoque, si quis

50] inserat aut scrobibus mandet mutata subactis,

51] exuerint silvestrem animum, cultuque frequenti

52] in quascumque voles artis haud tarda sequentur.

53] nec non et, sterilis quae stirpibus exit ab imis,

54] hoc faciat, vacuos si sit digesta per agros;

55] nunc altae frondes et rami matris opacant

56] crescentique adimunt fetus uruntque ferentem.

57] iam quae seminibus iactis se sustulit arbos,

58] tarda venit seris factura nepotibus umbram,

59] pomaque degenerant sucos oblita priores

60] et turpis avibus praedam fert uva racemos.

61] scilicet omnibus est labor impendendus, et omnes

62] cogendae in sulcum ac multa mercede domandae.

63] sed truncis oleae melius, propagine vites

64] respondent, solido Paphiae de robore myrtus,

65] plantis edurae coryli. nascuntur et ingens

66] fraxinus Herculeaeque arbos umbrosa coronae,

67] Chaoniique patris glandes; etiam ardua palma

68] nascitur et casus abies visura marinos.

69] inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida,

70] et steriles platani malos gessere valentis,

71] castaneae fagos; ornusque incanuit albo

72] flore piri glandemque sues fregere sub ulmis.

 

73] Nec modus inserere atque oculos imponere simplex.

74] nam qua se medio trudunt de cortice gemmae

75] et tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipso

76] fit nodo sinus; huc aliena ex arbore germen

77] includunt udoque docent inolescere libro.

78] aut rursum enodes trunci resecantur, et alte

79] finditur in solidum cuneis via, deinde feraces

80] plantae immittuntur: nec longum tempus, et ingens

81] exiit ad caelum ramis felicibus arbos,

82] miratastque novas frondes et non sua poma.

 

83] Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmis

84] nec salici lotoque neque Idaeis cyparissis,

85] nec pingues unam in faciem nascuntur olivae,

86] orchades et radii et amara pausia baca,

87] pomaque et Alcinoi silvae, nec surculus idem

88] Crustumiis Syriisque piris gravibusque volemis.

89] non eadem arboribus pendet vindemia nostris

90] quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos;

91] sunt Thasiae vites, sunt et Mareotides albae,

92] pinguibus hae terris habiles, levioribus illae,

93] et passo psithia utilior tenuisque lageos

94] temptatura pedes olim vincturaque linguam,

95] purpureae praeciaeque et, quo te carmine dicam,

96] Rhaetica? nec cellis ideo contende Falernis.

97] sunt et Aminneae vites, firmissima vina,

98] Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus,

99] argitisque minor, cui non certaverit ulla

100] aut tantum fluere aut totidem durare per annos.

101] non ego te, dis et mensis accepta secundis,

102] transierim, Rhodia, et tumidis, bumaste, racemis.

103] sed neque quam multae species nec nomina quae sint

104] est numerus, neque enim numero comprendere refert;

105] quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem

106] dicere quam multae Zephyro turbentur harenae

107] aut, ubi navigiis violentior incidit Eurus,

108] nosse quot Ionii veniant ad litora fluctus.

 

109] Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt.

110] fluminibus salices crassisque paludibus alni

111] nascuntur, steriles saxosis montibus orni;

112] litora myrtetis laetissima; denique apertos

113] Bacchus amat collis, Aquilonem et frigora taxi.

114] aspice et extremis domitum cultoribus orbem

115] Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos:

116] divisae arboribus patriae. sola India nigrum

117] fert hebenum, solis est turea virga Sabaeis.

118] quid tibi odorato referam sudantia ligno

119] balsamaque et bacas semper frondentis acanthi?

120] quid nemora Aethiopum molli canentia lana,

121] velleraque ut foliis depectant tenuia Seres?

122] aut quos Oceano propior gerit India lucos,

123] extremi sinus orbis, ubi aera vincere summum

124] arboris haud ullae iactu potuere sagittae? -

125] et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris.

126] Media fert tristis sucos tardumque saporem

127] felicis mali, quo non praesentius ullum,

128] pocula si quando saevae infecere novercae,

129] [miscueruntque herbas et non innoxia verba,]

130] auxilium venit ac membris agit atra venena.

131] ipsa ingens arbos faciemque simillima lauro,

132] et, si non alium late iactaret odorem,

133] laurus erat: folia haud ullis labentia ventis,

134] flos ad prima tenax; animas et olentia Medi

135] ora fovent illo et senibus medicantur anhelis.

 

136] Sed neque Medorum silvae, ditissima terra,

137] nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus

138] laudibus Italiae certent, non Bactra neque Indi

139] totaque turiferis Panchaia pinguis harenis.

140] haec loca non tauri spirantes naribus ignem

141] invertere satis immanis dentibus hydri,

142] nec galeis densisque virum seges horruit hastis;

143] sed gravidae fruges et Bacchi Massicus umor

144] implevere; tenent oleae armentaque laeta.

145] hinc bellator equus campo sese arduus infert,

146] hinc albi, Clitumne, greges et maxima taurus

147] victima, saepe tuo perfusi flumine sacro,

148] Romanos ad templa deum duxere triumphos.

149] hic ver adsiduum atque alienis mensibus aestas:

150] bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbos.

151] at rabidae tigres absunt et saeva leonum

152] semina, nec miseros fallunt aconita legentis,

153] nec rapit immensos orbis per humum neque tanto

154] squameus in spiram tractu se colligit anguis.

155] adde tot egregias urbes operumque laborem,

156] tot congesta manu praeruptis oppida saxis

157] fluminaque antiquos subter labentia muros.

158] an mare quod supra memorem, quodque adluit infra?

159] anne lacus tantos? te, Lari maxime, teque,

160] fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino?

161] an memorem portus Lucrinoque addita claustra

162] atque indignatum magnis stridoribus aequor,

163] Iulia qua ponto longe sonat unda refuso

164] Tyrrhenusque fretis immittitur aestus Avernis?

165] haec eadem argenti rivos aerisque metalla

166] ostendit venis atque auro plurima fluxit.

167] haec genus acre virum, Marsos pubemque Sabellam

168] adsuetumque malo Ligurem Volscosque verutos

169] extulit, haec Decios Marios magnosque Camillos,

170] Scipiadas duros bello et te, maxime Caesar,

171] qui nunc extremis Asiae iam victor in oris

172] imbellem avertis Romanis arcibus Indum.

173] salve, magna parens frugum, Saturnia tellus,

174] magna virum: tibi res antiquae laudis et artem

175] ingredior sanctos ausus recludere fontis,

176] Ascraeumque cano Romana per oppida carmen.

 

177] Nunc locus arvorum ingeniis, quae robora cuique,

178] quis color et quae sit rebus natura ferendis.

179] difficiles primum terrae collesque maligni,

180] tenuis ubi argilla et dumosis calculus arvis,

181] Palladia gaudent silva vivacis olivae:

182] indicio est tractu surgens oleaster eodem

183] plurimus et strati bacis silvestribus agri.

184] at quae pinguis humus dulcique uligine laeta,

185] quique frequens herbis et fertilis ubere campus,

186] qualem saepe cava montis convalle solemus

187] despicere (huc summis liquuntur rupibus amnes

188] felicemque trahunt limum), quique editus Austro

189] et filicem curvis invisam pascit aratris:

190] hic tibi praevalidas olim multoque fluentis

191] sufficiet Baccho vitis, hic fertilis uvae,

192] hic laticis, qualem pateris libamus et auro,

193] inflavit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras,

194] lancibus et pandis fumantia reddimus exta.

195] sin armenta magis studium vitulosque tueri

196] aut ovium fetum aut urentis culta capellas,

197] saltus et saturi petito longinqua Tarenti,

198] et qualem infelix amisit Mantua campum

199] pascentem niveos herboso flumine cycnos:

200] non liquidi gregibus fontes, non gramina deerunt,

201] et quantum longis carpent armenta diebus

202] exigua tantum gelidus ros nocte reponet.

203] nigra fere et presso pinguis sub vomere terra

204] et cui putre solum (namque hoc imitamur arando),

205] optima frumentis: non ullo ex aequore cernes

206] plura domum tardis decedere plaustra iuvencis;

207] aut unde iratus silvam devexit arator

208] et nemora evertit multos ignava per annos,

209] antiquasque domos avium cum stirpibus imis

210] eruit; illae altum nidis petiere relictis,

211] at rudis enituit impulso vomere campus.

212] nam ieiuna quidem clivosi glarea ruris

213] vix humilis apibus casias roremque ministrat;

214] et tofus scaber et nigris exesa chelydris

215] creta negant alios aeque serpentibus agros

216] dulcem ferre cibum et curvas praebere latebras.

217] quae tenuem exhalat nebulam fumosque volucris,

218] et bibit umorem et, cum vult, ex se ipsa remittit,

219] quaeque suo semper viridi se gramine vestit

220] nec scabie et salsa laedit robigine ferrum,

221] illa tibi laetis intexet vitibus ulmos,

222] illa ferax oleo est, illam experiere colendo

223] et facilem pecori et patientem vomeris unci.

224] talem dives arat Capua et vicina Vesaevo

225] ora iugo et vacuis Clanius non aequus Acerris.

 

226] Nunc quo quamque modo possis cognoscere dicam.

227] rara sit an supra morem si densa requires

228] (altera frumentis quoniam favet, altera Baccho,

229] densa magis Cereri, rarissima quaeque Lyaeo),

230] ante locum capies oculis, alteque iubebis

231] in solido puteum demitti, omnemque repones

232] rursus humum et pedibus summas aequabis harenas.

233] si deerunt, rarum pecorique et vitibus almis

234] aptius uber erit; sin in sua posse negabunt

235] ire loca et scrobibus superabit terra repletis,

236] spissus ager: glaebas cunctantis crassaque terga

237] exspecta et validis terram proscinde iuvencis.

238] salsa autem tellus et quae perhibetur amara

239] (frugibus infelix ea, nec mansuescit arando

240] nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat)

241] tale dabit specimen. tu spisso vimine qualos

242] colaque prelorum fumosis deripe tectis;

243] huc ager ille malus dulcesque a fontibus undae

244] ad plenum calcentur: aqua eluctabitur omnis

245] scilicet et grandes ibunt per vimina guttae;

246] at sapor indicium faciet manifestus et ora

247] tristia temptantum sensu torquebit amaro.

248] pinguis item quae sit tellus, hoc denique pacto

249] discimus: haud unquam manibus iactata fatiscit,

250] sed picis in morem ad digitos lentescit habendo.

251] umida maiores herbas alit, ipsaque iusto

252] laetior. a, nimium ne sit mihi fertilis illa,

253] nec se praevalidam primis ostendat aristis!

254] quae gravis est ipso tacitam se pondere prodit,

255] quaeque levis. promptum est oculis praediscere nigram,

256] et quis cui color. at sceleratum exquirere frigus

257] difficile est: piceae tantum taxique nocentes

258] interdum aut hederae pandunt vestigia nigrae.

 

259] His animadversis terram multo ante memento

260] excoquere et magnos scrobibus concidere montis,

261] ante supinatas Aquiloni ostendere glaebas

262] quam laetum infodias vitis genus. optima putri

263] arva solo: id venti curant gelidaeque pruinae

264] et labefacta movens robustus iugera fossor.

265] at si quos haud ulla viros vigilantia fugit,

266] ante locum similem exquirunt, ubi prima paretur

267] arboribus seges et quo mox digesta feratur,

268] mutatam ignorent subito ne semina matrem.

269] quin etiam caeli regionem in cortice signant,

270] ut, quo quaeque modo steterit, qua parte calores

271] austrinos tulerit, quae terga obverterit axi,

272] restituant: adeo in teneris consuescere multum est.

273] collibus an plano melius sit ponere vitem,

274] quaere prius. si pinguis agros metabere campi,

275] densa sere (in denso non segnior ubere Bacchus);

276] sin tumulis acclive solum collisque supinos,

277] indulge ordinibus; nec setius omnis in unguem

278] arboribus positis secto via limite quadret:

279] ut saepe ingenti bello cum longa cohortis

280] explicuit legio et campo stetit agmen aperto,

281] derectaeque acies ac late fluctuat omnis

282] aere renidenti tellus, necdum horrida miscent

283] proelia, sed dubius mediis Mars errat in armis.

284] omnia sint paribus numeris dimensa viarum,

285] non animum modo uti pascat prospectus inanem,

286] sed quia non aliter viris dabit omnibus aequas

287] terra, neque in vacuum poterunt se extendere rami.

 

288] Forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras.

289] ausim vel tenui vitem committere sulco;

290] altior ac penitus terrae defigitur arbos,

291] aesculus in primis, quae quantum vertice ad auras

292] aetherias, tantum radice in Tartara tendit.

293] ergo non hiemes illam, non flabra neque imbres

294] convellunt: immota manet multosque nepotes,

295] multa virum volvens durando saecula vincit,

296] tum fortis late ramos et bracchia tendens

297] huc illuc media ipsa ingentem sustinet umbram.

 

298] Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem,

299] neve inter vitis corylum sere, neve flagella

300] summa pete aut summa defringe ex arbore plantas

301] (tantus amor terrae), neu ferro laede retunso

302] semina, neve oleae silvestris insere truncos.

303] nam saepe incautis pastoribus excidit ignis,

304] qui furtim pingui primum sub cortice tectus

305] robora comprendit, frondesque elapsus in altas

306] ingentem caelo sonitum dedit; inde secutus

307] per ramos victor perque alta cacumina regnat,

308] et totum involvit flammis nemus et ruit atram

309] ad caelum picea crassus caligine nubem,

310] praesertim si tempestas a vertice silvis

311] incubuit, glomeratque ferens incendia ventus.

312] hoc ubi, non a stirpe valent caesaeque reverti

313] possunt atque ima similes revirescere terra;

314] infelix superat foliis oleaster amaris.

 

315] Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor

316] tellurem Borea rigidam spirante movere.

317] rura gelu tum claudit hiems, nec semine iacto

318] concretam patitur radicem adfigere terrae.

319] optima vinetis satio, cum vere rubenti

320] candida venit avis longis invisa colubris,

321] prima vel autumni sub frigora, cum rapidus Sol

322] nondum hiemem contingit equis, iam praeterit aestas.

323] ver adeo frondi nemorum, ver utile silvis,

324] vere tument terrae et genitalia semina poscunt.

325] tum pater omnipotens fecundis imbribus Aether

326] coniugis in gremium laetae descendit, et omnis

327] magnus alit magno commixtus corpore fetus.

328] avia tum resonant avibus virgulta canoris,

329] et Venerem certis repetunt armenta diebus;

330] parturit almus ager Zephyrique tepentibus auris

331] laxant arva sinus; superat tener omnibus umor,

332] inque novos soles audent se gramina tuto

333] credere, nec metuit surgentis pampinus Austros

334] aut actum caelo magnis Aquilonibus imbrem,

335] sed trudit gemmas et frondes explicat omnis.

336] non alios prima crescentis origine mundi

337] inluxisse dies aliumve habuisse tenorem

338] crediderim: ver illud erat, ver magnus agebat

339] orbis et hibernis parcebant flatibus Euri,

340] cum primae lucem pecudes hausere, virumque

341] terrea progenies duris caput extulit arvis,

342] immissaeque ferae silvis et sidera caelo.

343] nec res hunc tenerae possent perferre laborem,

344] si non tanta quies iret frigusque caloremque

345] inter, et exciperet caeli indulgentia terras.

 

346] Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros

347] sparge fimo pingui et multa memor occule terra,

348] aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas;

349] inter enim labentur aquae, tenuisque subibit

350] halitus, atque animos tollent sata. iamque reperti

351] qui saxo super atque ingentis pondere testae

352] urgerent: hoc effusos munimen ad imbris,

353] hoc, ubi hiulca siti findit Canis aestifer arva.

 

354] Seminibus positis superest diducere terram

355] saepius ad capita et duros iactare bidentis,

356] aut presso exercere solum sub vomere et ipsa

357] flectere luctantis inter vineta iuvencos;

358] tum levis calamos et rasae hastilia virgae

359] fraxineasque aptare sudes furcasque valentis,

360] viribus eniti quarum et contemnere ventos

361] adsuescant summasque sequi tabulata per ulmos.

 

362] Ac dum prima novis adolescit frondibus aetas,

363] parcendum teneris, et dum se laetus ad auras

364] palmes agit laxis per purum immissus habenis,

365] ipsa acie nondum falcis temptanda, sed uncis

366] carpendae manibus frondes interque legendae.

367] inde ubi iam validis amplexae stirpibus ulmos

368] exierint, tum stringe comas, tum bracchia tonde

369] (ante reformidant ferrum), tum denique dura

370] exerce imperia et ramos compesce fluentis.

 

371] Texendae saepes etiam et pecus omne tenendum,

372] praecipue dum frons tenera imprudensque laborum;

373] cui super indignas hiemes solemque potentem

374] silvestres uri adsidue capreaeque sequaces

375] inludunt, pascuntur oves avidaeque iuvencae.

376] frigora nec tantum cana concreta pruina

377] aut gravis incumbens scopulis arentibus aestas,

378] quantum illi nocuere greges durique venenum

379] dentis et admorsu signata in stirpe cicatrix.

380] non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris

381] caeditur et veteres ineunt proscaenia ludi,

382] praemiaque ingeniis pagos et compita circum

383] Thesidae posuere, atque inter pocula laeti

384] mollibus in pratis unctos saluere per utres

385] nec non Ausonii, Troia gens missa, coloni

386] versibus incomptis ludunt risuque soluto,

387] oraque corticibus sumunt horrenda cavatis,

388] et te, Bacche, vocant per carmina laeta, tibique

389] oscilla ex alta suspendunt mollia pinu.

390] hinc omnis largo pubescit vinea fetu,

391] complentur vallesque cavae saltusque profundi

392] et quocumque deus circum caput egit honestum.

393] ergo rite suum Baccho dicemus honorem

394] carminibus patriis lancesque et liba feremus,

395] et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram

396] pinguiaque in veribus torrebimus exta colurnis.

 

397] Est etiam ille labor curandis vitibus alter,

398] cui numquam exhausti satis est: namque omne quotannis

399] terque quaterque solum scindendum glaebaque versis

400] aeternum frangenda bidentibus, omne levandum

401] fronde nemus. redit agricolis labor actus in orbem,

402] atque in se sua per vestigia volvitur annus.

403] ac iam olim, seras posuit cum vinea frondes

404] frigidus et silvis Aquilo decussit honorem,

405] iam tum acer curas venientem extendit in annum

406] rusticus, et curvo Saturni dente relictam

407] persequitur vitem attondens fingitque putando.

408] primus humum fodito, primus devecta cremato

409] sarmenta, et vallos primus sub tecta referto;

410] postremus metito. bis vitibus ingruit umbra,

411] bis segetem densis obducunt sentibus herbae;

412] durus uterque labor: laudato ingentia rura,

413] exiguum colito. nec non etiam aspera rusti

414] vimina per silvam et ripis fluvialis harundo

415] caeditur, incultique exercet cura salicti.

416] iam vinctae vites, iam falcem arbusta reponunt,

417] iam canit effectos extremus vinitor antes;

418] sollicitanda tamen tellus pulvisque movendus

419] et iam maturis metuendus Iuppiter uvis.

 

420] Contra non ulla est oleis cultura, neque illae

421] procurvam exspectant falcem rastrosque tenacis,

422] cum semel haeserunt arvis aurasque tulerunt;

423] ipsa satis tellus, cum dente recluditur unco,

424] sufficit umorem et gravidas, cum vomere, fruges.

425] hoc pinguem et placitam Paci nutritor olivam.

 

426] Poma quoque, ut primum truncos sensere valentis

427] et viris habuere suas, ad sidera raptim

428] vi propria nituntur opisque haud indiga nostrae.

429] nec minus interea fetu nemus omne gravescit,

430] sanguineisque inculta rubent aviaria bacis.

431] tondentur cytisi, taedas silva alta ministrat,

432] pascunturque ignes nocturni et lumina fundunt.

433] et dubitant homines serere atque impendere curam?

434] quid maiora sequar? salices humilesque genistae,

435] aut illae pecori frondem aut pastoribus umbram

436] sufficiunt saepemque satis et pabula melli.

437] et iuvat undantem buxo spectare Cytorum

438] Naryciaeque picis lucos, iuvat arva videre

439] non rastris, hominum non ulli obnoxia curae.

440] ipsae Caucasio steriles in vertice silvae,

441] quas animosi Euri adsidue franguntque feruntque,

442] dant alios aliae fetus, dant utile lignum

443] navigiis pinus, domibus cedrumque cupressosque;

444] hinc radios trivere rotis, hinc tympana plaustris

445] agricolae, et pandas ratibus posuere carinas.

446] viminibus salices fecundae, frondibus ulmi,

447] at myrtus validis hastilibus et bona bello

448] cornus; Ituraeos taxi torquentur in arcus.

449] nec tiliae leves aut torno rasile buxum

450] non formam accipiunt ferroque cavantur acuto,

451] nec non et torrentem undam levis innatat alnus

452] missa Pado, nec non et apes examina condunt

453] corticibusque cavis vitiosaeque ilicis alvo.

454] quid memorandum aeque Baccheia dona tulerunt?

455] Bacchus et ad culpam causas dedit; ille furentis

456] Centauros leto domuit, Rhoecumque Pholumque

457] et magno Hylaeum Lapithis cratere minantem.

 

458] O fortunatos nimium, sua si bona norint,

459] agricolas! quibus ipsa procul discordibus armis

460] fundit humo facilem victum iustissima tellus.

461] si non ingentem foribus domus alta superbis

462] mane salutantum totis vomit aedibus undam,

463] nec varios inhiant pulchra testudine postis

464] inlusasque auro vestis Ephyreiaque aera,

465] alba neque Assyrio fucatur lana veneno,

466] nec casia liquidi corrumpitur usus olivi;

467] at secura quies et nescia fallere vita,

468] dives opum variarum, at latis otia fundis,

469] speluncae vivique lacus, at frigida tempe

470] mugitusque boum mollesque sub arbore somni

471] non absunt; illic saltus ac lustra ferarum

472] et patiens operum exiguoque adsueta iuventus,

473] sacra deum sanctique patres; extrema per illos

474] Iustitia excedens terris vestigia fecit.

 

475] Me vero primum dulces ante omnia Musae,

476] quarum sacra fero ingenti percussus amore,

477] accipiant caelique vias et sidera monstrent,

478] defectus solis varios lunaeque labores;

479] unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant

480] obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant,

481] quid tantum Oceano properent se tingere soles

482] hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.

483] sin has ne possim naturae accedere partis

484] frigidus obstiterit circum praecordia sanguis,

485] rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes,

486] flumina amem silvasque inglorius. o ubi campi

487] Spercheosque et virginibus bacchata Lacaenis

488] Taygeta! o qui me gelidis convallibus Haemi

489] sistat, et ingenti ramorum protegat umbra!

490] felix qui potuit rerum cognoscere causas

491] atque metus omnis et inexorabile fatum

492] subiecit pedibus strepitumque Acherontis avari:

493] fortunatus et ille deos qui novit agrestis

494] Panaque Silvanumque senem Nymphasque sorores.

495] illum non populi fasces, non purpura regum

496] flexit et infidos agitans discordia fratres,

497] aut coniurato descendens Dacus ab Histro,

498] non res Romanae perituraque regna; neque ille

499] aut doluit miserans inopem aut invidit habenti.

500] quos rami fructus, quos ipsa volentia rura

501] sponte tulere sua, carpsit, nec ferrea iura

502] insanumque forum aut populi tabularia vidit.

503] sollicitant alii remis freta caeca, ruuntque

504] in ferrum, penetrant aulas et limina regum;

505] hic petit excidiis urbem miserosque penatis,

506] ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro;

507] condit opes alius defossoque incubat auro;

508] hic stupet attonitus rostris, hunc plausus hiantem

509] per cuneos geminatus enim plebisque patrumque

510] corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum,

511] exsilioque domos et dulcia limina mutant

512] atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem.

513] agricola incurvo terram dimovit aratro:

514] hic anni labor, hinc patriam parvosque nepotes

515] sustinet, hinc armenta boum meritosque iuvencos.

516] nec requies, quin aut pomis exuberet annus

517] aut fetu pecorum aut Cerealis mergite culmi,

518] proventuque oneret sulcos atque horrea vincat.

519] venit hiems: teritur Sicyonia baca trapetis,

520] glande sues laeti redeunt, dant arbuta silvae;

521] et varios ponit fetus autumnus, et alte

522] mitis in apricis coquitur vindemia saxis.

523] interea dulces pendent circum oscula nati,

524] casta pudicitiam servat domus, ubera vaccae

525] lactea demittunt, pinguesque in gramine laeto

526] inter se adversis luctantur cornibus haedi.

527] ipse dies agitat festos fususque per herbam,

528] ignis ubi in medio et socii cratera coronant,

529] te libans, Lenaee, vocat pecorisque magistris

530] velocis iaculi certamina ponit in ulmo,

531] corporaque agresti nudant praedura palaestra.

532] hanc olim veteres vitam coluere Sabini,

533] hanc Remus et frater; sic fortis Etruria crevit

534] scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma,

535] septemque una sibi muro circumdedit arces.

536] ante etiam sceptrum Dictaei regis et ante

537] impia quam caesis gens est epulata iuvencis,

538] aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat;

539] necdum etiam audierant inflari classica, necdum

540] impositos duris crepitare incudibus ensis.

 

541] Sed nos immensum spatiis confecimus aequor,

542] et iam tempus equum fumantia solvere colla.

 

 

liber tertius

1] Te quoque, magna Pales, et te memorande canemus

2] pastor ab Amphryso, vos, silvae amnesque Lycaei.

3] cetera, quae vacuas tenuissent carmine mentes,

4] omnia iam vulgata: quis aut Eurysthea durum

5] aut inlaudati nescit Busiridis aras?

6] cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos

7] Hippodameque umeroque Pelops insignis eburno,

8] acer equis? temptanda via est, qua me quoque possim

9] tollere humo victorque virum volitare per ora.

10] primus ego in patriam mecum, modo vita supersit,

11] Aonio rediens deducam vertice Musas;

12] primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas,

13] et viridi in campo templum de marmore ponam

14] propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat

15] Mincius et tenera praetexit harundine ripas.

16] in medio mihi Caesar erit templumque tenebit:

17] illi victor ego et Tyrio conspectus in ostro

18] centum quadriiugos agitabo ad flumina currus.

19] cuncta mihi Alpheum linquens lucosque Molorchi

20] cursibus et crudo decernet Graecia caestu.

21] ipse caput tonsae foliis ornatus olivae

22] dona feram. iam nunc sollemnis ducere pompas

23] ad delubra iuvat caesosque videre iuvencos,

24] vel scaena ut versis discedat frontibus utque

25] purpurea intexti tollant aulaea Britanni.

26] in foribus pugnam ex auro solidoque elephanto

27] Gangaridum faciam victorisque arma Quirini,

28] atque hic undantem bello magnumque fluentem

29] Nilum ac navali surgentis aere columnas.

30] addam urbes Asiae domitas pulsumque Niphaten

31] fidentemque fuga Parthum versisque sagittis;

32] et duo rapta manu diverso ex hoste tropaea

33] bisque triumphatas utroque ab litore gentis.

34] stabunt et Parii lapides, spirantia signa,

35] Assaraci proles demissaeque ab Iove gentis

36] nomina, Trosque parens et Troiae Cynthius auctor.

37] Invidia infelix Furias amnemque severum

38] Cocyti metuet tortosque Ixionis anguis

39] immanemque rotam et non exsuperabile saxum.

40] interea Dryadum silvas saltusque sequamur

41] intactos, tua, Maecenas, haud mollia iussa:

42] te sine nil altum mens incohat. en age segnis

43] rumpe moras; vocat ingenti clamore Cithaeron

44] Taygetique canes domitrixque Epidaurus equorum,

45] et vox adsensu nemorum ingeminata remugit.

46] mox tamen ardentis accingar dicere pugnas

47] Caesaris et nomen fama tot ferre per annos,

48] Tithoni prima quot abest ab origine Caesar.

 

49] Seu quis Olympiacae miratus praemia palmae

50] pascit equos, seu quis fortis ad aratra iuvencos,

51] corpora praecipue matrum legat. optima torvae

52] forma bovis cui turpe caput, cui plurima cervix,

53] et crurum tenus a mento palearia pendent;

54] tum longo nullus lateri modus: omnia magna,

55] pes etiam, et camuris hirtae sub cornibus aures.

56] nec mihi displiceat maculis insignis et albo,

57] aut iuga detrectans interdumque aspera cornu

58] et faciem tauro propior, quaeque ardua tota

59] et gradiens ima verrit vestigia cauda.

60] aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos

61] desinit ante decem, post quattuor incipit annos;

62] cetera nec feturae habilis nec fortis aratris.

63] interea, superat gregibus dum laeta iuventas,

64] solve mares; mitte in Venerem pecuaria primus,

65] atque aliam ex alia generando suffice prolem.

66] optima quaeque dies miseris mortalibus aevi

67] prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus

68] et labor, et durae rapit inclementia mortis.

69] semper erunt quarum mutari corpora malis:

70] semper enim refice ac, ne post amissa requiras,

71] ante veni et subolem armento sortire quotannis.

 

72] Nec non et pecori est idem dilectus equino:

73] tu modo, quos in spem statues summittere gentis,

74] praecipuum iam inde a teneris impende laborem.

75] continuo pecoris generosi pullus in arvis

76] altius ingreditur et mollia crura reponit;

77] primus et ire viam et fluvios temptare minacis

78] audet et ignoto sese committere ponti,

79] nec vanos horret strepitus. illi ardua cervix

80] argutumque caput, brevis alvus obesaque terga,

81] luxuriatque toris animosum pectus. honesti

82] spadices glaucique, color deterrimus albis

83] et gilvo. tum, si qua sonum procul arma dedere,

84] stare loco nescit, micat auribus et tremit artus,

85] collectumque premens voluit sub naribus ignem.

86] densa iuba, et dextro iactata recumbit in armo;

87] at duplex agitur per lumbos spina, cavatque

88] tellurem et solido graviter sonat ungula cornu.

89] talis Amyclaei domitus Pollucis habenis

90] Cyllarus et, quorum Grai meminere poetae,

91] Martis equi biiuges et magni currus Achilli.

92] talis et ipse iubam cervice effundit equina

93] coniugis adventu pernix Saturnus, et altum

94] Pelion hinnitu fugiens implevit acuto.

 

95] Hunc quoque, ubi aut morbo gravis aut iam segnior annis

96] deficit, abde domo, nec turpi ignosce senectae.

97] frigidus in Venerem senior, frustraque laborem

98] ingratum trahit, et, si quando ad proelia ventum est,

99] ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis,

100] incassum furit. ergo animos aevumque notabis

101] praecipue: hinc alias artis prolemque parentum

102] et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae.

103] nonne vides, cum praecipiti certamine campum

104] corripuere, ruuntque effusi carcere currus,

105] cum spes adrectae iuvenum, exsultantiaque haurit

106] corda pavor pulsans? illi instant verbere torto

107] et proni dant lora, volat vi fervidus axis;

108] iamque humiles iamque elati sublime videntur

109] aera per vacuum ferri atque adsurgere in auras.

110] nec mora nec requies; at fulvae nimbus harenae

111] tollitur, umescunt spumis flatuque sequentum:

112] tantus amor laudum, tantae est victoria curae.

113] primus Ericthonius currus et quattuor ausus

114] iungere equos rapidusque rotis insistere victor.

115] frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere

116] impositi dorso, atque equitem docuere sub armis

117] insultare solo et gressus glomerare superbos.

118] aequus uterque labor, aeque iuvenemque magistri

119] exquirunt calidumque animis et cursibus acrem,

120] quamvis saepe fuga versos ille egerit hostis

121] et patriam Epirum referat fortisque Mycenas,

122] Neptunique ipsa deducat origine gentem.

 

123] His animadversis instant sub tempus et omnis

124] impendunt curas denso distendere pingui,

125] quem legere ducem et pecori dixere maritum,

126] florentisque secant herbas fluviosque ministrant

127] farraque, ne blando nequeat superesse labori

128] invalidique patrum referant ieiunia nati.

129] ipsa autem macie tenuant armenta volentes,

130] atque, ubi concubitus primos iam nota voluptas

131] sollicitat, frondesque negant et fontibus arcent.

132] saepe etiam cursu quatiunt et sole fatigant,

133] cum graviter tunsis gemit area frugibus, et cum

134] surgentem ad Zephyrum paleae iactantur inanes.

135] hoc faciunt, nimio ne luxu obtunsior usus

136] sit genitali arvo et sulcos oblimet inertis,

137] sed rapiat sitiens Venerem interiusque recondat.

 

138] Rursus cura patrum cadere et succedere matrum

139] incipit. exactis gravidae cum mensibus errant,

140] non illas gravibus quisquam iuga ducere plaustris,

141] non saltu superare viam sit passus et acri

142] carpere prata fuga fluviosque innare rapacis.

143] saltibus in vacuis pascunt et plena secundum

144] flumina, muscus ubi et viridissima gramine ripa,

145] speluncaeque tegant et saxea procubet umbra.

146] est lucos Silari circa ilicibusque virentem

147] plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo

148] Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes,

149] asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis

150] diffugiunt armenta; furit mugitibus aether

151] concussus silvaeque et sicci ripa Tanagri.

152] hoc quondam monstro horribilis exercuit iras

153] Inachiae Iuno pestem meditata iuvencae.

154] hunc quoque (nam mediis fervoribus acrior instat)

155] arcebis gravido pecori, armentaque pasces

156] sole recens orto aut noctem ducentibus astris.

 

157] Post partum cura in vitulos traducitur omnis;

158] continuoque notas et nomina gentis inurunt,

159] et quos aut pecori malint summittere habendo

160] aut aris servare sacros aut scindere terram

161] et campum horrentem fractis invertere glaebis.

162] cetera pascuntur viridis armenta per herbas:

163] tu quos ad studium atque usum formabis agrestem

164] iam vitulos hortare viamque insiste domandi,

165] dum faciles animi iuvenum, dum mobilis aetas.

166] ac primum laxos tenui de vimine circlos

167] cervici subnecte; dehinc, ubi libera colla

168] servitio adsuerint, ipsis e torquibus aptos

169] iunge pares, et coge gradum conferre iuvencos;

170] atque illis iam saepe rotae ducantur inanes

171] per terram, et summo vestigia pulvere signent.

172] post valido nitens sub pondere faginus axis

173] instrepat, et iunctos temo trahat aereus orbis.

174] interea pubi indomitae non gramina tantum

175] nec vescas salicum frondes ulvamque palustrem,

176] sed frumenta manu carpes sata; nec tibi fetae

177] more patrum nivea implebunt mulctraria vaccae,

178] sed tota in dulcis consument ubera natos.

 

179] Sin ad bella magis studium turmasque ferocis,

180] aut Alphea rotis praelabi flumina Pisae

181] et Iovis in luco currus agitare volantis,

182] primus equi labor est animos atque arma videre

183] bellantum lituosque pati, tractuque gementem

184] ferre rotam et stabulo frenos audire sonantis;

185] tum magis atque magis blandis gaudere magistri

186] laudibus et plausae sonitum cervicis amare.

187] atque haec iam primo depulsus ab ubere matris

188] audeat, inque vicem det mollibus ora capistris

189] invalidus etiamque tremens, etiam inscius aevi.

190] at tribus exactis ubi quarta accesserit aestas,

191] carpere mox gyrum incipiat gradibusque sonare

192] compositis, sinuetque alterna volumina crurum,

193] sitque laboranti similis; tum cursibus auras

194] tum vocet, ac per aperta volans ceu liber habenis

195] aequora vix summa vestigia ponat harena:

196] qualis Hyperboreis Aquilo cum densus ab oris

197] incubuit, Scythiaeque hiemes atque arida differt

198] nubila; tum segetes altae campique natantes

199] lenibus horrescunt flabris, summaeque sonorem

200] dant silvae, longique urgent ad litora fluctus;

201] ille volat simul arva fuga simul aequora verrens.

202] hinc vel ad Elei metas et maxima campi

203] sudabit spatia et spumas aget ore cruentas,

204] Belgica vel molli melius feret esseda collo.

205] tum demum crassa magnum farragine corpus

206] crescere iam domitis sinito; namque ante domandum

207] ingentis tollent animos, prensique negabunt

208] verbera lenta pati et duris parere lupatis.

 

209] Sed non ulla magis viris industria firmat

210] quam Venerem et caeci stimulos avertere amoris,

211] sive boum sive est cui gratior usus equorum.

212] atque ideo tauros procul atque in sola relegant

213] pascua post montem oppositum et trans flumina lata,

214] aut intus clausos satura ad praesepia servant.

215] carpit enim viris paulatim uritque videndo

216] femina, nec nemorum patitur meminisse nec herbae

217] dulcibus illa quidem inlecebris, et saepe superbos

218] cornibus inter se subigit decernere amantis.

219] pascitur in magna Sila formosa iuvenca:

220] illi alternantes multa vi proelia miscent

221] vulneribus crebris; lavit ater corpora sanguis,

222] versaque in obnixos urgentur cornua vasto

223] cum gemitu; reboant silvaeque et longus Olympus.

224] nec mos bellantis una stabulare, sed alter

225] victus abit longeque ignotis exsulat oris,

226] multa gemens ignominiam plagasque superbi

227] victoris, tum quos amisit inultus amores,

228] et stabula aspectans regnis excessit avitis.

229] ergo omni cura viris exercet et inter

230] dura iacet pernox instrato saxa cubili

231] frondibus hirsutis et carice pastus acuta,

232] et temptat sese atque irasci in cornua discit

233] arboris obnixus trunco, ventosque lacessit

234] ictibus, et sparsa ad pugnam proludit harena.

235] post ubi collectum robur viresque refectae,

236] signa movet praecepsque oblitum fertur in hostem:

237] fluctus uti medio coepit cum albescere ponto,

238] longius ex altoque sinum trahit, utque volutus

239] ad terras immane sonat per saxa neque ipso

240] monte minor procumbit, at ima exaestuat unda

241] verticibus nigramque alte subiectat harenam.

 

242] Omne adeo genus in terris hominumque ferarumque

243] et genus aequoreum, pecudes pictaeque volucres,

244] in furias ignemque ruunt: amor omnibus idem.

245] tempore non alio catulorum oblita leaena

246] saevior erravit campis, nec funera vulgo

247] tam multa informes ursi stragemque dedere

248] per silvas; tum saevus aper, tum pessima tigris;

249] heu male tum Libyae solis erratur in agris.

250] nonne vides ut tota tremor pertemptet equorum

251] corpora, si tantum notas odor attulit auras?

252] ac neque eos iam frena virum neque verbera saeva,

253] non scopuli rupesque cavae atque obiecta retardant

254] flumina correptosque unda torquentia montis.

255] ipse ruit dentesque Sabellicus exacuit sus

256] et pede prosubigit terram, fricat arbore costas

257] atque hinc atque illinc umeros ad vulnera durat.

258] quid iuvenis, magnum cui versat in ossibus ignem

259] durus amor? nempe abruptis turbata procellis

260] nocte natat caeca serus freta, quem super ingens

261] porta tonat caeli, et scopulis inlisa reclamant

262] aequora; nec miseri possunt revocare parentes,

263] nec moritura super crudeli funere virgo.

264] quid lynces Bacchi variae et genus acre luporum

265] atque canum? quid quae imbelles dant proelia cervi?

266] scilicet ante omnis furor est insignis equarum;

267] et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci

268] Potniades malis membra absumpsere quadrigae.

269] illas ducit amor trans Gargara transque sonantem

270] Ascanium; superant montis et flumina tranant.

271] continuoque avidis ubi subdita flamma medullis

272] (vere magis, quia vere calor redit ossibus), illae

273] ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus altis,

274] exceptantque levis auras, et saepe sine ullis

275] coniugiis vento gravidae (mirabile dictu)

276] saxa per et scopulos et depressas convallis

277] diffugiunt, non, Eure, tuos neque solis ad ortus,

278] in Borean Caurumque, aut unde nigerrimus Auster

279] nascitur et pluvio contristat frigore caelum.

280] hic demum, hippomanes vero quod nomine dicunt

281] pastores, lentum destillat ab inguine virus,

282] hippomanes, quod saepe malae legere novercae

283] miscueruntque herbas et non innoxia verba.

 

284] Sed fugit interea, fugit inreparabile tempus,

285] singula dum capti circumvectamur amore.

286] hoc satis armentis: superat pars altera curae,

287] lanigeros agitare greges hirtasque capellas;

288] hic labor, hinc laudem fortes sperate coloni.

289] nec sum animi dubius verbis ea vincere magnum

290] quam sit et angustis hunc addere rebus honorem;

291] sed me Parnasi deserta per ardua dulcis

292] raptat amor; iuvat ire iugis, qua nulla priorum

293] Castaliam molli devertitur orbita clivo.

294] nunc, veneranda Pales, magno nunc ore sonandum.

 

295] Incipiens stabulis edico in mollibus herbam

296] carpere ovis, dum mox frondosa reducitur aestas,

297] et multa duram stipula filicumque maniplis

298] sternere subter humum, glacies ne frigida laedat

299] molle pecus scabiemque ferat turpisque podagras.

300] post hinc digressus iubeo frondentia capris

301] arbuta sufficere et fluvios praebere recentis,

302] et stabula a ventis hiberno opponere soli

303] ad medium conversa diem, cum frigidus olim

304] iam cadit extremoque inrorat Aquarius anno.

305] hae quoque non cura nobis leviore tuendae,

306] nec minor usus erit, quamvis Milesia magno

307] vellera mutentur Tyrios incocta rubores.

308] densior hinc suboles, hinc largi copia lactis;

309] quam magis exhausto spumaverit ubere mulctra,

310] laeta magis pressis manabunt flumina mammis.

311] nec minus interea barbas incanaque menta

312] Cinyphii tondent hirci saetasque comantis

313] usum in castrorum et miseris velamina nautis.

314] pascuntur vero silvas et summa Lycaei,

315] horrentisque rubos et amantis ardua dumos,

316] atque ipsae memores redeunt in tecta suosque

317] ducunt et gravido superant vix ubere limen.

318] ergo omni studio glaciem ventosque nivalis,

319] quo minor est illis curae mortalis egestas,

320] avertes, victumque feres et virgea laetus

321] pabula, nec tota claudes faenilia bruma.

 

322] At vero Zephyris cum laeta vocantibus aestas

323] in saltus utrumque gregem atque in pascua mittet,

324] Luciferi primo cum sidere frigida rura

325] carpamus, dum mane novum, dum gramina canent,

326] et ros in tenera pecori gratissimus herba.

327] inde ubi quarta sitim caeli collegerit hora

328] et cantu querulae rumpent arbusta cicadae,

329] ad puteos aut alta greges ad stagna iubebo

330] currentem ilignis potare canalibus undam;

331] aestibus at mediis umbrosam exquirere vallem,

332] sicubi magna Iovis antiquo robore quercus

333] ingentis tendat ramos, aut sicubi nigrum

334] ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra;

335] tum tenuis dare rursus aquas et pascere rursus

336] solis ad occasum, cum frigidus aera Vesper

337] temperat, et saltus reficit iam roscida luna,

338] litoraque alcyonen resonant, acalanthida dumi.

 

339] Quid tibi pastores Libyae, quid pascua versu

340] prosequar et raris habitata mapalia tectis?

341] saepe diem noctemque et totum ex ordine mensem

342] pascitur itque pecus longa in deserta sine ullis

343] hospitiis: tantum campi iacet. omnia secum

344] armentarius Afer agit, tectumque laremque

345] armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram;

346] non secus ac patriis acer Romanus in armis

347] iniusto sub fasce viam cum carpit, et hosti

348] ante exspectatum positis stat in agmine castris.

 

349] At non qua Scythiae gentes Maeotiaque unda,

350] turbidus et torquens flaventis Hister harenas,

351] quaque redit medium Rhodope porrecta sub axem.

352] illic clausa tenent stabulis armenta, neque ullae

353] aut herbae campo apparent aut arbore frondes;

354] sed iacet aggeribus niveis informis et alto

355] terra gelu late septemque adsurgit in ulnas.

356] semper hiems, semper spirantes frigora Cauri;

357] tum Sol pallentis haud umquam discutit umbras,

358] nec cum invectus equis altum petit aethera, nec cum

359] praecipitem Oceani rubro lavit aequore currum.

360] concrescunt subitae currenti in flumine crustae,

361] undaque iam tergo ferratos sustinet orbis,

362] puppibus illa prius, patulis nunc hospita plaustris;

363] aeraque dissiliunt vulgo, vestesque rigescunt

364] indutae, caeduntque securibus umida vina,

365] et totae solidam in glaciem vertere lacunae,

366] stiriaque impexis induruit horrida barbis.

367] interea toto non setius aere ningit:

368] intereunt pecudes, stant circumfusa pruinis

369] corpora magna boum, confertoque agmine cervi

370] torpent mole nova et summis vix cornibus exstant.

371] hos non immissis canibus, non cassibus ullis

372] puniceaeve agitant pavidos formidine pennae,

373] sed frustra oppositum trudentis pectore montem

374] comminus obtruncant ferro graviterque rudentis

375] caedunt et magno laeti clamore reportant.

376] ipsi in defossis specubus secura sub alta

377] otia agunt terra, congestaque robora totasque

378] advolvere focis ulmos ignique dedere.

379] hic noctem ludo ducunt, et pocula laeti

380] fermento atque acidis imitantur vitea sorbis.

381] talis Hyperboreo Septem subiecta trioni

382] gens effrena virum Riphaeo tunditur Euro

383] et pecudum fulvis velatur corpora saetis.

 

384] Si tibi lanitium curae, primum aspera silva

385] lappaeque tribolique absint; fuge pabula laeta;

386] continuoque greges villis lege mollibus albos.

387] illum autem, quamvis aries sit candidus ipse,

388] nigra subest udo tantum cui lingua palato,

389] reice, ne maculis infuscet vellera pullis

390] nascentum, plenoque alium circumspice campo.

391] munere sic niveo lanae, si credere dignum est,

392] Pan deus Arcadiae captam te, Luna, fefellit

393] in nemora alta vocans; nec tu aspernata vocantem.

 

394] At cui lactis amor, cytisum lotosque frequentis

395] ipse manu salsasque ferat praesepibus herbas:

396] hinc et amant fluvios magis, et magis ubera tendunt

397] et salis occultum referunt in lacte saporem.

398] multi etiam excretos prohibent a matribus haedos,

399] primaque ferratis praefigunt ora capistris.

400] quod surgente die mulsere horisque diurnis,

401] nocte premunt; quod iam tenebris et sole cadente,

402] sub lucem: exportant calathis (adit oppida pastor),

403] aut parco sale contingunt hiemique reponunt.

 

404] Nec tibi cura canum fuerit postrema, sed una

405] velocis Spartae catulos acremque Molossum

406] pasce sero pingui. numquam custodibus illis

407] nocturnum stabulis furem incursusque luporum

408] aut impacatos a tergo horrebis Hiberos.

409] saepe etiam cursu timidos agitabis onagros,

410] et canibus leporem, canibus venabere dammas;

411] saepe volutabris pulsos silvestribus apros

412] latratu turbabis agens, montisque per altos

413] ingentem clamore premes ad retia cervum.

 

414] Disce et odoratam stabulis accendere cedrum

415] galbaneoque agitare gravis nidore chelydros.

416] saepe sub immotis praesepibus aut mala tactu

417] vipera delituit caelumque exterrita fugit,

418] aut tecto adsuetus coluber succedere et umbrae

419] (pestis acerba boum) pecorique aspergere virus

420] fovit humum. cape saxa manu, cape robora, pastor,

421] tollentemque minas et sibila colla tumentem

422] deice! iamque fuga timidum caput abdidit alte,

423] cum medii nexus extremaeque agmina caudae

424] solvuntur, tardosque trahit sinus ultimus orbis.

425] est etiam ille malus Calabris in saltibus anguis

426] squamea convolvens sublato pectore terga

427] atque notis longam maculosus grandibus alvum,

428] qui, dum amnes ulli rumpuntur fontibus et dum

429] vere madent udo terrae ac pluvialibus Austris,

430] stagna colit ripisque habitans hic piscibus atram

431] improbus ingluviem ranisque loquacibus explet;

432] postquam exusta palus terraeque ardore dehiscunt,

433] exsilit in siccum, et flammantia lumina torquens

434] saevit agris asperque siti atque exterritus aestu.

435] ne mihi tum mollis sub divo carpere somnos

436] neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas,

437] cum positis novus exuviis nitidusque iuventa

438] volvitur, aut catulos tectis aut ova relinquens,

439] arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis.

 

440] Morborum quoque te causas et signa docebo.

441] turpis ovis temptat scabies, ubi frigidus imber

442] altius ad vivum persedit et horrida cano

443] bruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesit

444] sudor, et hirsuti secuerunt corpora vepres.

445] dulcibus idcirco fluviis pecus omne magistri

446] perfundunt, udisque aries in gurgite villis

447] mersatur, missusque secundo defluit amni;

448] aut tonsum tristi contingunt corpus amurca

449] et spumas miscent argenti vivaque sulpura

450] Idaeasque pices et pinguis unguine ceras

451] scillamque elleborosque gravis nigrumque bitumen.

452] non tamen ulla magis praesens fortuna laborum est

453] quam si quis ferro potuit rescindere summum

454] ulceris os: alitur vitium vivitque tegendo,

455] dum medicas adhibere manus ad vulnera pastor

456] abnegat et meliora deos sedet omina poscens.

457] quin etiam, ima dolor balantum lapsus ad ossa

458] cum furit atque artus depascitur arida febris,

459] profuit incensos aestus avertere et inter

460] ima ferire pedis salientem sanguine venam,

461] Bisaltae quo more solent acerque Gelonus,

462] cum fugit in Rhodopen atque in deserta Getarum,

463] et lac concretum cum sanguine potat equino.

464] quam procul aut molli succedere saepius umbrae

465] videris aut summas carpentem ignavius herbas

466] extremamque sequi, aut medio procumbere campo

467] pascentem et serae solam decedere nocti -

468] continuo culpam ferro compesce, priusquam

469] dira per incautum serpant contagia vulgus.

470] non tam creber agens hiemem ruit aequore turbo

471] quam multae pecudum pestes. nec singula morbi

472] corpora corripiunt, sed tota aestiva repente,

473] spemque gregemque simul cunctamque ab origine gentem.

474] tum sciat, aerias Alpis et Norica si quis

475] castella in tumulis et Iapydis arva Timavi

476] nunc quoque post tanto videat, desertaque regna

477] pastorum et longe saltus lateque vacantis.

 

478] Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est

479] tempestas totoque autumni incanduit aestu

480] et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum,

481] corrupitque lacus, infecit pabula tabo.

482] nec via mortis erat simplex; sed ubi ignea venis

483] omnibus acta sitis miseros adduxerat artus,

484] rursus abundabat fluidus liquor omniaque in se

485] ossa minutatim morbo conlapsa trahebat.

486] saepe in honore deum medio stans hostia ad aram,

487] lanea dum nivea circumdatur infula vitta,

488] inter cunctantis cecidit moribunda ministros;

489] aut si quam ferro mactaverat ante sacerdos,

490] inde neque impositis ardent altaria fibris,

491] nec responsa potest consultus reddere vates,

492] ac vix suppositi tinguntur sanguine cultri

493] summaque ieiuna sanie infuscatur harena.

494] hinc laetis vituli vulgo moriuntur in herbis

495] et dulcis animas plena ad praesepia reddunt;

496] hinc canibus blandis rabies venit, et quatit aegros

497] tussis anhela sues ac faucibus angit obesis.

498] labitur infelix studiorum atque immemor herbae

499] victor equus fontisque avertitur et pede terram

500] crebra ferit; demissae aures, incertus ibidem

501] sudor et ille quidem morituris frigidus; aret

502] pellis et ad tactum tractanti dura resistit.

503] haec ante exitium primis dant signa diebus:

504] sin in processu coepit crudescere morbus,

505] tum vero ardentes oculi atque attractus ab alto

506] spiritus, interdum gemitu gravis, imaque longo

507] ilia singultu tendunt, it naribus ater

508] sanguis, et obsessas fauces premit aspera lingua.

509] profuit inserto latices infundere cornu

510] Lenaeos; ea visa salus morientibus una.

511] mox erat hoc ipsum exitio, furiisque refecti

512] ardebant, ipsique suos iam morte sub aegra

513] (di meliora piis, erroremque hostibus illum!)

514] discissos nudis laniabant dentibus artus.

515] ecce autem duro fumans sub vomere taurus

516] concidit et mixtum spumis vomit ore cruorem

517] extremosque ciet gemitus. it tristis arator

518] maerentem abiungens fraterna morte iuvencum,

519] atque opere in medio defixa reliquit aratra.

520] non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt

521] prata movere animum, non qui per saxa volutus

522] purior electro campum petit amnis; at ima

523] solvuntur latera, atque oculos stupor urget inertis

524] ad terramque fluit devexo pondere cervix.

525] quid labor aut benefacta iuvant? quid vomere terras

526] invertisse gravis? atqui non Massica Bacchi

527] munera, non illis epulae nocuere repostae:

528] frondibus et victu pascuntur simplicis herbae,

529] pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu

530] flumina, nec somnos abrumpit cura salubris.

531] tempore non alio dicunt regionibus illis

532] quaesitas ad sacra boves Iunonis et uris

533] imparibus ductos alta ad donaria currus.

534] ergo aegre rastris terram rimantur, et ipsis

535] unguibus infodiunt fruges, montisque per altos

536] contenta cervice trahunt stridentia plaustra.

537] non lupus insidias explorat ovilia circum

538] nec gregibus nocturnus obambulat: acrior illum

539] cura domat; timidi dammae cervique fugaces

540] nunc interque canes et circum tecta vagantur.

541] iam maris immensi prolem et genus omne natantum

542] litore in extremo ceu naufraga corpora fluctus

543] proluit; insolitae fugiunt in flumina phocae.

544] interit et curvis frustra defensa latebris

545] vipera et attoniti squamis astantibus hydri.

546] ipsis est aer avibus non aequus, et illae

547] praecipites alta vitam sub nube relinquunt.

548] praeterea iam nec mutari pabula refert,

549] quaesitaeque nocent artes; cessere magistri,

550] Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus.

551] saevit et in lucem Stygiis emissa tenebris

552] pallida Tisiphone Morbos agit ante Metumque,

553] inque dies avidum surgens caput altius effert.

554] balatu pecorum et crebris mugitibus amnes

555] arentesque sonant ripae collesque supini.

556] iamque catervatim dat stragem atque aggerat ipsis

557] in stabulis turpi dilapsa cadavera tabo,

558] donec humo tegere ac foveis abscondere discunt.

559] nam neque erat coriis usus, nec viscera quisquam

560] aut undis abolere potest aut vincere flamma;

561] ne tondere quidem morbo inluvieque peresa

562] vellera nec telas possunt attingere putris;

563] verum etiam invisos si quis temptarat amictus,

564] ardentes papulae atque immundus olentia sudor

565] membra sequebatur, nec longo deinde moranti

566] tempore contactos artus sacer ignis edebat.

 

 

liber quartus

1] Protinus aerii mellis caelestia dona

2] exsequar: hanc etiam, Maecenas, aspice partem.

3] admiranda tibi levium spectacula rerum

4] magnanimosque duces totiusque ordine gentis

5] mores et studia et populos et proelia dicam.

6] in tenui labor; at tenuis non gloria, si quem

7] numina laeva sinunt auditque vocatus Apollo.

 

8] Principio sedes apibus statioque petenda,

9] quo neque sit ventis aditus (nam pabula venti

10] ferre domum prohibent) neque oves haedique petulci

11] floribus insultent, aut errans bucula campo

12] decutiat rorem et surgentis atterat herbas.

13] absint et picti squalentia terga lacerti

14] pinguibus a stabulis, meropesque aliaeque volucres

15] et manibus Procne pectus signata cruentis;

16] omnia nam late vastant ipsasque volantis

17] ore ferunt dulcem nidis immitibus escam.

18] at liquidi fontes et stagna virentia musco

19] adsint et tenuis fugiens per gramina rivus,

20] palmaque vestibulum aut ingens oleaster inumbret,

21] ut, cum prima novi ducent examina reges

22] vere suo ludetque favis emissa iuventus,

23] vicina invitet decedere ripa calori

24] obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos.

25] in medium, seu stabit iners seu profluet umor,

26] transversas salices et grandia conice saxa,

27] pontibus ut crebris possint consistere et alas

28] pandere ad aestivum solem, si forte morantis

29] sparserit aut praeceps Neptuno immerserit Eurus.

30] haec circum casiae virides et olentia late

31] serpylla et graviter spirantis copia thymbrae

32] floreat, inriguumque bibant violaria fontem.

33] ipsa autem, seu corticibus tibi suta cavatis

34] seu lento fuerint alvaria vimine texta,

35] angustos habeant aditus; nam frigore mella

36] cogit hiems, eademque calor liquefacta remittit.

37] utraque vis apibus pariter metuenda; neque illae

38] nequiquam in tectis certatim tenuia cera

39] spiramenta linunt, fucoque et floribus oras

40] explent, collectumque haec ipsa ad munera gluten

41] et visco et Phrygiae servant pice lentius Idae.

42] saepe etiam effossis, si vera est fama, latebris

43] sub terra fovere larem, penitusque repertae

44] pumicibusque cavis exesaeque arboris antro.

45] tu tamen et levi rimosa cubilia limo

46] ungue fovens circum, et raras superinice frondes.

47] neu propius tectis taxum sine, neve rubentis

48] ure foco cancros, altae neu crede paludi,

49] aut ubi odor caeni gravis aut ubi concava pulsu

50] saxa sonant vocisque offensa resultat imago.

 

51] Quod superest, ubi pulsam hiemem sol aureus egit

52] sub terras caelumque aestiva luce reclusit,

53] illae continuo saltus silvasque peragrant

54] purpureosque metunt flores et flumina libant

55] summa leves. hinc nescio qua dulcedine laetae

56] progeniem nidosque fovent, hinc arte recentis

57] excudunt ceras et mella tenacia fingunt.

58] hinc ubi iam emissum caveis ad sidera caeli

59] nare per aestatem liquidam suspexeris agmen

60] obscuramque trahi vento mirabere nubem,

61] contemplator: aquas dulcis et frondea semper

62] tecta petunt. huc tu iussos asperge sapores,

63] trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen,

64] tinnitusque cie et Matris quate cymbala circum:

65] ipsae consident medicatis sedibus, ipsae

66] intima more suo sese in cunabula condent.

 

67] Sin autem ad pugnam exierint - nam saepe duobus

68] regibus incessit magno discordia motu,

69] continuoque animos vulgi et trepidantia bello

70] corda licet longe praesciscere; namque morantis

71] Martius ille aeris rauci canor increpat, et vox

72] auditur fractos sonitus imitata tubarum.

73] tum trepidae inter se coeunt pennisque coruscant

74] spiculaque exacuunt rostris aptantque lacertos

75] et circa regem atque ipsa ad praetoria densae

76] miscentur magnisque vocant clamoribus hostem.

77] ergo ubi ver nactae sudum camposque patentis,

78] erumpunt portis, concurritur, aethere in alto

79] fit sonitus, magnum mixtae glomerantur in orbem

80] praecipitesque cadunt; non densior aere grando,

81] nec de concussa tantum pluit ilice glandis.

82] ipsi per medias acies insignibus alis

83] ingentis animos angusto in pectore versant,

84] usque adeo obnixi non cedere dum gravis aut hos

85] aut hos versa fuga victor dare terga subegit.

86] hi motus animorum atque haec certamina tanta

87] pulveris exigui iactu compressa quiescent.

88] verum ubi ductores acie revocaveris ambo,

89] deterior qui visus, eum, ne prodigus obsit,

90] dede neci; melior vacua sine regnet in aula.

91] alter erit maculis auro squalentibus ardens -

92] nam duo sunt genera: hic melior insignis et ore

93] et rutilis clarus squamis; ille horridus alter

94] desidia latamque trahens inglorius alvum.

 

95] Ut binae regum facies, ita corpora plebis:

96] namque aliae turpes horrent, ceu pulvere ab alto

97] cum venit et sicco terram spuit ore viator

98] aridus; elucent aliae et fulgore coruscant

99] ardentes auro et paribus lita corpora guttis.

100] haec potior suboles, hinc caeli tempore certo

101] dulcia mella premes, nec tantum dulcia quantum

102] et liquida et durum Bacchi domitura saporem.

 

103] At cum incerta volant caeloque examina ludunt

104] contemnuntque favos et frigida tecta relinquunt,

105] instabilis animos ludo prohibebis inani.

106] nec magnus prohibere labor: tu regibus alas

107] eripe; non illis quisquam cunctantibus altum

108] ire iter aut castris audebit vellere signa.

109] invitent croceis halantes floribus horti

110] et custos furum atque avium cum falce saligna

111] Hellespontiaci servet tutela Priapi.

112] ipse thymum tinosque ferens de montibus altis

113] tecta serat late circum, cui talia curae;

114] ipse labore manum duro terat, ipse feracis

115] figat humo plantas et amicos inriget imbris.

 

116] Atque equidem, extremo ni iam sub fine laborum

117] vela traham et terris festinem advertere proram,

118] forsitan et pinguis hortos quae cura colendi

119] ornaret canerem biferique rosaria Paesti,

120] quoque modo potis gauderent intiba rivis

121] et virides apio ripae, tortusque per herbam

122] cresceret in ventrem cucumis; nec sera comantem

123] narcissum aut flexi tacuissem vimen acanthi

124] pallentisque hederas et amantis litora myrtos.

125] namque sub Oebaliae memini me turribus arcis,

126] qua niger umectat flaventia culta Galaesus,

127] Corycium vidisse senem, cui pauca relicti

128] iugera ruris erant, nec fertilis illa iuvencis

129] nec pecori opportuna seges nec commoda Baccho.

130] hic rarum tamen in dumis olus albaque circum

131] lilia verbenasque premens vescumque papaver

132] regum aequabat opes animis, seraque revertens

133] nocte domum dapibus mensas onerabat inemptis.

134] primus vere rosam atque autumno carpere poma,

135] et cum tristis hiems etiamnum frigore saxa

136] rumperet et glacie cursus frenaret aquarum,

137] ille comam mollis iam tondebat hyacinthi

138] aestatem increpitans seram Zephyrosque morantis.

139] ergo apibus fetis idem atque examine multo

140] primus abundare et spumantia cogere pressis

141] mella favis; illi tiliae atque uberrima tinus,

142] quotque in flore novo pomis se fertilis arbos

143] induerat, totidem autumno matura tenebat.

144] ille etiam seras in versum distulit ulmos

145] eduramque pirum et spinos iam pruna ferentis

146] iamque ministrantem platanum potantibus umbras.

147] verum haec ipse equidem spatiis exclusus iniquis

148] praetereo atque aliis post me memoranda relinquo.

 

149] Nunc age, naturas apibus quas Iuppiter ipse

150] addidit expediam, pro qua mercede canoros

151] Curetum sonitus crepitantiaque aera secutae

152] Dictaeo caeli regem pavere sub antro.

153] solae communis natos, consortia tecta

154] urbis habent magnisque agitant sub legibus aevum,

155] et patriam solae et certos novere penatis;

156] venturaeque hiemis memores aestate laborem

157] experiuntur et in medium quaesita reponunt.

158] namque aliae victu invigilant et foedere pacto

159] exercentur agris; pars intra saepta domorum

160] Narcissi lacrimam et lentum de cortice gluten

161] prima favis ponunt fundamina, deinde tenacis

162] suspendunt ceras; aliae spem gentis adultos

163] educunt fetus; aliae purissima mella

164] stipant et liquido distendunt nectare cellas;

165] sunt quibus ad portas cecidit custodia sorti,

166] inque vicem speculantur aquas et nubila caeli,

167] aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto

168] ignavum fucos pecus a praesepibus arcent:

169] fervet opus, redolentque thymo fraglantia mella.

170] ac veluti lentis Cyclopes fulmina massis

171] cum properant, alii taurinis follibus auras

172] accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt

173] aera lacu; gemit impositis incudibus Aetna;

174] illi inter sese magna vi bracchia tollunt

175] in numerum, versantque tenaci forcipe ferrum:

176] non aliter, si parva licet componere magnis,

177] Cecropias innatus apes amor urget habendi

178] munere quamque suo. grandaevis oppida curae

179] et munire favos et daedala fingere tecta.

180] at fessae multa referunt se nocte minores,

181] crura thymo plenae; pascuntur et arbuta passim

182] et glaucas salices casiamque crocumque rubentem

183] et pinguem tiliam et ferrugineos hyacinthos.

184] omnibus una quies operum, labor omnibus unus:

185] mane ruunt portis, nusquam mora; rursus easdem

186] Vesper ubi e pastu tandem decedere campis

187] admonuit, tum tecta petunt, tum corpora curant;

188] fit sonitus, mussantque oras et limina circum.

189] post, ubi iam thalamis se composuere, siletur

190] in noctem, fessosque sopor suus occupat artus.

191] nec vero a stabulis pluvia impendente recedunt

192] longius, aut credunt caelo adventantibus Euris,

193] sed circum tutae sub moenibus urbis aquantur

194] excursusque brevis temptant, et saepe lapillos,

195] ut cumbae instabiles fluctu iactante saburram,

196] tollunt, his sese per inania nubila librant.

 

197] Illum adeo placuisse apibus mirabere morem,

198] quod neque concubitu indulgent, nec corpora segnes

199] in Venerem solvunt aut fetus nixibus edunt;

200] verum ipsae e foliis natos, e suavibus herbis

201] ore legunt, ipsae regem parvosque Quirites

202] sufficiunt, aulasque et cerea regna refingunt.

203] saepe etiam duris errando in cotibus alas

204] attrivere, ultroque animam sub fasce dedere:

205] tantus amor florum et generandi gloria mellis.

206] ergo ipsas quamvis angusti terminus aevi

207] excipiat (neque enim plus septima ducitur aestas),

208] at genus immortale manet, multosque per annos

209] stat fortuna domus, et avi numerantur avorum.

 

210] Praeterea regem non sic Aegyptus et ingens

211] Lydia nec populi Parthorum aut Medus Hydaspes

212] observant. rege incolumi mens omnibus una est;

213] amisso rupere fidem, constructaque mella

214] diripuere ipsae et cratis solvere favorum.

215] ille operum custos, illum admirantur et omnes

216] circumstant fremitu denso stipantque frequentes,

217] et saepe attollunt umeris et corpora bello

218] obiectant pulchramque petunt per vulnera mortem.

 

219] His quidam signis atque haec exempla secuti

220] esse apibus partem divinae mentis et haustus

221] aetherios dixere; deum namque ire per omnis

222] terrasque tractusque maris caelumque profundum;

223] hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum,

224] quemque sibi tenuis nascentem arcessere vitas:

225] scilicet huc reddi deinde ac resoluta referri

226] omnia, nec morti esse locum, sed viva volare

227] sideris in numerum atque alto succedere caelo.

 

228] Si quando sedem augustam servataque mella

229] thesauris relines, prius haustu sparsus aquarum

230] ora fove, fumosque manu praetende sequacis.

231] bis gravidos cogunt fetus, duo tempora messis:

232] Taygete simul os terris ostendit honestum

233] Pleas et Oceani spretos pede reppulit amnis,

234] aut eadem sidus fugiens ubi Piscis aquosi

235] tristior hibernas caelo descendit in undas.

236] illis ira modum supra est, laesaeque venenum

237] morsibus inspirant, et spicula caeca relinquunt

238] adfixae venis, animasque in vulnere ponunt.

239] sin duram metues hiemem parcesque futuro

240] contusosque animos et res miserabere fractas,

241] at suffire thymo cerasque recidere inanis

242] quis dubitet? nam saepe favos ignotus adedit

243] stelio et lucifugis congesta cubilia blattis

244] immunisque sedens aliena ad pabula fucus;

245] aut asper crabro imparibus se immiscuit armis,

246] aut dirum tiniae genus aut invisa Minervae

247] laxos in foribus suspendit aranea cassis.

248] quo magis exhaustae fuerint, hoc acrius omnes

249] incumbent generis lapsi sarcire ruinas

250] complebuntque foros et floribus horrea texent.

 

251] Si vero, quoniam casus apibus quoque nostros

252] vita tulit, tristi languebunt corpora morbo -

253] quod iam non dubiis poteris cognoscere signis:

254] continuo est aegris alius color; horrida vultum

255] deformat macies; tum corpora luce carentum

256] exportant tectis et tristia funera ducunt;

257] aut illae pedibus conexae ad limina pendent

258] aut intus clausis cunctantur in aedibus omnes

259] ignavaeque fame et contracto frigore pigrae.

260] tum sonus auditur gravior, tractimque susurrant,

261] frigidus ut quondam silvis immurmurat Auster,

262] ut mare sollicitum stridit refluentibus undis,

263] aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis.

264] hic iam galbaneos suadebo incendere odores

265] mellaque harundineis inferre canalibus, ultro

266] hortantem et fessas ad pabula nota vocantem.

267] proderit et tunsum gallae admiscere saporem

268] arentisque rosas, aut igni pinguia multo

269] defruta vel psithia passos de vite racemos,

270] Cecropiumque thymum et grave olentia centaurea.

271] est etiam flos in pratis cui nomen amello

272] fecere agricolae, facilis quaerentibus herba;

273] namque uno ingentem tollit de caespite silvam

274] aureus ipse, sed in foliis, quae plurima circum

275] funduntur, violae sublucet purpura nigrae;

276] saepe deum nexis ornatae torquibus arae;

277] asper in ore sapor; tonsis in vallibus illum

278] pastores et curva legunt prope flumina Mellae.

279] huius odorato radices incoque Baccho

280] pabulaque in foribus plenis appone canistris.

 

281] Sed si quem proles subito defecerit omnis

282] nec genus unde novae stirpis revocetur habebit,

283] tempus et Arcadii memoranda inventa magistri

284] pandere, quoque modo caesis iam saepe iuvencis

285] insincerus apes tulerit cruor. altius omnem

286] expediam prima repetens ab origine famam.

287] nam qua Pellaei gens fortunata Canopi

288] accolit effuso stagnantem flumine Nilum

289] et circum pictis vehitur sua rura phaselis,

290] quaque pharetratae vicinia Persidis urget,

291] et viridem Aegyptum nigra fecundat harena,

292] et diversa ruens septem discurrit in ora

293] usque coloratis amnis devexus ab Indis:

294] omnis in hac certam regio iacit arte salutem.

295] exiguus primum atque ipsos contractus in usus

296] eligitur locus; hunc angustique imbrice tecti

297] parietibusque premunt artis, et quattuor addunt,

298] quattuor a ventis obliqua luce fenestras.

299] tum vitulus bima curvans iam cornua fronte

300] quaeritur; huic geminae nares et spiritus oris

301] multa reluctanti obstruitur, plagisque perempto

302] tunsa per integram solvuntur viscera pellem.

303] sic positum in clauso linquunt et ramea costis

304] subiciunt fragmenta, thymum casiasque recentis.

305] hoc geritur Zephyris primum impellentibus undas,

306] ante novis rubeant quam prata coloribus, ante

307] garrula quam tignis nidum suspendat hirundo.

308] interea teneris tepefactus in ossibus umor

309] aestuat, et visenda modis animalia miris,

310] trunca pedum primo, mox et stridentia pennis,

311] miscentur, tenuemque magis magis aera carpunt,

312] donec ut aestivis effusus nubibus imber

313] erupere, aut ut nervo pulsante sagittae,

314] prima leves ineunt si quando proelia Parthi.

 

315] Quis deus hanc, Musae, quis nobis extudit artem?

316] unde nova ingressus hominum experientia cepit?

317] pastor Aristaeus fugiens Peneia Tempe,

318] amissis, ut fama, apibus morboque fameque,

319] tristis ad extremi sacrum caput astitit amnis

320] multa querens, atque hac adfatus voce parentem:

321] «mater, Cyrene mater, quae gurgitis huius

322] ima tenes, quid me praeclara stirpe deorum

323] (si modo, quem perhibes, pater est Thymbraeus Apollo)

324] invisum fatis genuisti? aut quo tibi nostri

325] pulsus amor? quid me caelum sperare iubebas?

326] en etiam hunc ipsum vitae mortalis honorem,

327] quem mihi vix frugum et pecudum custodia sollers

328] omnia temptanti extuderat, te matre relinquo.

329] quin age et ipsa manu felicis erue silvas,

330] fer stabulis inimicum ignem atque interfice messis,

331] ure sata et validam in vitis molire bipennem,

332] tanta meae si te ceperunt taedia laudis.»

 

333] At mater sonitum thalamo sub fluminis alti

334] sensit. eam circum Milesia vellera Nymphae

335] carpebant hyali saturo fucata colore,

336] Drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque,

337] caesariem effusae nitidam per candida colla,

338] [Nesaee Spioque Thaliaque Cymodoceque]

339] Cydippe et flava Lycorias, altera virgo,

340] altera tum primos Lucinae experta labores,

341] Clioque et Beroe soror, Oceanitides ambae,

342] ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae,

343] atque Ephyre atque Opis et Asia Deiopea

344] et tandem positis velox Arethusa sagittis.

345] inter quas curam Clymene narrabat inanem

346] Volcani, Martisque dolos et dulcia furta,

347] aque Chao densos divum numerabat amores.

348] carmine quo captae dum fusis mollia pensa

349] devolvunt, iterum maternas impulit auris

350] luctus Aristaei, vitreisque sedilibus omnes

351] obstipuere; sed ante alias Arethusa sorores

352] prospiciens summa flavum caput extulit unda,

353] et procul: «o gemitu non frustra exterrita tanto,

354] Cyrene soror, ipse tibi, tua maxima cura,

355] tristis Aristaeus Penei genitoris ad undam

356] stat lacrimans, et te crudelem nomine dicit.»

357] huic percussa nova mentem formidine mater

358] «duc, age, duc ad nos; fas illi limina divum

359] tangere» ait. simul alta iubet discedere late

360] flumina, qua iuvenis gressus inferret. at illum

361] curvata in montis faciem circumstetit unda

362] accepitque sinu vasto misitque sub amnem.

363] iamque domum mirans genetricis et umida regna

364] speluncisque lacus clausos lucosque sonantis

365] ibat, et ingenti motu stupefactus aquarum

366] omnia sub magna labentia flumina terra

367] spectabat diversa locis, Phasimque Lycumque,

368] et caput unde altus primum se erumpit Enipeus,

369] unde pater Tiberinus et unde Aniena fluenta

370] saxosusque sonans Hypanis Mysusque Caicus

371] et gemina auratus taurino cornua vultu

372] Eridanus, quo non alius per pinguia culta

373] in mare purpureum violentior effluit amnis.

374] postquam est in thalami pendentia pumice tecta

375] perventum et nati fletus cognovit inanis

376] Cyrene, manibus liquidos dant ordine fontis

377] germanae, tonsisque ferunt mantelia villis;

378] pars epulis onerant mensas et plena reponunt

379] pocula, Panchaeis adolescunt ignibus arae.

380] et mater «cape Maeonii carchesia Bacchi:

381] Oceano libemus» ait. simul ipsa precatur

382] Oceanumque patrem rerum Nymphasque sorores,

383] centum quae silvas, centum quae flumina servant.

384] ter liquido ardentem perfundit nectare Vestam,

385] ter flamma ad summum tecti subiecta reluxit.

386] omine quo firmans animum sic incipit ipsa:

 

387] «Est in Carpathio Neptuni gurgite vates

388] caeruleus Proteus, magnum qui piscibus aequor

389] et iuncto bipedum curru metitur equorum.

390] hic nunc Emathiae portus patriamque revisit

391] Pallenen; hunc et Nymphae veneramur et ipse

392] grandaevus Nereus: novit namque omnia vates,

393] quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur;

394] quippe ita Neptuno visum est, immania cuius

395] armenta et turpis pascit sub gurgite phocas.

396] hic tibi, nate, prius vinclis capiendus, ut omnem

397] expediat morbi causam eventusque secundet.

398] nam sine vi non ulla dabit praecepta, neque illum

399] orando flectes; vim duram et vincula capto

400] tende; doli circum haec demum frangentur inanes.

401] ipsa ego te, medios cum sol accenderit aestus,

402] cum sitiunt herbae et pecori iam gratior umbra est,

403] in secreta senis ducam, quo fessus ab undis

404] se recipit, facile ut somno adgrediare iacentem.

405] verum ubi correptum manibus vinclisque tenebis,

406] tum variae eludent species atque ora ferarum.

407] fiet enim subito sus horridus atraque tigris

408] squamosusque draco et fulva cervice leaena,

409] aut acrem flammae sonitum dabit atque ita vinclis

410] excidet, aut in aquas tenuis dilapsus abibit.

411] sed quanto ille magis formas se vertet in omnis

412] tam tu, nate, magis contende tenacia vincla,

413] donec talis erit mutato corpore qualem

414] videris incepto tegeret cum lumina somno.»

 

415] Haec ait et liquidum ambrosiae defundit odorem,

416] quo totum nati corpus perduxit; at illi

417] dulcis compositis spiravit crinibus aura

418] atque habilis membris venit vigor. est specus ingens

419] exesi latere in montis, quo plurima vento

420] cogitur inque sinus scindit sese unda reductos,

421] deprensis olim statio tutissima nautis;

422] intus se vasti Proteus tegit obice saxi.

423] his iuvenem in latebris aversum a lumine Nympha

424] conlocat, ipsa procul nebulis obscura resistit.

425] iam rapidus torrens sitientis Sirius Indos

426] ardebat caelo et medium sol igneus orbem

427] hauserat, arebant herbae et cava flumina siccis

428] faucibus ad limum radii tepefacta coquebant,

429] cum Proteus consueta petens e fluctibus antra

430] ibat; eum vasti circum gens umida ponti

431] exsultans rorem late dispergit amarum.

432] sternunt se somno diversae in litore phocae;

433] ipse, velut stabuli custos in montibus olim,

434] Vesper ubi e pastu vitulos ad tecta reducit

435] auditisque lupos acuunt balatibus agni,

436] consedit scopulo medius, numerumque recenset.

437] cuius Aristaeo quoniam est oblata facultas,

438] vix defessa senem passus componere membra

439] cum clamore ruit magno, manicisque iacentem

440] occupat. ille suae contra non immemor artis

441] omnia transformat sese in miracula rerum,

442] ignemque horribilemque feram fluviumque liquentem.

443] verum ubi nulla fugam reperit fallacia, victus

444] in sese redit atque hominis tandem ore locutus

445] «nam quis te, iuvenum confidentissime, nostras

446] iussit adire domos? quidve hinc petis?» inquit. at ille:

447] «scis, Proteu, scis ipse, neque est te fallere quicquam:

448] sed tu desine velle. deum praecepta secuti

449] venimus hinc lassis quaesitum oracula rebus.»

450] tantum effatus. ad haec vates vi denique multa

451] ardentis oculos intorsit lumine glauco,

452] et graviter frendens sic fatis ora resolvit:

 

453] «Non te nullius exercent numinis irae;

454] magna luis commissa: tibi has miserabilis Orpheus

455] haudquaquam ob meritum poenas, ni fata resistant,

456] suscitat, et rapta graviter pro coniuge saevit.

457] illa quidem, dum te fugeret per flumina praeceps,

458] immanem ante pedes hydrum moritura puella

459] servantem ripas alta non vidit in herba.

460] at chorus aequalis Dryadum clamore supremos

461] implevit montis; flerunt Rhodopeiae arces

462] altaque Pangaea et Rhesi Mavortia tellus

463] atque Getae atque Hebrus et Actias Orithyia.

464] ipse cava solans aegrum testudine amorem

465] te, dulcis coniunx, te solo in litore secum,

466] te veniente die, te decedente canebat.

467] Taenarias etiam fauces, alta ostia Ditis,

468] et caligantem nigra formidine lucum

469] ingressus, Manisque adiit regemque tremendum

470] nesciaque humanis precibus mansuescere corda.

471] at cantu commotae Erebi de sedibus imis

472] umbrae ibant tenues simulacraque luce carentum,

473] quam multa in foliis avium se milia condunt,

474] Vesper ubi aut hibernus agit de montibus imber,

475] matres atque viri defunctaque corpora vita

476] magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae,

477] impositique rogis iuvenes ante ora parentum,

478] quos circum limus niger et deformis harundo

479] Cocyti tardaque palus inamabilis unda

480] alligat et novies Styx interfusa coercet.

481] quin ipsae stupuere domus atque intima Leti

482] Tartara caeruleosque implexae crinibus anguis

483] Eumenides, tenuitque inhians tria Cerberus ora,

484] atque Ixionii vento rota constitit orbis.

485] iamque pedem referens casus evaserat omnis,

486] redditaque Eurydice superas veniebat ad auras

487] pone sequens (namque hanc dederat Proserpina legem),

488] cum subita incautum dementia cepit amantem,

489] ignoscenda quidem, scirent si ignoscere Manes:

490] restitit, Eurydicenque suam iam luce sub ipsa

491] immemor heu! victusque animi respexit. ibi omnis

492] effusus labor atque immitis rupta tyranni

493] foedera, terque fragor stagnis auditus Avernis.

494] illa "quis et me" inquit "miseram et te perdidit, Orpheu,

495] quis tantus furor? en iterum crudelia retro

496] fata vocant, conditque natantia lumina somnus.

497] iamque vale: feror ingenti circumdata nocte

498] invalidasque tibi tendens, heu non tua, palmas."

499] dixit et ex oculis subito, ceu fumus in auras

500] commixtus tenuis, fugit diversa, neque illum

501] prensantem nequiquam umbras et multa volentem

502] dicere praeterea vidit; nec portitor Orci

503] amplius obiectam passus transire paludem.

504] quid faceret? quo se rapta bis coniuge ferret?

505] quo fletu Manis, quae numina voce moveret?

506] illa quidem Stygia nabat iam frigida cumba.

507] septem illum totos perhibent ex ordine mensis

508] rupe sub aeria deserti ad Strymonis undam

509] flesse sibi, et gelidis haec evolvisse sub antris

510] mulcentem tigris et agentem carmine quercus:

511] qualis populea maerens philomela sub umbra

512] amissos queritur fetus, quos durus arator

513] observans nido implumis detraxit; at illa

514] flet noctem, ramoque sedens miserabile carmen

515] integrat, et maestis late loca questibus implet.

516] nulla Venus, non ulli animum flexere hymenaei:

517] solus Hyperboreas glacies Tanaimque nivalem

518] arvaque Riphaeis numquam viduata pruinis

519] lustrabat, raptam Eurydicen atque inrita Ditis

520] dona querens. spretae Ciconum quo munere matres

521] inter sacra deum nocturnique orgia Bacchi

522] discerptum latos iuvenem sparsere per agros.

523] tum quoque marmorea caput a cervice revulsum

524] gurgite cum medio portans Oeagrius Hebrus

525] volveret, Eurydicen vox ipsa et frigida lingua,

526] a miseram Eurydicen! anima fugiente vocabat:

527] Eurydicen toto referebant flumine ripae.»

 

528] Haec Proteus, et se iactu dedit aequor in altum,

529] quaque dedit, spumantem undam sub vertice torsit.

530] at non Cyrene, namque ultro adfata timentem:

531] «nate, licet tristis animo deponere curas.

532] haec omnis morbi causa, hinc miserabile Nymphae,

533] cum quibus illa choros lucis agitabat in altis,

534] exitium misere apibus. tu munera supplex

535] tende petens pacem, et facilis venerare Napaeas;

536] namque dabunt veniam votis, irasque remittent.

537] sed modus orandi qui sit prius ordine dicam:

538] quattuor eximios praestanti corpore tauros,

539] qui tibi nunc viridis depascunt summa Lycaei,

540] delige, et intacta totidem cervice iuvencas.

541] quattuor his aras alta ad delubra dearum

542] constitue, et sacrum iugulis demitte cruorem,

543] corporaque ipsa boum frondoso desere luco.

544] post, ubi nona suos Aurora ostenderit ortus,

545] inferias Orphei Lethaea papavera mittes

546] et nigram mactabis ovem, lucumque revises;

547] placatam Eurydicen vitula venerabere caesa.»

 

548] Haud mora, continuo matris praecepta facessit:

549] ad delubra venit, monstratas excitat aras,

550] quattuor eximios praestanti corpore tauros

551] ducit et intacta totidem cervice iuvencas.

552] post, ubi nona suos Aurora induxerat ortus,

553] inferias Orphei mittit, lucumque revisit.

554] hic vero subitum ac dictu mirabile monstrum

555] aspiciunt, liquefacta boum per viscera toto

556] stridere apes utero et ruptis effervere costis,

557] immensasque trahi nubes, iamque arbore summa

558] confluere et lentis uvam demittere ramis.

 

559] Haec super arvorum cultu pecorumque canebam

560] et super arboribus, Caesar dum magnus ad altum

561] fulminat Euphraten bello victorque volentis

562] per populos dat iura viamque adfectat Olympo.

563] illo Vergilium me tempore dulcis alebat

564] Parthenope studiis florentem ignobilis oti,

565] carmina qui lusi pastorum audaxque iuventa,

566] Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi.

 


© Aerius, 2004