© Apuleius
E-Text: The Latin Library.
[1] (1) Certus equidem eram proque uero obtinebam, Maxime Cl.
quique in consilio estis, Sicinium Aemilianum, senem notissimae temeritatis,
accusationem mei prius apud te coeptam quam apud se cogitatam penuria criminum
solis conuiciis impleturum; (2) quippe insimulari quiuis innocens potest,
reuinci nisi nocens non potest. (3) Quo ego uno praecipue confisus
gratulor medius fidius, quod mihi copia et facultas te iudice optigit purgandae
apud imperitos philosophiae et probandi mei. (4) Quanquam istae calumniae
ut prima specie graues, ita ad difficultatem defensionis repentinae fuere.
(5) Nam, ut meministi, dies abhinc quintus an sextus est, cum me causam
pro uxore mea Pudentilla aduersus Granios agere aggressum de composito
necopinantem patroni eius incessere maledictis et insimulare magicorum
maleficiorum ac denique necis Pontiani priuigni mei coepere. (6) Quae ego
cum intellegerem non tam crimina iudicio quam obiectamenta iurgio prolata, ultro
eos ad accusandum crebris flagitationibus prouocaui.
(7) Ibi uero Aemilianus cum te quoque acrius motum et ex uerbis rem
factam uideret, quaerere occepit ex diffidentia latibulum aliquod
temeritati. [2] (1) Igitur Pontianum fratris sui filium, quem
paulo prius occisum a me clamitarat, postquam ad subscribendum compellitur,
ilico oblitus est; (2) de morte cognati adulescentis subito tacere. Tanti
criminis descriptione <ne> tamen omnino desistere uideretur,
calumnia<m> magiae, quae facilius infamatur quam probatur, eam
solum sibi delegit ad accusandum.
(3) Ac ne id quidem de professo audet, uerum postera die dat libellum
nomine priuigni mei Sicini Pudentis admodum pueri et adscribit se ei assistere, (4)
nouo more per alium lacessendi, scilicet ut optentu eius aetatulae ipse
insimulationis falsae non plecteretur. (5) Quod tu cum sollertissime
animaduertisses et iccirco eum denuo iussisses proprio nomine accusationem
delatam sustinere, (6) pollicitus ita facturum ne sic quidem quitus est
ut comminus ageret percelli, set iam et aduersum te contumaciter eminus
calumniis uelitatur. (7) Ita totiens ab accusandi periculo profugus in
assistendi uenia perseuerauit.
(8) Igitur et priusquam causa ageretur, facile intellectu cuiuis fuit,
qualisnam accusatio futura esset, cuius qui fuerat professor et machinator idem
fieri auctor timeret, (9) ac praesertim Sicinius Aemilianus, qui, si
quippiam ueri in me explorasset, nunquam profecto tam cunctanter hominem
extraneum tot tantorumque criminum postulasset, (10) qui auunculi sui
testamentum quod uerum sciebat pro falso infamarit, (11) tanta
quidem pertinacia, ut, cum Lollius Vrbicus V. C. uerum uideri et ratum esse
debere de consilio consularium uirorum pronuntiasset, contra clarissimam uocem
iurauerit uecordissimus iste, tamen illud testamentum fictum esse, (12)
adeo ut aegre Lollius Vrbicus ab eius pernicie temperarit.
[3] (1) Quam quidem uocem et tua aequitate et mea innocentia
fretus spero in hoc quoque iudicio erupturam, quippe qui sciens innocentem
criminatur eo sane facilius, quod iam, ut dixi, mentiens apud praefectum urbi in
amplissima causa conuictus est. (2) Namque peccatum semel ut bonus
quisque postea sollicitius cauet, ita qui ingenio malo est confidentius integrat
ac iam de cetero quo saepius, eo apertius delinquit. (3) Pudor enim
ueluti uestis quanto obsole[n]tior est, tanto incuriosius habetur. (4) Et
ideo necessarium arbitror pro integritate pudoris mei, priusquam ad rem
aggrediar, maledicta omnia refutare.
(5) Sustineo enim non modo meam, uerum etiam philosophiae defensionem,
cuia magnitudo uel minimam reprehensionem pro <ma>ximo crimine
aspernatur, (6) propter quod paulo prius patroni Aemiliani multa in me
proprie conficta et alia communiter in philosophos sueta ab imperitis
mercennaria loquacitate effutierunt.
(7) Quae etsi possunt ab his utiliter blaterata ob mercedem et
auctoramento impudentiae depensa haberi, iam concesso quodam more rabulis
id genus, quo ferme solent linguae suae uirus alieno dolori locare, (8)
tamen uel mea causa paucis refellenda sunt, ne is, qui sedulo laboro ut ne quid
maculae aut inhonestamenti in me admittam, uidear cuipiam, si quid ex friuolis
praeteriero, id agnouisse potius quam contempsisse. (9) Est enim pudentis
animi et uerecundi, ut mea opinio fert, uel falsas uitu<pe>rationes
grauari, cum etiam hi, qui sibi delicti alicuius conscii sunt, tamen, cum male
audiunt, impendio commoueantur et obirascantur, (10) quamquam, exinde ut
male facere coeperunt, consueuerint male audire, quod, si a ceteris silentium
est, tamen ipsi sibimet conscii sunt posse se merito increpari. (11)
Enimuero bonus et innoxius quisque rudis et imperitas auris ad male audiendum
habens et laudis assuetudine contumeliae insolens multo tanta ex animo laborat
ea sibi immerito dici, quae ipse possit aliis uere obiectare.
(12) Quod si forte inepta uidebor et oppido friuola uelle defendere,
illis debet ea res uitio uorti, quibus turpe est etiam haec obiectasse, non mihi
culpae dari, cui honestum erit etiam haec diluisse.
[4] (1) Audisti ergo paulo prius in principio accusationis ita
dici: 'accusamus apud te philosophum formonsum et tam Graece quam Latine' _ pro
nefas! _ 'disertissimum.' (2) Nisi fallor enim, his ipsis uerbis
accusationem mei ingressus est Tannonius Pudens, homo uere ille quidem non
disertissimus.
(3) Quod utinam tam grauia formae et facundiae crimina uere mihi
opprobrasset! Non difficile ei respondissem quod <H>omericus
Alexander Hectori:
__ ___ _______' ____ ____ ________ ____,
(4) ____ ___ _____ _____, ____ _' ___ __ ___ ______,
(5) munera deum gloriosissima nequaquam aspernanda; quae tamen ab
ipsis tribui sueta multis uolentibus non obtingunt. Haec ego de forma
respondissem.
(6) Praeterea: licere etiam philosophis esse uoltu liberali. (7) Pythagoram,
qui primum se esse philosophum nuncuparit, eum sui saeculi excellentissima forma
fuisse; (8) item Zenonem illum antiquum Velia oriundum, qui primus omnium
sollertissimo artificio ambifariam dissoluerit, eum quoque Zenonem longe
decorissimum fuisse, ut Plato autumat; (9) itemque multos philosophos ab
ore honestissimos memoriae prodi, qui gratiam corporis morum honestamentis
ornauerint.
(10) Sed haec defensio, ut dixi, aliquam multum a me remota est, cui
praeter formae mediocritatem continuatio etiam litterati laboris omnem gratiam
corpore deterget, habitudinem tenuat, sucum exsorbet, colorem obliterat, uigorem
debilitat. (11) Capillus ipse, quem isti aperto mendacio ad lenocinium
decoris promissum dixere, uides quam sit amoenus ac delicatus: (12)
horrore implexus atque impeditus, stuppeo tomento adsimilis et inaequaliter
hirtus et globosus et congestus, prorsum inenodabilis diutina incuria non modo
comendi, sed saltem expediendi et discriminandi. (13) Satis, ut puto,
crinium crimen, quod illi quasi capitale intenderunt, refutatur.
[5] (1) De eloquentia uero, si qua mihi fuisset, neque mirum,
neque inuidiosum deberet uideri, si ab ineunte aeuo unis studiis litterarum ex
summis uiribus deditus omnibus aliis spretis uoluptatibus ad hoc aeui haud sciam
anne super omnis homines impenso labore diuque noctuque cum despectu et
dispendio bonae ualetudinis eam quaesissem. (2) Sed nihil ab eloquentia
metuant, quam ego, si quid omnino promoui, potius spero quam praesto.
(3) Sane quidem, si uerum est quod Statium Caecilium in suis poematibus
scripsisse dicunt, innocentiam eloquentiam esse, ego uero profiteor ista
ratione ac praefero me nemini omnium de eloquentia concessurum. (4) Quis
enim me hoc quidem pacto eloquentior uiuat, quippe qui nihil unquam cogitaui
quod eloqui non auderem? (5) Eundem me aio facundissimum esse, nam omne
peccatum semper nefas habui; eundem disertissimum, quod nullum meum factum uel
dictum extet, de quo di<s>serere publice non possim (6) ita,
ut iam de uorsibus dis<s>ertabo quos a me factos quasi pudendos
protulerunt, cum quidem me animaduertisti cum risu illis suscensentem, quod eos
absone et indocte pronuntiarent.
[6] (1) Primo igitur legerunt e ludicris meis epistolium de
dentifricio uersibus scriptum ad quendam Calpurnianum, qui cum aduersum
me eas litteras promeret, non uidit profecto cupiditate laedendi, si quid mihi
ex illis fieret criminosum, id mihi secum esse commune. (2) Nam petisse
eum a me aliquid tersui dentibus uersus testantur:
(3) Calpurniane, salue properis uersibus.
Misi, ut petisti, <tibi> munditias dentium,
nitelas oris ex Arabicis frugibus,
tenuem, candificum, nobilem puluisculum,
complanatorem tumidulae gingiuulae,
conuerritorem pridianae reliquiae,
ne qua uisatur tetra labes sordium,
restrictis forte si labellis riseris.
(4) Quaeso, quid habent isti uersus re aut uerbo pudendum, quid omnino
quod philosophus suum nolit uideri? (5) Nisi forte in eo reprehendendus
sum, quod Calpurniano puluisculum ex Arabicis frugibus miserim, quem multo
aequius erat spurcissimo ritu Hiberorum, ut ait Catullus, sua sibi urina
'dentem atque russam pumicare gingiuam.'
[7] (1) Vidi ego dudum uix risum quosdam tenentis, cum munditias
oris uidelicet orator ille aspere accusaret et dentifricium tanta indignatione
pronuntiaret, quanta nemo quisquam uenenum.
(2) Quidni? Crimen haud contemnendum philosopho, nihil in se sordidum
sinere, nihil uspiam corporis apertum immundum pati ac fetulentum, (3)
praesertim os, cuius in propatulo et conspicuo usus homini creberrimus, siue
ille cuipiam osculum ferat seu cum qui[c]quam sermocinetur siue in auditorio
dissertet siue in templo preces alleget. (4) Omnem quippe hominis actum
sermo praeit, qui, ut ait poeta praecipuus, dentium muro proficiscitur. (5)
Dares nunc aliquem similiter grandiloquum: diceret suo more cum primis cui ulla
fandi cura sit impensius cetero corpore os colendum, quod esset animi uestibulum
et orationis ianua et cogitationum comitium. (6) Ego certe pro meo captu
dixerim nihil minus quam oris illuuiem libero et liberali uiro competere. (7)
Est enim ea pars hominis loco celsa, uisu prompta, usu facunda. Nam quidem feris
et pecudibus os humile est et deorsum ad pedes deiectum, uestigio et
pabulo proximum; nunquam ferme nisi mortuis aut ad morsum exasperatis
conspicitur. Hominis uero nihil prius tacentis, nihil saepius loquentis
contemplere.
[8] (1) Velim igitur censor meus Aemilianus respondeat, unquamne
ipse soleat pedes lauare; uel, si id non negat, contendat maiorem curam
munditiarum pedibus quam dentibus inpertiendam. (2) Plane quidem, si quis
ita ut tu, Aemiliane, nunquam ferme os suum nisi maledictis et calumniis aperiat,
censeo ne ulla cura os percolat neque ille exotico puluere dentis emaculet, quos
iustius carbone de rogo obteruerit, neque saltem communi aqua perluat. (3)
Quin ei nocens lingua mendaciorum et amaritudinum praeministra semper in
fetutinis et olenticetis suis iaceat. (4) Nam quae, malum, ratio est
linguam mundam et laetam, uocem contra spurcam et tetram possidere, uiperae ritu
niueo denticulo atrum uenenum inspirare? (5) Ceterum qui sese sciat <o>rationem
prompturum neque inutilem neque iniucundam, eius merito os, ut bono potui
poculum, praelauitur.
(6) Et quid ego de homine nato diutius? Belua immanis, crocodillus ille
qui in Nilo gignitur, ea quoque, ut comperior, purgandos sibi dentis innoxio
hiatu praebet. (7) Nam quod est ore amplo, set elingui et plerumque in
aqua recluso, multae hiru[n]dines dentibus implectuntur. Eas illi, cum
egressus in praeripia fluminis hiauit, una ex auibus fluuialibus amica auis
iniecto rostro sine noxae periculo exculpit.
[9] (1) Mitto haec. Venio ad ceteros uorsus ut illi uocant
amatorios, quos tamen tam dure et rustice legere, ut odium mouerent. (2)
Sed quid ad magica maleficia, quod ego pueros Scriboni Laeti, amici mei, carmine
laudaui? (3) An ideo magus, quia poeta? Quis unquam fando audiuit tam
similem suspicionem, tam aptam coniecturam, tam proxumum argumentum? (4)
'Fecit uorsus Apuleius.' Si malos, crimen est, nec id tamen philosophi, sed
poetae; sin bonos, quid accusas? (5) 'At enim ludicros et amatorios fecit.'
Num ergo haec sunt crimina mea, et nomine erratis, qui me magiae detulistis?
(6) Fecere tamen et alii talia, etsi uos ignoratis: apud Graecos Teius
quidam et Lacedaemonius et Ciu[i]s cum aliis innumeris, (7) etiam mulier
Lesbia, lasciue illa quidem tantaque gratia, ut nobis insolentiam linguae suae
dulcedine carminum commendet; (8) apud nos uero Aedituus et Porcius
et Catulus, isti quoque cum aliis innumeris. (9) 'At philosophi non fuere.'
Num igitur etiam Solonem fuisse serium uirum et philosophum negabis,
cuius ille lasciuissimus uersus est:
_____ _______ ___ ________ ________.
(10) Et quid tam petulans habent omnes uersus mei, si cum isto uno
contendantur, (11) ut taceam scripta Diogenis Cynici et
Zenonis Stoicae sectae conditoris, id genus plurima?
Recitem denuo, ut sciant me eorum non pigere:
(12) Et Critias mea delicia est et salua, Charine,
pars in amore meo, uita, tibi remanet.
Ne metuas, nam me ignis et ignis torreat ut uult;
hasce duas flammas, dum potiar, patiar.
Hoc modo sim uobis, unus sibi quisque quod ipse est;
hoc mihi uos eritis, quod duo sunt oculi.
(13) Recitem nunc et alios, quos illi quasi intemperantissimos postremum
legere:
(14) Florea serta, meum mel, et haec tibi carmina dono.
Carmina dono tibi, serta tuo genio,
carmina uti, Critia, lux haec optata canatur
quae bis septeno uere tibi remeat,
serta autem ut laeto tibi tempore tempora uernent,
aetatis florem floribus ut decores.
Tu mihi da contra pro uerno flore tuum uer,
ut nostra exuperes munera muneribus.
Pro implexis sertis complexum corpore redde,
proque rosis oris sauia purpurei.
Quod si animum inspires, dona et iam carmina nostra
cedent uicta tuo dulciloquo calamo.
[10] (1) Habes crimen meum, Maxime, quasi improbi comisatoris de
sertis et canticis compositum.
(2) Hic illud etiam reprehendi animaduertisti, quod, cum aliis nominibus
pueri uocentur, ego eos Charinum et Critian appellitarim. (3) Eadem
igitur opera accusent C. Catul<l>um, quod Lesbiam pro Clodia
nominarit, et Ticidam similiter, quod quae Metella erat Perillam scripserit, et
Propertium, qui Cunthiam dicat, Hostiam dissimulet, et Tibullum, quod ei
sit Plania in animo, Delia in uersu. (4) Et quidem C. Lucilium, quanquam
sit iambicus, tamen improbarim, quod Gentium et Macedonem pueros directis
nominibus carmine suo prostituerit. (5) Quanto modestius tandem Mantuanus
poeta, qui itidem ut ego puerum amici sui Pollionis bucolico ludicro laudans et
abstinens nominum sese quidem Corydonem, puerum uero Alexin uocat.
(6) Sed Aemilianus, uir ultra Virgilianos opiliones et busequas
rusticanus, agrestis quidem semper et barbarus, uerum longe austerior, ut putat,
Serranis et Curiis et Fabriciis, negat id genus uersus Platonico philosopho
competere. (7) Etiamne, Aemiliane, si Platonis ipsius exemplo doceo
factos? Cuius nulla carmina extant nisi amoris elegia. Nam cetera omnia, credo
quod tam lepida non erant, igni deussit. (8) Disce igitur uersus Platonis
philosophi in puerum Astera, si tamen tantus natu potes litteras discere:
_____ ____ ___ _______ ___ _______ _____ô
___ __ _____ _______ ________ __ _________.
(9) Item eiusdem Platonis in Alexin Phaedrumque pueros coniuncto carmine:
___ ___ _____ _______ ____ _____ ___' ___ _____,
_____ ___ _____ ____ ____________.
____, <__> _______ _____ ______; ___' _______
_______. ___ ____ _______ __________;
(10) Ne pluris commemorem, nouissimum uersum eius de Dione Syracusano
si dixero, finem faciam:
_ ____ _______ _____ _____ ____.
[11] (1) Sed sumne ego ineptus, qui haec etiam in iudicio? An uos
potius calumniosi, qui etiam haec in accusatione, quasi ullum specimen morum sit
uersibus ludere? (2) Catullum ita respondentem maliuolis non legistis:
'Nam castum esse decet pium poetam
ipsum, uersiculos nihil necesse est'?
(3) Diuus Adrianus cum Voconi amici sui poetae tumulum uorsibus
muneraretur, ita scripsit:
'Lasciuus uersu, mente pudicus eras,'
quod nunquam ita dixisset, si forent lepidiora carmina argumentum impudicitiae
habenda. (4) Ipsius etiam diui Adriani multa id genus legere me memini.
Aude sis, Aemiliane, dicere male id fieri, quod imperator et censor diuus
Adrianus fecit et factum memoriae reliquit.
(5) Ceterum Maximum quicquam putas culpaturum, quod sciat Platonis
exemplo a me factum? Cuius uersus quos nunc percensui tanto sanctiores sunt,
quanto apertiores, tanto pudicius compositi, quanto simplicius professi. (6)
Namque haec et id genus omnia dissimulare et occultare peccantis, profiteri et
promulgare ludentis est; quippe natura uox innocentiae, silentium maleficio
distributa.
[12] (1) Mitto enim dicere alta illa et diuina Platonica,
rarissimo cuique piorum ignara, ceterum omnibus profanis incognita: geminam esse
Venerem deam, proprio quamque amore et diuersis amatoribus pollentis; (2)
earum alteram uulgariam, quae sit percita populari amore, non modo humanis
animis, uerum etiam pecuinis et ferinis ad libidinem imperitare ui
immodica trucique perculsorum animalium serua corpora complexu uincientem; (3)
alteram uero caelitem Venerem, praedita[m] quae sit optimati amore, solis
hominibus et eorum paucis curare, nullis ad turpitudinem stimulis uel illecebris
sectatores suos percellentem; (4) quippe amorem eius non amoenum et
lasciuum, sed contra incom[i]tum et serium pulchritudine honestatis uirtutes
amatoribus suis conciliare, et si quando decora corpora co<m>mendet,
a contumelia eorum procul absterrere; (5) neque enim quicquam aliud in
corporum forma diligendum quam quod ammoneant diuinos animos eius pulchritudinis,
quam prius ueram et sinceram inter deos uidere. (6) Quapropter, ut
semper, eleganter Afranius hoc scriptum relinquat:
'amabit sapiens, cupient ceteri';
tamen si uerum uelis, Aemiliane, uel si haec intellegere unquam potes, non tam
amat sapiens quam recordatur.
[13] (1) Da igitur ueniam Platoni philosopho uersuum eius de amore,
ne ego necesse habeam contra sententiam Neoptolemi Enniani pluribus philosophari.
(2) Vel si tu id non facis, ego me facile patiar in huiuscemodi uersibus
culpari cum Platone.
(3) Tibi autem, Maxime, habeo gratiam propensam, cum has quoque
appendices defensionis meae iccirco necessarias, quia accusationi rependuntur,
tam attente audis. (4) Et ideo hoc etiam peto, quod mihi ante ipsa
crimina superest audias, ut adhuc fecisti, libenter et diligenter.
(5) Sequitur enim de speculo longa illa et censoria oratio, de quo pro
rei atrocitate paene diruptus est Pudens clamitans: 'Habet speculum philosophus!
Possidet speculum philosophus!' (6) Vt igitur habere concedam _ ne
aliquid obiecisse te credas, si negaro _, non tamen ex eo accipi me necesse est
exornari quoque ad speculum solere. (7) Quid enim? Si choragium thymelicum
possiderem, num ex eo argumentarere etiam uti me consuesse tragoedi[i] syrmate,
histrionis crocota, _ orgia, mimi centunculo? Non opinor. Nam et contra plurimis
rebus possessu careo, usu fruor.
(8) Quod si neque habere utendi argumentum est neque non utendi non
habere, et speculi non tam possessio culpatur quam inspectio, illud etiam docear
necesse est, quando et quibus praesentibus in speculum inspexerim, quoniam ut
res est, magis piaculum decernis speculum philosopho quam Cereris mundum profano
uidere.
[14] (1) Cedo nunc, si et inspexisse me fateor, quod tandem crimen
est imaginem suam nosse eamque non uno loco conditam, sed quoquo uelis
paruo speculo promptam gestare? (2) An tu ignoras nihil esse
aspectabilius homini nato quam formam suam? Equidem scio et filiorum cariores
esse qui similes uidentur et publicitus simulacrum suum cuique, quod uideat, pro
meritis praemio tribui. (3) Aut quid sibi statuae et imagines
uariis artibus effigiatae uolunt? Nisi forte quod artificio elaboratum laudabile
habetur, hoc natura oblatum culpabile iudicandum est, cum sit in ea uel magis
miranda et facilitas et similitudo.
(4) Quippe in omnibus manu faciundis imaginibus opera diutino
sumitur, neque tamen similitudo aeque ut in speculis comparet. (5) Deest
enim et luto uigor et saxo color et picturae rigor et motus omnibus, qui
praecipua fide similitudinem repraesentat, cum in eo uisitur imago mire
relata, ut similis, ita mobilis et ad omnem nutum hominis sui morigera. (6)
Eadem semper contemplantibus aequaeua est ab ineunte pueritia ad obeuntem
senectam, tot aetatis uices induit, tam uarias habitudines corporis participat,
tot uultus eiusdem laetantis uel dolentis imitatur. (7) Enimuero quod
luto fictum uel aere infusum uel lapide incussum uel cera inustum uel pigmento
illitum uel alio quopiam humano artificio adsimulatum est, non multa
intercapedine temporis dissimile redditur et ritu cadaueris unum uultum et
immobilem possidet. (8) Tantum praestat imaginis artibus ad
similitudinem referundum leuitas illa speculi fabra et splendor opifex.
[15] (1) Aut igitur unius Hagesilai Lacedaemonii sententia nobis
sequenda est, qui se neque pingi neque fingi unquam diffidens formae suae passus
est, (2) aut si mos omnium ceterorum hominum retinendus uidetur in
statuis et imaginibus non repudiandis, cur existimes imaginem suam
cuique uisendam potius in lapide quam in argento, magis in tabula quam in
speculo?
(3) An turpe arbitraris formam suam spectaculo assiduo explorare? (4)
An non Socrates philosophus ultro etiam suasisse fertur discipulis suis, crebro
ut semet in speculo contemplarentur, (5) ut qui eorum foret pulchritudine
sibi complacitus, impendio procuraret ne dignitatem corporis malis moribus
dedecoraret, (6) qui uero minus se commendabilem forma putaret, sedulo
operam daret ut uirtutis laude turpitudinem tegeret? (6) Adeo uir omnium
sapientissimus speculo etiam ad disciplinam morum utebatur. (8) Demost<h>enen
uero, primarium dicendi artificem, quis est qui non sciat semper ante speculum
quasi ante magistrum causas meditatum? (9) Ita ille summus orator cum a
Platone philosopho facundiam <h>ausisset, ab Eubulide dialectico
argumentationes edidicisset, nouissimam pronuntiandi congruentiam ab speculo
petiuit. (10) Vtrum igitur putas maiorem curam decoris in adseueranda
oratione suscipiendam rhetori iurganti an philosopho obiurganti, apud iudices
sorte ductos paulisper disceptanti an apud omnis homines semper disserenti, de
finibus agrorum litiganti an de finibus bonorum et malorum docenti?
(11) Quid quod nec ob haec debet tantummodo philosophus speculum inuisere?
(12) Nam saepe oportet non modo similitudinem suam, uerum etiam ipsius
similitudinis rationem considerare: num, ut ait Epicurus, profectae a nobis imagines
uelut quaedam exuuiae iugi fluore a corporibus manantes, cum leue aliquid
et solidum offenderunt, illisae reflectantur et retro expressae contrauersim
respondeant; (13) an, ut alii philosophi disputant, radii nostri seu
mediis oculis proliquati et lumini extrario mixti atque ita uniti, ut
Plato arbitratur, (14) seu tantum oculis profecti sine ullo foris
amminiculo, ut Archytas putat, seu intentu aëris facti, ut
Stoici rentur, (15) cum alicui corpori inciderunt spisso et splendido et
leui, paribus angulis quibus inciderant resultent ad faciem suam reduces atque
ita, quod extra tangant ac uisant, id intra speculum imaginentur.
[16] (1) Videturne uobis debere philosophia haec omnia uestigare
et inquirere et cuncta specula uel uda uel suda [soli] uidere? (2) Quibus
praeter ista quae dixi etiam illa ratiocinatio necessaria est, cur in
planis quidem speculis ferme pares optutus et imagines uideantur, <in>
tumidis uero et globosis omnia defectiora, at contra in cauis auctiora; (3)
ubi et cur laeua cum dexteris permutentur; quando se imago eodem speculo
tum recondat penitus, tum foras exerat; (4) cur caua specula, si
exaduersum soli retineantur, appositum fomitem accendant; (5) qui
fiat ut arcus in nubibus uarie, duo[s] soles aemula similitudine uisantur, alia
praeterea eiusdem modi plurima, (6) quae tractat uolumine ingenti
Archimedes Syracusanus, uir in omni quidem geometria multum ante alios
admirabilis subtilitate, sed haud sciam an propter hoc uel maxime memorandus,
quod inspexerat speculum saepe ac diligenter.
(7) Quem tu librum, Aemiliane, si nosses ac non modo campo et glebis,
uerum etiam abaco et puluisculo te dedisses, mihi istud crede, quanquam
teterrimum os tuum minimum a Thyesta tragico demutet, tamen profecto
discendi cupidine speculum inuiseres et aliquando relicto aratro mirarere tot in
facie tua sulcos rugarum.
(8) At ego non mirer, si boni consulis me de isto distortissimo uultu tuo
dicere, de moribus tuis multo truculentioribus reticere. (9) Ea res est:
praeter quod non sum iurgiosus, etiam libenter te nuper usque albus an ater
esses ignoraui, et adhuc <h>ercle non satis noui. (10) Id
adeo factum, quod et tu rusticando obscurus es et ego discendo occupatus. (11)
Ita et tibi umbra ignobilitatis a probatore obstitit, et ego numquam studui male
facta cuiusquam cognoscere, sed semper potius duxi mea peccata tegere quam
aliena indagare. (12) Igitur hoc mihi aduersum te usu uenit, quod qui
forte constitit in loco lumine conlustrato atque eum alter e tenebris prospectat.
(13) Nam ad eundem modum tu quidem, quid ego in propatulo et celebri agam,
facile e tenebris tuis arbitraris, cum ipse humilitate abdita et lucifuga non
sis mihi mutuo conspicuus.
[17] (1) Ego adeo seruosne tu habeas ad agrum
colendum an ipse mutuarias operas cum uicinis tuis cambies, neque scio neque
laboro. (2) At tu me scis eadem die tris Oeae manu misisse, idque mihi
patronus tuus inter cetera a te sibi edita obiecit, quanquam modico prius
dixerat me uno seruo comite Oeam uenisse. (3) Quod quidem uelim mihi
respondeas, qui potuerim ex uno tris manu mittere, nisi si et hoc magicum est. (4)
Tantamne esse mentiendi caecitatem dicam an consuetudinem? 'Venit Apuleius Oeam
cum uno seruo '; dein pauculis uerbis intergarritis: 'Apuleius Oeae una die tris
manu misit.' (5) Ne illud quidem credibile fuisset, cum tribus uenisse,
omnes liberasse. Quod tamen si ita fecissem, cur potius tris seruos inopiae
signum putares quam tris libertos opulentiae?
(6) Nescis profecto, nescis, Aemiliane, philosophum accusare, qui
famulitii paucitatem obprobraris, quam ego gloriae causa ementiri
debuissem, quippe qui scirem non modo philosophos, quorum me sectatorem fero,
uerum etiam imperatores populi Romani paucitate seruorum gloriatos. (7)
Itane tandem ne haec quidem legere patroni tui: M. Antonium consularem solos
octo seruos domi habuisse, Carbonem uero illum, qui rebus potitus est, uno minus,
at enim Manio Curio tot adoreis longe incluto, quippe qui ter triumphum una
porta egerit, ei igitur Manio Curio duos solos in castris calones fuisse? (8)
Ita ille uir de Sabinis deque Samnitibus deque Pyrro triumphator
paucioris seruos habuit quam triumphos. (9) M. autem Cato nihil oppertus,
ut alii de se praedicarent, ipse in o[pe]ratione sua scriptum reliquit, cum in
Hispania<m> consul proficisceretur, tris seruos solos ex urbe
duxisse; (10) quoniam ad uillam publicam uenerat, parum uisum qui
uteretur, iussisse duos pueros in foro de mensa emi, eos quinque in Hispaniam
duxisse.
(11) Haec Pudens si legisset, ut mea opinio est, aut omnino huic
maledicto supersedisset aut in tribus seruis multitudinem comitum philosophi
quam paucitatem reprehendere maluisset.
[18] (1) Idem mihi etiam paupertatem obprobrauit, acceptum
philosopho crimen et ultro profitendum. (2) Enim paupertas olim
philosophiae uernacula est, frugi, sobria, paruo potens, aemula laudis, aduersum
diuitias possessa, habitu secura, cultu simplex, consilio benesuada. (3)
Neminem umquam superbia inflauit, neminem inpotentia deprauauit, neminem
tyrannide efferauit, delicias uentris et inguinum neque uult ullas neque potest.
(4) Quippe haec et alia flagitia diuitiarum alumni solent. Maxima quaeque
scelera si ex omni memoria hominum percenseas, nullum in illis pauperem reperies,
(5) ut contra haut temere inter inlustris uiros diuites comparent,
sed quemcunque in aliqua laude miramur, eum paupertas ab incunabulis nutricata
est. (6) Paupertas, inquam, prisca aput saecula omnium ciuitatium
conditrix, omnium artium repertrix, omnium peccatorum inops, omnis gloriae
munifica, cunctis laudibus apud omnis nationes perfuncta. (7) Eadem est
enim paupertas apud Graecos in Aristide iusta, in Phocione benigna, in
Epaminonda strenua, in Socrate sapiens, in Homero diserta. (8) Eadem
paupertas etiam populo Romano imperium a primordio fundauit, proque eo in <h>odiernum
diis immortalibus simpulo et catino fictili sacrificat.
(9) Quod si modo iudices de causa ista sederent C. Fabricius, Gn. Scipio,
Manius Curius, quorum filiae ob paupertatem de publico dotibus donatae ad
maritos ierunt portantes gloriam domesticam, pecuniam publicam, (10) si
Publicola regum exactor et Agrippa populi reconciliator, quorum funus ob tenuis
opes a populo Romano collatis <s>extantibus adornatum est, (11)
si Atilius Regulus, cuius agellus ob similem penuriam publica pecunia cultus est,
(12) si denique omnes illae ueteres prosapiae consulares et censoriae et
triumphales breui usura lucis ad iudicium istud remissae audirent, auderesne
paupertatem philosopho exprobrare apud tot consules pauperes?
[19] (1) An tibi Claudius Maximus idoneus auditor uidetur ad
irridendam paupertatem, quod ipse uberem et prolixam rem familiarem sortitus est?
(2) Erras, Aemiliane, et longe huius animi frustra es, si eum ex fortunae
indulgentia, non ex philosophiae censura metiris, si uirum tam austerae sectae
tamque diutinae militiae non putas amiciorem esse cohercitae mediocritati quam
delicatae opulentiae, fortunam uelut tunicam magis concinnam quam longam probare;
(3) quippe etiam ea si non gestetur et trahatur, nihil minus quam lacinia
praependens impedit et praecipitat. (4) Etenim omnibus ad uitae munia
utendis quicquid aptam moderationem supergreditur, [h]oneri potius quam usui
exuberat. (5) Igitur et inmodicae diuitiae uelut ingentia et enormia
gubernacula facilius mergunt quam regunt, quod habent irritam copiam, noxiam
nimietatem.
(6) Quin ex ipsis opulentioribus eos potissimum uideo laudari, qui nullo
strepitu, modico cultu, dissimulatis facultatibus agunt et diuitias magnas
administrant sine ostentatione, sine superbia, specie mediocritatis pauperum
similes. (7) Quod si etiam ditibus ad argumentum modestiae quaeritur imago
quaepiam et color paupertatis, cur eius pudeat tenuioris, qui eam non simulate,
sed uere fungimur?
[20] (1) Possum equidem tibi et ipsius nominis controuersiam
facere, neminem nostrum pauperem esse qui superuacanea nolit, poscit necessaria,
quae natura oppido pauca sunt. (2) Namque is plurimum habebit, qui
minimum desiderabit; habebit enim quantum uolet qui uolet minimum. (3) Et
idcirco diuitiae non melius in fundis et in fenore quam in ipso hominis animo
aestimantur, qui si est auaritia egenus et ad omne lucrum inexplebilis, nec
montibus auri satiabitur, sed semper aliquid, ante parta ut augeat, mendicabit. (4)
Quae quidem uera confessio est paupertatis. Omnis enim cupido acquirendi ex
opinione inopiae uenit, nec refert, quam magnum sit quod tibi minus est. (5)
Non habuit tantam rem familiarem Philus quantam Laelius, nec Laelius quantam
Scipio, nec Scipio quantam Crassus Diues, at enim nec Crassus Diues quantam
uolebat; (6) ita cum omnis superaret, a suamet auaritia superatus est
omnibusque potius diues uisus est quam sibi. (7) At contra hi philosophi
quos commemoraui non ultra uolentes quam poterant, sed congruentibus desideriis
et facultatibus iure meritoque dites et beati fuerunt. (8) Pauper enim fis
appetendi egestate, diues non egendi satietate, quippe qui inopia desiderio,
opulentia fastidio cernuntur.
(9) Igitur, Aemiliane, si pauperem me haberi uis, prius auarum esse
doceas necesse est. Quod si nihil in animo deest, de rebus extrariis quantum
desit non laboro, quarum neque laus in copia neque culpa in penuria consistit.
[21] (1) Sed finge haec aliter esse ac me ideo pauperem, quia mihi
fortuna diuitias inuidit easque, ut ferme euenit, aut tutor imminuit aut
inimicus eripuit aut pater non reliquit: hocine homini opprobrari, pauperiem,
quod nulli ex animalibus uitio datur, non aquilae, non tauro, non leoni? (2)
Equus si uirtutibus suis polleat, ut sit aequabilis uector et cursor pernix,
nemo ei penuriam pabuli exprobrat: tu mihi uitio dabis non facti uel dicti
alicuius prauitatem, sed quod uiuo gracili lare, quod paucioris habeo, parcius
pasco, leuius uestio, minus obsono?
(3) Atqui ego contra, quantulacumque tibi haec uidentur, multa etiam et
nimia arbitror et cupio ad pauciora me coercere, tanto beatior futurus quanto
collectior. (4) Namque animi ita ut corporis sanitas expedita,
imbecillitas laciniosa est, certumque signum est infirmitatis pluribus indigere.
(5) Prorsus ad uiuendum uelut ad natandum is melior, qui onere liberior;
sunt enim similiter etiam in ista uitae humanae tempestate[s] leuia
sustentui, grauia demersui. (6) Equidem didici ea re praecedere maxime
deos hominibus, quod nulla re ad usum sui indigeant, igitur ex nobis cui quam
minimis opus sit, eum esse deo similiorem.
[22] (1) Proinde gratum habui, cum ad contumeliam diceretis
rem familiarem mihi peram et baculum fuisse. (2) Quod utinam tantus animi
forem, ut praeter eam supellectilem nihil quicquam requirerem, sed eundem
ornatum digne gestarem, quem [so]Crates ultro diuitiis abiectis appetiuit. (3)
[so]Crates, inquam, si quid credis, Aemiliane, uir domi inter Thebanos proceres
diues et nobilis amore huius habitus, quem mihi obiectas, rem familiarem largam
et uberem populo donauit, multis seruis a sese remotis solitatem delegit,
arbores plurimas et frugiferas prae uno baculo spreuit, uillas ornatissimas una
perula mutauit, (4) quam postea comperta utilitate etiam carmine laudauit
flexis ad hoc Homericis uersibus, quibus ille Cretam insulam nobilitat. (5)
Principium dicam, ne me haec ad defensionem putes confinxisse:
[_____] <____> ___ _____ ____ ____ ___ ______ ____ [_____],
iam cetera tam mirifica, quae si tu legisses, magis mihi peram quam nuptias
Pudentillae inuidisses.
(6) Peram et baculum tu philosophis? Exprobrares igitur et equitibus
faleras et peditibus clipeos et signiferis uexilla ac denique
triumphantibus quadrigas albas et togam palmatam? (7) Non sunt quidem
ista Platonicae sectae gestamina, sed Cynicae familiae insignia. Verum
tamen hoc Diogeni et Antist<h>eni pera et baculum, quod regibus
diadema, quod imperatoribus paludamentum, quod pontificibus galerum, quod lituus
auguribus. (8) Diogenes quidem Cynicus cum Alexandro magno de
ueritate regni certabundus baculo uice sceptri gloriabatur. (9) Ipse
denique Hercules inuictus _ quoniam haec tibi ut quaedam mendicabula [a]nimis
sordent _, (10) ipse, inquam, Hercules lustrator orbis, purgator ferarum,
gentium domitor, is tamen deus, cum terras peragraret, paulo prius quam in
caelum ob uirtutes as[s]citus est, neque una pelli uestitior fuit neque uno
baculo comitatior.
[23] (1) Quod si haec exempla nihili putas ac me non ad causam
agundam, uerum ad censum dis<s>erundum uocasti, ne quid tu rerum
mearum nescias, si tamen nescis, profiteor mihi ac fratri meo relictum a patre HS
XX paulo secus, (2) idque a me longa peregrinatione et diutinis studiis
et crebris liberalitatibus modice imminutum. (3) Nam et amicorum
plerisque opem tuli et magistris plurimis gratiam retuli, quorundam etiam filias
dote auxi. (4) Neque enim dubitassem equidem uel uniuersum patrimonium
impendere, ut acquirerem mihi quod maius est contemptu patrimonii. (5) Tu
uero, Aemiliane, et id genus homines uti tu es inculti et agrestes, tanti re
uera estis quantum habetis, ut arbor infecunda et infelix, quae nullum fructum
ex sese gignit, tanti est in pretio, quanti lignum eius in trunco.
(6) At tamen parce postea, Aemiliane, paupertatem cuipiam obiectare, qui
nuper usque agellum Zarathensem, quem tibi unicum pater tuus reliquerat, solus
uno asello ad tempestiuum imbrem triduo exarabas. (7) Neque enim diu est,
cum te crebrae mortes propinquorum immeritis hereditatibus fulserunt, unde tibi
potius quam ob istam teterrimam faciem Charon nomen est.
[24] (1) De patria mea uero, quod eam sitam Numidiae et Gaetuliae
in ipso confinio mei<s> scriptis ostendi scis, quibus memet
professus sum, cum Lolliano Auito c.u. praesente publice dissererem, 'Seminumidam'
et 'Semigaetulum': (2) non uideo quid mihi sit in ea re
pudendum, haud minus quam Cyro maiori, quod genere mixto fuit Semimedus
ac Semipersa. (3) Non enim ubi prognatus, sed ut moratus quisque sit
spectandum, nec qua regione, sed qua ratione uitam uiuere inierit, considerandum
est. (4) Holitori et cauponi merito est concessum holus et uinum ex
nobilitate soli commendare, uinum Thasium, holus Phliasium; quippe illa terrae
alumna multum ad meliorem saporem iuuerit et regio fecunda et caelum pluuium et
uentus clemens et sol apricus et solum sucidum. (5) Enimuero animo
hominis extrinsecus in hospitium corporis immigranti quid ex istis addi uel
minui ad uirtutem uel malitiam potest? (6) Quando non in omnibus gentibus
uaria ingenia prouenere, quanquam uideantur quaedam stultitia uel sollertia
insigniores? Apud socordissimos Scythas Anacharsis sapiens natus est, apud
Athenienses catos Meletides fatuus.
(7) Nec hoc eo dixi, quo me patriae meae paeniteret, etsi adhuc Syfacis
oppidum essemus. (8) Quo tamen uicto ad Masinissam regem munere populi R.
concessimus ac deinceps ueteranorum militum nouo conditu[s] splendidissima
colonia sumus, (9) in qua colonia patrem habui loco principis IIuiralem
cunctis honoribus perfunctum. Cuius ego locum in illa re p., exinde ut
participare curiam coepi, nequaquam degener pari, spero, honore et existimatione
tueor. (10) Cur ergo illa protuli? Vt mihi tu, Aemiliane, minus posthac
suscenseas, potiusque ut ueniam inpertias, si per neglegentiam forte non elegi
illud tuum Atticum Zarat, ut in eo nascerer.
[25] (1) Nonne uos puditum est haec crimina tali uiro audiente tam
adseuerate obiectare, friuola et inter se repugnantia simul promere et
utraque tamen reprehendere? (2) At non contraria accusastis? Peram et
baculum ob auctoritatem, carmina et speculum ob hilaritatem, unum seruum ut
deparci, tris libertos ut profusi, praeterea eloquentiam Graecam, patriam
barbaram? (3) Quin igitur tandem expergiscimini ac uos cogitatis apud
Claudium Maximum dicere, apud uirum seuerum et totius prouinciae negotiis
occupatum? (4) Quin, inquam, uana haec conuicia aufertis? Quin ostenditis
quod insimulauistis: scelera immania et inconcessa maleficia et artis
nefandas? Cur uestra oratio rebus flaccet, strepitu uiget?
(5) Aggredior enim iam ad ipsum crimen magiae, quod ingenti tumultu ad
inuidiam mei accensum frustrata expectatione omnium per nescio quas anilis
fabulas defraglauit. (6) Ecquandone uidisti, Maxime, flammam stipula
exortam claro crepitu, largo fulgore, cito incremento, sed enim materia leui,
caduco incendio, nullis reliquiis? (7) Em tibi illa accusatio iurgiis
inita, uerbis aucta, argumentis defecta, nullis post sententiam tuam reliquiis
calumniae permansura. (8) Quae quidem omnis Aemiliano fuit in isto uno
destinata, me magum esse, et ideo mihi libet quaerere ab eruditissimis eius
aduocatis, quid sit magus.
(9) Nam si, quod ego apud plurimos lego, Persarum lingua magus est
qui nostra sacerdos, quod tandem est crimen, sacerdotem esse et
rite nosse atque scire atque callere leges cerimoniarum, fas sacrorum, ius
religionum? (10) Si quidem magia id est quod Plato interpretatur, cum
commemorat, quibusnam disciplinis puerum regno adulescentem Persae imbuant _
uerba ipsa diuini uiri memini, quae tu mecum, Maxime, recognosce:
(11) ___ ____ __ _________ ____ ___ _____ _______________ ___ _______
__________ ___________ ___________ô _____ __ ____________ ______ __
_______ ________ __ ______ ________, _ __ _________ ___ _ ___________ ___ _
_____________ ___ _ ____________. __ _ ___ _______ __ ________ ___ __________
___ _________ô ____ __ _____ ____ ________ô ________ __ ___ __
________.
[26] (1) Auditisne magiam, qui eam temere accusatis, artem esse
dis immortalibus acceptam, colendi eos ac uenerandi pergnaram, piam scilicet et
diuini scientem, (2) iam inde a Zoroastre et Oromaze auctoribus suis
nobilem, caelitum antistitam, (3) quippe qui inter prima regalia docetur
nec ulli temere inter Persas concessum est magum esse, haud magis quam regnare? (4)
Idem Plato in alia sermocinatione de Zalmoxi quodam Thraci generis, sed eiusdem
artis uiro ita scriptum reliquit:
___ __ ______ _____ ____ ______ ____ ______.
(5) Quod si ita est, cur mihi nosse non liceat uel Zalmoxi bona uerba uel
Zoroastri sacerdotia?
(6) Sin uero more uulgari eum isti proprie magum existimant, qui
communione loquendi cum deis immortalibus ad omnia quae uelit incredibili[a]
quadam ui cantaminum polleat, oppido miror, cur accusare non timuerint quem
posse tantum fatentur. (7) Neque enim tam occulta et diuina potentia
caueri potest itidem ut cetera. (8) Sicarium qui in iudicium uocat,
comitatus uenit; qui uenenarium accusat, scrupulosius cibatur; qui furem arguit,
sua custodit. (9) Enimuero qui magum qualem isti dicunt in discrimen
capitis deducit, quibus comitibus, quibus scrupulis, quibus custodibus perniciem
caecam et ineuitabilem prohibeat? Nullis scilicet. Et ideo id genus crimen non
est eius accusare, qui credit.
[27] (1) Verum haec ferme communi quodam errore imperitorum
philosophis obiectantur, ut partim eorum qui corporum causas meras et simplicis
rimantur irreligiosos putent eoque aiant deos abnuere, ut Anaxagoram et
Leucippum et Democritum et Epicurum ceterosque rerum naturae patronos, (2)
partim autem, qui prouidentiam mundi curiosius uestigant et impensius deos
celebrant, eos uero uulgo magos nominent, quasi facere etiam sciant quae sciant
fieri, ut olim fuere Epimenides et Orpheus et Pythagoras et Ostanes, (3)
ac dein similiter suspectata Empedocli catharmoe, Socrati
daemonion, Platonis __ ______. (4) Gratulor igitur mihi, cum et ego tot
ac tantis uiris adnumeror.
(5) Ceterum ea quae ab illis ad ostendendum crimen obiecta sunt uana et
inepta, simplicia, uereor ne ideo tantum crimina putes, quod obiecta sunt. (6)
'Cur,' inquit, 'piscium quaedam genera quaesisti?' Quasi id cognitionis gratia
philosopho facere non liceat, quod luxurioso gulae causa liceret. (7) 'Cur
mulier libera tibi nupsit post annos XIII uiduitatis?' Quasi non magis mirandum
sit quod tot annis non nubserit. (8) 'Cur prius, quam tibi nuberet,
scripsit nescio quid in epistula quod sibi uidebatur?' Quasi quisquam debeat
causas alienae sententiae reddere. (9) 'At enim maior natu non est
iuuenem aspernata.' Igitur hoc ipsum argumentum est nihil opus magia fuisse, ut
nubere uellet mulier uiro uidua caelibi, maior iuniori. Iam et illa similia: 'Habet
quiddam Apuleius domi quod sancte colit'. Quasi non id potius crimen sit, quod
colas non habere. (11) 'Cecidit praesente Apuleio puer.' Quid enim si
iuuenis, quid si etiam senex adsistente me corruisset uel morbo corporis
impeditus uel lubrico soli prolapsus? (12) Hiscine argumentis magian
probatis, casu puerili et matrimonio mulieris et obsonio piscium?
[28] (1) Possem equidem bono periculo uel his dictis contentus
perorare. Quoniam mihi pro accusationis longitudine largiter aquae superest,
cedo, si uidetur, singula consideremus. (2) Atque ego omnia obiecta, seu
uera seu falsa sunt, non negabo, sed perinde atque si facta sint fatebor, (3)
ut omnis ista multitudo, quae plurima undique ad audiendum conuenit, aperte
intellegat nihil in philosophos non modo uere dici, sed ne falso quidem posse
confingi, quod non ex innocentiae fiducia, quamuis liceat negare, tamen potius
habeant defendere.
(4) Primum igitur argumenta eorum conuincam ac refutabo nihil ea ad
magian pertinere. Dein etsi maxime magus forem, tamen ostendam neque causam
ullam neque occasionem fuisse, ut me in aliquo maleficio experirentur. (5)
Ibi etiam de falsa inuidia deque epistulis mulieris perperam lectis et
nequius interpretatis deque matrimonio meo ac Pudentillae disputabo, idque a me
susceptum officii gratia quam lucri causa docebo. (6) Quod quidem
matrimonium nostrum Aemiliano huic immane quanto angori quantaeque diuidiae fuit.
Inde omnis huiusce accusationis obeundae ira et rabies et denique insania exorta
est.
(7) Quae si omnia palam et dilucide ostendero, tunc denique te, Claudi
Maxime, et omnis qui adsunt contestabor puerum illum Sicinium Pudentem priuignum
meum, cuius obtentu et uoluntate a patruo eius accusor, nuperrime curae meae
eruptum, (8) postquam frater eius Pontianus et natu maior et moribus
melior diem suum obiit, (9) atque ita in me ac matrem suam nefarie
efferatum, non mea culpa, desertis liberalibus studiis ac repudiata omni
disciplina, scelestis accusationis huius rudimentis patruo Aemiliano potius quam
fratri Pontiano similem futurum.
[29] (1) Nunc, ut institui, proficiscar ad omnia Aemiliani huiusce
deliramenta orsus ab eo, quod ad suspicionem magiae quasi ualidissimum in
principio dici animaduertisti, nonnulla me piscium genera per quosdam piscatores
pretio quaesisse. (2) Vtrum igitur horum ad suspectandam magian ualet? (3)
Quodne piscatores mihi piscem quaesierunt? Scilicet ergo phrygionibus aut
fabris negotium istud dandum fuisse atque ita opera cuiusque artis permutanda,
si uellem calumniis uestris uitare, ut faber mihi piscem euerreret, ut piscator
mutuo lignum dedolaret. (4) An ex eo intellexistis maleficio quaeri
pisciculos, quod pretio quaerebantur? Credo, si conuiuio uellem, gratis
quaesissem. (5) Quin igitur etiam ex aliis plerisque me arguitis? Nam
saepe numero et uinum et holus et pomum et panem pretio mutaui. (6) Eo
pacto cuppedinariis omnibus famem decernis: quis enim ab illis obsonare audebit,
si quidem statuitur omnia edulia quae depenso para<n>tur non cenae,
sed magiae desiderari?
(7) Quod si nihil remanet suspicionis, neque in piscatoribus mercede
inuitatis ad quod solent, ad piscem capiundum (quos tamen nullos ad testimonium
produxere, quippe qui nulli fuerunt), (8) neque in ipso pretio rei
uenalis (cuius tamen quantitatem nullam taxauere, ne, si mediocre pretium
dixissent, contemneretur, si plurimum, non crederetur) _ (9) si in his,
ut dico, nulla suspicio est, respondeat mihi Aemilianus, quo proximo signo ad
accusationem magiae sit inductus.
[30] (1) 'Pisces,' inquit, 'quaeris.' Nolo negare. Sed, oro te,
qui pisces quaerit, magus est? Equidem non magis arbitror quam si lepores
quaererem uel apros uel altilia. (2) An soli pisces habent aliquit
occultum aliis, sed magis cognitum? Hoc si scis quid sit, magus es profecto; sin
nescis, confitearis necesse est id te accusare quod nescis. (3) Tam rudis
uos esse omnium litterarum, omnium denique uulgi fabularum, ut ne fingere quidem
possitis ista uerisimiliter? (4) Quid enim competit ad amoris ardorem
accendendum piscis brutus et frigidus aut omnino res pelago quaesita? Nisi forte
hoc uos ad mendacium induxit, quod Venus dicitur pelago exorta.
(5) Audi sis, Tannoni Pudens, quam multa nescieris, qui de piscibus
argumentum magiae recepisti. (6) At si Virgilium legisses, profecto
scisses alia quaeri ad hanc rem solere. (7) Ille enim, quantum scio,
enumerat uittas mollis et uerbenas pinguis et tura mascula et licia discolora;
praeterea laurum fragilem, limum durabilem, ceram liquabilem, nec minus quae iam
in opere serio scripsit:
(8) 'Falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis
pubentes herbae nigri cum lacte ueneni.
Quaeritur et nascentis equi de fronte reuulsus
et matri praereptus amor.'
(9) At tu piscium insimulator longe diuersa instrumenta magis attribuis,
non frontibus teneris detergenda sed dorsis squalentibus excidenda, nec fundo
reuellenda sed profundo extrahenda, nec falcibus metenda sed hamis inuncanda. (10)
Postremo in maleficio ille uenenum nominat, tu pulmentum, ille herbas et
surculos, tu squamas et ossa, ille pratum decerpit, tu fluctum scrutaris.
(11) Memorassem tibi etiam Theocriti paria et alia Homeri et Orphei
plurima, et ex comoediis et tragoediis Graecis et ex historiis multa repetissem,
ni te dudum animaduertissem Graecam Pudentillae epistulam legere nequiuisse. (12)
Igitur unum etiam poetam Latinum attingam; uersus ipsos, quos agnoscent qui Laeuium
legere:
(13) 'Philtra omnia undique eruunt:
antipathes illud quaeritur,
trochiscili, ung<u>es, taeniae,
radiculae, herbae, surculi,
saurae inlices bicodulae, hin-
nientium dulcedines.'
[31] (1) Haec et alia quaesisse me potius quam pisces longe
uerisimilius confinxisses (his etenim fortasse per famam peruulgatam fides
fuisset), si tibi ulla eruditio adfuisset. Enimuero piscis ad quam rem facit
captus nisi ad epulas coctus? Ceterum ad magian nihil quicquam uidetur
mihi adiutare. Dicam unde id coniectem.
(2) Pythagoram plerique Zoroastri sectatorem similiterque magiae peritum
arbitrati tamen memoriae prodiderunt, cum animaduertisset proxime Metapontum in
litore Italiae suae, quam subsiciuam Graeciam fecerat, a quibusdam
piscatoribus euerriculum trahi, (3) fortunam iactus eius emisse et pretio
dato iussisse ilico piscis eos, qui capti tenebantur, solui retibus et reddi
profundo; (4) quos scilicet eum de manibus amissurum non fuisse[t], si
quid[em] in his utile ad magian comperisset. (5) Sed enim uir egregie
doctus et ueterum aemulator meminerat Homerum, poetam multiscium uel potius
cunctarum rerum adprime peritum, uim omnem medicaminum non mari, sed terrae <a>scripsisse[t],
cum de quadam saga ad hunc modum memorauit:
_ ____ _______ ___, ___ ______ ______ ____,
(6) itemque alibi carminum similiter:
__ _______ _____ ________ ______
_______, _____ ___ _____ _________, _____ __ _____,
(7) cum tamen numquam apud eum marino aliquo et piscolento medicauit nec
Prot[h]eus faciem nec Vlixes scrobem nec Aeolus follem nec Helena creterram nec
Circe poculum nec Venus cingulum. (8) At uos soli reperti estis ex omni
memoria, qui uim <h>erbarum et radicum et surculorum et lapillorum
quasi quadam colluuione naturae de summis montibus in mare transferatis et
penitus piscium uentribus insuatis. (9) Igitur ut solebat ad magorum
cerimonias aduocari Mercurius carminum uector et illex animi Venus et Luna
noctium conscia et manium potens Triuia, uobis auctoribus posthac Neptunus cum
Salacia et Portuno et omni choro Nerei ab aestibus fretorum ad aestus amorum
transferentur.
[32] (1) Dixi cur non arbitrer quicquam negotii esse magis et
piscibus. (2) Nunc, si uidetur, credamus Aemiliano solere pisces etiam ad
magicas potestates adiutare. Num ergo propterea quicumque quaerit et ipse magus
est? Eo quidem pacto et qui myoparonem quaesierit pirata erit, et qui
uectem perfossor, et qui gladium sicarius. (3) Nihil in rebus omnibus tam
innoxium dices, quin id possit aliquid aliqua obesse, nec tam laetum, quin
possit ad tristitudinem intellegi. (4) Nec tamen omnia idcirco ad
nequiorem suspicionem trahuntur, ut si tus et casiam et myrram ceterosque id
genus odores funeri tantum emptos arbitreris, cum et medicamento parentur et
sacrificio.
(5) Ceterum eodem piscium argumento etiam Menelai socios putabis magos
fuisse, quos ait poeta praecipuus flexis hamulis apud Pharum insulam famem
propulsasse. (6) Etiam mergos et delfinos et Scyllam tu eodem
referes; etiam gulones omnes, qui inpendio a piscatoribus merguntur; etiam ipsos
piscatores, qui omnium generum piscis arte adquirunt.
(7) 'Cur ergo tu quaeris?' Nolo equidem nec necessarium habeo tibi
dicere, sed per te, si potes, ad hoc quaesisse me argue. (8) Vt si
elleborum uel cicutam uel sucum papaueris emissem, item alia eiusdem modi quorum
moderatus usus salutaris, sed commixtio uel quantitas noxia est, quis aequo
animo pateretur, si me per haec ueneficii arcesseres, quod ex illis potest homo
occidi?
[33] (1) Videamus tamen, quae fuerint piscium genera tam
necessaria ad habendum tamque rara ad repperiendum, ut merito statuto praemio
quaererentur. (2) Tria omnino nominauerunt, unum falsi, duo
mentiti; (3) falsi, quod leporem marinum fuisse dixerunt qui alius omnino
piscis fuit, quem mihi Themis[c]on seruus noster medicinae non ignarus, ut ex
ipso audisti, ultro attulit ad inspiciundum; nam quidem leporem nondum etiam
inuenit. (4) Sed profiteor me quaerere et cetera, non piscatoribus modo,
uerum etiam amicis meis negotio dato, quicumque minus cogniti generis piscis
inciderit, ut eius mihi aut formam commemorent aut ipsum uiuum, si id nequierint
uel mortuum ostendant. Quam ob rem id faciam, mox docebo.
(5) Mentiti autem sunt callidissimi accusatores mei _ ut sibi uidentur _,
cum me ad finem calumniae confinxerunt duas res marinas impudicis uocabulis
quaesisse. (6) Quas Tannonius ille cum utriusque sexus genitalia
intellegi uellet, sed eloqui propter infantiam causidicus summus nequiret,
multum ac diu haesitato tandem uirile 'marinum' nescio qua circumlocutione male
ac sordide nominauit; (7) sed enim feminal nullo pacto repperiens
munditer dicere ad mea scripta confugit et quodam libro meo legit: 'interfeminium
tegat et femoris obiectu et palmae uelamento.'
[34] (1) Hic etiam pro sua grauitate uitio mihi uortebat, quod me
nec sordidiora dicere honeste pigeret. (2) At ego illi contra iustius
exprobrarim, quod qui eloquentiae patrocinium uulgo profiteatur etiam honesta
dictu sordide blateret ac saepe in rebus nequaquam difficilibus fringultiat uel
omnino ommutescat. (3) Cedo enim, si ego de Veneris statua nihil dixissem
neque interfeminium nominassem, quibus tandem uerbis accusasses crimen
illud tam stultitiae quam linguae tuae congruens? (4) An quicquam
stultius quam ex nominum propinquitate uim similem rerum coniectam?
(5) Et fortasse an peracute repperisse uobis uidebamini, ut
quaesisse me fingeretis ad illecebras magicas duo haec marina, ueretillam et
uirginal. _ Disce enim nomina rerum Latina, quae propterea uarie nominaui, ut
denuo instructus accuses. _ (6) Memento tamen tam ridiculum argumentum
fore desiderata ad res uenerias marina obscena, quam si dicas marinum pectinem
comendo capillo quaesitum uel aucupandis uolantibus piscem accipitrem aut
uenandis apris piscem apriculam aut eliciendis mortuis marina caluaria. (7)
Respondeo igitur ad hunc uestrum locum non minus insulse quam absurde commentum
me hasce nugas marinas et quiscilias litoralis neque pretio neque gratis
quaesisse.
[35] (1) Illud etiam praeterea respondeo, nescisse uos, quid a me
quaesitum fingeretis. (2) Haec enim friuola quae nominastis
pleraque in litoribus omnibus congestim et aceruatim iacent et sine ullius opera
quamlibet leuiter motis flucticulis ultro foras euoluuntur. (3) Quin ergo
dicitis me eadem opera pretio impenso per plurim[is]os piscatoris quaesisse de
litore conchulam striatam, testam hebe[n]tem, calculum teretem;
praeterea cancrorum furcas, echinum caliculos, lolliginum ligulas; (4)
postremo assulas, festucas, resticulas et ostrea [Pergami] uermiculata; denique
muscum et algam, cetera maris eiectamenta, quae ubique litorum uentis
expelluntur, salo expuuntur, tempestate reciprocantur, tranquillo deseruntur? (5)
Neque enim minus istis quae commemoraui accommodari possunt similiter ex
uocabulo suspiciones.
(6) Posse dicitis ad res uenerias sumpta de mari spuria et fascina
propter nominum similitudinem; qui minus possit ex eodem litore calculus
ad uesicam, testa ad testamentum, cancer ad ulcera, alga ad quercerum? (7)
Ne tu, Claudi Maxime, nimis patiens uir es et oppido proxima humanitate, qui
hasce eorum argumentationes diu hercle perpessus sis. Equidem, cum haec ab illis
quasi grauia et uincibilia dicerentur, illorum stultitiam ridebam, tuam
patientiam mirabar.
[36] (1) Ceterum quam ob rem plurimos iam piscis cognouerim,
quorundam adhuc nescius esse nolim, discat Aemilianus, quoniam usque adeo rebus
meis curat. (2) Quanquam est iam praecipiti aeuo et occidua senectute,
tamen, si uidetur, accipiat doctrinam seram plane et postumam. (3) Legat
ueterum philosophorum monumenta, tandem ut intellegat non me primum haec
requisisse, sed iam pridem maiores meos, Aristotelen dico et Theop<h>rastum
et [t]Eudemum et Lyconem ceterosque Platonis minores, (4) qui
plurimos libros de genitu animalium deque uictu deque particulis deque omni
differentia reliquerunt.
(5) Bene quod apud te, Maxime, causa agitur, qui pro tua eruditione
legisti profecto Aristotelis ____ ____ ________, ____ ____ ________, ____ ____
________ multiiuga uolumina, praeterea problemata innumera eiusdem, tum ex eadem
secta ceterorum, in quibus id genus uaria tractantur. (6) Quae
tanta cura conquisita si honestum et gloriosum illis fuit scribere, cur turpe
sit nobis experiri, praesertim cum ordinatius et cohibilius eadem Graece et
Latine adnitar conscribere et in omnibus aut omissa adquirere aut defecta
supplere?
(7) Permittite, si opera est, quaedam legi de magicis meis, ut sciat me
Aemilianus plura quam putat quaerere et sedulo explorare. (8)
Prome tu librum e Graecis meis, quos forte hic amici habuere sedulique,
naturalium quaestionum, atque eum maxime, in quo plura de piscium genere
tractata sunt. Interea, dum hic quaerit, ego exemplum rei competens dixero.
[37] (1) Sophocles poeta Euripidi aemulus et superstes _ uixit
enim ad extremam senectam _, cum igitur accusaretur a filio suomet dementiae,
quasi iam per aetatem desiperet, protulisse dicitur Coloneum suam, peregregiam
tragoediarum, quam forte tum in eo tempore conscribebat, (2) eam
iudicibus legisse nec quicquam amplius pro defensione sua addidisse, nisi ut
audacter dementiae condemnarent, si carmina senis displicerent. (3) Ibi
ego comperior om[a]nis iudices tanto poetae adsurrexisse, miris laudibus eum
tulisse ob argumenti sollertiam et coturnum facundiae, nec ita multum omnis
afuisse quin accusatorem potius dementiae condemnarent.
(4) Inuenisti tu librum? Beasti. Cedo enim experiamur an et mihi possint
in iudicio litterae meae prodesse. Lege pauca de principio, dein quaedam de
piscibus. At tu interea, dum legit, [t]aquam[quam] sustine. (...)
[38] (1) Audisti, Maxime, quorum pleraque scilicet legeras apud
antiquos philosophorum. (2) Et memento de solis piscibus haec uolumina a
me conscripta, qui eorum coitu progignantur, qui ex limo coalescant, quotiens et
quid anni cuiusque eorum generis feminae subent[ant], mares suriant, (3)
quibus membris et causis discrerit natura uiuiparos eorum et ouiparos _ ita enim
Latine appello quae Graeci _______ et ______ _ (4) et, ne <o>perose
animalium genitum pergam, deinde de differentia et uictu et membris et
aetatibus ceterisque plurimis scitu quidem necessariis, sed in iudicio alienis.
(5) Pauca etiam de Latinis scribtis meis ad eandem peritiam pertinentibus
legi iubebo, in quibus animaduertes cum re<s> cognitu raras,
tum nomina etiam Romanis inusitata et in hodiernum quod sciam infecta; ea tamen
nomina labore meo et studio ita de Graecis prouenire, ut tamen Latina moneta
percussa sint. (6) Vel dicant nobis, Aemiliane, patroni tui, ubi legerint
Latine haec pronuntiata uocabula. De solis aquatilibus dicam nec cetera animalia
nisi in communibus differentis attingam. (7) Ausculta igitur quae
dicam. Iam me clamabis magica nomina Aegyptio uel Babylonico ritu
percensere: (8) ________, ________, ____________, ___________,
____________, ____________, _______, ________, ________, __________, ___________,
______, _____________,
_ (9) possum etiam pergere; sed non est operae in istis diem terere, ut
sit mihi tempus adgredi ad cetera. Haec interim quae dixi pauca recita Latine a
me enuntiata. (...)
[39] (1) Vtrum igitur putas philosopho non secundum Cynicam
temeritatem rudi et indocto, sed qui se Platonicae scolae meminerit _ utrum ei
putas turpe scire ista an nescire, neglegere an curare, nosse quanta sit etiam
in istis prouidentiae ratio an <de> diis immortalibus matri et
patri credere?
(2) Q. Ennius hedyphagetica [a] uersibus scribsit.
Innumerabilia genera piscium enumerat, quae scilicet curiose cognorat. Paucos
uersus memini, eos dicam:
(3) 'Omnibus ut Clipea praestat mustela marina!
Mures sunt Aeni, asp[e]ra ostrea plurima Abydi[mus],
Mytilenae est pecten C<h>aradrumque apud Ambraciai
[finis]
Brundisii sargus bonus est (hunc, magnus si erit, sume).
Apriculum piscem scito primum esse Tarenti.
Surrenti[a] elopem fac emas glaucumque aput Cumas.
Quid scarum praeterii cerebrum Iouis paene sup[p]remi
(Nestoris ad patriam hic capitur magnusque bonusque),
melanurum, turdum, merulamque umbramque marinam?
Polypus Corcyrae, caluaria pinguia <a>carnae,
purpura[m], mu[r]riculi, mures, dulces quoque echini.'
(4) Alios etiam multis uersibus decorauit, et ubi gentium quisque eorum,
qualiter assus aut iurulentus optime sapiat, nec tamen ab eruditis
reprehenditur; ne ego reprehendar, qui res paucissimis cognitas Graece et Latine
propriis et elegantibus uocabulis conscribo.
[40] (1) Cum hoc satis dixi, tum aliud accipe. Quid enim tandem,
si medicinae neque instudiosus neque imperitus quaepiam remedia ex piscibus
quaero? (2) Vt sane sunt plurima cum in aliis omnibus rebus eodem naturae
munere interspersa atque interseminata, tum etiam nonnulla in piscibus. (3)
An remedia nosse et ea conquirere magi potius esse quam medici, quam
denique philosophi putas, qui illis non ad quaestum, sed ad suppetias usuru<s>
est? (4) Veteres quidem medici etiam carmina remedia uulnerum norant, ut
omnis uetustatis certissimus auctor Homerus docet, qui facit Vlixi de uulnere
sanguinem profluentem sisti cantamine. Nihil enim quod salutis ferendae gratia
fit, criminosum est.
(5) 'At enim,' inquit, 'piscem cui rei nisi malae proscidisti,
quem tibi Themis[c]on seruus attulit?' Quasi uero non paulo prius dixerim me de
particulis omnium animalium, de situ earum de[ni]que numero de[ni]que causa
conscribere ac libros ________ Aristoteli et explorare studio et augere. (6)
Atque adeo summe miror quod unum a me pisciculum inspectum sciatis, cum
iam plurimos, ubicumque locorum oblati sunt, aeque inspexerim, (7)
praesertim quod nihil ego clanculo sed omnia in propatulo ago, ut quiuis
uel extrarius arbiter adsistat, more hoc et instituto magistrorum meorum, qui
aiunt hominem liberum et magnificum debere, si queat, in primori fronte animum
gestare. (8) Hunc adeo pisciculum, quem uos leporem marinum nominatis,
plurimis qui aderant ostendi.
(9) Necdum etiam decerno quid uocent, nisi quaeram sane accuratius, quod
nec apud ueteres philosophos proprietatem eius piscis reperio, quanquam sit
omnium rarissima et hercule memoranda. (10) Quippe solus ille, quantum
sciam, cum sit cetera exossis, duodecim numero ossa ad similitudinem talorum
suillorum in uentre eius conexa et catenata sunt. (11) Quod Aristoteles numquam
profecto omisisset scribto prodere, qui aselli piscis solius omnium in medio
aluo corculum situm pro maximo memorauit.
[41] (1) 'Piscem,' inquit, 'proscidisti.' Hoc quis ferat
philosopho crimen esse, quod lanio uel coquo non fuisset? (2) 'Piscem
proscidisti.' Quod crudum, id accusas? Si cocto uentrem rusparer, hepatia
suffoderem, ita ut apud te puerulus ille Sicinius Pudens suomet obson<i>o
discit, eam rem non putares accusandam. Atqui maius crimen est philosopho
comesse piscis quam inspicere. (3) An hariolis licet iocinera
rimari, philosopho contemplari non licebit, qui se sciat omnium animalium
haruspicem, omnium deum sacerdotem? (4) Hoc in me accusas, quod ego et
Maximus in Aristotele miramur? Cuius nisi libros bibliothecis exegeris et
studiosorum manibus extorseris, accusare me non potes. Sed de hoc paene plura
quam debui.
(5) Nunc praeterea uide, quam ipsi sese reuincant. Aiunt mulierem
magicis artibus, marinis illecebris a me petitam eo in tempore, quo me non
negabunt in Gaetuliae mediterranis montibus fuisse, ubi pisces per Deucalionis
diluuia repperientur. (6) Quod ego gratulor nescire istos legisse me
Theophrasti quoque ____ _______ ___ ____<__>__ et Nicandri _______,
ceterum me etiam ueneficii reum postularent; (7) at
quidem hoc negotium ex lectione et aemulatione Aristoteli nactus sum, nonnihil
et Platone meo adhortante, qui ait eum, qui ista uestiget, ____________ _______
__ ___ _______.
[42] (1) Nunc quoniam pisces horum satis patuerunt, accipe aliud
pari quidem stultitia, sed multo tanta uanius et nequius excogitatum. (2)
Scierunt et ipsi argumentum piscarium futile et nihil futurum, praeterea
nouitatem eius ridiculam (quis enim fando audiuit ad magica maleficia
disquamari et exdorsari piscis solere?), potius aliquid de rebus
peruulgatioribus et iam creditis fingendum esse. (3) Igitur ad
praescriptum opinionis et famae confinxere puerum quempiam carmine cantatum
remotis arbitris, secreto loco, arula et lucerna et paucis consciis testibus,
ubi incantatus sit, corruisse, postea nesciente<m> sui excitatum _ (4)
nec ultra isti quidem progredi mendacio ausi. Enim fabula ut impleretur,
addendum etiam illud fuit, puerum eundem multa praesagio praedixisse.
(5) Quippe hoc emolumentum canticis accipimus, praesagium et diuinationem,
nec modo uulgi opinione, uerum etiam doctorum uirorum auctoritate hoc miraculum
de pueris confirmatur. (6) Memini me apud Varronem philosophum, uirum
accuratissime doctum atque eruditum, cum alia eiusdem modi, tum hoc etiam legere:
Trallibus de euentu Mithridatici belli magica percontatione consultantibus
puerum in aqua simulacrum Mercuri contemplantem quae futura erant CLX
uersibus cecinisse. (7) Itemque Fabium, cum quingentos denarium
perdidisset, ad Nigidium consultum uenisse; ab eo pueros carmine instinctos
indicauisse, ubi locorum defossa esset crumina cum parti eorum,
ceteri ut forent distributi; (8) unum etiam denarium ex eo numero habere
M. Catonem philosophum; quem se a pedisequo in stipe Apollinis accepisse Cato
confessus est.
[43] (1) Haec et alia apud plerosque de magiis et pueris lego
equidem, sed dubius sententiae sum, dicamne fieri posse an negem, (2)
quamquam Platoni credam inter deos atque homines natura et loco medias quasdam
diuorum potestates intersitas, easque diuinationes cunctas et magorum
miracula gubernare. (3) Quin et illud mecum reputo: posse animum humanum,
praesertim puerilem et simplicem, seu carminum auocamento siue odorum
delenimento soporari et ad obliuionem praesentium externari et paulisper remota
corporis memoria redigi ac redire ad naturam suam, quae est immortalis scilicet
et diuina, atque ita uelut quodam sopore futura rerum praesagare.
(4) Verum enimuero, ut ista sese habent, si qua fides hisce rebus
impertienda est, debet ille nescio qui puer prouidus, quantum ego audio, et
corpore decorus atque integer deligi et animo sollers et ore facundus, (5)
ut in eo aut diuina potestas quasi bonis aedibus digne diuersetur (si tamen ea
pueri corpore includitur), an ipse animus expergitus cito ad diuinationem suam
redigatur, quae ei prompte insita et nulla obliuione saucia et hebes facile
resumatur. (6) Non enim ex omni ligno, ut Pythagoras dicebat, debet
Mercurius exculpi.
(7) Quod si ita est, nominate, quis ille fuerit puer sanus, incolumis,
ingeniosus, decorus, quem ego carmine dignatus sim initiare. (8) Ceterum
Thallus, quem nominastis, medico potius quam mago indiget. (9) Est enim
miser morbo comitiali ita confectus, ut ter an quater die saepe numero sine
ullis cantaminibus corruat omniaque membra conflictationibus debilitet, facie
ulcerosus, fronte et occipitio conquassatus, oculis hebes, naribus hiulcus,
pedibus caducus. (10) Maximus omnium magus est, quo praesente Thallus diu
steterit: ita plerumque morbo ceu somno uergens inclinatur.
[44] (1) Eum tamen uos carminibus meis subuersum dixistis, quod
forte me coram semel decidit. (2) Conserui eius plerique adsunt, quos ex<h>iberi
denuntiastis. Possunt dicere omnes quid in Thallo despuant, cur nemo audeat cum
eo ex eodem catino cenare, eodem poculo bibere. (3) Et quid ego de seruis?
Vos ipsi uidetis. Negate Thallum multo prius quam ego Oeam uenirem corruere eo
morbo solitum, medicis saepe numero ostensum! (4) Negant hoc conserui
eius, qui sunt in ministerio uestro?
Omnium rerum conuictum me fatebor, nisi rus adeo iam diu ablegatus est in
longinquos agros, ne familiam contaminaret. Quod ita factum nec ab illis
negari potest. (5) Eo nec potuit hodie a nobis exhiberi. Nam ut omnis
ista accusatio temeraria et repentina fuit, nudius tertius nobis Aemilianus
denuntiauit, ut seruos numero quindecim apud te exhiberemus. (6) Adsunt
XIIII, qui in oppido erant. Thallus solus, ut dixi, quod ferme ad centesimum
lapidem longe exul est, is Thallus solus abest, sed misimus qui
eum curriculo aduehat.
(7) Interroga, Maxime, XIIII seruos quos exhibemus, Thallus puer ubi sit
et quam salue agat, interroga seruos accusatorum meorum. Non negabunt
turpissimum puerum, corpore putri et morbido, caducum, barbarum, rusticanum. (8)
Bellum uero puerum elegistis, quem quis sacrificio adhibeat, cuius caput
contingat, quem puro pallio amiciat, a quo responsum speret. (9) Velle<m>
hercle adesset. Tibi eum, Aemiliane, permisissem, et tenerem, si tu interrogares.
Iam in media quaestione hic ibidem pro tribunali oculos trucis in te inuertisset,
faciem tuam spumabundus conspuisset, manus contraxisset, caput succussisset,
postremo in sinu tuo corruisset.
[45] (1) XIIII seruos quos postulasti exhibeo. Cur illis ad
quaestionem nihil uteris? Vnum puerum atque eum caducum requiris, quem olim
abesse pariter mecum scis. Quae alia est euidentior calumnia? XIIII serui petitu
tuo adsunt, eos dissimulas; unus puerulus abest, eum insimulas. (2)
Postremo quid uis? Puta Thallum adesse: uis probare eum praesente me concidisse?
Vltro confiteor. Carmine id factum dicis? Hoc puer nescit, ego non factum
reuinco. Nam caducum esse puerum nec tu audebis negare. (3) Cur
ergo carmini potius quam morbo attribuatur eius ruina? An euenire non potuit ut
forte praesente me idem pateretur, quod saepe alias multis praesentibus?
(4) Quod si magnum putarem caducum deicere, quid opus carmine fuit, cum
incensus gagates lapis, ut apud physicos lego, pulchre et facile hunc
morbum exploret, cuius odore etiam in uenaliciis uulgo sanitatem aut morbum
uenalium experiantur? (5) Etiam orbis a figulo circumactus non difficile
eiusdem ualetudinis hominem uertigine sui corripit, ita spectaculum rotationis
eius animum saucium debilitat. Ac multo plus ad caducos[e] consternendos figulus
ualet quam magus.
(6) Tu frustra postulasti, ut seruos exhiberem; ego non de nihilo postulo
ut nomines, quinam testes huic piaculari sacro adfuerint, cum ego ruentem
Thallum impellerem. (7) Vnum omnino nominas puerulum illum Sicinium
Pudentem, cuius me nomine accusas; is enim adfuisse se dicit. Cuius pueritia
etsi nihil ad re<li>gionem refragaretur, tamen accusatio fidem
deroget. (8) Facilius fuit, Aemiliane, ac multo grauius, tete ut ipsum
diceres interfuisse et ex eo sacro coepisse dementire potius quam totum negotium
quasi ludicrum pueris donares: puer cecidit, puer uidit. Num etiam puer aliqui
incantauit?
[46] (1) Hic satis ueteratorie Tannonius Pudens, cum hoc quoque
mendacium frigere ac prope iam omnium uultu et murmure explosum uideret,
ut uel suspiciones quorundam spe moraretur, ait pueros alios producturum, qui
sint aeque a me incantati, atque ita ad aliam speciem argumenti transgressus est.
(2) Quod quamquam dissimulare potui, tamen ut omnia, ita hoc quoque ultro
prouoco. Cupio enim produci eos pueros, quos spe libertatis audio confirmatos ad
mentiendum. Sed nihil amplius dico: ut producant. (3) Postulo igitur et
flagito, Tannoni Pudens, ut expleas quod pollicitu's. Cedo pueros istos, quibus
confiditis: produc, nomina qui sint. Mea aqua licet ad hoc utare. Dic, inquam,
Tannoni. (4) Quid taces, quid cunctaris, quid respectas? Quod si
hic nescit quid dixerit aut nomina oblitus est, at tu, Aemiliane, cede
huc, dic quid aduocato tuo mandaueris, exhibe pueros. (5) Quid
expalluisti? Quid taces? Hocine accusare est, hocine tantum crimen deferre, an
Claudium Maximum, tantum uirum, ludibrio habere, me calumnia insectari?
(6) Quod si forte patronus tuus uerbo prolapsus est et nullos pueros
habes quos producas, saltem XIIII seruis quos ex<h>ibui ad aliquid
utere.
[47] (1) Aut cur sisti postulabas tantam familiam? Magiae
accusans de XV seruis denuntiasti; quid, si de ui accusares, quot tandem
seruos postulares? (2) Sciunt ergo aliquid XV serui et occultum est. An
occultum non est et magicum est? Alterum horum fatearis necesse est: aut
inlicitum non fuisse in quo tot conscios non timuerim, aut si inlicitum fuit,
scire tot conscios non debuisse. (3) Magia ista, quantum ego audio, res
est legibus delegata, iam inde antiquitus XII tabulis propter incredundas frugum
inlecebras interdicta, igitur et occulta non minus quam tetra et horribilis,
plerumque noctibus uigilata et tenebris abstrusa et arbitris solitaria et
carminibus murmurata, (4) cui non modo seruorum, uerum etiam liberorum
pauci adhibentur. (5) Et tu quindecim seruos uis interfuisse? Nubtiaene
illae fuerunt an aliud celebratum officium an conuiuium tempestiuum? XV serui
sacrum magicum participant, quasi XV uiri sacris faciundis creati? (6)
Cui tamen rei tot numero adhibuissem, si conscientiae nimis multi sunt? XV
liberi homines populus est, totidem serui familia, totidem uincti ergastulum. (7)
An adiutorio multitudo eorum necessaria fuit, qui diutine hostias lustralis
tenerent? At nullas hostias nisi gallinas nominastis. An ut grana
turis numerarent? An ut Thallum prosternerent?
[48] (1) Mulierem etiam liberam perductam ad me domum dixistis
eiusdem Thalli ualetudinis, quam ego pollicitus sim curaturum, eam quoque a me
incantatam corruisse. (2) Vt uideo, uos palaestritam, non magum accusatum
uenistis: ita omnis qui me accessere dicitis cecidisse. (3)
Negauit tamen quaerente te, Maxime, Themison medicus, a quo mulier ad
inspiciendum perducta est, quicquam ultra passam nisi quaesisse me, ecquid illi
aures obtinnirent et utra earum magis; (4) ubi responderit dexteram sibi
aurem nimis inquietam, confestim discessisse.
(5) Hic ego, Maxime, quanquam sedulo inpraesentiarum a laudibus tuis
tempero, necubi tibi ob causam istam uidear blanditus, tamen sollertiam tuam in
percontando nequeo quin laudem. (6) Dudum enim, cum haec agitarentur et
illi incantatam mulierem dicerent, medicus qui adfuerat abnueret, quaesisti tu
nimis quam prudenter, quod mihi emolumentum fuerit incantandi. (7)
Responderunt: 'Vt mulier rueret.' 'Quid deinde? Mortua est?' inquis. Negarunt. 'Quid
ergo dicitis? Quod Apulei commodum, si ruisset?'
(8) Ita enim pulchre ac perseueranter tertio quaesisti, ut qui scires
omnium factorum rationes diligentius examinandas ac saepius causas quaeri, facta
concedi, eoque etiam patronos litigatorum causidicos nominari, quod cur quaeque
facta sint expediant. (9) Ceterum negare factum facilis res est et nullo
patrono indiget; recte factum uel perperam docere, id uero multo arduum et
difficile est. Frustra igitur an factum sit anquiritur, quod nullam malam causam
habuit ut fieret. (10) Ita facti reus apud bonum iudicem scrupulo
quaestionis liberatur, si nulla fuit ei ratio peccandi.
(11) Nunc quoniam neque incantatam neque prostratam mulierem probauerunt
et ego non nego petitu medici a me inspectam, dicam tibi, Maxime, cur illud de
aurium tinnitu quaesierim, (12) non tam purgandi mei gratia in ea re,
quam tu iam praeiudicasti neque culpae neque crimini confinem, quam ut ne quid
dignum auribus tuis et doctrinae tuae congruens reticuerim. (13) Dicam
igitur quam breuissime potuero; etenim admonendus es mihi, non docendus.
[49] (1) Plato philosophus in illo praeclarissimo Timaeo caelesti
quadam facundia uniuersum mundum molitus, (2) igitur postquam de nostri
quoque animi trinis potestatibus sollertissime disseruit, et cur quaeque membra
nobis diuina prouidentia fabricata sint aptissime docuit, causam morborum omnium
trifariam percenset. (3) Primam causam primordiis corporis adtribuit, si
ipsae elementorum qualitates, uuida et frigida, et h[i]is duae aduorsae non
congruant. Id adeo euenit, cum quaepiam earum modo excessit aut loco demigrauit.
(4) Sequens causa morborum inest in eorum uitio, quae iam concreta ex
simplicibus elementis una tamen specie coaluerunt, ut est sanguinis species et
uisceris et ossi et medullae, porro illa quae ex hisce singularibus mixta sunt. (5)
Tertio in corpore concrementa uarii fellis et turbidi spiritus et pinguis
humoris nouissima aegritudinum incitamenta sunt.
[50] (1) Quorum e numero praecipuast materia morbi
comitialis, de quo dicere exorsus sum, cum caro in humorem crassum et spumidum
inimico igni conliquescit et spiritu indidem parto ex candore compressi
aeris albida et tumida tabes fluit. (2) Ea namque tabes si foras corporis
prospirauit, maiore dedecore quam noxa diffunditur. Pectoris enim primorem cutim
uitiligine insignit et omnimodis maculationibus conuariat. (3) Sed cui
hoc usu uenerit, numquam postea comitiali morbo adtemptatur. Ita aegritudinem
animi grauissimam leui turpitudine corporis compensat.
(4) Enimuero si perniciosa illa dulcedo intus cohibita et bili atrae
sociata uenis omnibus furens peruasit, dein ad summum caput uiam molita dirum
fluxum cerebro immiscuit, ilico regalem partem animi debilitat, quae ratione
pollens uerticem hominis uelut arcem et regiam insedit. (5) Eius
quippe diuinas uias et sapientis meatus obruit et obturbat. Quod facit minore
pernicie per soporem, cum potu et cibo plenos comitialis morbi praenuntia
strangulatione modice angit. (6) Sed si usque adeo aucta est, ut etiam
uigilantium capiti offundatur, tum uero repentino mentis nubilo obtorpescunt et
moribundo corpore, cessante animo cadunt. (7) Eum nostri non modo maiorem
et comitialem, uerum etiam diuinum morbum, ita ut Graeci _____ _____, uere
nuncuparunt, uidelicet quod animi partem rationalem, quae longe sanctissimast,
eam uiolet.
[51] (1) Agnoscis, Maxime, rationem Platonis quantum potui pro
tempore perspicue explicatam. (2) Cui ego fidem arbitratus causam diuini
morbi esse, cum illa pestis in caput redu<n>dauit, haudquaquam
uideor de nihilo percontatus, an esset mulieri illi caput graue, ceruix torpens,
tempora pulsata, aures sonorae. [et] (3) Ceterum, quod dexterae auris
crebriores tinnitus fatebatur, signum erat morbi penitus adacti. Nam dextera
corporis ualidiora sunt eoque minus spei ad sanitatem relinquunt, cum et ipsa
aegritudini succumbunt. (4) Aristoteles adeo in problematis
scriptum reliquit: quibus aeque caducis a dextero morbus occipiat, eorum
esse difficiliorem medelam. (5) Longum est, si uelim Theophrasti quoque
sententiam de eodem morbo recensere. Est enim etiam eius egregius liber de
caducis. (6) Quibus tamen in alio libro, quem de inuidentibus animalibus
conscribsit, remedio esse ait exuuias stelionum, quas uelut senium more
ceterorum serpentium temporibus statutis exuant; (7) sed nisi confestim
eripias, malignone praesagio an naturali adpetentia ilico conuertuntur et
deuorant.
(8) Haec idcirco commemoraui nobilium philosophorum disputata, simul et
libros sedulo nominaui nec ullum ex medicis aut poetis uolui attingere, ut isti
desinant mirari, si philosophi suapte doctrina causas morborum et remedia
nouerunt.
(9) Igitur cum ad inspiciendum mulier aegra curationis gratia ad me
perducta sit atque hoc et medici confessione qui adduxit ac mea
ratiocinatione recte factum esse conueniat, (10) aut constituant magi et
malefici hominis esse morbis mederi, aut, si hoc dicere non audent, fateantur se
in puero et muliere caducis uanas et prorsus caducas calumnias intendisse.
[52] (1) Immo enim, si uerum uelis, Aemiliane, tu potius caducus
qui iam tot calumniis cecidisti. Neque enim grauius est corpore quam corde
collabi, pede potius quam mente corruere, in cubiculo despui quam in isto
splendidissimo coetu detestari. (2) At tu fortasse te putas sanum, quod
non domi contineris, sed insaniam tuam, quoquo te duxerit, sequeris. Atqui
contende, si uis, furorem tuum cum Thalli furore: inuenies non permultum
interesse, nisi quod Thallus sibi, tu etiam aliis furis. (3) Ceterum
Thallus oculos torquet, tu ueritatem; Thallus manus contrahit, tu patronos;
Thallus pauimentis inliditur, tu tribunalibus. Postremo ille quidquid agit in
aegritudine facit, ignorans peccat; (4) at tu, miser, prudens et sciens
delinquis, tanta uis morbi te instigat. Falsum pro uero insimulas; infectum pro
facto criminaris; quem innocentem liquido scis, tamen accusas ut nocentem.
[53] (1) Quin etiam _ quod praeterii _ sunt quae fatearis nescire,
et eadem rursus, quasi scias, criminari<s>. (2) Ais enim me
habuisse quaedam sudariolo inuoluta apud lares Pontiani. Ea inuoluta quae et
cuius modi fuerint, nescisse te confiteris, neque praeterea quemquam esse qui
uiderit; tamen illa contendis instrumenta magiae fuisse. (3) Nemo tibi
blandiatur, Aemiliane: non est in accusando uersutia ac ne impudentia quidem, ne
tu arbitreris. Quid igitur? Furor infelix acerbi animi et misera insania crudae
senectutis.
(4) His enim paene uerbis cum tam graui et perspicaci iudice egisti:
'Habuit Apuleius quaepiam linteolo inuoluta apud lares Pontiani. Haec quoniam
ignoro quae fuerint, iccirco magica fuisse contendo. Crede igitur mihi quod
dico, quia id dico quod nescio.' (5) O pulchra argumenta et aperte crimen
reuincentia! 'Hoc fuit, quoniam quid fuerit ignoro.' Solus repertus es,
Aemiliane, qui scias etiam illa quae nescis. Tantum super omnis stultitia
euectus es, (6) quippe qui sollertissimi et acerrimi philosophorum ne is
quidem confidendum esse aiunt quae uidemus, at tu de illis quoque adfirmas, quae
neque conspexisti umquam neque audisti.
(7) Pontianus si uiueret atque eum interrogares, quae fuerint in
illo inuolucro, nescire se responderet. (8) Libertus eccille, qui clauis
eius loci in hodiernum habet et a uobis stat, numquam se ait inspexisse,
quanquam ipse aperiret utpote promus librorum qui illic erant conditi, paene
cotidie et clauderet, saepe nobiscum, multo saepius solus intraret,
linteum in mensa positum cerneret sine ullo sigillo, sine uinculo. (9)
Quidni enim? Magicae res in eo occultabantur: eo neglegentius adseruabam, sed enim
libere scrutandum et inspiciendum si liberet, etiam auferendum temere exponebam,
alienae custodiae commendabam, alieno arbitrio permittebam!
(10) Quid igitur inpraesentiarum uis tibi credi? Quodne Pontianus
nescierit, qui indiuiduo contubernio mecum uixit, id te scire, quem numquam
uiderim nisi pro tribunali? (11) An quod libertus adsiduus, cui omnis
facultas inspiciendi fuit, quod is libertus non uiderit, te qui numquam eo
accesseris uidisse?
(12) Denique ut quod non uidisti, id tale fuerit quale dicis. Atqui,
stulte, si hodie illud sudariolum tu intercepisses, quicquid ex eo promeres, ego
magicum negarem. [54] (1) Tibi adeo permitto, finge quiduis,
[r]eminiscere, excogita, quod possit magicum uideri: tamen de eo tecum
decertarem. (2) Aut ego subiectum dicerem aut remedio acceptum aut sacro
traditum aut somnio imperatum. Mille alia sunt quibus possem more communi et
uulgatissima obseruationum consuetudine uere refutare. (3) Nunc id
postulas, ut, quod reprehensum et detentum tamen nihil me apud bonum iudicem
laederet, id inani suspicione incertum et incognitum condemnet.
(4) Haud sciam an rursus, ut soles, dicas: 'Quid ergo illud fuit, quod
linteo tectum apud lares potissimum deposuisti?' Itane est, Aemiliane? Sic
accusas, ut omnia a reo percontere, nihil ipse adferas cognitum? (5)
'Quam ob rem piscis quaeris?' 'Cur aegram mulierem inspexisti?' 'Quid in sudario
habuisti?' Vtrum tu accusatum an interrogatum uenisti? Si accusatum, tute
argue quae dicis; si interrogatum, noli praeiudicare quid fuerit, quod ideo te
necesse est interrogare, quia nescis.
(6) Ceterum hoc quidem pacto omnes homines rei constituentur, si
ei, qui nomen cuiuspiam detulerit, nulla necessitas sit probandi, omnis contra
facultas percontandi. Quippe omnibus sic, ut forte negotium magiae facessitur,
quicquid omnino egerint obicietur. (7) Votum in alicuius statuae femore
signasti: igitur magus es. Aut cur signasti? Tacitas preces in templo deis
allegasti: igitur magus es. Aut quid optasti? Contra, nihil in templo precatus
es: igitur magus es. Aut cur deos non rogasti? Similiter, si posueris donum
aliquod, si sacrificaueris, si uerbenam sumpseris. (8) Dies me deficiet,
si omnia uelim persequi, quorum rationem similiter calumniator flagitabit.
Praesertim quod conditum cumque, quod obsignatum, quod inclusum domi adseruatur,
id omne eodem argumento magicum dicetur aut e cella promptaria in forum atque in
iudicium proferetur.
[55] (1) Haec quanta sint et cuius[ce] modi, Maxime, quantusque
campus calumniis hoc Aemiliani tramite aperiatur, quantique sudores innocentibus
hoc uno sudariolo adferantur, possum equidem pluribus disputare, (2) sed
faciam quod institui: etiam quod non necesse est confitebor et interrogatus ab
Aemiliano respondebo. (3) Interrogas, Aemiliane, quid in sudario
habuerim.
At ego, quanquam omnino positum ullum sudarium meum in bybliotheca Pontiani
possim negare (4) ac, <si> maxime fuisse concedam, tamen
habeam dicere nihil in eo inuolutum fuisse _ (5) quae si dicam, neque
testimonio aliquo neque argumento reuincar; nemo est enim qui attigerit, unus
libertus, ut ais, qui uiderit _, (6) tamen, inquam, per me licet fuerit
refertissimum. Sic enim, si uis, arbitrare, ut olim Vlixi socii thesaurum
repperisse arbitrati sunt, cum utrem uentosissimum manticularentur. (7)
Vin dicam, cuius modi illas res in sudario obuolutas laribus Pontiani
commendarim? Mos tibi geretur.
(8) Sacrorum pleraque initia in Graecia participaui. Eorum quaedam signa
et monumenta tradita mihi a sacerdotibus sedulo conseruo. Nihil insolitum, nihil
incognitum dico. Vel unius Liberi patris mystae qui adestis, scitis quid
domi conditum celetis et absque omnibus profanis tacite ueneremini. (9)
At ego, ut dixi, multiiuga sacra et plurimos ritus et uarias cerimonias
studio ueri et officio erga deos didici. (10) Nec hoc ad tempus compono,
sed abhinc ferme triennium est, cum primis diebus quibus Oeam ueneram p[l]ublice
disserens de Aesculapii maiestate eadem ista prae me tuli et quot sacra
nossem percensui. (11) Ea disputatio celebratissima est, uulgo legitur,
in omnibus manibus uersatur, non tam facundia mea quam mentione Aesculapii
religiosis Oeensibus commendata.
(12) Dicite aliquis, si qui forte meminit, huius loci principium. (...)
Audisne, Maxime, multos suggerentis? Immo, ecce etiam liber offertur. Recitari
ipsa haec iubebo, quoniam ostendis humanissimo uultu auditionem te istam non
grauari. (...)
[56] (1) Etiamne cuiquam mirum uideri potest, cui sit ulla memoria
religionis, hominem tot mysteriis deum conscium quaedam sacrorum crepundia domi
adseruare atque ea lineo texto inuoluere, quod purissimum est rebus
diuinis uelamentum? (2) Quippe lana, segnissimi corporis excrementum,
pecori detracta, iam inde Orphei et Pythagorae scitis profanus uestitus est. Sed
enim mundissima lini seges inter optumas fruges terra exorta non modo indutui et
amictui sanctissimis Aegyptiorum sacerdotibus, sed opertui quoque rebus sacris
usurpatur.
(3) Atque ego scio nonnullos et cum primis Aemilianum istum facetiae sibi
habere res diuinas deridere. (4) Nam, ut audio partim Oe<e>nsium
qui istum nouere, nulli deo ad hoc aeui supplicauit, nullum templum
frequentauit, si fanum aliquod praetereat, nefas habet adorandi gratia[m] manum
labris admouere. (5) Iste uero nec dis rurationis, qui eum pascunt
ac uestiunt, segetis ullas aut uitis aut gregis primitias impertit. Nullum in
uilla eius delubrum situm, nullus locus aut lucus consecratus. (6) Ecquid
ego de luco et delubro loquor? Negant uidisse se qui fuere unum saltem in
finibus eius aut lapidem unctum aut ramum coronatum. (7) Igitur
adgnomenta ei duo indita: Charon, ut iam dixi, ob oris et animi diritatem, sed
alterum, quod libentius audit, ob deorum contemptum, Mezentius. (8)
Quapropter facile intellego hasce ei tot initiorum enumerationes nugas uideri,
et fors anne ob hanc diuini contumaciam non inducat animum uerum esse quod dixi,
me sanctissime tot sacrorum signa et memoracula custodire.
(9) Sed ego, quid de me Mezentius sentiat, manum non uorterim, ceteris
autem clarissima uoce profiteor: si qui forte adest eorundem sollemnium mihi
particeps, signum dato, et audias licet quae ego adseruem. (10) Nam
equidem nullo umquam periculo compellar, quae reticenda accepi, haec ad profanos
enuntiare.
[57] (1) Vt puto, Maxime, satis uideor cuiuis uel iniquissimo
animum explesse et, quod ad sudarium pertineat, omnem criminis maculam
detersisse, ac bono iam periculo ad testimonium illud Crassi, quod post ista
quasi grauissimum legerunt, a suspicionibus Aemiliani transcensurus.
(2) Testimonium ex libello legi audisti gumiae cuiusdam et desperati
lurconis Iuni Crassi, me in eius domo nocturna sacra cum Appio Quintiano amico
meo factitasse, qui ibi mercede deuersabatur. Idque se ait Crassus, quamquam in
eo tempore uel Alexandreae fuerit, tamen taedae fumo et auium plumis comperisse.
(3) Scilicet eum, cum Alexandreae symposia obiret _ est enim Crassus
iste, qui non inuitus de die in ganeas conrepat _, in illo cauponio
nidore pinnas de penatibus suis aduectas aucupatum, fumum domus suae adgnouisse
patrio culmine longe exortum. (4) Quem si oculis uidit, ultra Vlixi
uota et desideria hic quidem est oculatus. Vlixes fumum terra sua emergentem
compluribus annis e litore prospectans frustra captauit; Crassus in paucis
quibus afuit mensibus eundem fumum sine labore in taberna uinaria sedens
conspexit. (5) Sin uero naribus nidorem domesticum praesensit, uincit
idem sagacitate odorandi canes et uulturios. Cui enim cani, cui uulturio
Alexandrini caeli quicquam abusque Oeensium finibus oboleat? (6) Est
quidem Crassus iste summus helluo et omnis fumi non imperitus, sed profecto pro
studio bibendi, quo solo censetur, facilius ad eum Alexandria<m>
uini aura quam fumi perueniret.
[58] (1) Intellexit hoc et ipse incredibile futurum. Nam dicitur
ante horam diei secundam ieiunus adhuc et abstemius testimonium istud
uendidisse. (2) Igitur scripsit haec se ad hunc modum comperisse:
postquam Alexandria reuenerit, domum suam recta contendisse, qua iam Quintianus
migrarat; ibi in uestibulo multas auium pinnas offendisse, praeterea parietes
fuligine deformatos; quaesisse causas ex seruo suo, quem Oeae reliquerit, eumque
sibi de meis et Quintiani nocturnis sacris indicasse.
(3) Quam uero subtiliter compositum et uerisimiliter commentum me, si
quid eius facere uellem, non domi meae potius facturum fuisse! (4)
Quintianum istum, qui mihi assistit, quem ego pro amicitia quae mihi cum eo
artissima est proque eius egregia eruditione et perfectissima eloquentia honoris
et laudis gratia nomino, (5) hunc igitur Quintianum, si quas auis in cena
habuisset aut, quod aiunt, magiae causa interemisset, puerum nullum habuisse,
qui pinnas conuerreret et foras abiceret! (6) Praeterea fumi tantam uim
fuisse, ut parietes atros redderet, eamque deformitatem, quoad habitauit, passum
in cubiculo suo Quintianum! (7) Nihil dicis, Aemiliane, non est ueri
simile, nisi forte Crassus non in cubiculum reuersus perrexit, sed suo more
recta ad focum.
(8) Vnde autem seruus Crassi suspicatus est noctu potissimum parietes
fumigatos? An ex fumi colore? Videlicet fumus nocturnus nigrior est eoque
diurno fumo differt. (9) Cur autem suspicax seruus ac tam diligens passus
est Quintianum migrare prius quam mundam domum redderet? Cur illae plumae
quasi plumbeae tam diu aduentum Crassi manserunt? (10) Non
insimulet Crassus seruum suum: ipse haec potius de fuligine et pinnis mentitus
est, dum non potest nec in testimonio dando discedere longius a culina.
[59] (1) Cur autem testimonium ex libello legistis? Crassus ipse
ubi gentium est? An Alexandriam taedio domus remeauit? An parietes suos
detergit? An, quod uerius est, ex crapula helluo adtemptatur? (2) Nam
equidem hic Sabratae eum hesterna die animaduerti satis notabiliter in
medio foro tibi, Aemiliane, obructantem. Quaere a nomenclatoribus tuis, Maxime,
quamquam est ille cauponibus quam nomenclatoribus notior _ tamen, inquam,
interroga, an hic Iunium Crassum Oeensem uiderint. Non negabunt. (3)
Exhibeat nobis Aemilianus iuuenem honestissimum, cuius testimonio nititur.
Quid sit diei uides: dico Crassum iam dudum ebrium stertere, aut secundo lauacro
ad repotia cenae obeunda uinulentum sudorem in balneo desudare. (4) Is
tecum, Maxime, praesens per libellum loquitur, non quin adeo sit alienatus omni
pudore, ut etiam, sub oculis tuis si foret, sine rubore ullo mentiretur, sed
fortasse nec tantulum potuit ebria sibi temperare, ut hanc horam sobrie
expectaret.
(5) Aut potius Aemilianus de consilio fecit, ne eum sub tam seueris
oculis tuis constitueret, (6) ne tu beluam illam uulsis maxillis
foedo aspectu de facie improbares, cum animaduertisses caput iuuenis barba et
capillo populatum, madentis oculos, cilia turgentia, rictum <...>, saliuosa
labia, uocem absonam, manuum tremorem, ructus <po>pinam. (7)
Patrimonium omne iam pridem abligurriuit, nec quicquam ei de bonis paternis
superest, nisi una domus ad calumniam uenditandam, quam tamen numquam carius
quam in hoc testimonio locauit; (8) nam temulentum istud mendacium
tribus milibus nummis Aemiliano huic uendidit, idque Oeae nemini ignoratur.
[60] (1) Omnes hoc, antequam fieret, cognouimus, et potui
denuntiatione impedire, nisi scirem mendacium tam stultum potius Aemiliano, qui
frustra redimebat, quam mihi, qui merito contemnebam, obfuturum. Volui et
Aemilianum damno adfici et Crassum testimonii sui dedecore
prostitui. (2) Ceterum nudiustertius haudquaquam occulta res acta est in
Rufini cuiusdam domo, de quo mox dicam, intercessoribus et deprecatoribus ipso
Rufino et Calpurniano. Quod eo libentius Rufinus perfecit, quod erat certus ad
uxorem suam, cuius stupra sciens dissimulat, non minimam partem praemii eius
Crassum relaturum.
(3) Vidi te quoque, Maxime, coitionem aduersum me et coniurationem
eorum pro tua sapientia suspicatum, simul libellus ille prolatus est, totam rem
uultu aspernantem. (4) Denique quamquam sunt <in>solita
audacia et importuna impudentia praediti, tamen testimonio Crassi, cuius
oboluisse faecem uidebant _ nec ipsi ausi sunt perlegere nec quicquam eo niti. (5)
Verum ego ista propterea commemoraui, non quod pinnarum formidines et fuliginis
maculam te praesertim iudice timerem, sed ut ne impunitum Crasso foret,
quod Aemiliano, homini rustico, fumum uendidit.
[61] (1) Vnde etiam crimen ab illis, cum Pudentillae litteras
legerent, de cuiusdam sigilli fabricatione prolatum est, (2) quod me
aiunt ad magica maleficia occulta fabrica ligno exquisitissimo comparasse et,
cum sit <s>celeti forma turpe et horribile, tamen impendio colere
et Graeco uocabulo _______ nuncupare. (3) Nisi fallor, ordine eorum
uestigia persequor et singillatim apprehendens omnem calumniae textum
retexo.
(4) Occulta fuisse fabricatio sigilli quod dicitis qui potest, cuius uos
adeo artificem non ignorastis, ut ei praesto adesset denuntiaueritis? (5)
En adest Cornelius Saturninus artifex, uir inter suos et arte laudatus et
moribus comprobatus, qui tibi, Maxime, paulo ante diligenter sciscitanti omnem
ordinem gestae rei summa cum fide et ueritate percensuit: (6) me, cum
apud eum multas geometricas formas e buxo uidissem subtiliter et adfabre
factas, inuitatum eius artificio quaedam mechanica ut mihi elaborasset petisse,
simul et aliquod simulacrum cuiuscumque uellet dei, cui ex more meo
supplicassem, quacumque materia, dummodo lignea, exculperet. (7) Igitur
primo buxeam temptasse[t]. Interim dum ego ruri ago, Sicinium Pontianum
priuignum meum, qui mihi factum uolebat, impetratos hebeni loculos a muliere
honestissima Capitolina ad se attulisse, ex illa potius materia rariore et
durabiliore uti faceret adhortatum; id munus cum primis mihi gratum fore. (8)
Secundum ea se fecisse, proinde ut loculi[s] suppetebant. Ita minutatim ex
tabellis compacta crassitudine Mercuriolum expediri potuisse.
[62] (1) Haec ut dico omnia audisti. Praeterea a filio Capitolinae
probissimo adulescente, qui praesens est, sciscitante te eadem dicta sunt:
Pontianum loculos petisse, Pontianum Saturnino artifici detulisse. (2)
Etiam illud non negatur, Pontianum a Saturnino perfectum sigillum recepisse,
postea mihi dono dedisse.
(3) His omnibus palam atque aperte probatis quid omnino superest, in quo
suspicio aliqua magiae delitescat? Immo quid omnino est, quod uos manifesti
mendacii non reuincat? (4) Occulte fabricatum esse dixistis quo<d>
Pontianus splendidissimus eques fieri curauit, quod Saturninus uir grauis et
probe inter suos cognitus in taberna sua sedens propalam exculpsit, quod
ornatissima matrona munere suo adiuuit, quod et futurum et factum multi cum
seruorum tum amicorum qui ad me uentitabant scierunt. (5) Lignum a me
toto oppido et quidem oppido quaesitum non piguit uos commentiri, quem [quem]
afuisse in eo tempore scitis, quem ius<s>isse fieri qualicumque
materia probatum est.
[63] (1) Tertium mendacium uestrum fuit macilentam uel omnino
euisceratam formam diri cadaueris fabricatam, prorsus horribilem et larualem.
(2) Quodsi compertum habebatis tam e[n]uidens signum magiae, cur mihi ut
exhiberem non denuntiastis? An ut possetis in rem absentem libere mentiri? Cuius
tamen falsi facultas opportunitate quadam meae consuetudinis uobis adempta est. (3)
Nam morem mihi habeo, qu<o>quo eam, simulacrum alicuius dei inter
libellos conditum gestare eique diebus festis ture et mero et aliquando
uictima[s] supplicare. (4) Dudum ergo cum audire<m> sceletum
perquam impudenti mendacio dictitari, iussi curriculo iret aliquis et ex
hospitio meo Mercuriolum afferret, quem mihi Saturninus iste Oeae fabricatus
est. (5) Cedo tu eum, uideant, teneant, considerent. Em uobis, quem
scele<s>tus ille sceletum nominabat. Auditisne reclamationem omnium
qui adsunt? Auditisne mendacii uestri damnationem? Non uos tot calumniarum
tandem dispudet? (6) Hiccine est sceletus, haeccine est larua, hoccine
est quod appellitabatis daemonium? Magicumne istud an sollemne et commune
simulacrum est?
Accipe quaeso, Maxime, et contemplare; bene tam puris et tam piis manibus tuis
traditur res consecrata. (7) Em uide, quam facies eius decora et suci
palaestrici plena sit, quam hilaris dei uultus, ut decenter utrimque lanugo
malis deserpat, ut in capite crispatus capillus sub imo pillei umbraculo
appareat, (8) quam lepide super tempora pares pinnulae emineant,
quam autem festiue circa humeros uestis substricta sit. (9) Hunc qui
sceletum audet dicere, profecto ille simulacra deorum nulla uidet aut omnia
neglegit. Hunc denique qui laruam putat, ipse est laruans.
[64] (1) At tibi, Aemiliane, pro isto mendacio duit deus iste
superum et inferum commeator utrorumque deorum malam gratiam semperque obuias
species mortuorum, quidquid umbrarum est usquam, quidquid lemurum, quidquid
manium, quidquid larbarum, oc[c]ulis tuis oggerat, (2) omnia noctium
occursacula, omnia bustorum formidamina, omnia sepulchrorum terriculamenta, a
quibus tamen aeuo et merito haud longe abes[t].
(3) Ceterum Platonica familia nihil nouimus nisi festum et laetum et
sollemne et superum et caeleste. Quin altitudinis studio secta ista etiam caelo
ipso sublimiora quaepiam uesti<ga>uit et in extimo mundi
tergo stetit. (4) Scit me uera dicere Maximus, qui ___
____________ _____ et _______ _____ legit in Phaedro diligenter. (5)
Idem Maximus optime intellegit, ut de nomine etiam uobis respondeam, quisnam sit
ille non a me primo, sed a Platone ________ nuncupatus: (6) ____ ___
______ _______ ____' ____ ___ _______ _____ _____, (7) quisnam sit ille
basileus, totius rerum naturae causa et ratio et origo initialis, summus animi
genitor, aeternus animantum sospitator, assiduus mundi sui opifex, sed enim sine
opera opifex, sine cura sospitator, sine propagatione genitor, neque loco neque
tempore neque uice ulla comprehensus eoque paucis cogitabilis, nemini effabilis.
(8) En ultro augeo magiae suspicionem: non respondeo tibi, Aemiliane,
quem colam _______; quin si ipse proconsul interroget quid sit deus meus, taceo.
[65] (1) De nomine ut inpraesentiarum satis dixi. Quod superest,
nec ipse sum nescius quosdam circumstantium cupere audire, cur non argento uel
auro, sed potissimum ex ligno simulacrum fieri uoluerim, (2) idque eos
arbitror non tam ignoscendi quam cognoscendi causa desiderare, (3) ut hoc
etiam scrupulo liberentur, cum uideant omnem suspicionem criminis abunde
confutatam. (4) Audi igitur cui cura cognoscere est, sed animo quantum
potes erecto et attento, quasi uerba ipsa Platonis iam senis de nouissimo legum
libro auditurus:
(5) _______ __ _________ _____ _______ ___ _______ _____ __________
_________. __ ___ ___ _____ __ ________ ____ ____ ______ ____ô ______ ___
________ ____ __________ _____.
(6) Hoc eo prohibet, ut delubra nemo audeat priuatim constituere. Censet
enim satis esse ciuibus ad immolandas uictimas templa publica. Deinde subnectit:
(7) ______ __ ___ _______ __ ______ _______ ____ ___ __ ______ _____
_________ _____, ______ __ ___ __________ _____ _______ ___ ______ _______,
_______ __ ___ ______ _______ ______ô _____ __ _________ _ __ __ ____ ___
_________, ___ _____ _______.
(8) Vt omnium assensus declarauit, Maxime quique in
consilio estis, competentissime uideor usus Platone ut uitae magistro, ita
causae patrono, cuius legibus obedientem me uidetis.
[66] (1) Nunc tempus est ad epistulas Pudentillae praeuerti, uel
adeo totius rei ordinem paulo altius petere, ut omnibus manifestissime pateat
me, quem lucri cupiditate inuasisse Pudentillae domum dictitant, si ullum lucrum
cogitarem, fugere semper a domo ista debuisse; (2) quin et in ceteris
causis minime prosperum matrimonium, nisi ipsa mulier tot incommoda uirtutibus
suis repensaret, inimicum.
(3) Neque enim ulla alia causa praeter cassam inuidiam repperiri potest,
quae iudicium istud mihi et multa antea pericula uitae conflauerit. Ceterum cur
Aemilianus commoueretur, etsi uere magum me comperisset, qui non modo ullo
facto, sed ne tantulo quidem dicto meo laesus est, ut uideretur se merito ultum
ire? (4) Neque autem gloriae causa me accusat, ut M. Antonius Cn.
Carbonem, C. Mucius A. Albucium, P. Sulpicius Cn. Norbanum, C. Furius M.
Aquilium, C. Curio Q. Metellum. (5) Quippe homines eruditissimi iuuenes
laudis gratia primum hoc rudimentum forensis operae subibant, ut aliquo insigni
iudicio ciuibus suis noscerentur. Qui mos incipientibus adulescentulis ad
illustrandum ingenii florem apud antiquos concessus diu exoleuit. (6)
Quod si nunc quoque frequens esset, tamen ab hoc procul abfuisset. Nam
neque facundiae ostentatio rudi et indocto neque gloriae cupido rustico et
barbaro neque inceptio patrociniorum capulari seni congruisset. (7) Nisi
forte Aemilianus pro sua seueritate exemplum dedit et ipsis maleficiis infensus
accusationem istam pro morum integritate suscepit. (8) At hoc ego
Aemiliano, non huic Afro, sed illi Africano et Numantino et praeterea Censorio
uix credidissem; ne huic frutici credam non modo odium peccatorum sed saltem
intellectum inesse.
[67] (1) Quid igitur est? Cuiuis clare dilucet aliam rem
inuidia nullam esse quae hunc et Herennium Rufinum, impulsorem huius, de quo mox
dicam, ceterosque inimicos meos ad nectendas magiae calumnias prouocarit.
(2) Quin<que> igitur res sunt, quas me oportet disputare.
Nam si probe memini, quod ad Pudentillam attinet, haec obiecere: (3) una
res est, quod numquam eam uoluisse nubere post priorem maritum, sed meis
carminibus coactam dixere; altera res est de epistulis eius, quam confessionem
magiae putant; deinde sexagesimo anno aetatis ad lubidinem nubsisse, et quod in
uilla ac non in oppido tabulae nubtiales sint consignatae, tertio et quarto loco
obiecere; (4) nouissima et eadem inuidiosissima criminatio de dote fuit.
Ibi omne uirus totis uiribus adnixi effundere, ibi maxime angebantur,
atque ita dixere me grandem dotem mox in principio coniunctionis nostrae mulieri
amanti remotis arbitris in uilla extorsisse.
(5) Quae omnia tam falsa, tam nihili, tam inania ostendam adeoque facile
et sine ulla controuersia refutabo, ut medius fidius uerear, Maxime quique in
consilio estis, ne demissum et subornatum a me accusatorem putetis, ut inuidiam
meam reperta occasione palam restinguerem. (6) Mihi credite, quod reabse
intelle<ge>tur: oppido quam mihi laborandum est, ne tam friuolam
accusationem me potius callide excogitasse quam illos stulte suscepisse
existimetis.
[68] (1) Nunc dum ordinem rei breuiter persequor et efficio,
ut ipse Aemilianus re cognita falso se ad inuidiam meam inductum et longe a uero
aberrasse necesse habeat confiteri, quaeso, uti adhuc fecistis uel si quo
magis etiam potestis, ipsum fontem et fundamentum iudicii huiusce diligentissime
cognoscatis.
(2) Aemilia Pudentilla, quae nunc mihi uxor est, ex quodam Sicinio Amico,
quicum antea nubta fuerat, Pontianum et Pudentem filios genuit eosque pupillos
relictos in potestate paterni aui _ nam superstite patre Amicus decesserat _ per
annos ferme quattuordecim memorabili pietate sedulo aluit, (3) non tamen
libenter in ipso aetatis suae flore tam diu uidua. (4) Sed puerorum auus
inuita<m> eam conciliare studebat [ceterum] filio[s] suo[s] Sicinio
Claro eoque ceteros procos absterrebat. Et praeterea minabatur, si extrario
nubsisse<t>, nihil se filiis eius ex paternis eorum bonis
testamento relicturum. (5) Quam condicione<m> cum
obstinate propositam uideret mulier sapiens et egregie pia, ne quid filiis suis
eo nomine incommodaret, facit quidem tabulas nubtiales cum quo iubebatur, cum
Sicinio Claro, (6) uerum enimuero uanis frustrationibus nuptias eludit eo
ad dum puerorum auus fato concessit, relictis filiis eius heredibus ita ut
Pontianus, qui maior natu erat, fratri suo tutor esset.
[69] (1) Eo scrupulo liberata cum a principibus uiris in
matrimonium peteretur, decreuit sibi diutius in uiduitate non permanendum.
Quippe ut solitudinis taedium perpeti posset, tamen aegritudine<m>
corporis ferre non poterat. (2) Mulier sancte pudica, tot annis
uiduitatis sine culpa, sine fabula, assuetudine coniugis torpens et diutino situ
uiscerum saucia, uitiatis intimis uteri saepe ad extremum uitae discrimen
doloribus obortis exanimabatur. (3) Medici cum obstetricibus
consentiebant penuria matrimonii morbum quaesitum, malum in dies augeri,
aegritudinem ingrauescere; dum aetatis aliquid supersit, nubtiis ualitudinem
medicandum.
(4) Consilium istud cum alii approbant, tum maxime Aemilianus iste, qui
paulo prius confidentissimo mendacio adseuerabat numquam de nubtiis Pudentillam
cogitasse, priusquam foret magicis maleficiis a me coacta, me solum repertum,
qui uiduitatis eius uelut quandam uirginitatem carminibus et uenenis uiolarem. (5)
Saepe audiui non de nihilo dici mendacem memorem esse oportere; at tibi,
Aemiliane, non uenit in mentem, priusquam ego Oeam uenirem, te litteras etiam,
uti nuberet, scribsisse ad filium eius Pontianum, qui tum adultus Romae agebat.
(6) Cedo tu epistulam, uel potius da ipsi: legat, sua sibi uoce suisque
uerbis sese reuincat. (7) Estne haec tua epistula? Quid palluisti? Nam
erubescere tu quidem non potes. Estne tua ista subscribtio? (8) _ Recita
quaeso clarius, ut omnes intellegant quantum lingua eius manu discrepet,
quantumque minor illi[s] sit mecum quam secum dissensio. (...)
[70] (1) Scripsistine haec, Aemiliane, quae lecta sunt? 'Nubere
illam uelle et debere scio, sed quem eligat nescio.' Recte tu quidem: nesciebas.
Pudentilla enim tibi, cuius infesta<m> malignitatem probe norat, de
ipsa re tantum, ceterum de petitore nihil fatebatur. (2) At tu dum eam
putas etiamnum Claro fratri tuo denubturam, falsa spe inductus filio quoque eius
Pontiano auctor adsentiendi fuisti.
(3) Igitur si Claro nubsisset, homini rusticano et decrepito seni, sponte
eam diceres sine ulla magia iam olim nubturisse; quoniam iuuenem talem qualem
dicitis elegit, coactam fecisse ais, ceterum semper nubtias aspernatam. (4)
Nescisti, improbe, epistulam tuam de ista re teneri, nescisti te tuomet
testimonio conuictum iri. Quam tamen epistolam Pudentilla testem et indicem tuae
uoluntatis, ut quae te leuem et mutabilem nec minus mendacem et inpudentem
scire<t>, maluit retinere quam mittere.
(5) Ceterum ipsa de ea re Pontiano suo Romam scripsit, etiam causas
consilii sui plene allegauit. (6) Dixit illa omnia de ualetudine: nihil
praeterea esse, cur amplius deberet obdurare, hereditatem auitam longa uiduitate
cum despectu salutis suae quaesisse, eandem summa industria auxisse; (7)
iam deum uoluntate ipsum uxori, fratrem eius uirili togae idoneos esse; tandem
aliquando se quoque paterentur solitudini[s] suae et aegritudini subuenire; (8)
ceterum de pietate sua et supremo iudicio nihil metuerent; qualis uidua eis
fuerit, talem nuptam futuram. Recitari iubebo exemplum epistolae huius ad filium
missae. (...)
[71] (1) Satis puto ex [h]istis posse cuiuis liquere Pudentillam
non meis carminibus ab obstinata uiduitate compulsam, sed olim sua sponte a
nubendo non alienam <uti>quam me fortasse prae ceteris maluisse. (2)
Quae electio tam grauis feminae cur mihi crimini potius quam honori danda sit,
non reperio; nisi tamen miror quod Aemilianus et Rufinus id iudicium mulieris
aegre ferant, cum hi, qui Pudentillam in matrimonium petiuerunt, aequo animo
patiantur me sibi praelatum.
(3) Quod quidem illa ut faceret, filio suo potius quam animo obsecuta
est. Ita factum nec Aemilianus poterit negare. (4) Nam Pontianus acceptis
litteris matris confestim Roma[m] aduolauit metuens ne, si quem auarum uirum
nacta esset, omnia, ut saepe fit, in mariti domum conferret. (5) Ea
sollicitudo non mediocriter animum angebat, omnes illi fratrique diuitiarum spes
in faculta<ti>bus matris sitae erant. (6) Auus modicum
reliquerat, mater sestertium quadragies po<s>sidebat, ex quo sane
aliquantam pecuniam nullis tabulis, sed, ut aequum erat, mera fide acceptam
filiis debebat. (7) Hunc ille timorem mus<s>itabat. A<d>uersari
propalam non audebat, ne uideretur diffidere.
[72] (1) Cum in hoc statu res esset inter precationem
matris et metum fili, fortene an fato ego aduenio pergens Alexandream. Dixissem
hercule 'quod utinam numquam euenisset', ni me uxoris meae respectus prohiberet.
(2) Hiemps anni erat. Ego ex fatigatione itineris aduectus apud Appios
i<s>tos amicos meos, quos honoris et amoris gratia nomino, aliquam
multis diebus decumbo. (3) Eo uenit ad me Pontianus. Nam fuerat mihi non
ita pridem ante multos annos Athenis per quosdam communis amicos conciliatus et
arto postea contubernio intime iunctus. (4) Facit omnia circa ho<no>rem
meum obseruanter, circa salutem sollicite, circa amorem callide. Quippe
etenim uidebatur sibi peridoneum maritum matri repperisse, cui bono periculo
totam domus fortunam concrederet. (5) Ac primo quidem uoluntatem meam
uerbis inuersis periclitabundus, quoniam me uiae cupidum et conuersum ab uxoria
re uidebat, orat saltem paulisper manerem: uelle se mecum proficisci; hiemem
alteram propter Syrtis aestus et bestias opperiendam, quod illam mihi infirmitas
exemisset. (6) Multis etiam precibus meis Appiis aufert, ut ad sese in
domum matris suae transferar: salubriorem mihi habitationem futuram; praeterea
prospectum maris, qui mihi gratissimus est, liberius me ex ea fruiturum.
[73] (1) Haec omnia adnixus impenso studio persuadet, matrem suam
suumque fratrem, puerum istum, mihi commendat. Non nihil a me in communibus
studiis adiuuantur, augetur oppido familiaritas. (2) Interibi reualesco;
dissero aliquid postulantibus amicis publice. Omnes qui aderant ingenti
celebritate basilicam, qui locus auditorii erat, complentes inter alia pleraque
congruentissima uoce 'insigniter' adclamant petentes ut remanerem, fierem ciuis
Oeensium. (3) Mox auditorio misso Pontianus eo principio me adortus
consensum publicae uocis pro diuino auspicio interpretatur aperitque consilium
sibi esse, si ego non nolim, matrem suam, cui plurimi inhient, mecum coniungere;
mihi quoniam soli ait rerum omnium confidere sese et credere. (4) Ni id
onus recipiam, quoniam non formosa pupilla, sed mediocri facie mater liberorum
mihi offeratur, _ si haec reputans formae et diuitiarum gratia me ad aliam
condicionem reseruarem, neque pro amico neque pro philosopho facturum.
(5) Nimis multa oratio est, si uelim memorare quae ego contra
responderim, (6) quam diu et quotiens inter nos uerbigeratum sit, quot et
qualibus precibus me aggressus haud prius omiserit quam de<ni>que
impetrarit, (7) non quin ego Pudentillam iam anno perpeti adsiduo
conuictu probe spectassem et uirtutium eius dotes explorassem, sed utpote
peregrinationis cupiens impedimentum matrimoni aliquantisper recusaueram. (8)
Mox tamen talem feminam nihilo segnius uolui quam si ultro appetissem.
Persuaserat idem Pontianus matri suae, ut me aliis omnibus mallet, et quam
primum hoc perficere incredibili studio auebat. (9) Vix ab eo tantulam
moram impetramus, dum prius ipse uxorem duceret, frater eius uirilis togae usum
auspicaretur: tunc deinde ut nos coniungeremur.
[74] (1) Vtinam hercule possem quae deinde dicenda sunt sine
maximo causae dispendio tran<s>gredi, ne Pontiano, cui [h]errorem
suum deprecanti simpliciter ignoui, uidear nunc leuitatem exprobrare. (2)
Confiteor enim _ quod mihi obiectum est _ eum, postquam uxorem duxerit, a compecti
fide desciuisse ac derepente animi mutatum quod antea nimio studio festinarat
pari pertinacia prohibitum isse, denique ne matrimonium nostrum coalesceret,
quiduis pati, quiduis facere paratum fuisse, (3) quamquam omnis illa tam
foeda animi mutatio et suscepta contra matrem simultas non ipsi uitio uortenda
sit, sed socero eius eccilli Herennio Rufino, qui unum neminem in terris
uiliorem se aut improbiorem aut inquinatiorem reliquit. (4) Paucis
hominem, quam modestissime potero, necessario demonstrabo, ne, si omnino
de eo reticuero, operam perdiderit, quod negotium istud mihi ex summis uiribus
conflauit.
(5) Hic est enim pueruli huius instigator, hic accusationis auctor, hic
aduocatorum conductor, hic testium coemptor, hic totius calumniae fornacula, hic
Aemiliani huius fax et flagellum, idque apud omnis intemperantissime
gloriatur, me suo machinatu reum postulatum. (6) Et sane habet in
[h]istis quod sibi plaudat. Est enim omnium litium depector, omnium falsorum
commentator, omnium simulationum architectus, omnium malorum seminarium, nec non
idem libidinum ganearumque locus, lustrum, lupanar; iam inde ab ineunte aeuo
cunctis probris palam notus, (7) olim in pueritia, priusquam isto
caluitio deformaretur, emasculatoribus suis ad omnia infanda morigerus, mox in
iuuentute saltandis fabulis exossis plane et eneruis, sed, ut audio,
indocta et rudi mollitia. Negatur enim quicquam histrionis habuisse praeter
impudicitiam.
[75] (1) In hac etiam aetate qua nunc est _ qui istum di
perduint! Multus honos auribus praefandus est _ domus eius tota lenonia,
tota familia contaminata; ipse propudiosus, uxor lupa, filii similes. (2)
Prorsus diebus ac noctibus ludibrio iuuentutis ianua calcibus propulsata,
fenestrae canticis circumstrepitae, triclinium comisatoribus inquietum,
cubiculum adulteris peruium. Neque enim ulli ad introeundum metus est, nisi qui
pretium marito non attulit. (3) Ita ei lecti sui contumelia uectigalis
est. Olim sollers suo, nunc coniugis corpore uulgo meret. Cum ipso plerique _
nec mentior! _ cum ipso, inquam, de uxoris noctibus paciscuntur. (4) Iam
illa inter uirum et uxorem no[n]ta[m] conlusio: qui amplam stipem mulieri
detulerunt, nemo eos obseruat, suo arbitratu discedunt; qui inaniores uenere,
signo dato pro adulteris deprehenduntur, et quasi ad discendum uenerint, non
prius abeunt quam aliquid scripserint.
(5) Quid enim faciat homo miser ampliuscula fortuna deuolutus, quam tamen
fraude patris ex inopinato inuenerat? Pater eius plurimis creditoribus
defaeneratus maluit pecuniam quam pudorem. (6) Nam cum undique uersum
tabulis flagitaretur et quasi insanus ab omnibus obuiis teneretur, (7) 'pax'
inquit, negat posse dissoluere, anulos aureos et omnia insignia
dignitatis abicit, cum creditoribus depaciscitur. (8) Pleraque tamen rei
familiaris in nomen uxoris callidissima fraude confert. Ipse egens, nudus et
ignominia sua tutus reliquit Rufino huic _ non mentior! _, sestertium XXX
deuorandum. Tantum enim ad eum ex bonis matris liberum uenit, praeter quod ei
uxor sua cotidianis dotibus quaesiuit. (9) Quae tamen omnia in paucis
annis ita hic degulator studiose in uentrem condidit et omnimodis
conlurchinationibus dilapidauit, ut crederes metuere ne quid habere ex fraude
paterna diceretur. (10) Homo iustus et morum dedit operam, quod male
partum erat ut male periret, nec quicquam ei relictum est ex largiore fortuna
praeter ambitionem miseram et profundam gulam.
[76] (1) Ceterum uxor iam propemodum uetula et effeta totam domum
contumeliis adnuit. (2) Filia autem per adulescentulos ditiores
inuitamento matris suae nequicquam circumlata, quibusdam etiam procis ad
experiundum permissa, nisi in facilitatem Pontiani incidisset, fortasse an adhuc
uidua ante quam nubta domi sedisset. (3) Pontianus ei multum quidem
dehortantibus nobis nuptiarum titulum falsum et imaginarium donauit, non
nescius eam paulo ante quam duceret a quodam honestissimo iuuene, cui prius
pacta fuerat, post satietatem derelictam.
(4) Venit igitur ad eum noua nupta secura et intrepida, pudore
dispoliato, flore exsoleto, flammeo obsoleto, uirgo rursum post recens repudium,
nomen potius adferens puellae quam integritatem. (5) Vectabatur
octaphoro; uidistis profecto qui adfuistis, quam improba iuuenum
circumspectatrix, quam inmodica sui ostentatrix. Quis non disciplina<m>
matris agnouit, cum in puella uideret i<m>medicatum os et
purpurissatas genas et inlices oculos. (6) Dos erat a creditore omnis ad
teruncium pridie sumpta et quidem grandior, quam domus exhausta et plena
liberis postulabat.
[77] (1) Sed enim iste, ut est rei modicus, spei immodicus, pari
auaritia et egestate totum Pudentillae quadragiens praesumptione cassa
deuorarat eoque me amoliendum ratus, quo facilius Pontiani facilitatem,
Pudentillae solitudinem circumueniret, (2) infit generum suum obiurgare,
quod matrem suam mihi desponderat. Suadet quam primum ex tanto periculo, dum
licet, pedem referat, rem matris ipse potius habeat quam homini extrario
sciens transmittat. (3) Ni ita faciat, inicit scrupulum amanti
adulescentulo ueterator, minatur se filiam abducturum.
(4) Quid multis? Iuuenem simplicem, praeterea nouae nuptae inlecebris
obfrenatum suo arbitratu de uia deflectit. (5) It ille ad matrem uerborum
Rufini gerulus, sed nequicquam temptata eius grauitate ultro ipse leuitatis et
inconstantiae increpitus reportat ad socerum haud mollia: (6) matri suae
praeter ingenium placidissimum immobili iram quoque sua expostulatione
accessisse, non mediocre pertinaciae alumentum; (7) respondisse eam
denique non clam se esse Rufini exoratione secum expostulari; eo uel magis sibi
auxilium mariti aduersum eius desperatam auaritiam comparandum.
[78] (1) Hisce auditis exacerbatus aquariolus iste uxoris suae ita
ira extumuit, ita exarsit furore, ut in feminam sanctissimam et pudicissimam
praesente filio eius digna cubiculo suo diceret, (2) amatricem eam, me
magum et ueneficum clamitaret multis audientibus (quos, si uoles, nominabo); se
mihi sua manu mortem allaturum. (3) Vix hercule possum irae
moderari, ingens indignatio animo oboritur. Tune, effeminatissime, tua manu
cuiquam uiro mortem minitari<s>? (4) At qua tandem manu?
Philomelae an Medeae an Clytemnestrae? Quas tamen cum saltas
_ tanta mo<l>litia animi, tanta formido ferri est _, sine cludine
saltas.
(5) Sed ne longius ab ordine digrediar: Pudentilla postquam filium uidet
praeter opinionem contra suam esse sententiam deprauatum, rus profecta scripsit
ad eum obiurgandi gratia illas famosissimas litteras, quibus, ut isti aiebant,
confessa est sese mea magia in amorem inductam dementire. (6) Quas tamen
litteras tabulario Pontiani praesente et contra scribente Aemiliano nudius
tertius tuo iussu, Maxime, testato describsimus; in quibus omnia contra
praedicationem istorum pro me reperiuntur.
[79] (1) Quamquam, etsi destrictius magum me dixisset, posset
uideri excusabunda se filio uim meam quam uoluntatem suam causari
maluisse. An sola Phaedra falsum epistolium de amore commenta est? At non
omnibus mulieribus haec ars usitata est, ut, cum aliquid eius modi uelle
coeperunt, malint coactae uideri? (2) Quod si etiam animo ita putauit, me
magum esse, idcircone magus habear, quia hoc scripsit Pudentilla? Vos tot
argumentis, tot testibus, tanta oratione magum me non probatis: illa uno uerbo
probaret? Et quanto tandem grauius habendum est quod in iudicio subscribitur
quam quod in epistola scribitur! (3) Quin tu me meismet factis, non
alienis uerbis reuincis?
Ceterum eadem uia multi rei cuiusuis maleficii postulabuntur, si ratum futurum
est quod quisque in epistola sua uel amore uel odio cuiuspiam scripserit. (4)
'Magum te scripsit Pudentilla: igitur magus es.' Quid si consulem me
scripsisset: consul essem? Quid enim si pictorem, si medicum, quid denique, si
innocentem? Num aliquid horum putares idcirco, quod illa dixisset? Nihil
scilicet. (5) Atqui periniurium est ei fidem in peioribus <habere,
cui in melioribus> non haberes, posse litteras eius ad perniciem, non
posse ad salutem. (6) 'Sed inqui<e>t<i>
animi fuit, efflictim te amabat.' Concedo interim. Num tamen omnes qui
amantur magi sunt, si hoc forte qui amat scripserit? C<r>edo nunc
quod Pudentilla me in eo tempore non amabat, siquidem id foras scripsit, quod
palam erat mihi obfuturum.
[80] (1) Postremo quid uis: sanam an insanam fuisse, dum
scriberet? Sanam dices? Nihil ergo erat magicis artibus passa. Insanam
respondebis? Nesciit ergo quid scribserit, eoque ei fides non habenda
est; immo etiam, si fuisset insana, insanam se esse nescisset. (2) Nam ut
absurde facit qui tacere se dicit, quod ibidem dicendo tacere sese non tacet et
ipsa professione quod profitetur infirmat, ita uel magis hoc repugnat: 'ego
insanio', quod uerum non est, nisi sciens dicit; porro sanus est, qui scit quid
sit insania, quippe insania scire se non potest, non magis quam caecitas se
uidere. (3) Igitur Pudentilla compos mentis fuit, si compotem mentis se
non putabat. Possum, si uelim, pluribus, sed mitto dialectica.
Ipsas litteras longe aliud clamantis et quasi dedita opera ad iudicium istud
praeparatas et accommodatas recitabo. Accipe tu et lege, usque dum ego
interloquar. (...)
(4) Sustine paulisper quae secuntur; nam ad deuerticulum rei uentum est. (5)
Adhuc enim, Maxime, quantum equidem animaduerti, nusquam mulier magiam
nominauit, sed ordinem repetiuit eundem, quem ego paulo prius, de longa
uiduitate, de remedio ualetudinis, de uoluntate nubendi, de meis laudibus, quas
ex Pontiano cognouerat, de suasu ipsius, ut mihi potissimum nuberet.
[81] (1) Haec usque adhuc lecta sunt. Superest ea pars epistulae,
quae similiter pro me scripta in memet ipsum uertit cornua, ad expellendum a me
crimen magiae sedulo [o]missa memorabili laude Rufini uice<m>
mutauit et ultro contrariam mihi opinionem quorundam Oeensium quasi mago
quaesiuit.
(2) Multa fando, Maxime, audisti, etiam plura legendo didicisti, non
pauca experiendo comperisti, sed enim uersutiam tam insidiosam, tam admirabili
scelere conflatam negabis te umquam cognouisse. (3) Quis Palamedes,
qui<s> Sisyphus, quis denique Eurybates aut Phrynondas
talem excogitasset? (4) Omnes isti quos nominaui et si qui praeterea
fuerunt dolo memorandi, si cum hac una Rufini fallacia contendantur, macc[h]i
prorsus et bucc[h]ones uidebuntur. (5) O mirum commentum! O
subtilitas digna carcere et robore! Quis credat effici potuisse, ut quae
defensio fuerat, eadem manentibus eisdem litteris in accusationem
transuerteretur? Est hercule incredibile. Sed hoc incredibile qui sit factum,
probabo.
[82] (1) Obiurgatio erat matris ad filium, quod me, talem uirum
qualem sibi praedicasset, nunc de Rufini sententia magum dictitaret. (2)
Verba ipsa ad hunc modum se habebant:
_________ _____, ___ ___ __' _____ __________ ___ ___. ____ ______ ____ ___, ___
___ _______.
(3) Haec ipsa uerba Rufinus quae Graece interposui sola excerpta et ab
ordine suo seiugata quasi confessionem mulieris circumferens et Pontianum
flentem per forum ductans uulgo ostendebat, ipsas mulieris litteras illatenus
qua dixi legendas praebebat, (4) cetera supra et infra scribta
occultabat. Turpiora esse quam ut ostenderentur dictitabat; satis esse
confessionem mulieris de magia cognosci.
(5) Quid quaeris? Verisimile omnibus uisum. Quae purgandi mei gratia
scripta erant, eadem mihi immanem inuidiam apud imperitos conciuere. (6)
Turbabat impurus hic in medio foro bacchabundus, epistulam saepe aperiens
proquiritabat: 'Apuleius magus: dicit ipsa quae sentit et patitur. Quid uultis
amplius?' (7) Nemo erat qui pro me ferret ac sic responderet: 'Totam
sodes epistulam cedo, sine omnia inspiciam, <a> principio ad finem
perlegam. (8) Multa sunt, quae sola prolata calumniae possint uideri
obnoxia. Cuiauis oratio insimulari potest, si ea quae ex prioribus nexa sunt
principio sui defrudentur, si quaedam ex ordine scriptorum ad lubidinem
supprimantur, si quae simulationis causa dicta sunt adseuerantis pronuntiatione
quam exprobrantis legantur.' (9) Haec et id genus ea quam merito tunc
dici potuerunt! Ipse ordo epistulae ostendat.
[83] (1) At tu, Aemiliane, recognosce, an et haec mecum testato
descripseris:
__________ ___ __ __' __ _____ ______ _________, _____ _______ ______ ____
______ _________, ________ ___ _____ ___ _________ _____ _______ ____ __' ____
_________. ___ __ __ ___<__>____ ____ _________ __ ____________, _________
_______ _________ _____, ___ ___ __________ __' _____ ___ ___. ____ ______ ____
___, ___ ___ _______.
(2) Oro te, Maxime, si litterae, ita ut partim uocales dicuntur, etiam
propriam uocem usurparent, si uerba, ita ut poetae aiunt, pinnis apta uulgo uolarent,
(3) nonne, cum primum epistolam istam Rufinus mala fide excerperet, pauca
legeret, multa et meliora sciens reticeret, nonne tunc ceterae litterae sceleste
se detineri proclamassent, uerba suppressa de Rufini manibus foras euolassent,
totum forum tumultu complessent? (4) 'Se quoque a Pudentilla missas, sibi
etiam quae dicerent mandata; improbo ac nefario homini per alienas litteras
falsum facere temptanti nec auscultarent, sibi potius audirent; (5)
Apuleium magiae non accusatum a Pudentilla, sed accusante Rufino absolutum.' (6)
Quae omnia etsi tum dicta non sunt, tamen nunc, cum magis prosunt, luce
inlustrius apparent. Patent artes tuae, Rufine, fraudes hiant, detectum
mendacium est. (7) Veritas olim interuersa nun<c> se <ef>fert
et uelut alto barathro calumnias emergit.
[84] (1) Ad litteras Pudentillae prouocastis: litteris uinco,
quarum si uultis extremam quoque clausulam audire, non inuidebo. Dic tu, quibus
uerbis epistulam finierit mulier obcantata, uecors, amens, amans: (2)
____ ____ __________ __[__]_' ___. ___ __________ ___.
Etiamne amplius? Reclamat uobis Pudentilla et sanitatem suam a uestris calumniis
quodam praeconio uindicat. (3) Nubendi autem seu rationem seu
necessitatem fato adscribit, a quo multum magia remota est uel potius omnino
sublata. Quae enim relinquitur uis cantaminibus et ueneficiis, si fatum rei
cuiusque ueluti uiolentissimus torrens neque retineri potest neque impelli? (4)
Igitur hac sententia sua Pudentilla non modo me magum, sed omnino esse magiam
negauit. (5) Bene, quod integras epistolas matris Pontianus ex more
adseruauit; bene, quod uos festinatio iudicii anteuortit, ne quid in
istis litteris ex otio nouaretis. (6) Tuum hoc, Maxime, tuaeque
prouidentiae beneficium est, quod a principio intellectas calumnias, ne
corroborarentur tempore, praecipitasti et nulla[m] impertita mora subneruiasti.
(7) Finge nunc aliquid matrem filio secretis litteris de amore, uti
adsolet, confessam. Hocine uerum fuit, Rufine, hoc non dico pium, sed saltem
humanum, prouulgari eas litteras et potissimum fili praeconio puplicari? (8)
Sed sum<ne> ego inscius, qui postulo ut alienum pudorem conserues
qui tuum perdideris?
[85] (1) Cur autem praeterita conqueror, cum non sint minus acerba
praesentia? Hocusque a uobis miserum istum puerum deprauatum, ut matris suae
epistulas, quas putat amatorias, (2) pro tribunali procons. recitet apud
uirum sanctissimum Cl. Maximum, ante has imp. Pii statuas filius matri suae
pudenda exprobret stupra et amores obiectet? (3) Quis tam est mitis quin
exacerbescat? Tune, ultime, parentis tuae animum in istis
scrutaris, oculos obseruas, suspiritus numeras, adfectiones exploras, tabulas
intercipis, amorem reuincis? (4) Tune quid in cubiculo agat perquiris, ne
mater tua non dico amatrix, sed ne omnino femina sit? <Nihil>ne
tu in ea cogitas nisi unam parentis religionem? (5) O infelix uterum
tuum, Pudentilla, o sterilitas liberis potior, o infausti decem menses, o
ingrati XIIII anni uiduitatis! Vipera, ut audio, exeso matris utero in lucem
proserpit atque ita parricidio gignitur; at enim tibi a filio iam adulto
acerbiores morsus uiuenti et uidenti offeruntur. (6) Silentium tuum
laniatur, pudor tuus carpitur, pectus tuum foditur, uiscera intima protrahuntur.
(7) Hascine gratias bonus filius matri rependis ob datam uitam, ob
adquisitam hereditatem, ob XIIII annorum longas alimonias? Hiscine te patruus
disciplinis erudiuit, ut, si compertum habeas filios tibi similes futuros, non
audeas ducere uxorem? (8) Est ille poetae uersus non ignotus:
'odi puerulos praecoqui sapientia.'
Sed enim malitia praecoqui puerum quis non auersetur atque oderit, cum uideat
uelut monstrum quoddam prius robustum scelere quam tempore, ante nocentem
quam potentem, uiridi pueritia, cana malitia, (9) uel potius hoc magis
noxium, quod cum uenia perniciosus est et nondum poenae, iam iniuriae sufficit _
iniuriae dico? Immo enim sceleri aduersum parentem nefando, immani, impetibili.
[86] (1) Athenienses quidem propter commune ius humanitatis ex
captiuis epistulis Philippi Macedonis hostis sui unam epistulam, cum singulae
publice legerentur, recitari prohibuerunt, quae erat ad uxorem Olympiadem
conscripta. Hosti potius pepercerunt, ne maritale secretum diuulgarent,
praeferendum rati fas commune propriae ultioni. (2) Tales hostes aduersum
hostem; tu qualis filius aduersum matrem? Vides quam similia contendam. Tu tamen
filius matris epistulas de amore, ut ais, scriptas in isto coetu legis, in quo
si aliquem poetam lasciuiorem iubereris legere, profecto non auderes: pudore
tamen aliquo impedirere. (3) Immo enim nunquam matris tuae litteras
attigisses, si ullas alias litteras attigisses.
(4) At quam ausus es tuam ipsius epistulam legendam dare, quam
nimis irreuerenter, nimis contumeliose et turpiter de matre tua scriptam, cum
adhuc in eius sinu alerere, miseras clanculo ad Pontianum, scilicet ne semel
peccasses ac tam bonum tuum factum optutu capesseret. (5)
Miser, non intellegis iccirco patruum tuum hoc fieri passum, quod se hominibus
purgaret, si ex litteris tuis nosceretur te etiam prius quam ad eum
commigrasses, etiam cum matri blandirere, tamen iam tum uolpionem et impium
fuisse. [87] (1) Ceterum nequeo in animum inducere tam
stultum Aemilianum esse, ut arbitretur mihi litteras pueri et eiusdem
accusatoris me<i> offuturas.
(2) Fuit et illa commenticia epistula neque mea manu scripta neque
uerisimiliter conficta, qua uideri uolebant blanditiis a me mulierem
sollicitatam. Cur ego blandirem, si magia confidebam? (3) Qua autem uia
ad istos peruenit epistula, ad Pudentillam scilicet per aliquem fidelem missa,
ut in re tali accurari solet? (4) Cur praeterea tam uitiosis
uerbis, tam barbaro sermone ego scriberem, quem idem dicunt nequaquam Graecae
linguae imperitum? Cur autem tam absurdis tamque tabernariis blanditiis
subigitarem, quem idem aiunt uersibus amatoriis satis scite lasciuire? (5)
Sic est profecto, cuiuis palam est: hic, qui epistulam Pudentillae Graecatiorem
legere non potuerat, hanc ut suam facilius legit et aptius commendauit.
(6) Sed iam de epistulis satis dictum habebo, si hoc unum addidero:
Pudentillam, quae scribserat dissimulamenti causa et deridiculi:
____ ______, ___ ___ _______,
post hasce litteras euocasse ad se filios et nurum, cum his ferme duobus
mensibus conuersatam. (7) Dicat hic pius filius, quid in eo tempore
sequius agentem uel loquentem matrem suam propter insaniam uiderit; neget eam
rationibus uilliconum et upilionum et equisonum sollertissime subscripsisse; (8)
neget fratrem suum Pontianum grauiter ab ea monitum, ut sibi ab insidiis Rufini
caueret; neget uere obiurgatum, quod litteras, quas ad eum miserat, uulgo
circumtulisset nec tamen bona fide legisset; (9) neget post ista quae
dixi matrem suam mihi apud uillam iam pridem condicto loco nubsisse.
(10) Quippe ita placuerat, in suburbana uilla potius ut coniungeremur, ne
ciues denuo ad sportulas conuolarent, cum haud pridem Pudentilla de suo
quinquaginta milia nummum <in> populum expunxisset ea die, qua
Pontianus uxorem duxit et hic puerulus toga est inuolutus, (11)
praeterea, ut conuiuiis multis ac molestiis supersederemus, quae ferme ex more
nouis maritis obeunda sunt.
[88] (1) Habes, Aemiliane, causam totam, cur tabulae nubtiales
inter me ac Pudentillam non in oppido sint sed in uilla suburbana consignatae:
ne quinquaginta milia nummum denuo profundenda essent nec tecum aut apud te
cenandum. Estne causa idonea?
(2) Miror tamen, quod tu a[m] uilla[m] tantopere abhorreas, qui plerumque
rure uersere. (3) Lex quidem Iulia de maritandis ordinibus nusquam
sui ad hunc modum interdicit: 'uxorem in uilla ne ducito.' (4) Immo, si
uerum uelis, uxor ad prolem multo auspicatius in uilla quam in oppido
ducitur, in solo uberi quam in loco sterili, in agri cespite quam in fori
silice. (5) Mater futura in ipso materno si<nu> nubat, in
segete adulta, super fecundam glebam, uel enim sub ulmo marita cubet, in ipso
gremio terrae matris, inter suboles herbarum et propagines uitium et
arborum germina. (6) Ibi et ille celeberrimus in comoediis uersus de
proximo congruit:
______ __' _____, _______ ___ _____.
(7) Romanorum etiam maioribus Quintis et Serranis et multis aliis
similibus non modo uxores, uerum etiam consulatus et dictaturae in agris
offerebantur. Cohibe[b]am me in tam prolixo loco, ne tibi gratum faciam, si
uillam laudauero.
[89] (1) De aetate uero Pudentillae, de qua post ista satis
confidenter mentitus es, ut etiam sexaginta annos natam diceres nubsisse, de ea
tibi paucis respondebo: nam necesse non est in re tam perspicua pluribus
disputare.
(2) Pater eius natam sibi filiam more ceterorum professus est. Tabulae
eius partim tabulario publico, partim domo adseruantur, quae iam tibi ob os
obiciuntur. (3) Porrige tu Aemiliano tabulas istas: linum consideret,
signa quae impressa sunt recognoscat, consules legat, annos computet, quos
sexaginta mulieri adsignabat. (4) Probet quinque et quinquaginta: lustro
mentitus sit. Parum hoc est, liberalius agam; nam et ipse Pudentillae multos
annos largitus est. Redonabo igitur uicissim decem annos: Mezentius cum Vlixe
errauit. Quinquaginta saltem annorum mulierem ostendat.
(5) Quid multis? Vt cum quadruplatore agam, bis duplum quinquennium
faciam, uiginti annos semel detraham. Iube, Maxime, consules computari. Nisi
fallor, inuenies nunc Pudentillae haud multo amplius quadragensimum annum
aetatis ire. (6) O falsum audax et nimium! O mendacium uiginti annorum
exilio puniendum! Dimidio tanta, Aemiliane, mentiris, falsa audes sesquealtera.
Si triginta annos pro decem dixisses, posses uideri computationis gestu errasse,
quos circulare debueris digitos aperuisse. (7) Cum uero
quadraginta, quae facilius ceteris porrecta palma significantur, ea quadraginta
tu dimidio auges, non potes[t] digitorum gestu errasse, nisi forte triginta
annorum Pudentillam ratus binos cuiusque anni consules numerasti.
[90] (1) Missa haec facio. Venio nunc ad ipsum stirpem
accusationis, ad ipsam causam maleficii. Respondeat Aemilianus et Rufinus, ob
quod emolumentum, etsi maxime magus forem, Pudentillam carminibus et uenenis ad
matrimonium pellexissem.
(2) Atque ego scio plerosque reos alicuius facinoris postulatos, si
fuisse quaepiam causae probarentur, hoc uno se tamen [h]abunde defendisse, uitam
suam procul ab huiusmodi sceleribus abhorrere nec id sibi obesse debere, quod
uideantur quaedam fuisse ad maleficiundum inuitamenta; (3) non enim omnia
quae fieri pot<u>erint pro factis habenda, rerum uices uarias
euenire; certum indicem cuiusque animum esse; qui semper eodem ingenio ad
uirtutem uel malitiam moratus firmum argumentum est accipiendi criminis aut
respuendi.
(4) Haec ego quamquam possim merito dicere, tamen uobis condono, nec
satis mihi duco, si me omnium quae insimulastis abunde purgaui, si nusquam
passus sum uel exiguam suspicionem magiae consistere. (5) Reputate
uobiscum, quanta fiducia innocentiae meae quantoque despectu uestri agam: si una
causa uel minima fuerit inuenta, cur ego debuerim Pudentillae nubtias ob aliquod
meum commodum appetere, si quamlibet modicum emolumentum probaueritis, (6)
ego ille sim Carmendas uel Damigeron uel _ his Moses uel Iohannes uel Apollobex
uel ipse Dardanus uel quicumque alius post Zoroastren et Hostanen inter
magos celebratus est.
[91] (1) Vide quaeso, Maxime, quem tumultum suscitarint, quoniam
ego paucos magorum nominatim percensui. Quid faciam tam rudibus, tam barbaris? (2)
Doceam rursum haec et multo plura alia nomina in bybliothecis publicis apud
clarissimos scriptores me legisse? An disputem longe aliud esse notitiam
nominum, aliud artis eiusdem communionem, nec debere doctrinae instrumentum et
eruditionis memoriam pro confessione criminis haberi? (3) An, quod multo
praestabilius est, tua doctrina, Claudi Maxime, tuaque perfecta eruditione
fretus contemnam stultis et impolitis ad haec respondere? (4) Ita potius
faciam; quid illi existiment, nauci non putabo. Quod institui pergam
disputare: nullam mihi causam fuisse Pudentillam ueneficiis ad nuptias
prolectandi. (5) Formam mulieris et aetatem ipsi ultro improbauerunt
idque mihi uitio dederunt, talem uxorem causa auaritiae concupisse atque adeo
primo dotem in congressu grandem et uberem rapuisse.
(6) Ad haec, Maxime, longa oratione fatigare te non est consilium. Nihil
uerbis opus est, cum multo disertius ipsae tabulae loquantur, in quibus omnia
contra quam isti ex sua rapacitate de me quoque coniectauerunt facta
impraesentiarum et prouisa in posterum deprehendis: (7) iam primum
mulieris locupletissimae modicam dotem neque eam datam, sed tantum modo <promissam>;
(8) praeter haec ea condicione factam coniunctionem, nullis ex me
susceptis liberis <si> uita demigrasset, uti dos omnis apud filios
eius Pontianum et Pudentem maneret, sin uero uno unaue superstite diem suum
obisset, uti tum diuidua pars dotis posteriori filio, reliqua prioribus cederet.
[92] (1) Haec, ut dico, tabulis ipsis docebo. Fors fuat an ne sic
quidem credat Aemilianus sola trecenta milia nummum scripta eorumque
repetitionem filiis Pudentillae pacto datam. (2) Cape sis ipse tu
manibus tuis tabulas istas, da impulsori tuo Rufino: legat, pudeat illum tumidi
animi sui et ambitiosae mendicitatis. Quippe ipse egens, nudus CCCC milibus
nummum a creditore acceptis filiam dotauit; (3) Pudentilla locuples
femina trecentis milibus dotis fuit contenta, et maritum habet et multis saepe
et ingentibus dotibus spretis inani nomine tantulae dotis contentum, (4)
ceterum praeter uxorem suam nihil computantem, omnem supellectilem cunctasque
diuitias in concordia coniugis et multo amore ponentem.
(5) Quamquam quis omnium uel exigue rerum peritus culpare auderet, si
mulier uidua et mediocri forma, at non aetate mediocri, nubere uolens longa dote
et molli condicione inuitasset iuuenem neque corpore neque animo neque fortuna
paenitendum? (6) Virgo formosa etsi sit oppido pauper, tamen [h]abunde
dotata est; affert quippe ad maritum nouum animi indolem, pulchritudinis
gratiam, floris rudimentum. Ipsa uirginitatis commendatio iure meritoque omnibus
maritis acceptissima est. (7) Nam quodcumque aliud in dotem acceperis,
potes, cum libuit, ne sis beneficio obstrictus, omne ut acceperas retribuere:
pecuniam renumerare, mancipia restituere, domo demigrare, praediis cedere; sola
uirginitas cum semel accepta est, reddi nequitur, sola apud maritum ex rebus
dotalibus remanet.
(8) Vidua autem qualis nuptiis uenit, talis diuortio digreditur. Nihil
affert inreposcibile, sed uenit iam ab alio praeflorata, certe tibi ad
quae uelis minime docilis, non minus suspectans nouam domum quam ipsa iam ob
unum diuortium suspectanda; (9) siue illa morte amisit maritum, ut scaeui
ominis mulier et infausti coniugii minime appetenda, (10) seu repudio
digressa est, utramuis habe<n>s culpam mulier, quae aut tam
intolerabilis fuit ut repudiaretur, aut tam insolens ut repudiaret. (11)
Ob haec et alia uiduae dote aucta procos sollicitant. Quod Pudentilla quoque in
alio marito fecisset, si philosophum spernentem dotis non rep<p>erisset.
[93] (1) Age uero, si auaritiae causa mulierem concupissem, quid
mihi utilius ad possidendam domum eius fuit quam simultatem inter matrem et
filios serere, alienare ab eius animo liberorum caritatem, quo liberius et
artius desolatam mulierem solus possiderem? (2) Fuitne hoc praedonis,
quod uos fingitis?
Ego uero quietis et concordiae et pietatis auctor, conciliator, fauisor non modo
noua odia non serui, sed uetera quoque funditus extirpaui. (3) Suasi
uxori meae, cuius, ut isti aiunt, iam uniuersas opes transuoraram, suasi,
inquam, ac denique persuasi, ut filiis pecuniam suam reposcentibus _ de quo
supra dixeram _ ut eam pecuniam sine mora redderet in praedis uili aestimatis et
quanto ipsi uolebant, (4) praeterea ex re familiari sua
fructuosissimos agros et grandem domum opulente ornatam magnamque uim tritici et
ordei et uini et oliui ceterorumque fructuum, seruos quoque haud minus CCCC,
pecora amplius neque pauca neque abiecti pretii donaret, (5) ut eos et ex
ea parte quam tribuisset securos haberet et ad cetera hereditatis bona spe[i]
inuitaret. (6) Haec ergo ab inuita Pudentilla _ patietur enim me, uti res
fuit, ita dicere _ aegre extudi, ingentibus precibus inuitae et iratae extorsi,
matrem filiis reconciliaui, priuignos meos primo hoc uitrici beneficio grandi
pecunia auxi.
[94] (1) Cognitum hoc est tota ciuitate. Rufinum omnes execrati me
laudibus tulere. (2) Venerat ad nos, priusquam istam donationem
perficeret, cum dissimili isto fratre suo Pontianus, pedes nostros aduolutus
ueniam et obliuionem praeteritorum omnium postularat, flens et manus nostras
osculabundus ac dicens paenitere quod Rufino et similibus auscultarit. (3)
Petit postea suppliciter, uti se Lolliano quoque Auito C. V. purgem, cui haud
pridem tirocinio orationis suae fuerat a me commendatus. (4) Quippe
compererat ante paucos dies omnia me, ut acta erant, ad eum perscripsisse.
(5) Id quoque a me impetrat. Itaque acceptis litteris Carthaginem pergit,
ubi iam prope exacto consulatus sui munere Lollianus Auitus te, Maxime,
opperiebatur. (6) [h]Is epistulis meis lectis pro sua eximia humanitate
gratulatus Pontiano, quod cito [h]errorem suum correxisset, rescripsit mihi per
eum quas litteras, di boni, qua doctrina, quo lepore, qua uerborum amoenitate
simul et iucunditate, prorsus ut 'uir bonus dicendi peritus'!
(7) Scio te, Maxime, libenter eius litteras auditurum, et quide<m>,
si praelegam, mea uoce pronuntiabo. Cedo tu Auiti epistulas, ut quae semper
ornamento mihi fuerunt sint nunc etiam saluti. (8) At tu licebit
aquam sinas fluere; namque optimi uiri litteras ter et quater aueo
quantouis temporis dispendio lectitare. (...)
[95] (1) Non sum nescius debuisse me post istas Auiti litteras
perorare. Quem enim laudatorem locupletiorem, quem testem uitae meae sanctiorem
producam, quem denique aduocatum facundiorem? (2) Multos in uita mea
Romani nominis disertos uiros sedulo cognoui, sed sum [m]aeque neminem
ammiratus. (3) Nemo est hodie, quantum mea opinio fert, alicuius in
eloquentia laudis et spei, (4) quin Auitus esse longe malit, si
cu<m> eo se remota inuidia uelit conferre. Quippe omnes fandi
uirtutes paene diuersae in illo uiro congruunt. (5) Quamcumque ora<tio>nem
struxerit Auitus, ita illa erit undique sui perfecte absoluta, ut in illa neque
Cato grauitatem requirat neque Laelius lenitatem nec Gracchus impetum nec Caesar
calorem nec <H>ortensius distributionem nec Caluus argutias nec
parsimoniam Salustius nec opulentiam Cicero. (6) Prorsus, inquam, ne
omnis persequar, si Auitum audias, neque additum quicquam uelis neque detractum
neque autem aliquid commutatum.
(7) Video, Maxime, quam benigne audias, quae in amico tuo Auito
recognosces. Tua me comitas, ut uel pauca dicerem de eo, inuitauit. (8)
At non usque adeo tuae beneuolentiae indulgebo, ut mihi permittam iam propemodum
fesso in causa prorsus ad finem inclinata de egregiis uirtutibus eius nunc demum
incipere, quin potius eas integris uiribus et tempori libero seruem.
[96] (1) Nunc enim mihi, quod aegre fero, a commemoratione tanti
uiri ad pestes istas oratio reuoluenda est. (2) Audesne te ergo,
Aemiliane, cum Auito conferre? Quemne ille bonum uirum ait, cuius animi
disputationem tam plene suis litteris collaudat, eum tu magiae, maleficii
criminis insectabere? (3) An inuasisse me domum Pudentillae et
concipilare bona eius tu magis dolere debes quam doluisset Pontianus, qui mihi
ob paucorum dierum uestro scilicet instinctu ortas simultates etiam absenti apud
Auitum satisfecit, qui mihi apud tantum uirum gratias egit?
(4) Puta me acta apud Auitum, non litteras ipsius legisse. Quid posses
uel _ quas quis in isto negotio accusare? Pontianus ipse quod a matre donatum
acceperat meo muneri acceptum ferebat, Pontianus me uitricum sibi contigisse
intimis affectionibus laetabatur. (5) Quod utinam incolumis Carthagine
reuertisset! Vel, quoniam sic ei fuerat fato decretum, utinam tu, Rufine,
supremum eius iudicium non impedisses! Quas mihi aut coram aut denique in
testamento gratias egisset! (6) Litteras tamen, quas ad me Carthagine[m]
uel iam adueniens ex itinere praemisit, quas adhuc ualidus, quas iam aeger,
plenas honoris, plenas amoris, quaeso, Maxime, paulisper recitari sinas, (7)
ut sciat frater eius, accusator meus, quam in omnibus Mineruae curriculum
cum fratre optumae memoriae uiro[c] currat. (...)
[97] (1) Audistine uocabula, quae mihi Pontianus frater tuus
tribuerat, me parentem suum, me dominum, me magistrum cum saepe alias, tum in
extremo te<m>pore uitae uocans? Postquam <...> (2)
tuas quoque paris epistulas promerem, si uel exiguam moram tanti putarem. Potius
testamentum illud recens tui fratris quamquam inperfectum tamen proferri
cuperem, in quo mei officiosissime et honestissime meminit. (3) Quod
tamen testamentum Rufinus neque comparari neque perfici passus est pudore
perditae hereditatis, quam paucorum mensium, quibus socer Pontiani fuit, magno
quidem pretio noctium computarat. (4) Praeterea nescio quos Chaldaeos
consuluerat, quo lucro filiam collocaret; qui, ut audio, _ utinam illud non uere
respondissent! _ primum eius maritum in paucis mensibus moriturum. Cetera enim
de hereditate, ut adsolent, ad consulentis uotum confinxerunt.
(5) Verum, ut dii uoluere, quasi caeca bestia in cassum hiauit. Pontianus
enim filiam Rufini male compertam non modo heredem non reliquit, sed ne
honesto quidem legato impertiuit, (6) quippe qui ei ad ignominiam lintea
adscribi ducentorum fere denariorum iusserit, ut intellegeretur iratus potius
aestimasse eam quam oblitus praeterisse. (7) Scribsit autem heredes tam
hoc testamento quam priore, quod lectum est, matrem cum fratre; cui, ut
uides, admodum puero eandem illam filiae suae machinam Rufinus admouet ac
mulierem aliquam multo natu maiorem, nuperrime uxorem fratris, misero
puero obicit et obsternit.
[98] (1) A[i]t ille puellae meretricis blandimentis et lenonis
patris illectamentis captus et possessus, exinde ut frater eius animam edidit,
relicta matre ad patruum commigrauit, quo facilius remotis nobis coepta
perficerentur. (2) Fauet enim Rufino Aemilianus et prouentum cupit. (...)
Ehem, recte uos ammonetis: etiam suam spem bonus patruus temperat in isto ac
fouet, qui sciat intestati pueri legitimum magis quam iustum heredem futurum. (3)
Nollem hercule hoc a me profectum: non fuit meae moderationis tacitas omnium
suspiciones palam abrumpere. Male uos, qui sugge<s>sistis!
(4) Plane quidem, si [p]uerum uelis, multi mirantur, Aemiliane, tam
repentinam circa puerum istum pietatem tuam, postquam frater eius Pontianus est
mortuus, cum antea tam ignotus illi fueris, ut saepe ne in occursu quidem filium
fratris tui de facie agnosceres. (5) At nunc adeo patientem te ei praebes
itaque eum indulgentia corrumpis, adeo ei nulla re aduersare, ut per haec
suspicacioribus fidem facias. Inuestem a nobis accepisti; uesticipem ilico
reddidisti. (6) Cum a nobis regeretur, ad magistros itabat; ab iis nunc
magna fugela in ganeum fugit, amicos serios aspernatur, cum adulescentulis
postremissumis inter scorta et pocula puer hoc aeui conuiuium agitat. (7)
Ipse domi tuae rector, ipse familiae dominus, ipse magister conuiuio. In ludo
quoque gladiatorio frequens uisitur; nomina gladiatorum et pugnas et
uulnera plane quidem ut puer honestus ab ipso lanista docetur. (8)
Loquitur nunquam nisi Punice et si quid adhuc a matre graecissat; enim Latine
loqui neque uult neque potest. (9) Audisti, Maxime, paulo ante _ pro
nefas! _ priuignum meum, fratrem Pontiani, diserti iuuenis, uix singulas syllabas
fringultientem, cum ab eo quaereres dona<s>setne illis mater quae
ego dicebam me adnitente donata.
[99] (1) Testor igitur te, Claudi Maxime, uosque, qui in consilio
estis, uosque etiam, qui tribunal mecum adsistitis, haec damna et dedecora morum
eius patruo huic et candidato illo socero adsignanda (2) meque posthac
boni consulturum, quod talis priuignus curae meae iugum ceruice excusserit,
neque postea pro eo matri eius supplicaturum.
(3) Nam, quod paenissime oblitus sum, nuperrime cum testamentum
Pudentilla post mortem Pontiani filii sui in mala ualetudine scrib[s]eret, diu
sum aduersus illam renisus, ne hunc ob tot insignis contumelias, ob tot iniurias
exheredaret. (4) Elogium grauissimum iam totum medius fidius perscriptum
ut aboleret, impensis precibus oraui[t]. Postremo, ni impetrarem, diuersurum me
ab ea comminatus sum; mihi hanc ueniam tribueret, malum filium beneficio
uinceret, me inuidia omni liberaret. (5) Nec prius destiti quam ita
fecit.
Doleo me huncce scrupulum Aemiliano dempsisse, tam inopinatam rem
ei indicasse. Specta quaeso Maxime, ut hisce auditis subito obstipuerit,
ut oculos ad terram demiserit. (6) Enim longe sequius ratus
fuerat, nec inmerito: mulierem filii contumeliis infectam, meis officiis
deuinctam sciebat. De me quoque fuit quod timeret: quiuis uel aeque ut ego
spernens hereditatis tamen uindicari de tam inofficioso priuigno non recusasset.
(7) Haec praecipue sollicitudo eos ad accusationem mei stimulauit:
hereditatem omnem mihi relictam falso ex sua auaritia coniectauere. Soluo uos in
praeteritum isto metu. Namque animum meum neque hereditatis neque ultionis
occasio potuit loco demouere. (8) Pugnaui cum irata matre pro priuigno
malo uitricus, ueluti pater pro optimo filio aduersus nouercam, nec satis fuit,
ni bonae uxoris prolixam liberalitatem circa me nimio plus aequo coercerem.
[100] (1) Cedo tu testamentum iam inimico filio a matre factum me,
quem isti praedonem dicunt, uerba singula cum precibus praeeunte[m]. (2)
Rumpi tabulas istas iube, Maxime: inuenies filium heredem, mihi uero tenue
nescio quid honoris gratia legatum, ne, si quid ei humanitus attigisset, nomen
maritus in uxoris tabulis non haberem. (3) Cape ist[a]ut matris tuae
testamentum, uere hoc quidem inofficiosum. Qui<d>ni, in quo
obsequentissimum maritum exheredauit, inimicissimum filium scribsit heredem, (4)
immo enimuero non filium, sed Aemiliani spes et Rufini nuptias, set temulentum
illud collegium, parasitos tuos?
(5) Accipe, inquam, filiorum optime, et positis paulisper epistulis
amatoriis matris lege potius testamentum. Si quid quasi insana scripsit, hic
reperies et quidem mox a principio: 'Sicinius Pudens filius meus mihi heres
esto.' Fateor, qui ho<c> legerit insanum putabit. (6) Hicine
filius heres, qui te in ipso fratris sui funere aduocata perditissimorum iuuenum
manu uoluit excludere e domo quam ipsa donaueras, qui te sibi a fratre coheredem
relictam grauiter et acerbe tulit, (7) qui confestim te cum tuo
luctu et maerore deseruit et ad Rufinum et Aemilianum de sinu tuo aufugit, (8)
qui <t>ibi plurimas postea contumelias dixit coram et adiuuante
patruo fecit, qui nomen tuum pro tribunalibus uentilauit, qui pudorem tuum
tuismet litteris conatus est publice dedecorare, (9) qui maritu<m>
tuum, quem elegeras, quem, ut ipse obiciebat, efflictim amabas, capitis
accusauit?
(10) Aperi quaeso, bone puer, aperi testamentum: facilius insaniam matris
sic probabis. [101] (1) Quid abnuis, quid recusas, postquam
sollicitudinem de hereditate materna reppulisti?
At ego hasce tabulas, Maxime, hic ibidem pro pedibus tuis abicio
testorque me deinceps incuriosius habiturum, quid Pudentilla testamento suo
scribat. (2) Ipse iam, ut libet, matrem suam de cetero exoret: (3)
mihi, ut ultra pro eo deprecer, locum non reliquit. Ipse iam, ut sui potens ac
uir, acerbissimas litteras matri dictet, iram eius deleniat: qui potuit
perorare, poterit exorare.
Mihi iam dudum satis est, si non modo crimina obiecta plenissime dilui, uerum
etiam radicem iudicii huius, id est hereditatis quaesitae inuidiam, funditus
sustuli.
(4) Illud etiam, [c] ne quid omnium praeteream, priusquam peroro,
falso obiectum reuincam. Dixistis me magna pecunia mulieris pulcherrimum
praedium meo nomine emisse. (5) Dico exiguum herediolum LX milibus
nummum, id quoque non me, sed Pudentillam suo nomine emisse, Pudentillae nomen
in tabulis esse, Pudentillae nomine pro eo agello tributum dependi. (6)
Praesens est quaestor publicus, cui depensum est, Coruinius Celer, uir ornatus.
Adest etiam tutor auctor mulieris, uir grauissimus et sanctissimus, omni cum
honore mihi nominandus, Cassius Longinus. (7) Quaere, Maxime, cuius
emptionis auctor fuerit, quantulo pretio mulier locuples agellum suum
praestinarit.
(Testimonium Cassi Longini tutoris et Coruini Clementis qR)
(8) Estne ita ut dixi? Vspiam in hac emptione nomen meum ascriptum est?
Num ipsum heredioli pretium inuidiosum est, num uel hoc saltem in me collatum?
[102] (1) Quid etiam est, Aemiliane, quod non te iudice
refutauerim? Quod pretium magiae meae repperisti? Cur ergo Pudentillae animum
ueneficiis flecterem? Quod ut ex ea commodum caperem? Vti dotem mihi modicam
potius quam a[m]mpla<m> diceret? O praeclara carmina! (2) An
ut eam dotem filiis suis magis restipularetur quam penes me sineret? Quid addi
ad hanc magiam potest? (3) An uti rem familiarem suam meo adhortatu
pleramque filiis condonasset, quae nihil illis ante me maritum fuerat largita,
mihi quicquam impertiret? O graue ueneficium dicam an ingratum beneficium?! (4)
An ut testamento, quod irata filio scribebat, filium potius, cui offensa erat,
quam me, cui deuincta, heredem relinqueret? Hoc quidem multis
cantaminibus difficile impetraui.
(5) Putate uos causam non apud Cl. Maximum agere, uirum aequum et
iustitiae pertinacem, sed alium aliquem prauum et saeuum iudicem substituite,
accusationum fautorem, cupidum condem[p]nandi: (6) date ei quod sequatur,
ministrate uel tantulam uerisimilem occasionem secundum uos pronuntiandi. Saltim
fingite aliquid, eminiscimini quod respondeatis, qui uos ita rogarit.
(7) Et quoniam omnem conatum necesse est quaepiam causa praecedat,
respondete qui Apuleium dicitis animum Pudentillae magicis illectamentis
ad[h]ortum, quid ex ea petierit, cur fecerit. (8) Formam eius uoluerat?
Negatis. Diuitias saltim concupierat? Negant tabulae dotis, negant tabulae
donationis, negant tabulae testamenti, in quibus non modo non cupide appetisse,
uerum etiam dure reppulisse liberalitatem suae uxoris [h]ostenditur. (9)
Quae igitur alia causa est? Quid ommutuistis? Quid tacetis? Vbi illud libelli
uestri atrox principium nomine priuigni mei form[orm]atum: 'hunc ego, domine
Maxime, reum apud te facere institui'? [103] (1) Quin igitur
addis: 'reum magistrum, reum uitricum, reum deprecatorem'? Sed quid deinde?
'Plurimorum maleficiorum et manifestissimorum'. Cedo unum de plurimis, cedo
dubium uel saltem obscurum de manifestissimis.
(2) Ceterum ad haec, quae obiecistis, numera an binis uerbis respondeam.
'Dentes sp<l>endidas': ignosce munditiis. 'Specula
inspicis': debet philosophus. 'Versus facis': licet fieri. 'Pisces exploras':
Aristoteles docet. 'Lignum consecras': Plato suadet. (3) 'Vxorem ducis':
leges iubent. 'Prior natu'st': solet fieri. 'Lucrum sectatu's':
dotalis accipe, donationem recordare, testamentum lege.
(4) Quae si omnia affatim retudi, si calumnias omnes refutaui, si me in
omnibus non modo criminibus, uerum etiam maledictis procul a culpa
[philosophiae] tutus sum, si philosophiae honorem, qui mihi salute mea antiquior
est, nusquam minui, immo contra ubique si cum septem pennis eum tenui: (5)
si haec, ut dico, ita sunt, possum securus existimationem tuam reuereri quam
potestatem uereri, quod minus graue et uerendum mihi arbitror a[c] procons.
damnari quam si a tam bono tamque emendato uiro improber.
Dixi.
The text in this edition is basically that of Helm (Teubner-ed., with Addenda et corrigenda (Add.). The following list refers to all places where a different reading has been chosen. Changes in punctuation, lay-out, and division into paragraphs are not specified; see Introduction E.1 (2). The subdivision of chapters is that of Vallette.
This edition / Helm
1,1 Cl. Cl(audi)
2,2 tacere tacere[m]
3,4 maledicta male dicta
4,8 omnium sollertissimo omnium.....sollertissimo
5,1 ualetudinis valetudinis
7,2 apertum immundum aperti immundum
7,7 humile est et humile et
9,3 tam similem tam <ueri>similem
9,14 (l.7) da das
9,14 (l.9) redde redde<s>
9,14 (l.11) animum animam
9,14 (l.11) dona et iam donaci, iam
10,4 et quidem e[t]quidem
12,3 praedita[m] quae sit praeditam [quae sit]
13,8 docear doceas
14,4 diutino diutina
14,5 uisitur uisi<te>tur
14,8 referundum referundam
15,14 facti [f]acti
16,1 suda [soli] suda soli
19,4 etenim omnibus etenim <in> omnibus
19,7 simulate simulata<m>
20,1 poscit possit
24,1 ostendi scis ostendistis
27,5 simplicia simpliciter
27,12 puerili pueruli
28,7 eruptum ereptum
30,13 (l. 5-6) hin- / nientium hinnientium
32,6 Scyllam scillam
32,6 merguntur mercantur
34,2 ommutescat commutescat
35,3 hebe[n]tem habentem
35,3 echinum echi<no>rum
35,4 ostrea [Pergami] ostrea Pergami
(Add.: ostracoderma)
36,7 opera est operaest
38,5 cum re<s> cognitu cum me<morabiles res et>
cognitu
39,3 (l.3) Ambraciai [finis] Ambraciae sus
39,3 (l.6) Surrenti[a] Surrenti t<u>
40,3 usuru<s> est usurust
40,7 quaeat qu<o> eat
40,11 numquam si <scisset, n>umquam
41,5 mediterranis mediterran<e>is
42,2 et iam etiam
44,4 negant negent
44,4 nisi rus adeo iam nisi rus a _ de omnium
46,3 pollicitu's pollicitus
46,4 dixerit <di>dicerit
49,2 igitur <is> igitur
51,4 quibus aeque quibuscumque
51,9 ac mea ad <me et> mea
54,3 reprehensum deprehensum
55,1 cuius[ce] cuiusce
57,3 cauponio cauponii
59,4 ebria ebria<mine>
59,6 rictum <...> rictum <latum>
59,6 ructus <po>pinam ructus <s>piram<en>
60,5 Crasso foret, quod foret <Crasso>, crassum quod
61,1 unde unum
64,1 larbarum laruarum
66,4 M. Aquilium M' Aquilium
67,1 clare dilucet clarius dilucet
68,4 [ceterum] <in> ceterum
68,6 uanis uariis
72,1 inter precationem inter procationem
76,1 contumeliis adnuit contumeliis <alere> abnuit
76,6 teruncium terruncium
77,6 alumentum adiumentum
78,4 Clytemnestrae Clyteme[n]strae
79,1 at non omnibus ac non omnibus
79,6 inqui<e>t<i> inquit 'animi <furens>
83,1 ____ ____
83,7 se <ef>fert se fert
83,7 calumnias emergit calumnia se mergit
85,2 procons. procons(ulari)
85,2 Cl. Cl(audium)
85,2 imp. imp(eratoris)
84,8 inscius insci<t>us
85,4 femina sit femina est (Add.: femina aest<imetur>)
87,6 _____, _______ ___ _____ _____ _______ [___ _____]
89,1 necesse non <non> necesse
89,6 aperuisse adgessisse
90,4 si nusquam <ni>si nusquam
90,6 Iohannes I[oh]annes
91,7 <promissam> <creditam>
92,4 coniugis coniugii
92,4 multo amore mutuo amore
93,3 de quo supra de qua supra
96,2 quemne quemme
96,7 Mineruae curriculum minor u<it>ae curriculum
97,3 quam paucorum quam <praemium> paucorum
98,7 uisitur uisi<ta>tor
101,3 ut sui potens ut <qui> sui potens
101,7 qR quaestor(is)
102,3 mihi quicquam mihi <nihil> quicquam
102,5 Cl. Cl(audium)
103,3 natu'st natu is<ta> est
103,3 sectatu's sectatus es
103,5 procons. procons(ule).
© Aerius, 2004